Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,1 

Tunc respondit Tobias patri suo et dixit : Omnia precepisti mihi.
Faciam, pater.
Numérotation du verset Tb. 5,2 

Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
Numérotation du verset Tb. 5,3 

Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet.
Numérotation du verset Tb. 5,4 

Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam.
Numérotation du verset Tb. 5,5 

Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum.
Numérotation du verset Tb. 5,6 

Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ?
Numérotation du verset Tb. 5,7 

At ille respondit : ex filiis Israel.
Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ?
Numérotation du verset Tb. 5,8 

Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi
apud Gabelum fratrem nostrum
qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis1.
1 Egbathanis ΩJ Rusch ] Ecbatanis Clementina , Exbathanis Weber
Numérotation du verset Tb. 5,9 

Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo.
Numérotation du verset Tb. 5,10 

Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater
rogavit ut introiret ad eum.
Numérotation du verset Tb. 5,11 

Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper.
Numérotation du verset Tb. 5,12 

Et ait Tobias :
Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ?
Numérotation du verset Tb. 5,13 

Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.
Numérotation du verset Tb. 5,14 

Dixit itaque Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Numérotation du verset Tb. 5,15 

ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te.
Numérotation du verset Tb. 5,16 

Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
Numérotation du verset Tb. 5,17 

Cui Raphael angelus dixit : Genus queris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat ?
Numérotation du verset Tb. 5,18 

Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius.
Numérotation du verset Tb. 5,19 

Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,20 

Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,21 

Respondens autem Tobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum.
Numérotation du verset Tb. 5,22 

tunc paratis omnibus que erant in via portanda,
fecit Tobias ‘vale’ patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul.
Numérotation du verset Tb. 5,23 

Cumque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis
nostre tulisti et transmisisti a nobis.
Numérotation du verset Tb. 5,24 

Numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum.
Numérotation du verset Tb. 5,25 

Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Numérotation du verset Tb. 5,26 

Dixit eique Tobias :
Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum.
Numérotation du verset Tb. 5,27 

Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Numérotation du verset Tb. 5,28 

Ad hanc vocem
cessavit mater eius flere et tacuit.

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {1519} .1. Tunc respondit. Postquam pater instruxit filium, hic consequenter exequitur filius patris imperium, et dividitur in tres partes, quia primo describitur itineris apparatus, secundo ponitur iuvenis recessus, ibi :  Tunc paratis omnibus. tertio vie progressus, in principio capituli sexti, Circa primum primo ductor itineris inquiri precipitur, secundo quesitus invenitur, ibi :  Tunc egressus. tertio inventus examinatur, ibi :  Dixit itaque. Circa primum primo ponitur obedientis filii responsio dicentis.
marg.| .2. Omnia quecumque precepisti mihi. cum diligentia. Consequenter petit edoceri de via dicens.
marg.| .3. Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Nam debitorem, et etiam viam ignorabat, ideo subditur :   Ille me   nescit   . Et subditur instructio patris de utroque scilicet de modo repetendi, et de via per ductorem convenientem, et primo de signo dando debitori, cum dicitur.
marg.| .4. Chirographum quidem illius. quod est signum manifestum debiti.
marg.| .5. Quod dum illi ostenderis statim restituet. de fidelitate enim Gabeli confidebat, et si negare vellet, per chirographum arctari poterat, secundo instruit eum de modo eundi per viam scilicet per ductorem fidelem cum subditur :   Sed perge nunc , etc. et patet littera.
marg.| .6. Tunc egressus Tobias. Hic consequenter ductor quesitus invenitur, cum dicitur.
marg.| .7. In venit iuvenem id est angelum in specie iuvenis apparentem.
marg.| .8. Splendidum id est in facie valde pulchrum.
marg.| .9. Et stantem precinctum et quasi, etc. Apparitiones enim angelice in corporibus {1520}assumptis fiunt secundum proprietates legationum ad quas angeli mittuntur, et quia iste mittebatur a Deo ad ducendum filium Tobie per viam, ideo apparebat tanquam dispositus, ad itinerandum.
marg.| .10. Unde te habemus bone iuvenis id est de qua gente es tu ? quia nolebat habere ductorem Gentilem, sed Israelitam.
marg.| .11. At ille respondit, etc. verum dixit, quamvis non esset homo. Nam illa que ab angelis inter homines fiunt, sunt figurativa, sicut comestio eorum fruitionem glorie signat, unde inf. 12 capitulo dicit angelus iste.   Cum essem vobiscum per voluntatem Dei ,   videbar quidem vobiscum manducare ,   et bibere ,   sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor, et eodem modo locutio eius, qua dicit se esse ex filiis Israel signat coniunctionem caritatis, qua sancti angeli coniuncti sunt fidelibus devotis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .12. Et omnia. Per hoc designatur eius promptitudo ad exequendum mandata Dei circa homines ad Dei gloriam, et electorum salutem, secundum quod dicitur Hbr. 1.d. Omnes administratorii spiritus sunt in ministerium missi, propter eos qui capiunt hereditatem salutis.
marg.| .13.  Et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur. nam angeli sancti libenter morantur cum iustis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .14.  Super que admiratus pater quod. ita cito inventus fuisset ductor aptus.
marg.| .15. In gressus itaque. Hic consequenter ductor inventus examinatur, premittitur tamen salutatio senioris Tobie, et eius responsio cum dicitur.
marg.| .16.  Quale gaudium mihi erit. hoc non dixit ex impatientia sue cecitatis, sed continens gaudium presentis vite, et sperans gaudium future.
marg.| .17.  Forti animo. In patientia perseverando.
Numérotation du verset Tb. 5,ad litteram 
marg.| marg.| { 1521 } .1. In proximo. ad hoc enim erat missus a Deo, et ideo certitudinaliter sciebat hoc esse futurum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Ego ducam, et reducam eum ad te. hoc enim futurum esse sciebat ex divina revelatione.
marg.| .3. In dica mihi. In una enim tribu Israel plures domus, decem enim tribus erant captivate, ideo Tobias querit de utroque scilicet tribu et domo.
marg.| .4. Genus queris quasi d<icat> non est tibi curandum de genere illius qui debet filium tuum ducere pro mercede, sed de eius aptitudine, et fidelitate, que conditiones sunt in me.
marg.| .5. Sed ne forte solicitum te reddam id est dubium.
marg.| .6. Ego sum Azarias Ananie magni. verum dixit angelus, quia sicut dictum est, locutio eius erat figurativa. Azarias autem interpretatur adiutor Dei, angeli vero sunt adiutores Dei, inquantum per eorum ministerium electi diriguntur in salutem, et hoc modo dicit Apostolus 1Cor. 3.b. de se et aliis predicatoribus. Dei adiutores sumus. Ananias vero interpretatur gratia Dei, cuius filii sunt angeli, eo modo quo dicuntur filii glorie, que est gratia consummata. Non tamen sic intellexit Tobias, sed quod esset homo filius cuiusdam viri notabilis de tribubus Israel, qui sic vocaretur. Nec in hoc angelus {1522}eum decepit, quia Tobias melius habuit intentum suum, scilicet filii sui ductorem bonum, quam si esset homo de genere quantumcumque magno. Cetera patent in littera.
marg.| .7. Tunc paratis. Hic consequenter describitur Tobie iunioris recessus cum dicitur.
marg.| .8. Fecit Tobias vale patri suo. non enim decens erat, quod ab eis recederet absque salutatione. et sequitur matris fletus ex materna pietate.
marg.| .9. Baculum senectutis nostre id est sustentamentum, filii enim senibus parentibus debent ministerium reverentie et provisionis necessarie si indigeant.
marg.| .10. Numquam fuisset ipsa pecunia. hoc dicit materno affectu mota.
marg.| .11. Ut divitias computaremus id est reputaremus nos habere.
marg.| .12. Hoc quod videbamus id est sensu percipiebamus ipsum esse nobiscum. Pater enim cum esset cecus, non poterat eum videre : poterat tamen ipsum tangere et audire, et sic duplici sensu presentiam eius cognoscere, quod hic dicitur videre quantum est ex parte patris. Visus enim propter sui nobilitatem aliquando accipitur pro aliis sensibus, sicut dicitur Ex. 20 capitulo Populus autem videbat voces. hic enim accipitur videre, pro audire.
marg.| .13. Salvus perveniet filius noster. ad terminum ad quem mittitur. Cetera patent.
Numérotation du verset Tb. 5,moraliter 
marg.| marg.| {1519} .1. Tunc egressus, etc. Per hoc autem quod angelus apparuit Thobie in humana specie, et se exhibuit comitem vie sue providum, et iucundum, signatur mystice gratiosa societas, vel potius gloriosa, que erit hominum, et angelorum, cum {1520}ad eorum societatem in animabus simul, et corporibus assumentur. Per hoc autem, quod hanc associetatem significavit angelus Tobie seniori designatur, quod hoc fuit promissum patribus veteris testamenti, unde promissum fuit Abrahe Gn. 15. quod semen suum futurum esset sicut stelle celi.
prol.| {1521}
Numérotation du verset Tb. 5,moraliter 
marg.| .7. Tunc paratis omnibus, etc. Hec fuerunt, chirographus, cassidile, et baculus. Per chirographum qui dicitur a χείρ quod est manus, et γρὰφω scribo, significatur sacra scriptura, que in manu operis est habenda, propter quod dicitur Rom. 2.b. Non auditores legis, sed factores iusti sunt apud Deum. Per cassidile quod {1522}est repositorium necessariorum, significatur humilitatis virtus, que est custos aliarum virtutum, et donorum. Per baculum vero signum crucis in corde credendo et ore confitendo, ista vero sunt necessaria peregrinantibus in hac vita.
marg.| .8. Fecit Tobias, etc. Per hoc significatur quod in principio cuiuslibet operis boni Deus qui est pater noster per creationem et beata virgo que est mater nostra per pietatem, dicunt devote salutari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_5)

Notes :