Capitulum 12
Numérotation du verset
Tb. 12,1
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum?
Numérotation du verset
Tb. 12,2
Respondens Tobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Numérotation du verset
Tb. 12,3
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare?
Numérotation du verset
Tb. 12,4
Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere.
Numérotation du verset
Tb. 12,5
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.
Numérotation du verset
Tb. 12,6
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
et coram omnibus
viventibus confitemini
ei quia fecit vobiscum
misericordiam suam.
Numérotation du verset
Tb. 12,7
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
.
Numérotation du verset
Tb. 12,8
Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna
magis quam thesauros auri recondere,
Numérotation du verset
Tb. 12,9
quoniam eleemosyna a morte
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.
Numérotation du verset
Tb. 12,10
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
hostes sunt anime sue.
Numérotation du verset
Tb. 12,11
Manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
sermonem.
Numérotation du verset
Tb. 12,12
Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Numérotation du verset
Tb. 12,13
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
Numérotation du verset
Tb. 12,14
Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
Numérotation du verset
Tb. 12,15
Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
qui astamus
ante Dominum.
Numérotation du verset
Tb. 12,16
Cumque hec audissent, turbati sunt
et trementes ceciderunt
super terram in faciem suam.
Numérotation du verset
Tb. 12,17
Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.
Numérotation du verset
Tb. 12,18
Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset
Tb. 12,19
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.
Numérotation du verset
Tb. 12,20
Tempus est
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset
Tb. 12,21
Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.
Numérotation du verset
Tb. 12,22
Tunc prostrati per horas tres in faciem,
benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt
omnia mirabilia eius.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Tb. 12,ad litteram
marg.|
marg.| {1539}
Tunc vocavit.
Postquam descripta est circa Tobiam bonorum collatio, hic consequenter describitur secretorum Dei revelatio. et primo respectu preteritorum : secundo respectu futurorum, c. 13. Prima in duas : quia primo ponit huius revelationis occasio. secundo ipsius revelatio, ibi : Tunc di. eis Occasio vero huius revelationis fuit retributio mercedis quam pater et filius angelo facere voluerunt, credentes ipsum hominem {1540}esse. Circa quam retributionem primo ponitur patris et filii ad invicem collatio, cum dicitur.
marg.|
.1.
Tunc vocavit.
ad conferendum de mercede sui ductoris.
marg.|
.2.
Pater quam quasi d<icat>
non habemus aliquid sufficiens ad retribuendum sibi, et ad hoc allegat octo beneficia per ductorem suum ei collata, dicens.
marg.|
.3.
Me duxit.
et patet ex predictis littera. secundo subditur huius rogatio cum dicitur.
prol.|
{1541}
Numérotation du verset
Tb. 12,ad litteram
marg.|
.1.
Sed peto te pater mi,
etc. medietas enim alia erat eis pro victu et vestitu suo, et familie necessaria.
marg.|
.2.
Tunc dixit.
Hic consequenter describitur revelatio veritatis ignote. Circa quam angelus premittit quandam prefationem, secundo subdit suam revelationem, ibi : Manifesto. Circa primum dicitur. Tunc dixit, scilicet angelus.
marg.|
.3.
Occulte.
quia traxerant eum ad partem, ut dictum est.
marg.|
.4.
Benedicite Deum.
licet enim sit Deus totius creature, dicitur tamen specialiter Deus celi, nam ibi relucet gloria sua modo speciali.
marg.|
.5.
Et coram.
tanquam de beneficiis eius grati.
marg.|
.6.
Etenim sacramentum
id est secretum.
marg.|
.7.
Regis
scilicet terreni.
marg.|
.8.
Abscondere.
non enim posset bene regere regnum suum, si revelaretur communiter secretum suum.
marg.|
.9.
Opera autem Dei.
quia cedit ad honorem Dei et bonum illorum qui revelant, ut ad laudandum Deum alios invitent, propter quod ubi non apparet Dei laudatio, sed magis derisio, hic non est agendum, sicut in infidelibus obstinatis, propter quod dicit salvator, Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, nec margaritas etc.
marg.|
.10.
Bona est.
nam per ieiunium sanantur pestes corporis, per orationem vero pestes mentis.
marg.|
.11.
Et eleemosyna.
nam ipsa est satisfactoria pro peccatis, ut dictum est supra, et per consequens introductoria ad regnum glorie celestis, thesauri vero non valent nisi ad provisionem vite presentis, quam etiam frequenter abbreviant, nam multi iugulantur pro thesauris suis. Cetera patent ex dictis.
prol.|
{1542}
marg.|
.12.
Manifesto.
Hic consequenter angelus absconditam aperit veritatem, et primo quantum ab beneficia que fecit Tobie et Sare, secundo quantum ad ea que gessit in humana effigie, ibi : Dixitque eis. Circa primum primo recitat Tobie meritum, di.
marg.|
.13.
Quando orabas.
Et patet ex dictis sup. 1. et 2.
marg.|
.14.
Ego obtuli.
nam angeli sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui capiunt hereditatem salutis, Hbr. 1.d. Sciendum tamen quod angeli non offerunt orationes iustorum coram Domino ad aliquid sibi manifestandum, nam omnia sunt nude et aperta oculis eius etiam antequam fiant, sed ad consulendum super hoc divinum consilium, quid propter hoc sit agendum circa iustos, unde et propter hoc fuit missus a Deo ad illuminandum Tobiam, ut postea subditur :
marg.|
.15.
Necesse fuit
id est fuit utile tibi per meritum et aliis per exemplum, et sic dicitur in principio Porphyrii. Cum sit necessarium Crisoari id est utile.
marg.|
.16.
Et nunc.
propter tuum et Sare meritum, ut dictum est supra tertio capite.
marg.|
.17.
Ego enim.
nominantur enim angeli in Scriptura secundum convenientiam ad officia propter que mittuntur, unde Is. 6 capitulo Angelus missus ad purgandum labia Isaie vocatur Seraph, quamvis non esset de ordine Seraphico, et sic angelus iste vocatur Raphael id est medicus vel medicina Dei : quia missus fuit ad sanandum Tobiam.
marg.|
.18.
Unus ex septem.
non accipitur hic astare prout distinguit angelos adsistentes a ministrantibus : nam Raphael non est de superioribus ordinibus, qui non mittuntur ad hec inferiora, propter quod dicuntur adsistentes Deo, sed de inferioribus, qui mittuntur propter quod ministrantes dicuntur. Raphael autem fuit missus ad curandum Tobiam et liberandum Saram, sed hic accipitur astare pro esse presentem Deo per apertam{1534}visionem et fruitionem : et hoc convenit angelis, et omnibus sanctis, qui semper vident patrem, qui in celis est, quod autem hic dicitur : Unus ex septem accipitur numerus determinatus pro indeterminato, scilicet pro universitate angelorum, nam sicut dicit Gregorius homil. 25. Quoniam omne tempus septem diebus comprehenditur, recte septenario numero universitas designatur, que in angelis est valde magna. Dan. 7. Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia, etc.
Numérotation du verset
Tb. 12,ad litteram
marg.|
.1.
Cumque hec audissent
id est admirati sunt et stupefacti ex divina condescensione circa ipsos.
marg.|
.2.
Et trementes ceciderunt.
nam stupor et admiratio reddunt hominem trementem, et stare non potentem.
marg.|
.3.
Dixitque eis angelus.
Hic consequenter revelat veritatem occultam de bis, que fecerat in humana effigie. Primo tamen consolatur eos di.
marg.|
.4.
Pax vobis nolite timere quasi d<icat>
non veni propter malum vestrum, sed bonum.
marg.|
.5.
Etenim cum essem vobiscum.
communicans ut homo.
marg.|
.6.
Per voluntatem.
Eram enim ab eo missus ad hoc, propter quod sunt illi gratie principaliter agende, ideo subditur : Ipsum benedicite etc.
prol.|
{1544}
marg.|
.7.
Videbar,
etc. In comestione enim et potatione primo est cibi et potus sumptio, secundo cibi sumpti et potus in ventrem traiectio, et ista fiunt per motum localem : propter quod possunt fieri ab angelis in corpore assumpto : quia natura corporalis obedit angelis quantum ad localem motum, tertio in comestione et potatione est cibi attracti conversio per virtutem nutritivam, quod non potest esse in angelis, quia non habent corpora sibi naturaliter unita, nec per consequens nutribilia, ideo subditur :
marg.|
.8.
Sed ego cibo invisibili
etc.
utor
id est reficior, et hunc cibum invisibilem et potum vocat Dei claram visionem et fruitionem adiunctam.
marg.|
.9.
Tempus est,
etc.
me misit.
perfecta mea legatione, non est per hoc intelligendum quod angeli a Deo missi, a Deo recedant : quia semper intra Deum cernunt cum sit ubique presens, sed hanc reversionem vocat disparitionem, ideo sequitur :
marg.|
.10.
Et cum,
etc.
ablatus est.
quia perfecerat suam legationem.
marg.|
.11.
Tunc prostrati per horas tres.
propter tria beneficia, scilicet illuminationis Tobie, directionis filii sui, et liberationis Sare a demonio.
marg.|
.12.
Et exurgens,
etc. a gratiarum actione.
marg.|
.13.
Narraverunt omnia.
ad manifestandum Dei bonitatem, sicut eis dixerat angelus.
Numérotation du verset
Tb. 12,moraliter
marg.|
marg. |{1539}
.1.
Tunc vocavit,
etc. per hoc autem, quod pater et filius medietatem omnium bonorum dare voluerunt angelo, docemur esse grati de beneficiis acceptis. Per hoc autem, quod angelus nihil accepit, sed eos ad Dei laudem induxit, significatur quod doctor {1540}bonus vel predicator, qui per angelum significatur, eo quod est nuntius verbi Dei, non debet predicare propter questum, sed propter gloriam Dei et salutem animarum, et peracta predicatione reverti ad contemplationis otium, sicut dixit angelus.
Numérotation du verset
Tb. 12,moraliter
marg.|
marg.| {
1534
}
.9.
Tempus est ergo, ut revertar ad eum qui me misit.
ut in contemplatione {1544}hauriat quod iterum populis effundat, ideo subditur : Vos autem benedicite Deum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_12)
Notes :