Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,1 

Post hec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
bonum in domo Tobie,
Numérotation du verset Tb. 2,2 

dixit filio suo : Vade et adduc aliquos
de tribu nostra
timentes Deum
et epulentur nobiscum.
Numérotation du verset Tb. 2,3 

Cumque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum
ieiunus pervenit ad corpus
Numérotation du verset Tb. 2,4 

tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum.
Numérotation du verset Tb. 2,5 

Cumque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu
et tremore
Numérotation du verset Tb. 2,6 

memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Numérotation du verset Tb. 2,7 

Cum vero sol occubuisset
abiit et sepelivit eum.
Numérotation du verset Tb. 2,8 

Arguebant eum omnes proximi sui
dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ?
Numérotation du verset Tb. 2,9 

Sed Tobias, plus timens Deum
quam regem
rapiebat
corpora occisorum et occultabat in domo sua
et mediis noctibus sepeliebat eos.
Numérotation du verset Tb. 2,10 

CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset
Numérotation du verset Tb. 2,11 

et ex nido hirundinum dormienti illi callida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.
Numérotation du verset Tb. 2,12 

Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob.
Numérotation du verset Tb. 2,13 

Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum
quod plaga cecitatis evenerit ei
Numérotation du verset Tb. 2,14 

SED IMMOBILIS
in Dei timore
permansit, agens gratias Deo
omnibus diebus vite sue.
Numérotation du verset Tb. 2,15 

Nam sicut beato Iob insultabant reges
ita isti parentes et cognati eius
irridebant vitam eius
dicentes :
Numérotation du verset Tb. 2,16 

Ubi
est spes tua
pro qua eleemosynas faciebas
et sepulturas ?
Numérotation du verset Tb. 2,17 

Tobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui
Numérotation du verset Tb. 2,18 

quoniam filii sanctorum sumus
et vitam illam
exspectamus quam Deus daturus est
his
qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Numérotation du verset Tb. 2,19 

Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum
victum quem consequi potuisset deferebat.
Numérotation du verset Tb. 2,20 

Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi.
Numérotation du verset Tb. 2,21 

Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit
sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Numérotation du verset Tb. 2,22 

Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua
et eleemosyne tue
modo perierunt.
Numérotation du verset Tb. 2,23 

Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei.

Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2503} .1. Post hec vero. Postquam autor descripsit Tobie patientiam ab extraneis, hic consequenter idem facit a propinquis, qui Tobiam de bono opere increpabant. Et dividitur in duas partes, nam primo fit hoc a sua cognatione. secundo a propria uxore, ibi : Anna vero. Prima ad huc in duas secundum duplicem casum, quia cognati sui eum iniuste increpabant. secunda ponitur ibi : Contigit autem. Prima adhuc in duas quia primo ponitur operatio Tobie sancta. secundo cognatorum suorum increpatio iniusta, ibi : Arguebat autem : Circa primum dicitur. Post hec vero. Ex hoc patet, quod in diebus festivis licitum est vivere lautius et magis delicate, propter reverentiam festi, non tamen propter gulam secundum quod dicitur Nehemie, 8 capitulo Ite et comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes eis, qui non preparaverunt sibi, quia dies sanctus Domini est.
marg.| .2. Dixit filio suo, etc. ut exerceretur in pietatis officio.
marg.| .3. Vade, et adduc aliquos, etc. eos curialiter invitando, ut sic tollatur ab eis verecundia petendi.
marg.| .4. De tribu nostra, etc. quia magis tenemur propinquis, dum tamen sint boni, ideo subditur : Timentes dominum, etc. subditur :
prol.| {2.2504}
marg.| .5. Nuntiavit, etc.  iacere in platea etc. tanquam cadaver vile.
marg.| .6. Statimque exiliens de accubitu etc. Ex quo patet fervor Tobie circa pietatis opera.
marg.| .7. Tollensque illud portavit etc. ut sic opus pietatis impenderet, et offensam regis evaderet.
marg.| .8. Manducavit panem cum luctu, etc. ex iniusta propinqui morte.
marg.| .9. Et tremore, etc. ne forte factum suum sciscitaretur a rege.
marg.| .10.Memorans illum sermonem quem dixit dominus per Amos prophetam, etc. 8 capitulo Dies festi vestri convertentur in luctum, et lamentatio, etc. Dies enim festus aliquando rationabiliter fit dies luctus propter casum supervenientem. prophetavit autem Amos tempore Ozie regis Iuda, ut patet in principio sue prophetie. Tobias vero captivatus fuit sexto anno Ezechie, ut dictum est capit. precedenti, qui fuit quartus rex ab Ozia rege, et sic Tobias prophetiam Amos scire potuit, et rememorari.
marg.| .11. Arguebant autem eum omnes proximi, etc. Hic consequenter ponitur amicorum Tobie increpatio iniusta, cum dicitur. Arguebant autem eum omnes proximi sui dicentes : Iam huius, etc. et dicitur omnes, quia proximi eius tam cognatione, quam vicinitate eum arguebant.
prol.| {2.2505}
Numérotation du verset Tb. 2,ad litteram 
marg.| .1. Et vix effugisti mortis imperium id est mortem super te imperatam, ut dictum est supra.
marg.| .2. Sed Tobias plus timens Deum. qui corpus, et animam potest mittere in gehennam.
marg.| .3. Quam regem. qui super corpus tantum habet potestatem.
marg.| .4. Rapiebat corpora occisorum, etc. exercens pietatis opera.
marg.| .5. Contigit autem. Hic ponitur causa increpationis secunda. et secundo increpatio ipsa ibi : Nam sicut beato Iob. Circa primum sciendum quod causa huius increpationis fuit cecitas superveniens Tobie quam eius cognati attribuebant eius demeritis falso. sic ergo dicitur : Contigit autem, etc. patet littera usque ibi :
marg.| .6. Fieretque cecus. Hoc non videtur fuisse ex naturali stercoris virtute, maxime cum non ceciderit super eius oculos apertos, sed clausos, sed ex ordinatione Dei, qui actor est mali pene, ut sic Tobias posteris esset {2.2506}exemplar patientie. ideo subditur :
marg.| .7. Hanc autem tentationem, etc. que fuit ad Tobie probationem, ideo subditur postea.
marg.| .8. Non est contristatus contra Deum, quod plaga cecitatis. et patet littera.
marg.| .9. Nam sicut beato Iob insultabant reges, etc. Hic consequenter describitur increpatio iniusta cum dicitur. Nam sicut beato Iob insultabant reges id est eius amici, qui erant potentes, propter quod hic reges dicuntur, et forte reges fuerunt ad litteram. Nam antiquitus in qualibet civitate erat unus rex, ut patet Iosue. 12.
marg.| .10. Ita isti parentes, et cognati eius irridebant vitam eius, etc. per quod innuitur, quod irridebant eum quasi singulis diebus.
marg.| .11. Dicentes, ubi est spes tua, etc. ex quo videtur, quod isti remunerationem boni, et mali credebant esse tantum in vita presenti, sicut et amici Iob, ut ibidem fuit diffuse declaratum. Et quia hoc est erroneum. ideo Tobias increpabat eos, dicens.
prol.| {2.2507}
Numérotation du verset Tb. 2,ad litteram 
marg.| .1. Nolite, ita loqui, etc. In verbis enim erroneis nulli debet deferri.
marg.| .2. Quoniam filii sanctorum sumus, etc id est Abraham, Isaac, et Iacob, qui per fidem expectabant in futuro eternam remunerationem, secundum quod declarat Apostolus Hebreo. undecimo. diffuse. ideo subditur :
marg.| .3. Et vitam illam expectamus, etc scilicet per fidem, sicut et patres nostri.
marg.| .4. Anna vero. Hic consequenter increpatur Tobias a propria uxore sua, quod tanto gravius est quanto uxor est viro magis coniuncta, et etiam subiecta. et primo circa hoc ponitur increpationis occasio, cum dicitur : Anna vero etc. extra domum suam, nam propter cecitatem viri eius, et eleemosynas precedentes non habebat facultatem unde posset habere materiam ad hoc opus exercendum in propria domo. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Videte ne forte etc. Videtur, quod male fecerit hoc querendo, quia cum{2.2508}Anna diu fuerat, et eius fidelitatem multipliciter probaverat propter quod non debuit habere suspitionem de ipsa, nec per consequens dicere, et alia verba. Ad hoc dicendum est, quod bene locutus est. quia pauper erat, ut dictum est, propter quod cibaria delicata non consueverat habere in domo sua, manebat etiam inter infideles pronos ad furta, propter que rationabiliter timuit, ne fur aliquis vendidisset uxori pro pretio minori, et illa ducta paupertate, et indiscretione muliebri, non inquisivisset diligentia sufficienti unde venditor habuisset. ideo dixit uxori, ut diligentius inquireret, et hoc sonant eius verba cum dicit. Videte ne forte furtivus id est diligentius inquirite. Uxor autem eius sic accepit, ac si dubitaret de sua fidelitate. ideo sequitur increpatio viri iniusta, cum dicitur.
marg.| .6. Ad hec uxor eius irata. irrationabiliter, ut patet per dicta.
marg.| .7. Respondit, etc. Iniuriose.
marg.| .8.  Manifeste facta est vana spes tua. vite future. quia non solum perdidisti lumen corporis, sed etiam mentis, et conscientie bone.
marg.| .9.  Et eleemosyne tue apparuerunt scilicet ficte, et vane tanquam ex hypocrisi facta. Et quia pluribus modis aliis eum molestabat, ideo subditur : Atque his, et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei.
prol.| {2.2503}Libri Tobie
prol.| Capitulum 2
Numérotation du verset Tb. 2,moraliter 
marg.| .1. Post hec vero. Domus Tobie id est boni prelati, est ecclesia, in qua diebus festis fit bonum prandium de pabulo sacre {2.2504}scripture, et sacramento Eucharistie, ad cuius participationem studet bonus prelatus fideles convocare, et si audiat aliquem iugulatum morte culpe, festinat ipsum per veram penitentiam sepelire.
prol.| {2.2505}
Numérotation du verset Tb. 2,moraliter 
marg.| .5. Contigit autem, etc. Per hirundinem, que est avis hinc inde volatilis, significantur fortune bona, que reputanda sunt, ut stercora, et hec excecant oculos etiam sapientum, sicut dicitur Dt. {2.2506}16.d. Munera excecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. patientia vero Tobie in plaga cecitatis, et sue derisionis etiam ab amicis, exemplum est patientie cunctis fidelibus in adversis.
prol.| {2.2507}
Numérotation du verset Tb. 2,moraliter 
marg.| .4. Anna vero uxor. Secundum Aug. super Ge. ratio vir, et sensualitas femina vocatur, que circa victum, et sensibilia versatur sicut Anna circa opus textrinum ad habendum victum. Sed quia{2.2508}sensualitas frequenter deficit, nisi corrigatur ratione, ideo ratio debet inquirere, ne forte circa sensualitatis opus aliquod in conveniens contingat, sicut Tobias ab Anna inquisivit, sed sicut illa dure portavit, sic sensualitas frequenter rebellat rationi. et sicut Tobias ad orationem recurrit, sic ratio ad optima deprecatur.
prol.| {2.2503}Libri Tobie
prol.| Capitulum 2
prol.| ADDITIO
prol.| {2.2509}Libri Tobie



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_2)

Notes :