Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 

Et consummati sunt sermones Tobie .
Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus
et vidit filios nepotum suorum.
Numérotation du verset Tb. 14,2 

Completis
itaque annis centum duobus ,
sepultus est
honorifice in Ninive.
Numérotation du verset Tb. 14,3 

Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Numérotation du verset Tb. 14,4 

Reliquum vero vite sue
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei
perrexit in pace.
Numérotation du verset Tb. 14,5 

In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum
et septem iuvenes filios suos nepotes
dixitque eis :
Numérotation du verset Tb. 14,6 

Prope erit interitus Ninive.
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel,
revertentur ad eam.
Numérotation du verset Tb. 14,7 

Omnis autem
deserta terra eius
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum.
Numérotation du verset Tb. 14,8 

Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem
et inhabitabunt in ea
Numérotation du verset Tb. 14,9 

et gaudebunt in ea omnes reges terre
adorantes Deum Israel.
Numérotation du verset Tb. 14,10 

Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite
ut faciatis que placita sunt illi.
Numérotation du verset Tb. 14,11 

Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
Numérotation du verset Tb. 14,12 

Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros
ut exeatis hinc.
Numérotation du verset Tb. 14,13 

Video enim quia iniquitas eius
finem dabit ei.
Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.
Numérotation du verset Tb. 14,15 

Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
Et ipse clausit
oculos eorum
et omnem hereditatem domus Raguelis
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.
16
Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum.
Numérotation du verset Tb. 14,17 

Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius
in bona vita
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus
in terra.
Explicit liber Tobie.

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 
marg.| marg.| {1543} .1. Et consum. Hic consequenter ponitur prophetia Tobie tempore mortis sue. Et dividitur in tres partes, quia primo circa decursus vite Tobie senioris ponitur brevis epilogatio. Secundo prophetalis exhortatio. In  hora autem. tertia filialis obtemperatio, ibi   : Factum est autem. Prima pars patet usque ibi :
Numérotation du verset Tb. 14,1 
moraliter
marg.| marg.| {1543} Et consummati. loquendo de consummatione glorie.
marg.| Et postquam illuminatus. Numerus quadragenarius significat penitentiam et vite sanctitatem, eo quod Moyses, et Elias, et Christus leguntur ieiunasse quadraginta diebus et quadraginta noctibus{1544}Per hoc ergo quod Tobias post suam illuminationem vixit annis quadragginta significatur quod, si aliquis propria fragilitate vel diaboli procuratione privatus fuerit lumine gratie, et iterum illuminatus divino munere, debet de cetero in penitentia et sanctitate vivere, et sic dies suos feliciter consummare, quod nobis concedat, etc.
Numérotation du verset Tb. 14,4 
marg.| .2.  Reliquum vero vite scilicet spirituali in Deum ordinato.   Et cum   bono profectu scilicet filialis. qui habet charitatem annexam : quia sicut procedebat in etate, sic proficiebat in charitate, ideo subditur :
marg.| .3.  Perrexit in pace scilicet ad limbum patrum sanctorum adventum Christi expectantium.
marg.| .4. In hora autem mortis. Hic consequenter describitur prophetalis exhortatio cum dicitur  . In hora   autem mortis ut verba, que de presenti vite recedens diceret in cordibus filii sui ac nepotum arctius impressa remanerent.
marg.| .5.  Dixitque eis. prophetice.
marg.| .6.  Prope erit interitus. Ionas enim propheta prius denuntiaverat Ninive subversionem, sed quoniam ad verbum eis egerunt penitentiam : ideo subversio illa fuit dilata, postea vero Ninivite reversi ad vitia consueta, propter quod destructionem eius iterum dixit dominus per Naum prophetam, que destructio facta est per Chaldeos, et hanc destructionis appropinquationem predixit hic Tobias. Postea vero debellatis Chaldeis per Cyrum regem Persarum filius eius Cambyses, qui et Nabu. dictus est vivente adhuc patre cepit regnare super regnum Assyriorum in civitate Ninive, ut habetur Iudith. 1. ex quo patet, quod hec civitas fuerat interim reedificata.
marg.| .7. Non enim excidit verbum scilicet quando est prophetia predestinationis, que semper impletur : quia denuntiat futurum prout est, in dispositione divina, que est immutabilis, et talis fuit prophetia Naum et Tobie de subversione Ninive Quando vero est prophetia comminationis, que denuntiat aliquid futurum ; {1544}prout est in causis secundis, scilicet in meritis et demeritis hominum non semper impletur : eo quod merita et demerita hominum mutantur, et talis fuit prophetia Ione, que dixit : Adhuc 40. dies, et Ninive subvertetur. hoc enim exigebant Ninivitarum peccata : quibus penitentibus illa subversio tunc non fuit subsecuta.
marg.| .8. Et fratres nostri etc. quia omnes, qui captivati fuerunt in Babylone, habuerunt redeundi licentia, et multi de regno Israel, qui adhuc erant in regno Medorum et Pesarum redierunt, de illis vero, qui erant ultra montes Casphios dicunt Iudei, quod nulli redierunt.
marg.| .9.  Omnis autem deserta terra. hominibus, et animabus.
marg.| .10.  Et domus Dei, etc.  reedificabitur. per Zorobabel et alios de captivitate Babylonica redeuntes.
marg.| .11. Ibique revertentur omnes timentes. Illi enim qui noluerunt reverti de Babylone, ibi fuerunt detenti, filiorum quos genuerant, et possessionum quas acquisierant amore, sicut dictum fuit Esdra. 1.
marg.| .12.  Et relinquent. quia plures de Gentilibus relictis idolis suis venerunt in Ierusalem cum redeuntibus de Babylone ; ista tamen prophetia per predicationem apostolorum multo perfectius fuit impleta, et de hac videtur Tobias principaliter loqui, ideo subditur :
marg.| .13.  Et gaudebunt etc.  reges terre. quibus multi reges gaudent in ecclesia iugo Christi submittentes colla sua, et plenius implebitur in fine mundi, quando post persecutionem Antichristi omnes generaliter convertentur ad Christum, qui est rex omnium fidelium nomine Israelis designatorum. Cetera patent ex dictis.
marg.| .14.  Factum est autem. Hic consequenter describitur finalis obtemperatio, cum dicitur.
marg.| .15.  Post obitum etc.  ex Ninive. sicut preceperat ei parens usque ibi :
marg.| .16.  Et curam eorum gessit. nam erant parentes sui ratione uxoris sue, que cum eo erat una caro.
Numérotation du verset Tb. 14,15 
marg.| .17.  Et ipse clausit oculos. Mos enim tunc erat et adhuc est in pluribus terris, quod oculi mortuorum clauduntur per amicos propinquos, per hoc signantes, quod obdormiant in Domino. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Tb. 14,16 
marg.| marg.| {1549} .1. Cum gaudio sepelierunt. propter finem eius optimum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Ut accepti essent. sicut dicitur de beato Sebastiano. Decebat enim, ut quem {1550}Deus tanta perfuderat gratia ab omnibus amaretur, et hoc cedit ad honorem Dei qui dat gratiam, et gloriam. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_14)

Notes :