Capitulum 7
Numérotation du verset
Tb. 7,1
Ingressi sunt autem
ad Raguelem1
1 Raguelem ΣT EW* Ω Ed1530
Clementina Rusch
] Ragu(h)el ΠF K*
Weber
et suscepit eos
Raguel cum gaudio.
Numérotation du verset
Tb. 7,2
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Anne uxori sue : Quam similis est iuvenis iste consobrino meo.
Numérotation du verset
Tb. 7,3
Et cum hec dixisset ait : Unde estis iuvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Neptalim sumus, ex captivitate Ninive
Numérotation du verset
Tb. 7,4
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus.
Numérotation du verset
Tb. 7,5
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
Numérotation du verset
Tb. 7,6
Et misit se Raguel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans supra collum eius
Numérotation du verset
Tb. 7,7
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
Numérotation du verset
Tb. 7,8
Et Anna uxor eius et Sara ipsorum filia lacrimate sunt.
Numérotation du verset
Tb. 7,9
Postquam autem locuti sunt, precepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Numérotation du verset
Tb. 7,10
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
Numérotation du verset
Tb. 7,11
Quo audito verbo Raguel
expavit, sciens quid evenerit illis septem viris
qui ingressi sunt ad eam, et timere cepit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret et non daret petenti ullum responsum,
Numérotation du verset
Tb. 7,12
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti
quoniam huic timenti
Deum debetur coniunx filia tua. Propterea alius
non potuit habere illam.
Numérotation du verset
Tb. 7,13
Tunc dixit Raguel :
Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
Numérotation du verset
Tb. 7,14
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me ut ista coniungeretur cognationi sue secundum legem Moysi.
Et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
Numérotation du verset
Tb. 7,15
Et apprehendens
dexteram filie sue,
dextere Tobie tradidit dicens : Deus Abraham et Deus Isaac, Deus Iacob
vobiscum sit et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis.
Numérotation du verset
Tb. 7,16
Et, accepta carta, fecerunt conscriptionem coniugii.
Numérotation du verset
Tb. 7,17
Et post epulati sunt, benedicentes Deum.
Numérotation du verset
Tb. 7,18
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam et precepit ei ut pararet alterum cubiculum.
Numérotation du verset
Tb. 7,19
Et introduxit illuc Saram filiam suam et lacrimata est.
Numérotation du verset
Tb. 7,20
Dixitque ei : Forti animo esto filia mea. Dominus celi det tibi gaudium pro tedio quod perpessa es.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Tb. 7,ad litteram
prol.|
Ingressi sunt.
Hic consequenter describitur beneficium Tobie collatum in termino vie. et primo quantum ad terminum vie proprie. secundo angelice cap. 9. non enim Tobias processit ultra domum Raguelis, sed angelus processit usque ad Gabelum. Circa primum describitur primo matrimonii contractus, secundo ad uxorem accessus, cap. 8. prima dividitur in quatuor partes, quia primo describitur mutua recognitio, secundo uxoris petitio, ibi : Cumque hortaretur. tertio filie concessio ibi : Tunc dixit Raguel. quarto ratificatio, ibi : Et apprehendens. Circa primum dicitur.
marg.|
.1. In
gressi,
etc. pro petendo hospitio.
marg.|
.2.
Et suscepit.
Nam antiqui ad hospitalitatis gratiam erant proni, ut patet de Abraham et Loth, Gn. 18. et 19.
marg.|
.3.
Quam similis est iuvenis
id est Tobie seniori, cui filius erat valde similis corpore et mente, et etiam nomine, ut dictum supra c. 1.
marg.|
.4.
Ex tribu Nephthali
, scilicet de qua etiam erat Raguel.
marg.|
.5.
Ex captivitate Ninive
, quia Iudei captivi erant per diversas civitates dispersi. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.6.
Et misit se.
ad amplexandum et osculandum Tobiam ex amore, et lachrymandum ex pietate, eo quod erat de eius cognatione.
prol.|
{1528}
marg.|
.7.
Quia boni quasi d<icat>
degenerares, nisi bonus esses, et benedictione dignus.
marg.|
.8.
Et Anna uxor.
non dicitur hic quod amplexate vel osculate fuerint ipsum, quia non sic decet mulieres facere sicut viros.
marg.|
.9.
Postquam autem.
Hic consequenter describitur uxoris petitio, et patet littera usque ibi :
marg.|
.10.
Hic ego hodie non manducabo.
sic enim erat edoctus ab angelo, licet non sit suprascriptum, ut ante cibum et potum fieret matrimonium, ut sic melius et sanctius contraheretur.
marg.|
.11.
Et cum nutaret
id est hesitaret de responsione danda, quia grave erat ei denegare, eo quod esset filius optimi viri, ut dictum est, et etiam concedere propter casus precedentes.
marg.|
.12.
Dixit autem angelus.
ipsum assecurando de concessione.
marg.|
.13.
Quoniam huic timenti,
etc. ex ordinatione divina.
marg.|
.14.
Propterea alius non potuit.
Nam ordinatio Dei non potest frustrari.
marg.|
.15.
Tunc dixit Raguel.
Hic consequenter describitur filie concessio, et primo ponitur concessionis ratio, cum dicitur.
marg.|
.16.
Non dubito,
etc id est firmiter credo.
marg.|
.17.
Quod Deus preces
id est exaudierit, nam preces semper exaudiuntur, quando fiunt pie, perseveranter et pro se, et similiter si fiant pro alio, si non sit impedimentum in eo. Sic autem erat in proposito, nam oratio Raguelis erat pia et perseverans pro filia sua, que sancta erat et devota.
prol.|
{1529}
Numérotation du verset
Tb. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Credo quoniam ideo,
etc. qui disponit omnia suaviter, Sap. 8.a.
marg.|
.2.
Ut et ista coniungeretur cognationi sue.
Nu. 36. ubi precipitur, quod filie Salphaad non possent contrahere matrimonium, nisi cum viris sue cognationis, eo quod succedebant in hereditate patris, et sic fuit de ista Sara, que fuit heres Raguelis, ut supra dictum est. c. 6. quod nullam habebat prolem, et subditur concessio petitionis, cum dicitur. Et nunc noli dubium gerere. Sequitur :
marg.|
.3.
Et apprehendens.
Hic consequenter describitur concessionis ratificatio, et primo per matrimonii contractum cum dicitur. Et apprehendens dexteram filie de consensu eius.
marg.|
.4.
Dextere Tobie tradidit
similiter consentientis in eam tanquam in uxorem, quia mutuus consensus in matrimonio requiritur. Cetera patent. Secundo ponitur ratificatio per scriptum, cum dicitur.
marg.|
marg.| {1530}
.5.
Et accepta charta fecerunt conscriptionem.
Hic erat modus antiquitus, quod in una parte charte scribebatur dos, et in alia parte charte donum propter nuptias, et inter duas scripturas fiebant signa, per quorum medium scindebatur illa charta, et dabatur una pars viro, et altera mulieri.
marg.|
.6.
Et post hec epulati sunt,
in principio comestionis, et in fine, sicut facere solent persone devote.
marg.|
.7.
Et precepit ei, ut prepararet alterum cubiculum
scilicet a suo, et a cubiculo septem virorum, qui mortui fuerant, post quorum mortem Sara iacebat in cubiculo parentum, in altero tamen lecto.
marg.|
.8.
Et lachrymata est.
ex pietate, et timore, ne sicut ceteris contingeret Tobie.
marg.|
.9.
Forti animo esto.
confidens de Domino.
marg.|
.10. Dominus celi det tibi gaudium. de viro isto.
marg.|
.11.
Pro tedio, quod perpessa Is.
ex morte aliorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_7)
Notes :