Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Tb. 10,1 

Cum vero moras faceret
Tobias
causa nuptiarum sollicitus erat pater eius
Tobias dicens : Putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi?
Numérotation du verset Tb. 10,2 

Putasne Gabelus mortuus est et nemo reddet illi pecuniam?
Numérotation du verset Tb. 10,3 

Cepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo. Et ceperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
Numérotation du verset Tb. 10,4 

Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis atque dicebat : Heu me fili mi. Ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum,
baculum senectutis nostre, solacium vite nostre, spem posteritatis nostre ?
Numérotation du verset Tb. 10,5 

Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Numérotation du verset Tb. 10,6 

Cui dicebat Tobias :
Tace et noli turbari. Sanus est filius noster. SATIS FIDELIS est vir ille cum quo misimus eum.
Numérotation du verset Tb. 10,7 

Illa autem nullo modo consolari poterat sed quotidie exilens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Numérotation du verset Tb. 10,8 

AT VERO RAGUEL dicebat ad generum suum : Mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 10,9 

Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Numérotation du verset Tb. 10,10 

Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, TRADIDIT ei Saram et dimidiam partem omnis substantie sue in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis et in vaccis et pecunia multa.
Et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
Numérotation du verset Tb. 10,11 

dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
Numérotation du verset Tb. 10,12 

Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam et dimiserunt ire,
Numérotation du verset Tb. 10,13 

monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere.

Capitulum 10

Numérotation du verset Tb. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {1535} Cum vero. Descripto superius itineris Tobie progressu, hic consequenter agitur de ipsius regressu. Cuius primo describitur ordinatio. secundo ordinati prosecutio. 11. cap. tertio divini secreti revelatio. 12. cap. Prima in duas : quia primo ponitur regressus Tobie motiva ratio. secundo eiusdem debita dispositio, ibi : Cumque verbis. Motiva ratio regressus Tobie iunioris erat tristitia parentum de mora eius, que primo declaratur. secundo allegatur, ibi : At vero Ra. Circa primum primo ponitur querulatio patris, cum dicitur.
marg.| .1. Cum vero. ibi : scilicet in domo Raguelis, pro nuptiis.
marg.| .2. Solicitus erat. more causam ignorans.
marg.| .3. Putas quare moratur. homini enim solicito et ignoranti causam rei de qua solicitatur, occurrunt multe cogitationes de variis causis possibilibus, que tamen ut in pluribus non sunt vere.
marg.| .4. Aut quare detentus. timebat ne forte aliquid mali fecisset, unde detentus fuisset, vel infirmitatem incurrisset, vel quod Gabelus mortuus fuisset, et sic esset negotium impeditum.
marg.| .5. Et ceperunt etc. computaverunt enim dietas itineris eundo et redeundo, et sic dixerant, tali die poteritis huc reverti, quod tamen non fuit factum propter celebrationem nuptiarum.
marg.| .6. Flebat igitur. Hic consequenter describitur in speciali lamentatio matris, et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Lumen oculorum. quia pater iam erat cecus, et mater ex fletu et senectute disponebatur ad cecitatem.
marg.| .8. Baculum senectutis. nam sicut infirmus baculo sustentatur, sic parentes in senectute debent a filiis sustentari.
marg.| .9. Solatium vite nostre. multum enim consolantur parentes ex presentia bonorum filiorum.
marg.| .10. Spem posteritatis. erant enim senes. et Tobias erat eis unicus, ut supra dictum est : et ideo nullam posteritatis spem habebant, nisi per ipsum, ideo concludit
prol.| {1536}
marg.| .11. Omnia simul in te id est cum omnia illa non habeamus, nisi per tuam personam.
marg.| .12. Te non debuimus. quia maius bonum non est exponendum periculis pro recuperatione minoris boni, cuiusmodi erat debitum Gabeli.
marg.| .13. Cui dicebat. ipsam consolando, in quo apparet eius magna perfectio qui positus in afflictione pro filio, pro cecitate, pro senectute, et etiam paupertate, nihilominus tamen consolabatur eam.
marg.| .14. Satis fidelis est. hoc enim firmiter tenebat propter verba, que ab angelo in specie viri apparente audierat. Cetera patent.
marg.| .15. At vero. Hic consequenter ponitur dicte rationis allegatio, et hoc propter verba Raguelis ipsum amplius detinere volentis, et patet littera usque ibi :
marg.| .16. Ego novi. Hoc enim sciebat per teneritudinem affectus parentem ad seipsum, quam experientia multiplici certitudinaliter cognoverat.
marg.| .17. Cumque verbis. Hic consequenter describitur recessus debita dispositio, per hoc quod Raguel tradidit Tobie filiam suam secum ducendam, et partem bonorum suorum pro tunc Tobie contingentem, et patet littera usque ibi :
marg.| .18. In pueris et puellis id est in servis et ancillis, qui sic in Scriptura sacra frequenter nominantur.
marg.| .19. Dimisit eum a se. ut recederet libere, dicens.
marg.| .20. Angelus Domini sanctus. qui dirigit viam et actus iustorum.
marg.| .21. Et apprehendentes parentes filiam. ut verba, que recedens ab eis audiret, in corde ipsius arctius impressa remanerent.
marg.| .22. Monentes eam honorare soceros. nam vir et uxor sunt quasi una persona, et ideo sicut vir tenetur honorare parentes proprios, ita et eius uxor.
marg.| .23. Diligere. tanquam unam personam secum.
marg.| .24. Regere familiam. nam in domo aliqua sunt agenda, que magis decet fieri per mulieres quam per viros, et etiam quia viri circa exteriores occupationes sunt magis intenti, ut circa mercationes, agriculturam et huiusmodi.
marg.| .25. Et seipsam irreprehensibilem. per castitatem coniugalem, et per prudentem et honestam conversationem.
Numérotation du verset Tb. 10,moraliter 
marg.| marg.| {1535} .1. Cum vero. per statum parentum Tobie ex eius mora significantur mystice suspiria sanctorum patrum de mora Christi venturi in mundum.
prol.| {1536}
marg.| .13. Cui dicebat Tobias. per quod significatur consolatio prophetarum eius adventum firmiter predicantium.
marg.| .21. Et apprehendentes. huius littere sensus litteralis est simpliciter moralis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_10)

Notes :