Capitulum 9
Numérotation du verset
Tb. 9,1
Tunc vocavit Tobias
angelum ad se, quem quidem hominem
estimabat,
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea.
Numérotation du verset
Tb. 9,2
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.
Numérotation du verset
Tb. 9,3
Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
Numérotation du verset
Tb. 9,4
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius.
Numérotation du verset
Tb. 9,5
Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum.
Numérotation du verset
Tb. 9,6
Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis
et duos camelos,
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.
Numérotation du verset
Tb. 9,7
Indicavitque ei de Tobia
filio Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.
Numérotation du verset
Tb. 9,8
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
Et flevit
Gabelus benedixitque Deum,
Numérotation du verset
Tb. 9,9
et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis.
Numérotation du verset
Tb. 9,10
Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
Numérotation du verset
Tb. 9,11
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum.
Numérotation du verset
Tb. 9,12
Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Tb. 9,ad litteram
marg.|
marg.| {1533}
Tunc vocavit.
Postquam descriptum est illud quod actum est circa Tobiam in termino vie sue, hic consequenter describitur quid actum est pro eo in termino vie angelice : nam ultra processit ad recuperandum debitum a Gabelo. Et dividitur in tres partes : quia primo circa hoc ponitur humilis Tobie deprecatio. secundo angeli condescensio, ibi : Tunc Rapha. Tertio fraterna congratulatio, ibi : Cumque ingressus esset. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Tunc vocavit,
etc. ut iret ad recuperandum debitum.
marg.|
.2.
Si meipsum.
humiliter loquitur, et gratanter, ut impetret ab eo novum beneficium.
marg.|
.3.
Tamen obsecro te
id est servos ad eundum tecum aptos.
marg.|
.4.
Et vadas.
sed hoc videtur contradicere supradictis 2 capitulo ubi dicitur quod Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum audivit improperium ab una ex ancillis patris : et sic videtur, quod Raguel et Gabelus manerent in eadem civitate : propter quod non oportebat angelum assumere servos et animalia, ut iret ad Gabelum quasi ad multum distantem locum. Ad quod potest dici quod due erant civitates distantes in regno Medorum eodem nomine nominate. Sicut in regno Francie sunt plures ville distantes, que tamen eodem nomine nominantur, et in una manebat Raguel, et in alia Gabelus. Vel aliter potest dici quod per nomen civitatis Rages non solum intelligitur ipsa civitas, sed etiam totum territorium illi subiacens civitati, quod est aliquando satis magnum, sicut patet de territorio Ianuensi. et in civitate manebat Raguel, in loco vero territorii satis distante Gabelus. Et subditur ratio petitionis.
marg.|
.5.
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus. In
quibus perfici potest iter nostrum.
marg.|
.6.
Et si tardavero plus contristabitur.
timens de morte mea vel infirmitate, et subditur alia ratio sumpta ex parte Raguelis, cum subditur :
marg.|
.7.
Et certe vides.
et parte littera.
prol.|
{1534}
marg.|
.8.
Tunc Raphael assumens.
Hic consequenter describitur angeli condescensio, cum dicitur. Tuncassumens quatuor ut iret honestius in specie hominis apparens.
marg.|
.9.
Et duos camelos.
unum pro se, et alium pro Gabelo secum adducendo, cetera patent.
marg.|
.10.
Cumque ingressus.
Hic consequenter describitur, fraterna congratulatio, cum dicitur : Cumque ingressus esset domum Raguel scilicet Gabelus veniens cum angelo.
marg.|
.11. In
venit Tobiam. In
convivio nuptiarum suarum.
marg.|
.12.
Exiliens
scilicet Tobias.
marg.|
.13.
Osculati sunt se invicem. In
signum amicitie.
marg.|
.14.
Et flevit Gabelus.
ex pietate.
marg.|
.15.
Benedixitque Deum.
de bonis collatis Tobie.
marg.|
.16.
Et dixit : benedicat te
id est multiplicet te in bonis spiritualibus et temporalibus.
marg.|
.17.
Quia filius es optimi.
quantum ad seipsum.
marg.|
.18.
Et iusti.
erga proximum.
marg.|
.19.
Et timentis Deum.
eius offensam cavendo.
marg.|
.20.
Et eleemosynas,
etc. miseriam pauperum relevando.
marg.|
.21.
Et dicatur benedictio super uxorem tuam.
propter fecunditatem eius in prole, et morum honestatem.
marg.|
.22.
Et super parentes vestros.
propter bonitatem vestram, dicitur enim conmuniter de bonis filiis et filiabus, benedicatur pater, qui genuit, et mater, que portavit.
marg.|
.23.
Et videatis.
desiderant enim parentes videre multiplicationem sui seminis in longinquum.
marg.|
.24.
Et sit,
etc. ipsum multiplicando in spiritualibus bonis et temporalibus.
marg.|
.25.
Cumque omnes dixissent amen.
optando huius impletionem.
marg.|
.26. Accesserunt ad convivium. nuptiale.
marg.|
.27.
Sed et cum timore.
et non cum dissolutionibus et ebrietatibus, que a multis in talibus solent fieri indecenter.
Numérotation du verset
Tb. 9,moraliter
marg.|
marg.| {1533}
.1.
Vocavit.
per hoc quod angelus ad preces devotas Tobie ivit ad repetendum debitum Gabeli, quod erat ibi a patre impositum, nec tamen bono modo facere poterat, significatur quod sacerdos curatus habens onus ecclesie impositum sibi quod est {1534}grave satis, rogare debet homines litteratos et bonos, qui per angelum significantur, ut iuvent eum in onere sibi imposito, inducendo populum suum ad solutionem 10. talentorum, per quam significatur impletio decem mandatorum, ut veniat devote ad nuptiale convivium, quod in ecclesia celebratur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_9)
Notes :