Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 

Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum
et dixit :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
regnum tuum,
Numérotation du verset Tb. 13,2 

quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
et non est qui effugiat manum tuam .
Numérotation du verset Tb. 13,3 

Confitemini Domino filii Israel
et in conspectu gentium
laudate eum,
Numérotation du verset Tb. 13,4 

quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
Numérotation du verset Tb. 13,5 

Ipse castigavit nos
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,6 

Aspicite
ergo que fecit nobiscum et cum timore
et tremore
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
Numérotation du verset Tb. 13,7 

Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
maiestatem suam in gentem peccatricem.
Numérotation du verset Tb. 13,8 

Convertimini
itaque peccatores et facite iustitiam
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,9 

Ego
autem et anima mea
in eo letabimur.
Numérotation du verset Tb. 13,10 

Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
et confitemini illi
Numérotation du verset Tb. 13,11 

Hierusalem civitas Dei,
castigavit
te Dominus in operibus manuum tuarum.
Numérotation du verset Tb. 13,12 

Confitere Domino in bonis tuis
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
tabernaculum suum
et revocet ad te omnes captivos
et gaudeas
in omnia secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 13,13 

Luce splendida fulgebis
et omnes fines terre
adorabunt
te.
Numérotation du verset Tb. 13,14 

Nationes ex longinquo
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
in sanctificatione habebunt.
Numérotation du verset Tb. 13,15 

Nomen enim magnum
invocabunt in te.
Numérotation du verset Tb. 13,16 

Maledicti erunt
qui contempserint te
et condemnati erunt
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
Numérotation du verset Tb. 13,17 

Tu autem letaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et congregabuntur
ad Dominum.
Numérotation du verset Tb. 13,18 

Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
Numérotation du verset Tb. 13,19 

Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Tb. 13,20 

Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem.
Numérotation du verset Tb. 13,21 

Porte Hierusalem
ex saphiro
et smaragdo
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Numérotation du verset Tb. 13,22 

Ex lapide candido et mundo
omnes platee eius sternentur
et per vicos eius Alleluia cantabitur.
Numérotation du verset Tb. 13,23 

Benedictus Dominus,
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {1534} .1. Aperiens. Hic consequenter describitur revelatio divini secreti quoniam ad futura per donum prophetie datum Tobie, ad quod disponit elevatio mentis per orationem, propter quod primo ponitur Tobie oratio, secundo futuri revelatio, ibi : Ierusalemcivitas Dei. Circa primum dicitur. Aperiens autem os suum ad Deum manifeste laudandum, et primo confitetur eius potestatem et eternitatem, di. Magnus est domine.
marg.| .2. Quoniam tu flagellas. quoniam pene a Deo iuste inflicte, sunt quedam medicine.
marg.| .3. Deducis ad inferos id est ad penam per tuam iustitiam.
marg.| .4. Et reducis. per tuam misericordiam.
marg.| .5. Et non est qui effugiat manum. Nam exiens de manu sue misericordie incidit in manum sue iustitie, consequenter inducit alios ad Dei laudem, di.
marg.| .6. Confitemini Domino filii Israel. quia corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem, Rom. 10 capitulo
marg.| .7. Et in conspectu gentium. ut non timeatis neque erubescatis laudem eius coram infidelibus, et subditur ratio.
prol.| {1544}
marg.| .8. Quoniam ideo dispersi. licet enim Deus filios Israel propter peccata sua dispersit inter gentes, ut sic non remaneret dedecus culpe sine decore iustitie, tamen ex hoc elicuit aliud bonum scilicet quod Iudei in cultu Dei firmi narrabant mirabilia, que fecit Deus populo Israel in exitu de Egypto, in transitu maris rubri, et etiam in deserto et consimilibus, quibus auditis multi Gentiles relicta idololatria convertebantur ad unum verum Deum.
marg.| .9. Ipse castigavit nos. puniendo.
marg.| .10. Et ipse salvabit. In ter gentes nos custodiendo, secundum quod dicitur Thren. 4.d. In umbra tua viventes in gentibus.
marg.| .11. Aspicite ergo. diligenter considerando.
marg.| .12. Que fecit. per suam iustitiam et misericordiam.
marg.| .13. Et cum timore. cordis.
marg.| .14. Et tremore. corporis, quia fortis motus anime redundat ad corpus.
marg.| .15. Confitemini illi. quod sit misericors et iustus.
marg.| .16. Regemque. omnia in eius gloriam faciendo, cetera patent usque ibi :
prol.| {1545}
Numérotation du verset Tb. 13,ad litteram 
marg.| .1. Ego autem. secundum hominem interiorem.
marg.| .2. Et anima mea. secundum sensualitatem, et accipitur hic anima pro parte sensitiva, sicut Gn. 1. Factus est homo in animam viventem.
marg.| .3. In eo letabimur. quia motus rationis interior, que est homo redundat in partem sensitivam quam movet, sicut intelligentia spheram. 3. de Anima.
marg.| .4. Ierusalem civitas Dei. Oratione premissa, que disponit ad prophetiam, hic consequenter ponitur donum prophetie concessum Tobie, per quod primo prophetat de Ierusalem historica, secundo de mystica, ibi : Anima mea. Circa primum dicitur. Ierusalem civitas Dei. ad eius cultum electa. 2Par. 5.
marg.| .5. Castigavit. loquitur de futuro per modum preteriti propter certitudinem prophetie, non enim fuit Ierusalem destructa Tobia vivente, ut ostensum est supr. 1 capitulo
marg.| .6. In operibus manuum tuarum id est propter opera tua mala.
marg.| .7. Confitere Domino in annis, etc. iuste vivendo.
marg.| .8. Et benedic Deum. devote deprecando.
marg.| .9. Ut reedificet in te tabernaculum id est templum quod fuit inchoatum tempore Cyri, ut patet 1. Esd. 3. et consummatum tempore Darii 1. Esd. 6.
marg.| .10. Et revocet ad te omnes captivos. quod fuit tunc impletum, quia omnes captivati de Ierusalem habuerunt redeundi licentiam, ut patet 1. Esd. 1.
marg.| .11. Luce splendida fulgebis. hoc fuit principaliter impletum, quando Christus, qui est lux mundi, fuit ibidem oblatus, propter quod sanctus Simeon tunc exclamavit, Luc. 2 capitulo Lumen ad revelationem gentium {1546} et gloriam plebis, etc.
marg.| .12. Et omnes fines terre adorabunt. quia ex omnibus mundi partibus veniebant aliqui adorare in Ierusalem in diebus solennibus, ut habetur Act. 2.
marg.| .13. Et terram tuam in sanctificationem. unde terra illa vocatur terra sancta.
marg.| .14. Maledicti erunt qui contempserint. sicut patet de Antiocho, qui posuit idolum in templo Ierosolymitano, ut habetur 1. Machab. 1.
marg.| .15. Benedictique erunt qui edificaverint. sicut patet de Zorobabel et Iesu filio Iosedec, et aliis edificatoribus templi, et Nehemia et sociis eius civitatem reedificantibus. Cetera patent ex dictis.
marg.| .16. Anima mea benedic Dominum. Hic consequenter prophetat de Ierusalem mystica, que est triumphans ecclesia, sicut Is. 14. propheta loquens de rege Babylonis transit ad loquendum de superbia et eiectione demonis, ut ibidem fuit ostensum, dicit igitur : Anima mea benedic dominum propter tantum beneficium.
marg.| .17. Quoniam liberavit Ierusalem etc. Hoc non potest intelligi de Ierusalem terrena, que adhuc est in manibus infidelium, nec de Ierusalem mystica prout accipitur pro militante ecclesia, que erit in tribulationibus usque ad mundi terminum, et ideo intelligitur de Ierusalem superna, ubi nulla tribulatio habet locum : ideo subditur :
marg.| .18. Beatus ero si fuerint reliquie quia non tantum desiderabat propriam beatitudinem, sed etiam seminis sui.
marg.| .19.  Porte Ierusalem ex sapphiro. Per hoc edificium ex lapidibus pretiosis intelliguntur merita virtutum, quibus electi habebunt ingressum ad distinctas mansiones celestis Ierusalem secundum distinctiones meritorum.
marg.| .20. Et per vicos id est laudatio Dei, secundum illud Ps. Beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te.
prol.| {1534}Libri Tobie
prol.| Capitulum 13
Numérotation du verset Tb. 13,moraliter 
marg.| .1. Aperiens autem Tobias senior os suum benedixit dominum, etc. {1544}Hic ponitur eius oratio, cuius litteralis sensus est simpliciter moralis.
prol.| {1545}
Numérotation du verset Tb. 13,moraliter 
marg.| .4. Ierusalem civitas Dei. Hic ponitur prophetia Tobie de destructione Ierusalem futura per Nabuchodonosor, et de eius reedificatione per Nehemiam, in quo significatur quod edificia virtutum per malos homines destruuntur, et per bonos reparantur, et consequenter ponitur eius prophetia de Ierusalem superna, ibi :
prol.| {1546}
marg.| .16. Anima mea. In qua ruine angelorum reparantur per assumptionem electorum ad ordines angelorum.
marg.| .18. Beatus ero si fuerint. qui consistit in clara Dei visione et eius fruitione.
marg.| Ex lapide pretioso. Per hoc significantur merita sanctorum quibus merentur in celesti Ierusalem collocari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_13)

Notes :