Capitulum 3
Numérotation du verset
Tb. 3,1
Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,
Numérotation du verset
Tb. 3,2
dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.
Numérotation du verset
Tb. 3,3
Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea
vel parentum meorum.
Numérotation du verset
Tb. 3,4
Quoniam non obedivimus
preceptis tuis et traditi sumus
in direptionem
et captivitatem
et mortem
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti
nos.
Numérotation du verset
Tb. 3,5
Et nunc Domine magna
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te.
Numérotation du verset
Tb. 3,6
Et nunc Domine secundum voluntatem
tuam
fac mecum
et precipe
in pace
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
Numérotation du verset
Tb. 3,7
Eadem itaque die
contigit ut Sara
filia Raguelis in Rages1 civitate Medorum et2 ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
1 Raguelis in Rages ΩS ΩJ
Rusch Ed1530 Clementina
] Raguhel in
Cor1
(antiq. non habent
RAGES
)
Weber
|
2 et] ut praem. Weber
|
Numérotation du verset
Tb. 3,8
quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Numérotation du verset
Tb. 3,9
Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Numérotation du verset
Tb. 3,10
Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
non manducavit neque bibit,
Numérotation du verset
Tb. 3,11
sed in oratione
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
liberaret eam.
Numérotation du verset
Tb. 3,12
Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
Numérotation du verset
Tb. 3,13
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
patrum nostrorum
qui cum iratus fueris
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
his
qui invocant
te.
Numérotation du verset
Tb. 3,14
Ad te Domine
faciem
meam converto
ad te oculos meos
erigo.
Numérotation du verset
Tb. 3,15
Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Numérotation du verset
Tb. 3,16
Tu scis
Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Numérotation du verset
Tb. 3,17
Numquam cum ludentibus
miscui me, neque cum his qui in levitate
ambulant
participem me prebui.
Numérotation du verset
Tb. 3,18
Virum
autem cum timore tuo
,
non cum libidine mea,
consensi suscipere.
Numérotation du verset
Tb. 3,19
Et aut ego indigna fui illis,
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
conservasti me.
Numérotation du verset
Tb. 3,20
Non est enim in hominis potestate
consilium tuum
Numérotation du verset
Tb. 3,21
Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit
,
coronabitur;
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
venire tuam licebit.
Numérotation du verset
Tb. 3,22
Non enim delectaris
in perditionibus
nostris
quia post tempestatem
tranquillam
facis et, post lacrimationem et fletum,
exultationem infundis.
Numérotation du verset
Tb. 3,23
Sit nomen tuum, Deus
benedictum in secula.
Numérotation du verset
Tb. 3,24
In illo tempore exaudite
sunt preces amborum
in conspectu
glorie summi Dei,
Numérotation du verset
Tb. 3,25
et MISSUS EST angelus Domini
sanctus Raphael
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Tb. 3,ad litteram
marg.|
.1.
{1509}
Tunc Tobias.
Postquam descriptum est circa Tobiam patientie exercitium, hic consequenter describitur eius remedium scilicet in incursu ad Deum per orationem devotam. ideo dicitur. Tunc
Tobias non ex impatientia, sed uxoris malitia, quam horrebat, ut propriam, cum vir, et uxor sint quasi una persona.
marg.|
.2.
Et cepit orare
ferventer, et devote. ideo subditur :
marg.|
.3.
Cum lachrymis.
mentis, et corporis, et in oratione sua, ut sit magis exaudibilis primo divinam iustitiam confitetur, di.
marg.|
.4.
Iustus es domine,
etc. nam regula est veritatis.
marg.|
.5.
Et omnia.
penas inferendo.
marg.|
.6.
Iusta.
alias vera sunt propter peccati demerita.
marg.|
.7.
Et omnes. In
omnibus operibus tuis relucet misericordia, et iustitia. nam omne bonum a Deo collatum procedit ex divina bonitate, que est principium, et fons misericordie, et sic apparet ibi misericordia, similiter iustitia, quia facit omnia secundum ordinem decentissimum. Malum autem penale cuius Deus est autor infertur communiter pro demerito, et sic relucet ibi iustitia. Et quia semper punit citra condignum, ideo relucet ibi misericordia. Et quoniam oratio humiliantis se nubes penetrat, Ecc. 35 capitulo ideo consequenter confitetur propria, et parentum suorum peccata di. Neque
reminiscaris, etc. et consequenter ea magis explicat di.
marg.|
.8. Quoniam non obedimus preceptis tuis, etc. ea transgrediendo.
marg.|
.9.
Ideo traditi sumus,
etc. iuste.
marg.|
.10. In
direptionem,
etc. quantum ad corpora propria.
marg.|
.11.
Et captivitatem,
etc. quantum ad bona temporalia.
marg.|
.12.
Et mortem,
etc. quia multi de filiis Israel iugulabantur, ut dictum est supra.
prol.|
{1510}
marg.|
.13.
Et in fabulam,
etc. quia Gentiles inter quos erant captivi frequenter inter se confabulabantur de filiorum Israel miseria, et captivitate.
marg.|
.14.
Et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti.
quia multa convitia eis inferebantur. consequenter repetit huius causam, attribuendo Deo iustitiam dicens.
marg.|
.15.
Et nunc domine magna iudicia tua,
etc. id est quia nullus potest ea arguere.
marg.|
.16.
Quia non egimus secundum precepta tua.
Licet autem ipse innocens esset, tamen connumerat se peccatoribus, eo quod erat de eorum populo, et natione.
marg.|
.17.
Et non ambulavimus synceriter coram te,
etc. quasi d<icat> et si in aliquibus implevimus mandata tua quantum ad substantiam operis, non tamen recta intentione.
marg.|
.18.
Et nunc domine secundum voluntatem tuam fac mecum, et precipe in pace recipi spiritum meum,
etc. Licet enim vellet cito mori, ne experiretur amplius cognatorum suorum, et uxoris sue malitiam, et populi Israel afflictionem, tamen sapienter, et discrete preponit in omnibus divinam voluntatem.
marg.|
.19.
Expedit enim mihi magis mori, quam vivere.
Hoc enim non dicit tedio acedie, sed tedio infirmitatis humane. quod si est peccatum non est, nisi veniale, et hoc bene contingit viris perfectis. Pro. 24.b. Septies in die cadit iustus, et resurget.
marg.|
.20.
Eadem itaque die.
Hec est pars incidentalis, in qua primo ponitur incidentis narratio. secundo narrationis ratio, ibi : In illo
tempore
. Prima in duas. nam incidens fuit exercitium patientie Sare filie Raguelis, cuius primo ponitur iniustum improperium secundo sanctum refugium, ibi : Ad hanc vocem. Circa primum dicitur. Eadem itaque scilicet orationis Tobie.
marg.|
.21.
Ut Sara.
qui erat de Iudeis captivatis, in alia tamen civitate, quam Tobias.
prol.|
{1511}
Numérotation du verset
Tb. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Et ipsa audiret.
quod improperium tanto erat gravius quanto fiebat a persona subiecta et vili.
marg.|
.2. Quoniam tradita fuerat septem viris, etc.
marg.|
.3.
Et demonium nomine
etc.
occiderat eos.
Tum quia infideles et idololatre, ut dicunt aliqui, vel si erant de filiis Israel, non tamen de cognatione Sare, et ad eam accedebant moti sola voluptatis libidine, ut habetur infra. 21. cap. propter quod non decebat eos puellam tante sanctitatis polluere, et quia reservabatur virgo filio Tobie.
marg.|
.4.
Amplius
etc.
non videamus filium.
duo turpia sibi falso improperabat, scilicet opprobrium sterilitatis, quod tunc erat valde magnum, et occisionem suorum maritorum : et tertio occisionis sue desiderium. ideo subditur :
marg.|
.5. Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti. quasi dicat : patet quod sic.
marg.|
.6.
Ad hanc vocem.
Hic consequenter ponitur devote Sare remedium scilicet per orationis studium, cum dicitur : Ad
hanc
vocem. absque dura responsione.
marg.|
.7.
Perrexit in superius cubiculum.
quod erat orationi congruum ratione solitudinis, et elevationis.
marg.|
.8.
Et tribus
etc.
non manducavit.
nihil omnino sumendo ut dicunt aliqui : quia fervor orationis et eius prolixitas inducunt oblivionem potus et cibi, ideo subditur : Sed in oratione persistens Aliter etiam exponitur, quia modicum interrupit orationem, et in illa interruptione modicam sumpsit refectionem, et si dicitur hic, non comedisse, et in oratione perstitisse, quia quod modicum est, quasi nihil reputatur, ut dicitur. 4. Physicorum. Unde, et de homine modicum comedente dicitur quod nihil comedit vulgari sermone.
marg.|
.9.
Factum est,
etc.
dum compleret orationem.
melior est enim finis orationis : quam principium. Ecclesia. 7.b. propter quod assurrexit eius animus {1512}ad laudandum Deum, di.
marg.|
.10.
Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum,
etc. qui es verus Deus, non sic autem dii Gentilium.
marg.|
.11.
Qui cum iratus fueris,
etc. puniendo.
marg.|
.12.
Misericordiam facies,
etc. consolando.
marg.|
.13. Et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te, etc. quia pene sunt quedam peccatorum medicine.
marg.|
.14.
Ad te domine,
etc.
converto
id est simul verto. per quod innuitur, quod intelligitur hec conversio de duplici facie scilicet et mentis et corporis Iudei enim in captivitatem ducti orabant versa facie corporis versus Ierusalem ubi specialiter habitabat Deus : quia adhuc stabat templum ubi colebatur, ut dictum est supra 1 capitulo Dan. etiam 6 capitulo dicitur quod in cenaculo domus sue orabat apertis fenestris contra Ierusalem.
marg.|
.15.
Ad te, oculos.
mentis et corporis.
marg.|
.16.
Dirigo.
cum obtinendi fiducia.
marg.|
.17. Peto domine, ut de vinculo improperii huius absolvas. nam erat valde, grave.
marg.|
.18.
Aut certe de super terram eripias me,
etc. hoc dupliciter exponitur : Uno modo, quia loquitur ex infirmitate humana, sicut dictum est de Tobia. Alio modo, quia sic loquitur, timens ne si ista sibi frequenter irrogarentur, per impatientiam frangeretur, et melius esset sibi morte preoccupari quam ab innocentia mutari, sicut Sapien 4. dicitur. b. Iustus si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. raptus est enim ne malitia mutaret animum eius.
marg.|
.19.
Tu scis domine
etc.
virum. In
ordinate.
marg.|
.20.
Et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia,
etc. hoc non dicit iactanter, sed magis gratanter sciens hoc se habuisse ex divino munere, et sic iusti leguntur bona sua coram Deo humiliter recoluisse sicut dixit Ezechias. 5. Re. 20.a. Domine memento quomodo ambulaverim in veritatem coram te, etc.
marg.|
.21.
Numquam cum.
dissolute et inhoneste.
prol.|
{1513}
Numérotation du verset
Tb. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Miscui me.
me inherendo.
marg.|
.2.
Virum autem cum timore
id est amore prolis ad cultum tuum
educandam
.
marg.|
.3.
Non cum libidine
id est libidine mota.
marg.|
.4.
Consensi.
parentibus meis hoc volentibus.
marg.|
.5.
Suscipere. In
coniugium.
marg.|
.6.
Et aut ego indigna.
pro peccatis occultis meis.
marg.|
.7.
Aut illi forsitan mihi non digni fuerant.
hoc dicit, quia de in dignitate aliorum nolebat temere iudicare.
marg.|
.8. Quia forsitan viro alio conservasti me. In mea virginitate.
marg.|
.9.
Non est enim in hominis potestate consilium tuum quasi d<icat>
de causa huius rei cognita tibi soli non possumus certitudinaliter aliquid scire.
marg.|
.10.
Hoc autem pro.
fidei certitudine.
marg.|
.11.
Omnis, qui colit te,
etc. pure, et devote.
marg.|
.12.
Quod vita,
etc. In camino tribulationis, sicut aurum in fornace ubi purgatur, et melioratur.
marg.|
.13.
Coronabitur,
etc. corona celestis glorie.
marg.|
.14.
Et si in corruptione.
peccans ex ignorantia, vel infirmitate.
marg.|
.15.
Ad misericordiam tuam venire.
peccata enim huiusmodi magis sunt remissibilia, {1514}quam illa, que procedunt ex certa malitia.
marg.|
.16.
Non enim.
sed in emendationibus nostris per flagella : ideo subditur :
marg.|
.17.
Quia post.
tribulationum.
marg.|
.18.
Tranquillum facis.
conferendo pacis donum.
marg.|
.19.
Et post.
presentis miserie.
marg.|
.20.
Gaudium et exultationem.
per donum gratie, et glorie.
marg.|
.21.
Sit nomen tuum Deus Israel benedictum.
ideo, in omnibus benedicatur.
marg.|
.22. In
secula
id est usque in eternum. nam eternitas, que est tota simul, non potest a nobis comprehendi, nisi per comparationem ad tempus infinitum.
marg.|
.23. In
illo tempore exaudite sunt preces,
etc. Hic consequenter ponitur dicte narrationis ratio scilicet post factum Tobie cuius oratio, et Sare habuerunt similitudinem ex parte cause, et ex modo deprecandi, ut patet per predicta. fuerunt etiam eodem tempore coram Deo recitate, et ab eo exaudite. propter quod missus est idem nuntius, scilicet Raphael angelus ad exequendum circa eos effectum bonitatis divine, et hoc est, quod dicitur. In illo tempore exaudite sunt preces amborum, etc. patet littera.
Numérotation du verset
Tb. 3,moraliter
marg.|
marg.| {1509}
.1.
Tunc Tobias.
Sequitur :
marg.|
.20.
Eadem itaque.
per Saram, que interpretatur principissa, significatur anima, et per eius ancillam caro, que debet anime subiici sed in multis caro spiritui dominatur, et sic Sara ab ancilla turpiter {1510}increpatur. unde dicit Bernardus O homo cur animam tuam vilipendis, et carnem tuam preponis, dominam ancillari, et ancillam dominari, magna abusio est. Et sicut pro remedio querendo Sara ascendit superius cubiculum ibi orans devote dominum, sic anima in Deum per sacram meditationem et orationem devotius elevatur.
Numérotation du verset
Tb. 3,mystice
marg.|
marg.| {
1513
}† .23.
In illo tempore.
Sequitur :
Missus
est.
MYSTICE. Per Raphaelem intelligi potest dominus noster Iesus Christus, qui dicitur {1514}magni consilii angelus. Is. 9.b. secundum translationem septuaginta et venit in hunc mundum ad curandum in utroque sexu genus humanum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_3)
Notes :