Nicolaus de Lyra

<22.5847> Prologus ‘Hec oportuit’

Numérotation du verset Tb. Prol.5847,ad litteram 
marg.| {1495} Incipit prefatio venerabilis Magistri Nicolai de Lyra super lib. Tobie.
prol.| Hec oportuit facere, et illa non omittere. Mt. 23 capitulo Postquam, auxiliante Deo, scripsi super libros sacre scripture canonicos, incipiendo a principio Genesiset procedendo usque ad finem Apocalypsis de eiusdem confisus auxilio super alios intendo scribere, qui non sunt de canone scilicet liber Sapientie, Ecclesiasticus, Iudith, Tobias, et libri Machabeorum, secundum quod Hier. dicit in prologo galeato, qui premittitur libris Regum. Et idem dicit de libro Baruch in eius prologo, et de secundo Esdre in prologo super Esdram : propter hoc assumpsi verbum propositi. Hec oportuit, etc. In quo duo possunt notari. Primum est necessitas operis precedentis, ibi :   Hec oportuit facere. Secundum est utilitas operis subsequentis ibi :   Et illa non omittere. Circa primum sciendum quod libri sacre scripture qui canonici nuncupantur, tante sunt auctoritatis, quod quicquid ibi continetur, verum tenetur firmiter et indiscusse, et per consequens illud quod ex hoc concluditur manifeste. nam sicut in scripturis philosophicis veritas cognoscitur per reductionem ad prima principia per se nota, sic in scripturis a catholicis doctoribus traditis veritas cognoscitur, quantum ad ea que sunt fide tenenda per reductionem ad scripturas sacre scripture canonicas, que sunt habite revelatione divina, cui nullo modo falsum potest subesse, propter quod intellectus earum necessarius est ecclesie, et ideo de expositione earum potest dici illud quod scribitur Ecclesiastici 24 capitulo 1 « Hec. omnia liber vite ». id est omnes libri expositi in opere precedenti continentur in li. vite id est libro revelate veritatis a Deo : qui est ipsa vita, Sicut enim divina predestinatio dicitur liber vite, sic et hec scriptura divinitus revelata liber vite dicitur, tum quia a vita per essentiam procedit, ut dictum est, tum quia ad vitam beatam perducit. Circa secundum considerandum quod libri qui non sunt de canone, recepti sunt ab ecclesia, ut ad morum informationem in ea legantur : tamen eorum auctoritas ad probandum ea que in contentionem veniunt minus idonea reputantur, ut dicit Hieron. In prologo {1496} super librum Iudith, et in prologo super parabolas Salomonis. propter quod sunt minoris efficacie quam libri canonici, et ideo possumus dicere Domino a quo est omine bonum illud quod scribitur Iudith. 9.b2. Illa post illa cogistati. Licet enim in actu cogitandi divino non sit prius aut posterius, cum sit unicus et simplicissimus, tamen in effectibus ab eo precogitatis est ordo temporis et dignitatis, et sic veritas scripta in libris canonicis prior est tempore quantum ad plura, et dignitate quantum ad omnia quam sit illa que scribitur in non canonicis, utilis tamen est ad directionem in via morum, ut dictum est, per quam pervenitur ad regnum celorum, quod nobis concedat, etc.
1 Sir. 24.
2 Idt. 9.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. Prol.5847), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_Prol.5847)

Notes :