Capitulum 11
Numérotation du verset
Tb. 11,1
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram1, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
1 Charram
Rusch Weber
] Charan
Clementina
Numérotation du verset
Tb. 11,2
Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Numérotation du verset
Tb. 11,3
Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
Numérotation du verset
Tb. 11,4
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.
Numérotation du verset
Tb. 11,5
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo.
Numérotation du verset
Tb. 11,6
Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.
Numérotation du verset
Tb. 11,7
Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.
Numérotation du verset
Tb. 11,8
Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit.
Numérotation du verset
Tb. 11,9
Tunc precucurrit canis
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.
Numérotation du verset
Tb. 11,10
Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
puero,
occurrit in obviam filio suo.
Numérotation du verset
Tb. 11,11
Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
pre gaudio.
Numérotation du verset
Tb. 11,12
Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.
Numérotation du verset
Tb. 11,13
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
Numérotation du verset
Tb. 11,14
Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.
Numérotation du verset
Tb. 11,15
Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.
Numérotation du verset
Tb. 11,16
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.
Numérotation du verset
Tb. 11,17
Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.
Numérotation du verset
Tb. 11,18
Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
et cameli et pecunia multa uxoris
sed et illa pecunia
quam receperat a Gabelo.
Numérotation du verset
Tb. 11,19
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
Numérotation du verset
Tb. 11,20
Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes
ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.
Numérotation du verset
Tb. 11,21
Et per septem dies epulantes,
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Tb. 11,ad litteram
marg.|
marg.| {1537}
.1.
Cumque
Descripta dispositione ad regressum, hic consequenter describitur ipse regressus, et primo quantum ad duos precedentes. secundo quantum ad alios subsequentes ibi : Ingressa est etiam. Prima ad huc in tres, quia primo describitur Raphaelis, et Tobie reversio : secundo ponitur parentum obuiatio, ibi : Et exurgens. tertio beneficii collatio, ibi : Tunc sumens. Circa primum sciendum quod omnes de comitiva Tobie iunioris simul recesserunt de domo Raguelis, sed non omnes venerunt simul ad Tobiam seniorem, nam Raphael et Tobias in via dimiserunt alios, ut citius venirent ad Tobiam seniorem ex rationabili causa, ut videbitur litteram exponendo, que licet sit in pluribus plana, aliqua tamen exponentur breviter discurrendo.
marg.|
.2.
Undecimo die.
hoc non potest intelligi a principio itineris, nam Tobias fuit per duas hebdomadas in domo Raguelis, ut dictum est sup. 8 capitulo propter quod intelligitur a recessu de domo Raguelis.
marg.|
.3.
Scis quemadmodum
scilicet pauperem et cecum et ignominiosum, non decet, quod in tali statu ab uxore tua et familia de domo divite et honorabili venientibus sic inveniatur.
prol.|
{1538}
marg.|
.4.
Si placet itaque
scilicet ad amovendum istos defectus, ex hoc, quod bonum est honestatem sui status et generis conservare, aliter angelus hoc non docuisset. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
At ubi introieris.
ex hoc loco habetur exemplum, quod homines de negotiationibus, seu peregrinationibus revertentes prius debent gratias agere de divina protectione, quam se ponant ad narrandum rumores et trufas.
marg.|
.6.
Mox aperientur
id est cito scilicet post, quasi per dimidiam horam, ut habetur infra.
marg.|
.7.
Tunc precucurrit.
gaudens, quod revertebatur ad locum ubi fuerat nutritus.
marg.|
.8.
Et exurgens.
Hic consequenter subditur parentum obuiatio, cum dicitur.
marg.|
.9.
Cepit offendis.
nam pre gaudio festinabat occurrere filio suo.
marg.|
.10.
Et data manu
etc. dirigenti gressus eius.
marg.|
.11.
Cum ad Deum.
gratias agendo de conservatione filii in via.
marg.|
.12.
Consederunt.
ad querendum de suo statu, de progressu eius et regressu. sicut enim redeuntes de negotiatione, aut peregrinatione prius debent Deum adorare quam rumores referre, ut dictum est, sic amici suos suscipientes debent prius Deo gratias agere, quam de talibus interrogare.
marg.|
.13.
Tunc sumens.
Hic consequenter describitur beneficii collatio, scilicet Tobie senioris illuminatio, cum dicitur.
marg.|
.14.
Et cepit
etc.
quasi membrana
id est pellicula.
prol.|
{1539}
Numérotation du verset
Tb. 11,ad litteram
marg.|
.1.
Ovi egredi
etc. ex quo patet, quod eius cecitas non erat ex corruptione oculorum, sed ex operimento macularum, nec est inconveniens, quod hec curatio fuerit ex virtute fellis, cum illa macula fuerit res corporalis, ut dictum est sup. 6 capitulo et sequitur gratiarum actio, primo communiter cum dicitur. Et glorificabant Deum secundo specialiter cum subditur :
marg.|
.2.
Dicebatque Tobias
id est laudo toto corde.
marg.|
.3.
Quia tu castigasti.
sicut
filium dilectum
. Prv. 3.b. Quem enim {1540}diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
marg.|
.4. In
gressa.
Hic consequenter describitur adventus sequentium, scilicet uxoris, familie, et animalium cum dicitur.
marg.|
.5.
Post septem.
ab ingressu Tobie iunioris ad patrem suum, et patet littera.
marg.|
.6.
Veneruntque.
ubi describitur congratulatio amicorum, cetera patent usque ibi :
marg.|
.7.
Et per septem dies.
non in comessationibus et ebrietatibus, sed in Dei timore et gratiarum actione de bonis exhibitis Tobie.
Numérotation du verset
Tb. 11,moraliter
marg.|
marg.| {1537}
.4.
Si placet.
per hoc moraliter significatur quod debilibus spiritu parcendum est, de gravioribus imponendis.
marg.|
†
Anna.
per hoc mystice significatur quod synagoga per legis peritos inquirebat in scripturis adventus Christi signa, quo usque vidit impletum per Apostolos, qui fuerunt de Iudea, et per eos gaudenter nuntiavit.
prol.|
{1538}
marg.|
.13.
Tunc sumens.
Per hanc linitionem significatur chrismatis inunctio, quando Iudeus aliquis baptizatur a fideli, et tunc exit albugo de oculis mentalibus baptizati, quando velamen quod est super oculos Iudeorum aufertur ab eo per illuminationem fidei Christiane, unde et ab oculis Pauli exierunt albugines tanquam squame et ad hanc illuminationem sequitur laus divina.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_11)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_11)
Notes :