Capitulum 1
Numérotation du verset
Tb. 1,1
Tobias
ex tribu et civitate Neptalim
que est in superioribus Galilee
supra Naasson
post viam que ducit ad occidentem
in sinistra habens civitatem
Sephet
Numérotation du verset
Tb. 1,2
cum captus esset in diebus Salmanasar
regis Assyriorum
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Numérotation du verset
Tb. 1,3
ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
fratribus ex eius genere impertiret.
Numérotation du verset
Tb. 1,4
Cumque esset iunior
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
Numérotation du verset
Tb. 1,5
Denique, cum irent omnes
ad vitulos aureos
quos Ieroboam
rex Israel fecerat, hic
solus fugiebat consortia omnium.
Numérotation du verset
Tb. 1,6
Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
Israel, omnia primitiva sua
et cerimonias
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset
Tb. 1,7
ita ut in tertio anno proselytis
et advenis ministraret omnem decimationem
Numérotation du verset
Tb. 1,8
Hec et his similia secundum legem Dei
puerulus observabat.
Numérotation du verset
Tb. 1,9
Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
de tribu sua
et genuit ex ea
filium, nomen suum imponens ei
Numérotation du verset
Tb. 1,10
quem ab infantia timere
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
Numérotation du verset
Tb. 1,11
Igitur, cum per captivitatem
devenisset cum uxore sua
et filio in civitatem Ninive
cum omni tribu sua
Numérotation du verset
Tb. 1,12
et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
et numquam contaminatus est in escis eorum.
Numérotation du verset
Tb. 1,13
Et quoniam
memor fuit Domini in toto corde suo
dedit illi Deus
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Numérotation du verset
Tb. 1,14
et dedit ei
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset
Tb. 1,15
Pergebat enim per omnes
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset
Tb. 1,16
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
habuisset decem talenta argenti
Numérotation du verset
Tb. 1,17
et cum multa turba generis sui in Gabelum egentem
videret*, qui erat ex tribu eius
sub chirographo
dedit illi memoratum pondus argenti
Numérotation du verset
Tb. 1,18
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset
Tb. 1,19
Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset
Tb. 1,20
Esurientes
alebat nudisque vestimenta
prebebat et mortuis
atque occisis
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
Numérotation du verset
Tb. 1,21
denique cum reversus esset rex Sennacherib
fugiens a Iudea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset
Tb. 1,22
At ubi
nuntiatum est regi
iussit eum
occidi et tulit omnem substantiam eius
Numérotation du verset
Tb. 1,23
Tobias vero cum filio suo
et cum uxore suo
fugiens, nudus latuit quia multi
diligebant eum.
Numérotation du verset
Tb. 1,24
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
filii ipsius
Numérotation du verset
Tb. 1,25
Et reversus Tobias
ad domum suam
omnisque facultas eius
restituta est ei.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Tb. 1,1
differentia
differentia
prol.|
1
Numérotation du verset
Tb. 1,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
Incipit postilla eiusdem super Tobiam.
marg.|
.1.
Tobias ex tribu
etc. In exponendo libros qui non sunt de canone intendo tenere temporis ordinem quo scripti sunt, vel quo in eis contenta contigerunt, exceptis libris Sapientie et Ecclesia qui morales sunt, et post historiales ponentur, ultimo vero secundus Esdre, qui minoris auctoritatis merito reputatur. Sic igitur incipio a libro Tobie, cuius historia primo contigit scilicet anno sexto Ezechie regis Iude, quia captivatus fuit Tobias per Salmanasar regem Assyriorum, ut patet inf. eo. capitulo qui regnum. 10. tribuum captivavit ann. 6. Ezechie, ut habetur. 4Rg. 18. Liber igitur iste in duas partes dividitur, quia primo describitur Tobie conversatio virtuosa, secundo Dei consolatio gratiosa. 4 capitulo Prima in duas scilicet in partem principalem et incidentalem, que incipit ibi : Eadem itaque die. Prima adhuc in tres, quia primo describitur eius virtuosa conversatio in terra captivitatis. Secundo terra nativitatis ibi :
Cum esset iunior.
Tertio revertitur autor ad describendum conversationem eius virtuosam in terra captivitatis, ibi :
Igitur per captivitatem
. Circa primum describitur primo genus et locus ipsius, cum dicitur,
Tobias ex tribu et
civitate Nephthali
.
Est enim Nephthali nomen equivocum ad significandum unam tribum de duodecim tribubus Israel denominatam a Nephthali filio Iacob, et ad significandum quandam Galilee civitatem sic nominatum, de qua fuit Tobias oriundus, propter quod dicitur ex tribu et civitate Nephthali, et est similis modus loquendi, sicut dicit beatus Gregorius de beato Benedicto : Fuit vir venerabilis, gratia benedictus et nomine.
marg.|
.2.
Que est in superioribus Galilee.
Hoc dicitur : quia duplex est Galilea {1497}una est superior, altera inferior. civitas vero Nephthali de qua Tobias fuit oriundus, erat in Galilea superiori.
Numérotation du verset
Tb. 1,ad litteram
marg.|
.1.
Supra Naason.
Nomen est civitatis, que respectu Nephthali declinat ad mare mediterraneum, ut patet in descriptione terre sancte, et sic civitas Nephthali est in loco superiori. Alibi vero Naason est nomen proprium principis tribus Iude. Nu. 7.
marg.|
.2.
Post viam que ducit ad occidentem. In
qua parte est mare mediterraneum respectu Nephthali, et maris Galilee quod est ad Orientem respectu civitatis Nephthali. Erat autem quedam via communis per quam res portabantur de uno mari ad aliud transiens iuxta Nephthali, et sic dicitur esse post illam viam respectu situs Ierusalem.
marg.|
.3. In
sinistro habens civitatem Sephet.
Secundum Philosophum dextrum mundi est Oriens, unde incipit motus celi, et Occidens sinistrum. Secundum vero communem modum loquendi, quem magis sequitur scriptura sacra, sinistrum mundi est illud quod est ad sinistram hominis versa facie ad Orientem, et sic pars Aquilonaris est sinistra pars mundi. Civitas vero Sephet est in Aquilonari parte respectu Nephthali, ut patet in descriptione terre sancte, ista vero de tribu Iuda et civitate Tobie dicuntur hic ad confirmationem veritatis historie.
marg.|
.4.
Cum captus esset in diebus Salmanasar,
etc. Ex hoc patet quod non fuit captivatus in prima captivatione filiorum Israel, quam fecit Teglathphalnasar rex Assyriorum. de qua habetur. 4Rg. 15. sed in secunda quam fecit Salmanasar sexto anno Ezechie regis Iuda, ut habetur. 4Rg. 18. Et sic patet quod hec historia incepit a sexto anno Ezechie regis Iuda, ut dictum est supra Sed quando terminata fuerit, dicunt aliqui quod hoc fuit post destructionem civitatis Ierusalem factam per Nabuchodonosor, eo quod dicit Tobias inf. 13. capitulo Ierusalem civitas Dei castigavit te dominus, etc. Sed hoc stare non potest : quia in fine huius libri dicitur quod completis annis. 102. sepultus fuit Tobias. Plures autem anni fluxerunt a sexto anno Ezechie usque ad dictam destructionem, nam Ezechias regnavit. 29. annis. Tobias autem fuit captivatus anno eius. {1498}6. et sic de annis Ezechie remanent. 34. post captivitatem Tobie. Post Ezechiam regnavit Manasses filius eius annis. 55. 4Rg. 21. et post eum Iosias filius eius annis. 31 post quem regnavit Ioachaz filius eius tribus mensibus, qui computantur in annis patris. post eum, regnavit frater eius Eliacim. 11 annis. 4Rg. 24. post eum regnavit Ioachin filius eius tribus mensibus, qui computantur in annis patris, post quem regnavit Sedecias. 11 annis ante destructionem civitatis. 4Rg. 24. qui anni simul iuncti faciunt annos cxxxi. et ad hos adiungendi sunt anni quos habuit Tobias antequam captivaretur, quia iam erat etatis tante quod habebat uxorem et filium, ut habetur. Infra eo. c. Quod autem allegatur in contrarium : Ierusalem civitas Dei castigavit te dominus, etc. non valet : quia prophetia fuit de futuro, ut videbitur ibidem Domino concedente.
marg.|
.5. In
captivitate,
etc. ad idololatriam declinando : cum tamen inter idololatras habitaret, et sic fideliter se habuit erga Deum, et etiam misericorditer erga proximum. ideo subditur :
marg.|
.6.
Ita ut.
et subditur :
marg.|
.7.
Cumque esset iunior.
Hic consequenter describitur virtuosa eius conversatio in terra nativitatis, et primo respectu proprie persone. secundo respectu domus sue, ibi : Cum vero factus fuisset vir, etc. Circa primum dicitur : Cumque esset iunior omnibus tribu Nephthali scilicet personis notabilibus : quia simpliciter loquendo multi erant iuniores eo in tribu Nephthali.
marg.|
.8.
Nihil tamen puerile
id est dissolutionis et lascivie.
marg.|
.9.
Gessit in opere.
nam in omnibus mature se gerebat et honeste.
marg.|
.10.
Denique cum irent.
sicut dicit. 3 Reg. 12 Ieroboam institutus rex super decem tribus Israel, timens ne populus rediret ad regnum Iuda, et sic eum interficeret, si populus iret adorare Deum in Ierusalem, fecit duos vitulos aureos, ponens eos in duobus locis regni sui, et precepit populo, ut ibi adorarent in solennitatibus Domini, tamen illi qui erant fideles et devoti, hoc non faciebant, sed latenter ibant in Ierusalem, de quibus fuit Tobias, ideo subditur :
marg.|
.11.
Hic solus fugiebat.
hoc dicitur : quia pauci declinabant a dictis vitulis, per talem modum loquendi dicitur quod rex est solus in domo, quando habet paucos secum.
prol.|
{1499}
Numérotation du verset
Tb. 1,ad litteram
marg.|
.1.
Et pergebat ad Ierusalem.
secundum preceptum Domini.
marg.|
.2.
Et ibi adorabat dominum.
et non vitulos aureos.
marg.|
.3.
Omnia primitiva sua
id est primitias fructuum et animalium que cedebant in sustentationem sacerdotum.
marg.|
.4.
Et decimas suas.
que erant, una que fiebat singulis annis pro sustentatione Levitarum, alia que fiebat a tertio anno in tertium pro sustentatione pauperum. De utraque habetur Dt. xiiii. utramque solvebat Tobias fideliter, ideo subditur :
marg.|
.5.
Ita ut in.
et quia non solum ista bona, sed multa alia faciebat etiam a tempore iuventutis sue. ideo subditur :
marg.|
.6.
Hec et his similia.
Et ponitur hic puerulus pro iuvene : nam talia facere non potuit, antequam haberet usum rationis.
marg.|
.7.
Cum vero.
Hic consequenter describitur virtus Tobie respectu domus sue, cum dicitur ; Cum vero factus fuisset vir id est potens generare et sciens regere domum suam, quia matrimonium non contraxit motus libidine, sed intentione prolis ad Dei cultum procreande.
marg.|
.8.
Accepit Annam uxorem.
Hoc enim fuit preceptum Nu. ul. maxime quando mulier succedebat in hereditate paterna, ne si contraheret cum viro alterius tribus, hereditas sua ad tribum aliam transiret, et sic {1500}sortes confunderentur.
marg.|
.9.
Genuitque ex ea.
valde sibi similem in corpore, ut habetur : infra 7 capitulo et etiam nomine. ideo subditur : Nomen suum imponens et etiam mente. ideo subditur :
marg.|
.10.
Quem ab infantia timere Deum.
propter quod in virtute firmior fuit, secundum illud Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea. et sic representabat personam patris per omnia.
marg.|
.11.
Igitur.
Hic revertitur autor ad describendam virtutem Tobie in terra captivitatis : et primo quantum ad exercitium pietatis, secundo patientie in adversis, ibi : Post multum. Circa primum dicitur : Igitur dum per captivitatem devenisset etc. Ex quo patet quod dictum est, supra ipsum fuisse tante etatis, quando fuit captivatus, quod uxorem et filium habebat.
marg.|
.12.
Et cum omnes
id est multi valde de Iudeis captivatis : et est hyperbole.
marg.|
.13.
Ederent de cibis Gentilium.
Iudeis in lege prohibitis : sicut sunt carnes porcine, et huiusmodi.
marg.|
.14.
Iste custodivit animam sua,
etc. ab eis abstinendo secundum legem.
marg.|
.15.
Dedit illi Deus gratiam.
propter iustitiam suam, sicut Ioseph in conspectu regis Pharaonis. Gn. xli. et Danieli sociisque eius in conspectu regis Babylonis, Daniel. 2.
Numérotation du verset
Tb. 1,ad litteram
marg.|
marg.| {
1501
}
.1.
Et dedit ei potestatem.
sicut Nabuzardan fecit Ieremie de precepto regis Babylonis, Ieremie. 40.
marg.|
.2.
Pergebat ergo.
magis volens habitare in terra aliena ad confirmandum captivos in bono, quam redire ad propria, et maxime, quia tunc regnum decem tribuum erat occupatum a Gentilibus idololatris, quos illic transtulerat Salmanasar, ut habetur 4Rg. 17.
marg.|
.3.
Cum autem pervenisset.
Circumibat enim civitates, in quibus erant Iudei captivi, ut eos consolaretur.
marg.|
.4.
Et ex fuerat a rege.
Rex enim non solum honoravit eum dono libertatis, sed etiam pecunie.
marg.|
.5.
Gabelum egentem
etc. plus ceteris contribulibus suis.
marg.|
.6.
Sub chirographo
id est sub conditione restituendi, si possibilitas afforet.
marg.|
.7.
Post multum.
Hic consequenter describitur virtus Tobie quantum ad exercitium patientie et primo ab extraneis. secundo a propinquis c. 2. Circa primum premittitur occasio persecutionis Tobie cum dicitur.
prol.|
{1502}
marg.|
.8.
Mortuo Salmanasar rege.
qui habebat eum in honore.
marg.|
.9.
Cum regnaret Sennacherib.
qui regnum Iuda multipliciter invasit. 4Rg. 18.
marg.|
.10.
Et filios Israel
id est illos qui captivi erant in regno suo, quos Tobias consolabatur non solum verbis, sed etiam muneribus et aliis modis, ideo subditur :Tobias quotidie pergebat et subditur causa odii Sennacherib contra filios Israel, cum dicitur.
marg.|
.11.
Denique cum reversus esset.
Nam angelus Domini una nocte percussit in exercitu suo 185. millia bellatorum, et sic compulsus fuit fugere cum paucis ad terram suam, ut habetur 4Rg. 19.
marg.|
.12.
Propter blasphemiam.
contra Deum multiplicem, ut habetur ibidem.
marg.|
.13.
Tobias sepeliebat corpora eorum.
cum periculo non solum rerum, sed etiam persone sue, ex quo factum eius apparet magis commendabile, et sequitur exercitium sue patientie, cum dicitur.
marg.|
.14.
At ubi nuntiatum est regi.
factum Tobie circa sepulturam mortuorum. Iussit eum
occidi
, etc.
marg.|
.15.
Tobias vero
etc.
fugiens nudus
id est omnibus bonis spoliatus.
Numérotation du verset
Tb. 1,ad litteram
marg.|
marg.| {1503}
.1.
Latuit.
et subditur causa cum dicitur. Quia multi diligebant eum. propter{1504}quod ipsum celabant in tali casu. Et quoniam Deus in tentatione facit proventum, ideo subditur regis occisio, de qua habetur. 4. Re. 19. et Tobie liberatio, cum dicitur. Et reversus est Tobias.
Numérotation du verset
Tb. 1,moraliter
marg.|
marg.| {1495}
.1.
Tobias ex tribu, et civitate
etc. Per Tobiam qui interpretatur bonus Domino, et sic fuit bonus re et nomine, significatur quilibet vir bonus realiter et non apparenter tantum sicut sunt hypocrite. Per Nephthali cuius interpretatio est additamentum, {1496}significatur quod vere bonus non solum querit implere ea que sunt necessitatis, sed etiam superaddere aliqua supererogationis
marg.|
.2.
Que est in superioribus Galilee.
que interpretatur rota seu volubilis, ideo significat cursum vite presentis, in quo de superioribus sunt illi qui non solum precepta, sed etiam consilia saltem aliqua conantur operari.
Numérotation du verset
Tb. 1,moraliter
marg.|
marg.| {
1497
}
.1.
Supra Naason.
que interpretatur serpens murmurans, quia tales suppeditant diabolum de divina iustitia murmurantem.
marg.|
.2.
Post viam que ducit ad occidentem.
Hec est via lata que ducit ad perditionem, quam post se derelinquunt homines virtuosi.
marg.|
.3. In
sinistro habens civitatem Sephet.
que interpretatur iudicium, per sinistrum vero adversitas designatur. Bonus autem homo cum in {1498}adversitatem ceciderit, iusto Dei iudicio fieri confitetur, unde subditur :
marg.|
.5. In
captivitate Denique cum irent omnes ad vitulos.
Per vitulum qui est petulans animal, lascivia : per aurum vero cupiditas designatur. Ista duo vitia communiter homines sequuntur, sed virtuosus fugit consortia talium, et vadit ad templum dominum deprecari et referre sibi gratias de omnibus bonis collatis sibi.
Numérotation du verset
Tb. 1,moraliter
marg.|
marg.| {
1499
}
.7.
Cum vero.
Vir dicitur a virtute, et ideo quilibet vir efficitur, quando in virtutibus moralibus convenienter excitatur, et tunc est dispositus ad accipiendum uxorem scilicet sapientiam, de qua dicitur : Sap. 8a. Hanc
mihi
que
sivi sponsam assumere, et amator factus sum forme illius.quia sicut dicit Philosophus. 7. Physicorum. sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens : quia sedatis passionibus per virtutes morales est homo dispositus ad capiendum {1500}speculativas veritates.
marg.|
.9.
Genuitque ex ea filium,
etc. tunc enim sapiens ex sua sapientia gignit filium, quando facit discipulum doctum, et ei nomen suum imponit, quando ipsum ad docendum aptum reddit : que quidem aptitudo non est sine timore divino. ideo subditur :
marg.|
.10. Quem ab infantia timere etc. et omnes ederent ex cibis Gentilium.
prol.|
Moraliter. De cibis Gentilium edere, est doctrinam infidelium accipere, a qua vir bonus solicite se custodivit.
marg.|
.15.
Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar.
Per Salmanasar qui interpretatur {1501}angustiatus, significatur rex noster, qui cum sit pax nostra tamen in cruce fuit angustiatus, et ab eo honoratur vir bonus a quo habet decem talenta id est observationem decem preceptorum decalogi, que est valde pretiosa. et eam dat sub chirographo id est sacra scriptura, Gabelo qui interpretatur vallis festinans Deo, propter quod significat humilem, et devotum, et talis a bono doctore recipit practicum documentum legis.
Numérotation du verset
Tb. 1,moraliter
marg.|
.7.
Post multum vero temporis.
per Sennacherib, qui filios Israel habebat exosos, significatur quilibet tyrannus, qui communiter odit viros bonos, propter quod eos persequitur in rebus et corporibus, sed {1502}vir bonus, qui per Tobiam significatur studet eos consolari. propter quod tyrannus iubet eum in rebus et corpore affligi. sed aliquando tyrannus Dei iudicio a suis interficitur, et sic vir bonus de suis persecutionibus expeditur, secundum illud Pro. 11.b. Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. Aliter potest exponi, ut per Sennacherib diabolus significetur, qui bonos suis tentationibus acrius persequitur, eos quantum potest gratuitis spoliando, et in naturalibus vulnerando, sed bonus prelatus, sive doctor studet spoliatos vestibus virtutum vestire, et occisos peccato mortali per penitentiam sepelire. Sicut enim baptismus, eo quod operit, vel delet peccatum sepultura dicitur Ro. 6.a. Consepulti sumus in illo per baptismum, etc. ita penitentia potest dici.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_1)
Notes :