Capitulum 4
Numérotation du verset
Tb. 4,1
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Numérotation du verset
Tb. 4,2
dixitque ei : Audi
,
fili mi
,
verba oris mei et ea in corde tuo
quasi fundamenta
construe.
Numérotation du verset
Tb. 4,3
Cum acceperit Deus animam meam,
corpus meum sepeli
et honorem habebis matri tue
omnibus diebus vite eius.
Numérotation du verset
Tb. 4,4
Memor enim esse debes
que et quanta pericula perpessa sit propter te in utero suo.
Numérotation du verset
Tb. 4,5
Cum autem et ipsa compleverit
tempus vite sue, sepelies eam
circa me.
Numérotation du verset
Tb. 4,6
Omnibus autem diebus vite tue
in mente habeto Deum
et pretermittas precepta Dei nostri.
Numérotation du verset
Tb. 4,7
Ex substantia tua
fac eleemosynam,
et noli avertere
faciem tuam
ab ullo paupere.
Ita enim fiet
ut nec a te avertatur facies Domini.
Numérotation du verset
Tb. 4,8
Quomodo potueris
ita esto misericors.
Numérotation du verset
Tb. 4,9
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impartiri stude.
Numérotation du verset
Tb. 4,10
Premium enim bonum tibi thesaurizas
in die necessitatis
Numérotation du verset
Tb. 4,11
quoniam eleemosyna
ab omni peccato et a morte
liberat
et non patietur animam ire in tenebras
Numérotation du verset
Tb. 4,12
Fiducia magna erit coram summo Deo
eleemosyna omnibus facientibus eam.
Numérotation du verset
Tb. 4,13
Attende
tibi, fili mi, ab omni fornicatione
et preter uxorem tuam numquam patiaris crimen
scire
Numérotation du verset
Tb. 4,14
Superbiam
numquam in tuo sensu
aut in tuo verbo
dominari permittas
In ipsa enim
initium sumpsit omnis perditio
Numérotation du verset
Tb. 4,15
Quicumque
tibi aliquid operatus fuerit,
statim ei mercedem restitue et merces mercennarii tui apud te omnino non remaneat.
Numérotation du verset
Tb. 4,16
Quod
ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Numérotation du verset
Tb. 4,17
Panem tuum
cum esurientibus
et egentibus
comede, et de vestimentis tuis
nudos
tege
.
Numérotation du verset
Tb. 4,18
Panem tuum
et vinum tuum
super sepulturam iusti
constitue, et noli ex eo
manducare
et bibere cum peccatoribus.
Numérotation du verset
Tb. 4,19
Consilium
semper a sapiente perquire.
Numérotation du verset
Tb. 4,20
Omni tempore
benedic
Deum et pete ab eo ut vias tuas
dirigat
et omnia consilia tua in ipso
permaneant
Numérotation du verset
Tb. 4,21
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo.
Numérotation du verset
Tb. 4,22
Et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restitues ei chirographum suum.
Numérotation du verset
Tb. 4,23
Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus
sed multa bona habebimus
si timuerimus Deum
et recesserimus ab omni peccato
et fecerimus bene.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Tb. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1513}
.1.
Igitur cum.
Descripta conversatione Tobie virtuosa, hic consequenter describitur eius consolatio gratiosa, quam quidem fecit Deus per angelum filii sui ductorem in terram Medorum, qui revertens attulit divitias ad relevandum parentum suorum, paupertatem, et medicinam ad curandum patris sui cecitatem. Sic ergo proceditur, quia primo ponitur filii missio. secundo eiusdem reversio. 10c. prima in duas, quia primo Tobias mittit filium suum. secundo filius exequitur patris imperium c. 7. prima adhuc in duas, quia primo pater filium instruit. secundo legationem ei iniungit, ibi : In dico etiam tibi. Circa filii instructionem primo excitat eius attentionem, dicendo.
marg.|
.2.
Audi fili mi verba.
non tamen auribus corporis, sed etiam mentis, ideo sequitur :
prol.|
{1514}
marg.|
.3.
Et ea in corde
scilicet edificii spiritualis, ut ex eo consurgat multiplicatio bone operationis. Consequenter subdit illam instructionem, quia pater non solum debet filio nutrimentum, sed etiam documentum, et primo instruit filium de reverentia parentum, ut ex sensibilibus, et magis notis procedat ad intelligibilia, et minus nota, di.
marg.|
.4.
Cum acceperit Deus.
mortem enim suam putabat propinquam, ut dictum est.
marg.|
.5.
Corpus meum sepeli.
secundum enim fidem nostram corpora fidelium resurgent ad vitam immortalem, propter quod sancti patres de sepulturis habuerunt rationabiliter curam bonam.
marg.|
.6.
Et honorem habebis matri.
non solum eam reverendo, sed etiam necessaria ministrando in vita, et in morte, in qua indiget sepultura. ideo subditur : Cum autem ipsa compleverit, etc. subditur :
Numérotation du verset
Tb. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1515}
.1.
Omnibus.
Hic consequenter instruit eum de obedientia ad Deum, dicens, Omnibus autem diebus vite per veram fidem, et dilectionem.
marg.|
.2.
Et cave ne aliquando peccato.
licet enim secundum Augustinum non sit in potestate nostra, quibus visis tangamur, tamen est in potestate nostra ea respuere, vel acceptare.
marg.|
.3.
Et pretermittas precepta.
ea transgrediendo.
marg.|
.4.
Ex substantia.
Hic tertio ipsum instruit de misericordia ad proximum, dicens. Ex substantia tua fac et non de aliena.
marg.|
.5.
Et noli avertere faciem tuam ab villo paupere quasi d<icat>
si non potes exhibere manum, exhibeas tamen animum, et compassionis signum, nam de huiusmodi impossibilitate nullus se potest excusare.
marg.|
.6.
Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies.
propter quod dicit Salvator Lc. 6.f. Date, et dabitur vobis et quoniam eleemosyna est discrete facienda, scilicet secundum possibilitatem facientis, ideo subditur :
marg.|
.7.
Quomodo potueris ita esto.
quia sic non est eleemosyna facienda, ut recipientibus sit remissio per abundantiam, vel sufficientiam, facientibus autem tribulatio per indigentiam, ut habetur 2. Corint. 8. nisi quando propter Christum vult esse pauper, ut cum quis religionem ingreditur, ut sic pauper Christum pauperem perfectius sequatur.
marg.|
.8.
Etiam exiguum libenter.
nam in hoc magis pensatur affectus, quam census, propter quod Salvator plus reputavit duo minuta a paupere vidua oblata, quam divitum munera magna. Mar. 12. et subditur ratio faciendi eleemosynam, cum dicitur.
prol.|
{1516}
marg.|
.9.
Premium enim bonum tibi.
tibi providendo.
marg.|
.10. In
die necessitatis
id est mortis, quia sicut dicit Augustinus, Sola misericordia comes est defunctorum, et in die iudicii generalis, quia tunc, et iudex dicet, Venite benedicti patris mei, percipite paratum vobis regnum, et subditur : Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. Mt. 25 capitulo ideo subditur :
marg.|
.11. Quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte scilicet gehenne.
marg.|
.12.
Liberat.
est enim inter alia misericordie opera valde satisfactoria. Dan. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime. Cetera patent.
marg.|
.13.
Attende tibi.
Hic quarto instruit filium de innocentia de seipso dicens, Attende tibi fili mi ab omni fornicatione scilicet corporali, et spirituali, que est idololatria, et sub fornicatione corporali intelligit adulterium, et omne carnis peccatum, ideo subditur : Et preter uxorem tuam numquam patiaris, etc. Consequenter eum instruit de humilitate vera dicens.
marg.|
.14.
Superbiam numquam in tuo sensu
id est in tuo corde.
marg.|
.15.
Aut in tuo.
id est in exteriori signo, vel opere.
marg.|
.16.
Dominari permittas.
non dicitur evenire, quia impossibile est quin insurgant elationes alique, sed tunc dominantur, quando quis impetum earum sequens secundum eas operatur, quod potest ab homine caveri.
marg.|
.17. In
ipsa enim initium sumpsit.
Nam primum peccatum angeli fuit superbia, ex quo secutum est peccatum hominis per tentationem demonis. Gene. 3.
Numérotation du verset
Tb. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {
1517
}
.1.
Quicumque tibi aliquid operatus.
Hic quinto instruit filium de iustitia ad operarium dicens : Quicumque
tibi aliquid
operatus quia tales ut communiter sunt pauperes, de labore suo quotidianum victum acquirentes : et ideo lex que ferenda est secundum id quod accidit, ut in pluribus precepit, Lv. 19. quod merces talium non retineatur usque in mane diei sequentis.
marg.|
.2.
Quod ab alio.
hoc enim est de iure naturali.
marg.|
.3.
Panem tuum cum esurientibus.
beneficia enim collata talibus, qui non possunt retribuere, sunt apud Deum meritoria.
marg.|
.4.
Panem tuum.
Hic sexto instruit filium de pietate ad defunctos dicens : Panem tuum et
vinum tuum super sepulturam
. ex hoc aliqui accipientes occasionem errandi solebant super sepulchra parentum defunctorum cibaria ponere, quasi mortui cibis corporalibus indigerent, quod improbat Aug. In sermone de cathedra sancti Petri. Alii vero magna festa in morte parentum faciebant ad ostentationem, et inde depauperabantur. hoc non intelligit hic Tobias, sed quod in morte iustorum pascendi sunt pauperes pro animabus eorum. Et ad excludendum infideles subdit. Et noli ex eo
manducare sequitur :
marg.|
.5.
Consilium.
Hic septimo filium instruit de prudentia consilium in dubiis requirendo, dicens. Consilium semper
a
sapiente in illa rede qua consilium queritur.
marg.|
.6.
Perquire
id est perfecte require, et non superficialiter tantum. nam cuilibet experto in sua scientia credendum est. et quia consilium hominis non est omnino solidum, ideo docet recurrere ad divinum dicens.
marg.|
.7.
Omni tempore
scilicet prosperitatis et adversitatis.
marg.|
marg.| {1518}
.8.
Benedic Deum.
ipsum laudando.
marg.|
.9.
Et pete ab eo. In
agendis.
marg.|
.10.
Et omnia consilia tua in ipso permaneant.
quia non debet homo querere consilium nisi de bonis agendis, et malis fugiendis, et omne tale consilium est secundum Deum.
marg.|
.11. In
dico etiam tibi fili mi dedisse me decem.
Postquam Tobias filium suum de moribus instruxit, hic consequenter pro debito repetendo sibi legationem iniungit, dicens : Indico etiam tibi. Erat enim necessitas indicandi, eo quod credebat mortem suam appropinquare, ut predictum est, ut sic debitum ante mortem eius redderetur. Et quia filius illud debitum ignorabat, ideo subditur :
marg.|
.12.
Dedisse me decem talenta argenti, dum infantulus esses
id est non haberes adhuc usum debitum rationis.
marg.|
.13.
Gabelo in Rages civitate Medorum.
sicut dictum est supra tertio capite.
marg.|
.14.
Et chirographum eius
id est litteram obligatoriam de restitutione.
marg.|
.15.
Apud me habeo.
Per quam debitum poterit revocari. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.16.
Noli timere fili mi.
laborem itineris, et paupertatem, et subdit rationem dicens.
marg.|
.17. Pauperem quidem vitam gerimus. In presenti seculo.
marg.|
.18. Sed multa bona habebimus. In preterito.
marg.|
.19.
Si timuerimus Deum.
timore filiali.
marg.|
.20.
Et recesserimus ab omni peccato.
mortali, nam omne veniale non possumus omnino vitare.
marg.|
.21.
Et fecerimus bene.
iste sunt due partes iustitie, scilicet declinare a malo, et facere bona.
Numérotation du verset
Tb. 4,moraliter
marg.|
marg.| {1513}
.1.
Igitur cum.
Sensus littere sequentis in qua Tobias instruit filium suum est simpliciter moralis, ideo pertranseo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_4)
Notes :