Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 

Profectus est autem Tobias
et canis
secutus est eum et mansit prima mansione
iuxta fluvium Tigris.
Numérotation du verset Tb. 6,2 

Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
Numérotation du verset Tb. 6,3 

quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.
Numérotation du verset Tb. 6,4 

Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius
et trahe eum ad te.
quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.
Numérotation du verset Tb. 6,5 

Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.
sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter.
Numérotation du verset Tb. 6,6 

Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
que sufficerent eis,
quousque pervenirent
in Rages civitatem Medorum.
Numérotation du verset Tb. 6,7 

Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti?
Numérotation du verset Tb. 6,8 

Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam
si super carbones ponas, fumus eius extricat
omne genus demoniorum sive a viro
sive a muliere,
ita ut ultra non accedat ad eos.
Numérotation du verset Tb. 6,9 

Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur.
Numérotation du verset Tb. 6,10 

Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
Numérotation du verset Tb. 6,11 

Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam.
Numérotation du verset Tb. 6,12 

Tibi debetur omnis substantia eius
et oportet eam te accipere coniugem.
Numérotation du verset Tb. 6,13 

Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem.
Numérotation du verset Tb. 6,14 

Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos.
Numérotation du verset Tb. 6,15 

Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Numérotation du verset Tb. 6,16 

Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,17 

Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos.
Numérotation du verset Tb. 6,18 

Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
Numérotation du verset Tb. 6,19 

Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,20 

Secunda vero nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Numérotation du verset Tb. 6,21 

Tertia autem nocte , benedictionem
consequeris ut
filii ex vobis procreentur incolumes.
Numérotation du verset Tb. 6,22 

Transacta autem tertia nocte,
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {1523} Profectus est. Descripto recessu iunioris Tobie, hic consequenter describitur processus sue vie, et primo ponitur illud quod circa eum factum est in via, secundo in termino vie. 7 capitulo Circa primum describitur duplex beneficium Tobie exhibitum, quia primo a devoratione piscis eripitur, secundo de ducenda uxore instruitur, ibi : Et dixit ei. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur eripiendi modus, secundo ereptionis fructus, ibi : Tunc dixit. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Profectus est. ut patris imperium adimpleret.
marg.| .2. Et canis secutus est eum. sicut communiter accidere solet, istud tamen ponitur hic ad maiorem expressionem veritatis historice.
prol.| {1524}
marg.| .3. Et mansit prima id est prima dieta et hospitatione.
marg.| .4. Iuxta fluvium. qui est unus de quatuor fluminibus Paradisi. Gn. 2.
marg.| .5.  Et exivit. de domo ubi hospitatus erat cum angelo.
marg.| .6.  Ut lavaret pedes. ad recreandum contra laborem itineris.
marg.| .7.  Et ecce piscis immanis id est magnus divina providentia missus.
marg.| .8.  Exivit ad devorandum. sic enim ei videbatur eo quod aperto ore veniebat contra eum.
marg.| .9.  Apprehende branchiam eius id est pennulam que est inter caput et corpus, quod et fecit obediens suo doctori quamvis horrendum videretur sibi.
marg.| .10.  Tunc dixit ei angelus. Hic consequenter describitur sequens fructus, qui duplex est scilicet provisio cibi, et etiam medicine, et patet littera usque ibi :
marg.| .11.  Assavit carnes. non totas, sed illas que poterant comedi recentes.
prol.| {1525}
Numérotation du verset Tb. 6,ad litteram 
marg.| .1. Cetera salierunt. pro residuo itineris. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Cordis eius particulam si super carbones ponas etc. extricat id est expellit.
marg.| .3. Omne genus demoniorum. Circa quod sciendum quod si demones habet etiam corpora sibi naturaliter unita, sicut dixit Apuleius, quod demones sunt animalia corpore aerea, tempore eterna, animo passiva, non esset impossibile, quod res corporales in eis facerent impressionem ratione corporum, sed quia secundum fidem nostram et etiam Philosophorum doctrinam, sunt substantie simpliciter intellectuales : ideo corporalis creatura potest in eis facere aliquam impressionem, propter quod fumus iste non expulit demonem, sed figuravit eius expulsionem, quia sicut dictum est, facta angeli circa Tobiam fuerunt in multis figuralia. Et ideo fumus ille ex igne procedens significavit virtutem orationis Tobie iunioris, et Sare, cuius merito angelus Raphael expulit demonem a Sara. unde non dicitur infra 7. quod fumus ille demonem expulerit, sed quod angelus Raphael ipsum apprehendit et religavit in superioribus Egypti. Quod autem aliquando demones ab obsessis corporibus recedunt ad deportationem aliquorum lapidum, et herbarum et pronuntiationem carminum et huiusmodi, non fit virtute talium, sed demones hoc fingunt voluntarie, ut teneant homines in errore. Tamen res sensibiles possunt aliquam dispositionem facere in corpore humano, propter quam est minus dispositum ad patiendum a demone, sicut dictum fuit plenius 1Rg. 16. de recessu demonis a Saule ipso David citharizante.
marg.| .4. Et fel valet, etc. non enim est inconveniens quod una res corporalis habeat effectum super aliam corporalem, sicut sensibiliter videmus.
marg.| .5. Et dixit ei. Hic consequenter Tobias instruitur de ducenda uxore, ubi primo ponitur angeli monitio, cum dicitur.
marg.| .6. Est hic Raguel nomine id est nominatus in divitiis et virtute.
marg.| .7. Tibi debetur, etc. per acceptionem filie sue, quam solam habet heredem, secundo ponitur Tobie excusatio, et hec duplex, una ratione periculi {1526}mortis sibi imminentis, alia ratione tristitie supervenientis parentibus senibus si hoc contingeret : quam parentum tristitiam videbatur magis formidare quam propriam mortem, dicens.
marg.| .8. Deponam senectutem illorum. timebat enim ne si post patris cecitatem contingeret in seipso deperire parentum posteritatem, quod omnibus parentibus est summe tristabile, eius parentes tantam incurrerent tristitiam, quod per impatientiam frangerentur, et sic non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter morerentur.
marg.| .9. Tunc angelus. Hic consequenter ponitur angeli responsio. per quam primo assecuratur Tobias de acceptione uxoris, cum dicitur.
marg.| .10. Audi me , diligenter et attente.
marg.| .11.  Et ostendam tibi qui sunt. propter suum demeritum.
marg.| .12.  Hi namque qui etc.  habet potestatem demonium super eos. quia non contrahunt matrimonium amore prolis educande ad cultum Dei, sed ut satisfaciant sue libidini, secundo docetur de modo accedendi ad uxorem, cum dicitur.
marg.| .13.  Tu autem cum acceperis eam. per verba de presenti in uxorem.
marg.| .14. In gressus cubiculum. quia concubitus carnalis etiam coniugalis impedit fervorem et efficaciam orationis, unde dicit Apostolus 1Cor.7.a. de redditione debiti coniugalis : Nolite fraudare invicem , nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, delectatio enim venerea absorbet usum rationis.
marg.| .15.  Ipsa autem nocte id est prima nocte, qua intrabis cubiculum.
marg.| .16. In censo iecore, etc. per modum superius dictum. Sciendum tamen quod supra dixit, cordis eius particulam, etc. ex quo etiam patet quod dictum est scilicet quod incensio ista non habebat virtutem fugandi demonem quantum est de se.
marg.| .17.  Secunda vero, etc.  admitteris id est concedetur tibi copulatio cum uxore, sicut et sanctis patriarchis, non tamen pro tunc carnalem copulam exercebis, sed postea, erat enim casus specialis propter quem iste fuit prohibitus a tali copula per tres noctes scilicet ut per studium orationis cum uxore mererentur liberari a demonis potestate.
prol.| {1527}
Numérotation du verset Tb. 6,ad litteram 
marg.| .1. Tertia vero nocte benedictionem id est mereberis multiplicationem sane prolis.
marg.| .2. Transacta autem tertia nocte id est quarta.
prol.| {1528}
marg.| .3. Accipies virginem, etc. matrimonium consummando.
marg.| .4. Cum timore, etc. quod exponitur cum subditur :
marg.| .5. Amore filiorum. ad cultum Dei procreandorum.
prol.| {1523}Libri Tobie
prol.| Capitulum 6
Numérotation du verset Tb. 6,moraliter 
marg.| .1. Profectus est. Sequitur :
marg.| .5.  Et exivit, etc. Per quod significatur quod ambulantes ad patriam per huius vite viam, debent frequenter lavare conscientias suas per veram et puram confessionem, sed quoniam diabolus hoc nititur impedire, sequitur :
marg.| .7. Et ecce piscis immanis id est crudelis, propter quod per ipsum {1524}diabolus significatur, trahitur autem in siccum et exenteratur, cum eius dolositas aperitur, per cor autem ipsius astutia, per fel nequitia, per iecur appetentia que semper tendit ad malum significatur.
marg.| Necessaria ad medicamenta utiliter. quia quanto melius cognoscuntur, tanto facilius evitantur, propter quod sunt in cassidili memorie reponenda.
prol.| {1525}
Numérotation du verset Tb. 6,moraliter 
marg.| .5. Et dixit ei. Per Raguelem qui pastor Dei interpretatur, bonus prelatus significatur, et hic habet filiam maritandam scilicet ecclesiam vacantem que per consilium Christi qui angelus est magni consilii, Tobie id est viro bono ratione scientie et vite in coniugium debet tradi, cum bonis ad eam pertinentibus, et ipse debet eam accipere {1526}in timore Domini et amore prolis spiritualis procreande : et sic a demone non leduntur. Illi vero qui ecclesias accipiunt, non ut Deo serviant in timore, sed ut ex bonis ecclesie carnaliter vivant et pompose, a diabolo per peccata mortalia suffocantur, et in inferno cum divite epulone sepeliuntur, et sic apparet moralitas huius cap. 5. et etiam 6.
prol.| {1523}Libri Tobie
prol.| Capitulum 6
prol.| ADDITIO
prol.| {1527}Libri Tobie



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_6)

Notes :