Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 

In illo tempore
abiit Iesus
sabbato per sata 1, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
1 sabbato - per sata Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,2 

Pharisei autem videntes dixerunt ei:
Ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis
facere sabbatis.
Numérotation du verset Mt. 12,3 

At ille dixit eis:
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?a
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
Numérotation du verset Mt. 12,4 

Quomodo intravit in2 domum Dei et panes propositionis comedit
2 in Li446@ ΩJ Weber] om. Rusch
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant3 nisi solis sacerdotibus?
3 erant ΩJ Rusch Weber ] erat Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,5 

Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
in templo sabbatum violant
et
sine crimine sunt?
Numérotation du verset Mt. 12,6 

Dico autem vobis
quia templo maior
est hic.
Numérotation du verset Mt. 12,7 

Si autem sciretis
quid estb: Misericordiam volo et non sacrificium4
0 Os. 6, 6.
4 sacrificium Cas574 ΩJ Rusch Weber] + nullum cacogr. Li446@
numquam condemnassetis innocentes.
Numérotation du verset Mt. 12,8 

Dominus est5 enim Filius hominis
5 est ΩJ Rusch Weber] om. Li446@
etiam sabbati.
Numérotation du verset Mt. 12,9 

Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
Numérotation du verset Mt. 12,10 

et ecce homo manum habens aridam.
Et interrogabant eum
dicentes: Si licet sabbatis6 curare? Ut accusarent eum.
6 sabbatis Catena@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) P17233 Vls73 ΩL Clementina] sabbato Cas574 Catena (Li446 Mt366) cum Augustino
Numérotation du verset Mt. 12,11 

Ipse autem dixit illis7: Quis erit
7 illis Li446 Rusch Clementina Weber] eis Vls73 P17233 ΩJ ΩL Cas574 Li446@
ex vobis homo qui habet8 ovem unam9 et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam?
8 habet Cas574 P17233 Vls73 Rusch ] habeat Li446 ΩJ ΩL Weber, habeant Li446@ |
9 ovem unam Li446@ Li446 ΩJ ΩL Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,12 

Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis10
10 sabbatis Vls73 P17233 ΩL Cas574 Catena@ Rusch Clementina ] sabbato Li446 Mt366
benefacere.
Numérotation du verset Mt. 12,13 

Tunc ait homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
Numérotation du verset Mt. 12,14 

Exeuntes autem Pharisei
consilium11 faciebant adversus eum quomodo eum perderent12.
11 consilium Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) |
12 eum perderent Li446@ Li446 ΩJ Weber] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mt. 12,15 

Iesus autem sciens
recessit13 inde
13 recessit ΩJ Rusch ] secessit Li446@ , precessit Li446
et secuti sunt eum multi
et curavit eos omnes.
Numérotation du verset Mt. 12,16 

Et precepit eis
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset Mt. 12,17 

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentemc:
0 Cf. Is. 42, 1-4.
Numérotation du verset Mt. 12,18 

Ecce puer meus14
14 meus Li446@ Rusch Weber ] + electus Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui) ΩJ Li446
quem elegi,
dilectus meus in quo bene complacuit
anime mee.
Ponam spiritum meum
super eum
et iudicium
gentibus nuntiabit.
Numérotation du verset Mt. 12,19 

Non contendet15,
15 contendet Li446 ΩJ Rusch Weber ] contendit Li446@
neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis16 vocem eius.
16 audiet - aliquis in plateis Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,20 

Arundinem quassatam
non confringet et linum17 fumigans non extinguet,
17 linum Li446 Rusch Weber ] lignum Li446@ ΩJ
donec
eiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset Mt. 12,21 

et in nomine eius gentes sperabunt.
Numérotation du verset Mt. 12,22 

Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eumd ita ut loqueretur et videret.
0 Cf. Mt. 12, 24 (glossa interl. post Beelzebub principes demoniorum)
Numérotation du verset Mt. 12,23 

Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David?
Numérotation du verset Mt. 12,24 

Pharisei autem
audientes dixerunt: Hic non eicit demones18 nisi in Beelzebub principe demoniorum.
18 demones Cor3 (Rabanus anti.) Li446@ Rusch Clementina] demonia Cas574 (plerique testes: cf. Augustinus, Ambrosius, Beda Paschasius Radbertus in loc. cit. CCCM56A, lib. 5, lin. 2661, Breviarium O.Cist.primit.)
Numérotation du verset Mt. 12,25 

Iesus19 autem sciens cogitationes eorume dixit eis: Omne regnum
0 Cf. Mt. 12, 22 (glossa interl.)
19 Iesus Li446 ΩJ Rusch Weber ] hunc Li446@ *
in se divisum20
20 in se divisum Rusch ] contra se divisum Li446@ ΩJ, divisum contra se Li446 Weber
desolabitur et omnis civitas
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset Mt. 12,26 

Et
si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est,
quomodo ergo stabit regnum eius?
Numérotation du verset Mt. 12,27 

Et si ego in Beelzebub
eicio demones, filii vestri21 in quo eiciunt?
21 vestri ΩJ Rusch Weber ] nostri Li446@ Li446
Ideo ipsi
iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Mt. 12,28 

Si autem ego in Spiritu Dei eicio demones
igitur pervenit in vos regnum Dei22.
22 igitur ...Dei Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,29 

Aut quomodo potest quisquam intrare
in domum
fortis
et vasa
eius diripere nisi prius alligaverit fortem?
Et tunc domum eius23 diripiet.
23 eius ΩJ Rusch ] illius Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,30 

Qui non est mecum
contra me est
et qui non congregat mecum spargit24.
24 spargit Cor3 (Rabanus Ieronimus antiqui)
Numérotation du verset Mt. 12,31 

Ideo dico vobis: Omne peccatum
et blasphemia
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia25
25 blasphemia Cor3 (grec. anti) ΩJ Rusch Weber ] blasphemie Li446@ Li446 Cor3 (al. anti #)
non remittetur.
Numérotation du verset Mt. 12,32 

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei.
Qui autem dixerit
verbum contra Spiritum sanctum26 non remittetur ei, neque in hoc seculo,
26 verbum – contra Spiritum sanctum] inv. Li446 Li446@ ΩJ, contra spiritum Weber
neque in futuro.
Numérotation du verset Mt. 12,33 

Aut facite
arborem bonam
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur27.
27 cognoscitur Rusch Li446@ Li446 ΩJ] agnoscitur Weber
Numérotation du verset Mt. 12,34 

Progenies viperarum,
quomodo potestis bona loqui
cum sitis mali?
Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Mt. 12,35 

Bonus homo de bono thesauro profert bona,
et malus28 homo de malo thesauro profert mala.
28 et malus Li446@ Li446 ΩJ Weber ] malus autem Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,36 

Dico autem vobis quoniam omne29 verbum otiosum
29 omne ΩJ Cor3 (grec. Iero. Raban. anti. )
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset Mt. 12,37 

Ex verbis enim tuis iustificaberis
et ex verbis tuis
condemnaberis.
Numérotation du verset Mt. 12,38 

Tunc responderunt ei quidam de30 scribis et Phariseis
30 de Li446@ Rusch Weber] ex ΩJ Li446
dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
Numérotation du verset Mt. 12,39 

Qui respondens ait illis: Generatio mala
et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei
nisi signum Ione prophete.
Numérotation du verset Mt. 12,40 

Sicut enim fuit Ionas
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
sic erit Filius hominis
in corde terre
tribus diebus et tribus noctibus.
Numérotation du verset Mt. 12,41 

Viri Ninivite
surgent in iudicio
cum generatione ista
et condemnabunt eam,
quia penitentiam egerunt
in predicatione
Ione.
Et ecce plus quam Ionas hic.
Numérotation du verset Mt. 12,42 

Regina31 Austri surget in iudicio
31 regina Li446 Rusch Weber ] + autem Li446@
cum generatione ista
et condemnabit eam
quia venit a finibus terre
audire sapientiam Salomonis.
Et ecce plus quam Salomon hic.
Numérotation du verset Mt. 12,43 

Cum autem immundus spiritus
exierit
ab homine
ambulat per loca arida
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset Mt. 12,44 

Tunc dicit: Revertar in domum meam
unde exivi.
Et veniens invenit eam vacantem,
scopis mundatam et ornatam.
Numérotation du verset Mt. 12,45 

Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
nequiores se et intrantes32 habitant ibi et fiunt33 novissima
32 intrantes ΩJ] ingressi Cor3 (vel) |
33 fiunt Rusch Weber ] fuerit Li446@ |
hominis illius peiora prioribus.
Sic erit
et generationi huic
pessime.
Numérotation du verset Mt. 12,46 

Adhuc eo loquente ad turbas,
ecce mater eius et fratres
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset Mt. 12,47 

Dixit autem ei quidam:
Ecce mater tua et fratres34 foris stant querentes te.
34 fratres Li446 Rusch ] + tui Li446@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,48 

At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea
et qui sunt fratres35 mei?
35 fratres] frares cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,49 

Et extendens manum36 in discipulos suos37 dixit38: Ecce mater mea
36 manum Li446@ Li446 ΩJ² Rusch Weber ] + suam cancel. et expunct. ΩJ² |
37 suos Li446@ Rusch Weber] om. Amiat. |
38 dixit Li446@ Li446 ΩJ Weber ] dicens Rusch |
et fratres mei.
Numérotation du verset Mt. 12,50 

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 
In illo tempore
marg.| IN  ILLO  TEMPORE. Narrata predicatione et miraculis unius anni ante questionem Ioannis factis, transit ad illa que facta sunt alio anno, scilicet post mortem Ioannis, quando iam in omnibus Christo contradicitur.
abiit Iesus
marg.| ABIIT  IESUS etc. Alleg<orice>.   Sata sunt auditores per que discipuli transeunt cum sollicite doctores inspiciunt, quomodo unumquemque attrahere possint, quorum salutem esuriunt.   Spicas vellunt dum singulos homines a terrena intentione retrahunt. Fricant dum exemplis virtutum etiam a concupiscentia carnis mentes exuunt. ‘Grana’ comedunt dum emundatos in corpus Ecclesie traiiciunt. Bene hoc agunt discipuli ante Dominum, quia necesse {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942ra ; facsim., p. 43a} est precedat sermo doctoris, et sic gratia cor illustrabit auditoris.   Sabbato , quia hoc agunt spe quietis eterne, ad quam et alios invitant.
marg.| Moraliter. Item per sata cum Domino ambulant, qui divinis imperiis studentes, in Scripturarum meditatione delectantur. ‘Esuriunt’,qui in eis panem vite, id est Dei amorem invenire desiderant. Sabbato, dum a turbidis cogitationibus vacare, et videre quam suauis est dominus gaudent. Vellunt spicas et terrunt cum testimonia assumunt et discutiunt, donec in eis medullam dilectionis inveniunt, que latebat in littera. Sed qui solam superficiem littere sequuntur, neque mentis refectionem norunt, neque animarum requiem querunt. Unde confutatio sequitur:   At ille dixit eis .
sabbato per sata {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942ra ; facsim., p. 43a} 1, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
1 sabbato - per sata Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
interl.| austera vita, non preparatos, sed simplices cibos querere vel comedere
marg.| ESURIENTES etc. Quia ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis, propter nimiam importunitatem eorum.
marg.| Alii evangeliste addunt:"Manibus confricasse”a. Unde et Petro dicitur: “Macta et manduca”b.
a Cf. Lc. 6, 1: « Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus”.
b Cf. Act. 10, 13: « Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca ».
Numérotation du verset Mt. 12,2 
Pharisei autem videntes dixerunt ei:
interl.| peccatorum conversio stultis sabbati defensoribus displicet, sed a sabbati Domino probatur
Ecce discipuli tui
interl.| nota quod apostoli litteram sabbati destruunt
faciunt quod non licet eis
marg.| NON  LICET. Secundum preceptum legis. Sed quia alia Scriptura dicit: ‘Misericordiam malo quam sacrificium’c, melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia Deo placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde   edere
c Cf. Os 6, 6: « Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta » ; Mt. 9, 13: « Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ».
facere sabbatis.
interl.| de vinea vel fruge vicini licet edere , sed non falcem mittere vel foras eiicere
Numérotation du verset Mt. 12,3 
At ille dixit eis:
marg.| AT  ILLE  DIXIT etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram sed spiritualiter intelligamus.
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?2
2 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
marg.| NON  LEGISTIS. Si David et Abimelech non reprehenditur quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?
Numérotation du verset Mt. 12,4 
Quomodo intravit in3 domum Dei et panes propositionis comedit
3 in Li446@ ΩJ Weber] om. Rusch
marg.| PANES  PROPOSITIONIS  COMEDIT. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.
marg.| Comedit in sabbato quando de mensa tollebantur aliis substitutis. Erat etiam tunc neomenie dies.
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant4 nisi solis sacerdotibus?
4 erant ΩJ Rusch Weber ] erat Li446@
Numérotation du verset Mt. 12,5 
Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
marg.| QUIA  SABBATIS  SACERDOTES. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur.
marg.| Unum exemplum datum est regie potestatis de David, aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et Dominus sabbati.
in templo sabbatum violant
interl.| dum tauros cedunt pueros circumcidunt, et dum unam legent servant sabbatum destruunt
et
interl.| tamen
sine crimine sunt?
Numérotation du verset Mt. 12,6 
Dico autem vobis
marg.| DICO  AUTEM  VOBIS. Quasi si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes.
quia templo maior
interl.| ipse Iesus Dominus templi
est hic.
interl.| in hoc loco
Numérotation du verset Mt. 12,7 
Si autem sciretis
marg.| SI  AUTEM. Et ut ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adiecit: Si autem sciretis, id est quia Deus per gratiam disposuit liberare populum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942rb ; facsim., p. 43b} et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos si vetera omittunt.
quid est5: Misericordiam volo et non sacrificium6
5 Os. 6, 6.
6 sacrificium Cas574 ΩJ Rusch Weber] + nullum cacogr. Li446@
interl.| quam et Abimelech fecit dum esurientes pavitd
d Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
numquam condemnassetis innocentes.
interl.| id est apostoli
Numérotation du verset Mt. 12,8 
Dominus est7 enim Filius hominis
7 est ΩJ Rusch Weber] om. Li446@
marg.| DOMINUS  EST  ENIM  FILIUS  HOMINIS. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et Dominus sabbati?
interl.| id est preest et non subest veteri observantie, et ideo non peccat qui secundum eius ordinationem observat
Numérotation du verset Mt. 12,9 
Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
interl.| altero sabbato ut Lucas ait8.e A
e Cf. Lc. 6, 6: « Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida ».
A ¶Codd. : Cas574 (81) Rusch
8 ut… ait] om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 12,10 
et ecce homo manum habens aridam.
marg.| ET  ECCE  HOMO.9 Iste homo dicitur ‘cementarius’10 fuisse quia manus cui spiritualis edificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus11 Christi.B
9 Et ecce homo] om. Vls73 P17233
10 cementarius] sementarius P17233
11 ad tempus Vls73 Rusch ] adventum Cas574
marg.| Ecce homo manum habens 12 significat13 humanum genus14 in fecunditate boni operis arefactum, pro manu ad pomum extensa15 quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in synagoga erat arida quia ubi maius donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe.C
12 Ecce homo manum habens] om. As29, + aridam P17233, Et ecce homo: Homo manum aridam habens Vls73
13 Significat] Significatur Cas574
14 humanum genus] inv. Vls574
15 pro manu ad pomum extensa Vls73 P17233 Rusch ] per manum ad pomum extensam As29 Cas574
Et interrogabant eum
marg.| INTERROGABANT. Quia disciplos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat ipsum volunt calumniari, ut si non curet crudelitatis, vel imbecillitatis, vel curet transgressionis arguant.
marg.| Mattheus dicit 16 interrogasse , Marcusf et Lucasg interrogatos esse. Sed sciendum quod illi prius interrogaverunt17. Deinde intelligens cogitationes accusationesque18 querentium, constituit in medio sanandum et interrogavit quod Marcus et Lucas ait. Et tunc illis tacentibus proposuit similitudinem de ove19, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Postremo circumspectis eis, cum ita dixit:   extende 20. D h
f Cf. Mc. 3, 4: « Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant ».
g Cf. Lc. 6, 9: « Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? ».
h Cf. Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, CSEL 43, p. 185.5-18: « Itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint Dominum,   si licet sabbato curare , deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini:   extende manum tuam ».
D ¶Codd. : Cas574 (81) P17233 Vls73 Rusch
16 Mattheus dicit] Et interrogabant praem. Vls73, + illos P17233 Vls73 , Mattheus dixit illos Cas584
17 interrogaverunt Cas574 Rusch ] interrogaverant Vls73 , interrogaver. Cas574
18 accusationesque] et praem. Cas574, accusationes P17233, et accusationes Vls73
19 similitudinem de ove ] simile de ove cacogr. Rusch
20 extende] + manum tuam Vls73
dicentes: Si licet sabbatis21 curare? Ut accusarent eum.
21 sabbatis Catena@ Cor3 (G. Rabbanus anti.) P17233 Vls73 ΩL Clementina] sabbato Cas574 Catena (Li446 Mt366) cum Augustino
marg.| SABBATIS etc.   Sabbatis precipue docet et operatur Iesus, non solum propter spirituale sabbatum sed et propter celebriorem populi conventum, querens salutem omnium.
Numérotation du verset Mt. 12,11 
Ipse autem dixit illis22: Quis erit
22 illis Li446 Rusch Clementina Weber] eis Vls73 P17233 ΩJ ΩL Cas574 Li446@
marg.| QUIS  ERIT. Competenti exemplo solvit questionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere caritatis.
marg.| Arguit eos qui legem male interpretantur qui dicit in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est, unde dicitur: «Omne opus servile non facietis in eo»i, id est peccatum. Sic et in eterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.
i Lv. 23, 7.
ex vobis homo qui habet23 ovem unam24 et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam?
23 habet Cas574 P17233 Vls73 Rusch ] habeat Li446 ΩJ ΩL Weber, habeant Li446@
24 ovem unam Li446@ Li446 ΩJ ΩL Weber] inv. Rusch
interl.| non animali, sed sue avaritie consulens
Numérotation du verset Mt. 12,12 
Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis25
25 sabbatis Vls73 P17233 ΩL Cas574 Catena@ Rusch Clementina ] sabbato Li446 Mt366
interl.| quia illa die licet utile sibi26 facere27
26 utile sibi] + non male Vls73, inv. Rusch
27 Cod.: Cas574 P17233 Vls73 Rusch
benefacere.
interl.| alii28
28 Cod.: Cas574 Vls73 Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,13 
Tunc ait homini: Extende manum tuam.
marg.| EXTENDE. Quia nihil plus valet curationi29 eleemosynarum largitate30. Unde dicitur: ‘Non sit manus tua ad accipiendum porrecta sed31 ad dandum collecta’j. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum32 expandit qui has ad pauperes pro posse non extendit.33
j Cf. Sir. 4, 36: « Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta ».
29 curationi] + quam Cas574
30 largitate] largitas Cas574
31 sed] et Cas574 P17233
32 Deum] Dominum P17233
33 Cod.: Cas574 P17233 Vls73 (31va) Rusch
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
marg.| SICUT  ALTERA. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam quia ab eleemosynis torpebat, sinistram sanam, quia sue utilitati intendebat sed, veniente Christo, dextera sanatur ut sinistra quia quod congregaverat avide modo distribuit caritate.E
Numérotation du verset Mt. 12,14 
Exeuntes autem Pharisei
interl.| a lumine recedentes
consilium34 faciebant adversus eum quomodo eum perderent35.
34 consilium Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.)
35 eum perderent Li446@ Li446 ΩJ Weber] inv. Rusch
interl.| livore permoti, non enim culpa fuit, vel hominem manum extendere, vel Christum sanare
Numérotation du verset Mt. 12,15 
Iesus autem sciens
interl.| eorum insidias ut homo fugit odientes
recessit36 inde
36 recessit ΩJ Rusch ] secessit Li446@ , precessit Li446
marg.| Recessit inde. Nota exemplumk: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam».F
k Mt. 10, 23 ( Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Weber: « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016]
et secuti sunt eum multi
marg.| SECUTI  SUNT. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione eius ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
et curavit eos omnes.
interl.| accessit ubi invenit sequentes
Numérotation du verset Mt. 12,16 
Et precepit eis
marg.| ET  PRECEPIT. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942va ; facsim., p. 44a} Iudeis, ne invidia trucidarentur in eius innocentia et mansuetudine.
marg.| Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magni facimus, laudem foris queramus.
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset Mt. 12,17 
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem37:
37 Cf. Is. 42, 1-4.
interl.| in persona Patris de Filio
Numérotation du verset Mt. 12,18 
38 meus Li446@ Rusch Weber ] + electus Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui) ΩJ Li446
interl.| quia in forma servi
quem elegi,
interl.| ad opus quod nullus alius poterat facere
interl.| redimere humanum genus
dilectus meus in quo bene complacuit
interl.| quia ipse solus est agnus sine macula
anime mee.
interl.| voluntati mee
marg.| Anime mee. Per animam omnis affectus demonstratur.
Ponam spiritum meum
interl.| quod alibi: ‘Requiescit super eum spiritus Domini’l
l Cf. Is. 11, 2: « Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ».
super eum
interl.| non Dei verbum sed puerum
et iudicium
interl.| futurorum et modo iusta iudicia agit
gentibus nuntiabit.
interl.| per predicatores novi testamenti
Numérotation du verset Mt. 12,19 
Non contendet39,
39 contendet Li446 ΩJ Rusch Weber ] contendit Li446@
interl.| quia: «Cum malediceretur non maledicebat»m, sed: ‘Sicut ovis ad occisionem ductus est et non aperuit os suum’n
m 1Pt. 2, 23.
n Cf. Is. 53, 7: « Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum » ; Act. 8, 32: « Locus autem Scripture quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum ».
neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis40 vocem eius.
40 audiet - aliquis in plateis Li446@ Li446 ΩJ Weber ] inv. Rusch
interl.| Mystice: Qui latam viam insistunt, non audiunt vocem Christi
Numérotation du verset Mt. 12,20 
Arundinem quassatam
marg.| ARUNDINEM. Iudeos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit.
marg.| ARUNDINEM  QUASSATAM. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis linum fumigans extinguit. Quod Christus non fecit, potius venit querere quod perierat. Patientiam namque servavit, donec iudicium quod in eo agebatur ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe, ad regnum rediret in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibuso.
o Cf. Ps. 109, 1: « Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».
non confringet et linum41 fumigans non extinguet,
41 linum Li446 Rusch Weber ] lignum Li446@ ΩJ
marg.| LINUM  FUMIGANS etc. Gentes quas naturalis legis ardore fere extincto, fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involuit, quas non extinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit.
donec
marg.| DONEC. Tamdiu predicatio eius nullum insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra iudicium, et impleatur: «Fiat voluntas tua sicut in celum et in terra»p.
p Mt. 6, 10.
eiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset Mt. 12,21 
et in nomine eius gentes sperabunt.
interl.| quia non est aliud nomen sub celo in quo oporteat salvariq
q Cf. Act. 4, 12: « Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ».
Numérotation du verset Mt. 12,22 
Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eum42 ita ut loqueretur et videret.
42 Cf. Mt. 12, 24 (glossa interl. post Beelzebub principes demoniorum)
interl.| vel ut sic crederent in eum qui cordis occulta videbat43 G
G ¶Codd. : restit. post v. 22 Cas574 (82vb), post v. 25 (cogitationes eorum): Rusch {MM2021}
43 videbat] videt Cas574
marg.| ET  CURAVIT etc. Tria signa simili facta sunt que et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso demone, lumen fidei videant, et Deum laudent.
Numérotation du verset Mt. 12,23 
Et stupebant omnes turbe et dicebant: Numquid hic est filius David?
interl.| mirantur minus eruditi et ob misericordiam et beneficia44 Filium David predicant45. H r
r ¶Fons : RABANUS MAURUS, In Mt., lib. 4 (Mt. 12), CCCM 174, p. 354.54 sqq.: «urbis quippe, quae minus eruditae uidebantur, Domini semper facta mirantibus et filium Dauid ob misericordiam et beneficia, quae indigentibus praebebat, praedicantibus, Pharisaei et scribae e contra uel negare haec uel, quae negare nequieuerant, sinistra interpretatione peruertere laborabant, quasi non haec Diuinitatis, sed inmundi spiritus opera fuissent, id est Belzebub, qui deus erat Accaron; nam 'Bel' quidem ipse est 'Baal', 'zebub' autem 'musca' uocatur; nec iuxta quaedam mendosa exemplaria l littera uel d in fine est nominis legenda, sed b: Belzebub; ergo 'Bahal muscarum', id est 'uir muscarum' siue 'habens muscas' interpretatur, ob sordes uidelicet immolaticii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu uel nomine principem daemoniorum cognominabant ». [MM2021]
H ¶Codd. : Cas574 (82vb) Rusch {MM2021}
44 beneficia Cas574 Catena ] beneficium Rusch
45 predicant Rusch Catena ] predicavit Cas574
Numérotation du verset Mt. 12,24 
Pharisei autem
interl.| qui sapientes videntur vel negant, vel detrectant, quasi non sint opera Dei, sed immundi spiritus
audientes dixerunt: Hic non eicit demones46 nisi in Beelzebub principe demoniorum.
46 demones Cor3 (Rabanus anti.) Li446@ Rusch Clementina] demonia Cas574 (plerique testes: cf. Augustinus, Ambrosius, Beda Paschasius Radbertus in loc. cit. CCCM56A, lib. 5, lin. 2661, Breviarium O.Cist.primit.)
interl.| in quo nescientes confitentur divisionem demonumI
I ¶Codd. : Rusch  ; Mt. 12, 22 (curavit eum): Cas574 {MM2021}
marg.| IN  BEELZEBUB. Beel, id est baal muscarum, ob sordes immolaticii sanguinis. Deus est Accarons, quo nomine vocant principem demoniorum.
s Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 2-3: « Ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ».
Numérotation du verset Mt. 12,25 
Iesus47 autem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942vb ; facsim., p. 44b} sciens cogitationes eorum48 dixit eis: Omne regnum
47 Iesus Li446 ΩJ Rusch Weber ] hunc Li446@ *
48 Cf. Mt. 12, 22 (glossa interl.)
marg.| OMNE  REGNUM. Necessaria complexione eos arguit: vel enim Christus virtute Dei demones eicit, vel in principe demoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe demoniorum regnum eius divisum est nec stabit, et ideo a regno eius recedant, quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.
in se divisum49
49 in se divisum Rusch ] contra se divisum Li446@ ΩJ, divisum contra se Li446 Weber
interl.| vel contra
desolabitur et omnis civitas
marg.| ET  OMNIS  CIVITAS. Eadem ratio est civitatis et domus, que regni. Civitas Hierusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in apostolos exarsit, facta divisione excidio cecidit.
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset Mt. 12,26 
Et
interl.| ideo
si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est,
interl.| cuius intra se bellum pax est hominum ut iam non habeat in mundo locum
quomodo ergo stabit regnum eius?
interl.| id est non stabit, ut iam non sit finis mundi
Numérotation du verset Mt. 12,27 
Et si ego in Beelzebub
marg.| ET  SI  EGO  IN  BEELZEBUB. Si expulsio demonum in filiis vestris Deo non demonibus deputatur, quare in me idem opus eandem non habet causam?
eicio demones, filii vestri50 in quo eiciunt?
50 vestri ΩJ Rusch Weber ] nostri Li446@ Li446
interl.| exorciste Iudeorum qui ad Dei nominis invocationem eiciebant demones
Ideo ipsi
interl.| non potestate sed comparatione, quia Deo tribuunt quod illi Beelzebub
marg.| IPSI. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas mee virtut apparet.
marg.| Vel ita potius: filii, id est apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil male artis ab eo didicisse, ideo ipsi testes mei iudicii iudicantes duodecim tribus Israel.|
iudices vestri erunt.
interl.| iudicantes duodecim tribus Israel
Numérotation du verset Mt. 12,28 
Si autem ego in Spiritu Dei eicio demones
interl.| incipit destrui potestas diaboli, ut regnet Deus in nobis
marg.| SI  AUTEM  EGO. Illa pars si ego in Beelzebub eicio demones ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 942vb ; facsim., p. 44b} Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: «In digito»t. Digitus dicitur Spiritus santus, pro partitione donorum. Regnum Dei vel seipsum dicit. Unde alibi: ‘Medius inter vos stetit quem vos nescitis’u. Vel regnum quod Ioannes et ipse Iesus predicavit: «Penitentiam agite appropinquabit enim regnum celorum»v. Est et tertium regnum Scripture sancte, quod aufertur a Iudeis, et datur genti facienti fructum eius.
t Lc. 11, 20.
u Cf. Io. 1, 26: « Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis ».
v Mt. 3, 2 ; 4, 17.
igitur pervenit in vos regnum Dei51.
51 igitur ...Dei Li446 Rusch Weber] om. Li446@
marg.| Vel regnum , id est omnes mundi partes apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.
Numérotation du verset Mt. 12,29 
Aut quomodo potest quisquam intrare
interl.| nisi prevaleret divina potentia
marg.| AUT  QUOMODO  POTEST  QUISQUAM  INTRARE. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum demonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a demonio liberaret, ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes, quorum opera diversa sunt. Unde addit:   Qui non est mecum etc.
in domum
interl.| mundum qui in maligno est
fortis
interl.| diabolus a quo nemo poterat se eruere
et vasa
interl.| homines decepti
eius diripere nisi prius alligaverit fortem?
interl.| a seductione electorum compescuerit potestatem ademerit
Et tunc domum eius52 diripiet.
52 eius ΩJ Rusch ] illius Li446@ Weber
interl.| erepotos diabolo per diversos gradus Ecclesie ordinat
marg.| DOMUM  EIUS  DIRIPIET. Vel domum, id est omnes mundi partes apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.
Numérotation du verset Mt. 12,30 
Qui non est mecum
interl.| diabolus
marg.| QUI  NON  EST  MECUM. Id est qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est. Ille trahit ad vitia ego ad virtutes.
contra me est
interl.| opera mea non possunt operibus Beelzebub comparari, quia ergo congrego, ille dispergit
et qui non congregat mecum spargit53.
53 spargit Cor3 (Rabanus Ieronimus antiqui)
interl.| quia diabolicum est congregata dispergere
Numérotation du verset Mt. 12,31 
Ideo dico vobis: Omne peccatum
interl.| facti
marg.| OMNE  PECCATUM. Quod humana fragilitate contrabitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem numquam reditur54, peccatum in solubile iudicatur.
54 reditur] redtur cacogr. Rusch
marg.| HIERONYMUS. OMNE  PECCATUM etc. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his qui in vita penitent. Refutatur hic Novatianus, penitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt, veniam negans. Et Origenes, omnes veniam consecuturos post universale iudicium, transactis licet multis seculis, asserens.w x
w ¶Fons : <revera> Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 359.85 sqq.: « Neque ullum habet locum prauae adsertionis uel Nouatianus, ut paenitentibus eis, qui in martyrio lapsi sunt, ueniam neget esse tribuendam; uel Origenes, ut asserat post iudicium uniuersale, transactis licet saeculorum uoluminibus innumeris, cunctos peccatores ac blasphemos ueniam peccatorum esse consecuturos atque ad regnum caeleste perducendos ».
x<ex quo> Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 12, PL 162, 1362D-1363A: ‎«In hac auctoritate, ‎haeresis Origenis exstinguitur, qui asserit post judicium universale, post multa ‎saecula, omnes ‎peccatores ‎ veniam consecuturos, quae refellitur, cum dicituro [1363A] Qui ‎autem dixerit in ‎Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in praesenti, neque in futuro (Mt. 12). ‎Confirmatur ‎etiam ex hac auctoritate, purgatorius ignis esse. Dicit enim Gregorius: Datur ex hoc ‎intelligi, ‎quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro relaxari ».‎ [MM2021]
et blasphemia
interl.| dicti
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia55
55 blasphemia Cor3 (grec. anti) ΩJ Rusch Weber ] blasphemie Li446@ Li446 Cor3 (al. anti #)
interl.| alias: blasphemie
interl.| est Spiritus blasphemia contra veritatem cum euam cognoveris induratio
marg.| SPIRITUS  AUTEM  BLASPHEMIA. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus invidia calumniatur et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si peniteret, sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut numquam ad remissionem ita nec ad penitentiam perventurus sit. Sicut Ioannes evangelista de quibusdam blasphemie sue merito excecatis ait: «Propterea non poterant credere. Quod iterum dixit Isaias: Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem eos»y, qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: ‘Quia non invidia diabolica, sed humana gnorantia hoc faciunt inremissibili crimine non tenentur’. Sed qui in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943ra ; facsim., p. 45a} similitudine diaboli contra conscientiam suam maiestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in eternum. Sicut Marcus aperte declarat, qui posito hoc testimonio Domini, subiunxit: «Quoniam dicebant spiritum immundum habet»z.
y Io. 12, 39-40.
z Mc. 3, 30.
non remittetur.
Numérotation du verset Mt. 12,32 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943ra ; facsim., p. 45a} Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei.
marg.| ET  QUICUMQUE. AMBROSIUS. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis mee, purum hominem, vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit.
Qui autem dixerit
marg.| QUI  AUTEM  DIXERIT. Gratiam sancti Spiritus qua penitentia inspiratur, et ad congregationem reditur non cognoscens impenitenti corde permanserit, cum hoc iam non sit humanum, sed diabolicum irremissibile erit.
verbum contra Spiritum sanctum56 non remittetur ei, neque in hoc seculo,
56 verbum – contra Spiritum sanctum] inv. Li446 Li446@ ΩJ, contra spiritum Weber
marg.| NEQUE  IN  HOC  SECULO. Quedam enim culpe in hoc seculo laxantur, quedam vero parve scilicet etiam in futuro. Que quidam post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita ut ibi dimittantur promeruit.
neque in futuro.
marg.| NEQUE  IN  FUTURO. Quia sunt quedam levia, que si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur si digni sunt.
Numérotation du verset Mt. 12,33 
Aut facite
interl.| id est ‘existimate’, vel ‘iudicate’
marg.| AUT  FACITE. Nihil enim medium, quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coartat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus non facit bona, si bona sunt non sunt diaboli.
marg.| Adhuc probat opus suum non esse diaboli, quia bonum: diabolus vero malus, qui nequit facere bonum. Quasi si diabolus malus est, bona facere non potest, si bona sunt que videtis, non est diabolus qui ea fecit, non enim potest ex malo bonum, vel exbono malum nasci.
arborem bonam
marg.| AUT  FACITE  ARBOR  BONA. Mystice: ‘Arbor bona’ Christus, ‘fructus’ predicatio evangelii, ‘curationes’ redemptio. ‘Arbor mala’ diabolus et sui, id est scribe et Pharisei, et ceteri ‘mali fructus’ invidia, detractio, blasphemia, heresis, et huiusmodi. Unde sequitur:   Progenies viperarum .
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur57.
57 cognoscitur Rusch Li446@ Li446 ΩJ] agnoscitur Weber
interl.| utrum autem bonus sit auctor vel malus ex fructu cognocitur
Numérotation du verset Mt. 12,34 
Progenies viperarum,
interl.| filii diaboli eius veneno corrupti
marg.| PROGENIES  VIPERARUM. Ostendit eos malam arborem, et fructus afferre blasphemie.
quomodo potestis bona loqui
interl.| fructus vester est blasphemia
cum sitis mali?
interl.| cum sitis arbor mala
Ex abundantia enim cordis
marg.| EX  ABUNDANTIA  CORDIS. Homo sepe fallitur, qui pensat cor ex ore et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit iudicat. Illi enim   ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
os loquitur.
interl.| non enim potest de ore vestro procedere nisi malitia que abundat in cordis intentione
Numérotation du verset Mt. 12,35 
Bonus homo de bono thesauro profert bona,
interl.| quia tantum boni quis facit quantum intendit
marg.| BONUS  HOMO  DE. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus iudicat opera, ut et aliquando minora maiorem, maiora minorem habeant mercedem. Hoc in loco vel Iudeos ostendit de quasi thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus heret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.
et malus58 homo de malo thesauro profert mala.
58 et malus Li446@ Li446 ΩJ Weber ] malus autem Rusch
interl.| tantum quoque mali quantum intendit
Numérotation du verset Mt. 12,36 
Dico autem vobis quoniam omne59 verbum otiosum
59 omne ΩJ Cor3 (grec. Iero. Raban. anti. )
interl.| quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis ut de frivolis et fabulis. Scurrilia autem non sunt otiosa sed criminosa
marg.| VERBUM  OTIOSUM. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die iudicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub.
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset Mt. 12,37 
Ex verbis enim tuis iustificaberis
interl.| si bona et bona intentione
et ex verbis tuis
interl.| malis
marg.| EX  VERBIS  TUIS. Mors et vita in manibus lingue.
condemnaberis.
Numérotation du verset Mt. 12,38 
Tunc {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943rb ; facsim., p. 45b} responderunt ei quidam de60 scribis et Phariseis
60 de Li446@ Rusch Weber] ex ΩJ Li446
interl.| querentes adhuc calumniam
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943rb ; facsim., p. 45b} TUNC  RESPONDERUNT. Cum scribe et Pharisei verba nullatenus possent improbare, in operibus querunt temptare, querentes signa videre, quasi non fuerint signa que viderant.
marg.| TUNC  RESPONDERUNT. Quidam calumniabantur in Beelzebub eiicere demonia quibus hucusque respondit. Alii temptantes signum de celo querebant adhuc invidentes et locum calumnie inquirentes.
marg.| Qui calumniaris ea que vides, et utilitatem sentis, quid facies de his que de celo? Dices et magos in Egypto signa fecisse de celo.
dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
interl.| ‘de celo’ ut alius evangelista aitaa
aa Cf. Mc. 8, 11: « Et exierunt Pharisei, et ceperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de celo, tentantes eum ».
Numérotation du verset Mt. 12,39 
Qui respondens ait illis: Generatio mala
interl.| malos fructus faciens
et adultera
interl.| que dimisso viro multis amatoribus se copulaverat
signum querit
marg.| SIGNUM  QUERIT etc. Signum querit de celo quod indigna est videre. Discipulis signum dedit de celo, quibus et gloriam eterne beatitudinis prius in monte figuraliter et post veraciter in celum sublevatus ostendit.
et signum non dabitur ei
interl.| potentie qua indigna est
nisi signum Ione prophete.
interl.| de profundo non de sublimi, passionis non glorie
marg.| NISI  SIGNUM  IONE. Ostendit Iudeos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi peniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium, ita Iudei non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint penitentiam, quia mors Christi reconciliatio est mundi. Unde sequitur:   Sicut fuit Ionas . Ionas id est dolens, significat ‘illum qui dolores nostros portavit’. Vel ‘columba’: piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut eiectus est in aridam sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus, more antiquorum, quidiem cum nocte precedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum preterita nocte pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochem61. Sabbati noctem et diem integre. Noctem dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur.
61 synecdochem] sinodochen Rusch
marg.| Mystice: Tres dies tria tempora: ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes tres mortui quos suscitavit Dominus. Sic ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit ante legem, quando peccatum latebat. Cuius nox est, cum puella in domo iacens tamquam peccatum in conscientia latebat. Secundus sub lege, qui peccatum protulit in publicum. Nox adolescens filius vidue foris portam, tamquam peccatum anime manifestum. Tertius sub gratia, quando voluntatem Domini sciens plus peccat et peccatorum merito putet. ‘Nox’ Lazarus, id est anima iam fetens. In his tribus diebus et noctibus iacet fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra.
Numérotation du verset Mt. 12,40 
Sicut enim fuit Ionas
interl.| exponit signum Ione
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
interl.| ut Niniven a subversione liberaret
sic erit Filius hominis
interl.| mundum redempturus
in corde terre
interl.| in sepulcro
tribus diebus et tribus noctibus.
interl.| synecdoche62
62 synecdoche] sinodoche Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,41 
Viri Ninivite
interl.| qui sunt Assyrii, gens incredula
marg.| VIRI  NINIVITE etc. Et est sensus: Ionas paucis diebus et sine signis precavit genti incredule et profecit, ego longo tempore et populo Dei et compluribus signis in vanum predico.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943va ; facsim., p. 46a} Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt.
marg.| Ninive ‘speciosa’, signat gentilitatem quam Christus amavit fedam, ut faceret pulchram.
marg.| In Ninivitis et regina Austri fides Ecclesie signatur, que non minus per penitentiam peracte insipientie quam per industriam discende sapientie Deo conciliatur. Due enim partes sunt Ecclesie, que peccare nescit, et que peccare desistit. Penitentia enim peccatum abolet sapientia cavet.
surgent in iudicio
interl.| in communi omnium resurrectione
cum generatione ista
interl.| que est populus Dei
et condemnabunt eam,
interl.| non potestate sed comparatione
quia penitentiam egerunt
interl.| non videntes signa
in predicatione
interl.| paucis diebus facta
Ione.
interl.| minoris me
Et ecce plus quam Ionas hic.
interl.| quia tanto tempore signa facio
interl.| in medio vestrum
Numérotation du verset Mt. 12,42 
Regina63 Austri surget in iudicio
63 regina Li446 Rusch Weber ] + autem Li446@
interl.| non tantum gens Ninivitarum condemnabit eam sed etiam regina
cum generatione ista
interl.| que Dei sapientiam sibi loquentem non modo non audit, sed et blasphemat
et condemnabit eam
interl.| comparatione facti melioris
quia venit a finibus terre
interl.| cum magna difficultate, imperio relicto
audire sapientiam Salomonis.
interl.| quem fama noverat
Et ecce plus quam Salomon hic.
interl.| inter vos
Numérotation du verset Mt. 12,43 
interl.| inter vos est maior Iona vel Salomone, sed diabolus ad vos reversus dominatur
marg.| CUM  AUTEM  IMMUNDUS etc. Quasi vos non estis similes Ninivitis vel regine Austri quia me predicante penitentiam, non penituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur.
marg.| Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satane qui mundata gravius contaminat.
exierit
interl.| in baptismo
ab homine
interl.| heretico et malo catholico
ambulat per loca arida
marg.| AMBULAT  PER  LOCA. Explorat corda fidelium a mollitie fluxe cogitationis purgata si quos gressus ibi figere possit, quod quia nequit ad humida redit.
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset Mt. 12,44 
Tunc dicit: Revertar in domum meam
marg.| REVERTAR  IN  DOMUM. Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humilitatibus. Umbra, tenebrosa conscientia. Calamus foris nitidus intus vacuus, simulator. Locus humidus, lasciva mollis que mens.
unde exivi.
interl.| que per incuriam vacat, per virtutem sacramenti
Et veniens invenit eam vacantem,
interl.| id est a bonis per negligentiam
scopis mundatam et ornatam.
interl.| a vitiis per baptismum
interl.| simulatis virtutibus
Numérotation du verset Mt. 12,45 
Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
interl.| universa vitia quem enim vel heresis, vel cupiditas arripit, in ima omnium vitiorum prosternit
marg.| SEPTEM  ALIOS  SPIRITUS. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores, quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratie cum Christo destinate.
marg.| Septem vitia, septem demonia septem spiritibus contraria, spiritui sapientie et intellectusab etc.
ab Cf. Is. 11, 2-3: « Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ».
nequiores se et intrantes64 habitant ibi et fiunt65 novissima
64 intrantes ΩJ] ingressi Cor3 (vel)
65 fiunt Rusch Weber ] fuerit Li446@
interl.| melius est viam veritatis non cognoscere quam post agnitionem retroire
hominis illius peiora prioribus.
interl.| quia faciunt eos ad quos redeunt deteriores quam prius essent
Sic erit
interl.| quo tendat parabola exponit
et generationi huic
interl.| Iudee
marg.| SIC  ERIT  ET  GENERATIONI. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus spirtus a Iudeis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, que cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: ‘Revertar in Iudeos vacantes presidio Dei et angelorum increpationibus et correctionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus’. Adduntur septem, quia multo maiore numero demonum possidentur blasphemantes Iesum, quam in Egypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.
pessime.
interl.| videlicet
Numérotation du verset Mt. 12,46 
Adhuc eo loquente ad turbas,
interl.| dum occupatus est officio predicandi
ecce mater eius et fratres
interl.| consobrini more veteris Scripture
marg.| ECCE  MATER  EIUS etc. Mystice: Mater et fratres ‘populus est Iudeorum’ qui Iesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter eius verba intelligere negligunt, sed turba gentilis confluens interna mysteria capit. Foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes. Quomodo enim agnoscemur si foris stamus? Foris stant cognati, cum Iudei spiritualem sensum non querentes, in littera se fixerunt, et Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, que ipsi ad discenda {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943vb ; facsim., p. 46b} spiritualia consentiant intrare. Sed Iesus eos non agnoscit, quia in carnalibus eis non assensit. Fratres Domini sunt consobrini eius, filii Marie matertere eius que dicitur Mater Iacobi minoris, et Ioseph, et Iude, et Simonis.
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset Mt. 12,47 
Dixit autem ei quidam:
marg.| DIXIT  AUTEM  EI  QUIDAM. Insidiose utrum spirituali operi carnem preferat, et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognationem. Sed per coniunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.
Ecce mater tua et fratres66 foris stant querentes te.
66 fratres Li446 Rusch ] + tui Li446@ ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,48 
At ipse respondens dicenti sibi ait: Que est mater mea
marg.| QUE  EST  MATER  MEA. Non recusat obsequia matris, sed prefert ministeria Patris. Fratres non contemnit, sed opus spirituale prefert cognationi ut et nos carni spiritum preferamus. Unde: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus»ac.
ac Mt. 10, 37.
et qui sunt fratres67 mei?
67 fratres] frares cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,49 
Et extendens manum68 in discipulos suos69 dixit70: Ecce mater mea
68 manum Li446@ Li446 ΩJ² Rusch Weber ] + suam cancel. et expunct. ΩJ²
69 suos Li446@ Rusch Weber] om. Amiat.
70 dixit Li446@ Li446 ΩJ Weber ] dicens Rusch
marg.| ECCE  MATER  MEA. Hi sunt mater mea qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres qui faciunt opera patris mei.
et fratres mei.
Numérotation du verset Mt. 12,50 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 943vb ; facsim., p. 46b} Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.
interl.| pro utroque sexu
marg.| Frater et soror credendo, mater predicando.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_12)

Notes :