Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,1 

In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Iesu
Numérotation du verset Mt. 14,2 

et ait
pueris suis1: Hic est Ioannes Baptista. Ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
1 suis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,3 

Herodes enim2
2 enim Li446 Rusch Weber] om. Li446@
tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem
uxorem fratris sui.
Numérotation du verset Mt. 14,4 

Dicebat enim illi Ioannes: Non licet
tibi habere eam.
Numérotation du verset Mt. 14,5 

Et volens eum3 occidere timuit populum
3 eum Li446@ Rusch ] illum Weber
quia sicut prophetam eum habebant.
Numérotation du verset Mt. 14,6 

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in4 medio
4 in Rusch Weber] et Li446@
et placuit Herodi.
Numérotation du verset Mt. 14,7 

Unde cum iuramento
pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Numérotation du verset Mt. 14,8 

At illa premonita a matre sua5:
5 sua Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mt. 14,9 

Et contristatus est rex
propter iusiurandum6 autem7
6 iusiurandum Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iuramentum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩJ Weber |
7 autem Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
et8 propter9 eos qui pariter recumbebant iussit dari.
8 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
9 propter Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,10 

Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
Numérotation du verset Mt. 14,11 

Et allatum est caput eius in disco et datum est puelle et illa10 attulit11 matri sue.
10 illa Rusch ] om. Li446@ Weber |
11 attulit Rusch ] tulit Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,12 

Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud
et venientes nuntiaverunt Iesu.
Numérotation du verset Mt. 14,13 

Quod cum audisset Iesus
secessit
inde in navicula in locum desertum seorsum12. Et cum audissent turbe, secute sunt eum
12 locum ...seorsum Rusch Weber ] locum desertum deorsum Li446 , illum deorsum desertum Li446@
pedestres de civitatibus.
Numérotation du verset Mt. 14,14 

Et exiens vidit
turbam13 multam et misertus est eis14 et curavit languidos eorum.
13 turbam Li446 Rusch Weber] tubam Li446@ |
14 eis Rusch ] eius Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,15 

Vespere autem facto,
accesserunt ad eum discipuli15 eius
15 discipuli Rusch Weber ] discipulos Li446@
dicentes: Desertus est locus et hora iam preteriit. Dimitte turbas
ut euntes in castella emant sibi escas.
Numérotation du verset Mt. 14,16 

Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire,
date illis vos manducare.
Numérotation du verset Mt. 14,17 

Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
Numérotation du verset Mt. 14,18 

Qui ait eis: Afferte mihi illos16 huc.
16 mihi illos Rusch ] inv. Li446@ Weber , illos in Li446
Numérotation du verset Mt. 14,19 

Et cum iussisset17 turbam discumbere super fenum
17 iussisset Li446 Rusch Weber ] vidisset Li446@
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
aspiciens in celum
benedixit et fregit
et dedit discipulis suis18, discipuli autem dederunt19 turbis.
18 suis Rusch ] panes Li446@ Li446 Weber |
19 dederunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 14,20 

Et manducaverunt
omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Numérotation du verset Mt. 14,21 

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum
exceptis mulieribus et parvulis.
Numérotation du verset Mt. 14,22 

Et statim
compulit20 Iesus21 discipulos ascendere in naviculam22 et precedere eum trans fretum
20 compulit Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iussit Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ Weber |
21 Iesus Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber |
22 naviculam Li446@ Rusch ] navicula Weber |
donec dimitteret turbas.
Numérotation du verset Mt. 14,23 

Et dimissa turba, ascendit in montem
solus orare.
Vespere autem facto solus erat ibi.
Numérotation du verset Mt. 14,24 

Navicula autem
in medio mari iactabatur fluctibus.
Erat enim contrarius ventus23.
23 contrarius ventus Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,25 

Quarta autem vigilia noctis
venit ad eos ambulans supra mare.
Numérotation du verset Mt. 14,26 

Et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes: Quia phantasma est. Et pre timore clamaverunt.
Numérotation du verset Mt. 14,27 

Statim24 Iesus locutus est eis
24 statim Rusch ] statimque Li446@ Li446 Weber
dicens: Habete fiduciam.
Ego sum,
nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 14,28 

Respondens autem Petrus
dixit: Domine, si tu es
iube me venire ad te super aquas.
Numérotation du verset Mt. 14,29 

At ipse ait: Veni. Et descendens
Petrus de navicula, ambulabat super aquam25 ut veniret ad Iesum.
25 aquam Rusch Weber ] aquas Li446@
Numérotation du verset Mt. 14,30 

Videns vero26 ventum validum27
26 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
27 validum Li446 Rusch Weber ] + venientem Li446@ |
timuit et cum cepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Numérotation du verset Mt. 14,31 

Et continuo Iesus extendens manum
apprehendit eum
et ait illi: Modice fidei,
quare dubitasti?
Numérotation du verset Mt. 14,32 

Et cum ascendisset28 in naviculam, cessavit ventus.
28 ascendisset Cor3 (Rabanus) Li446@ ΩJ Rusch ] ascendissent Cor3 (grec. anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 14,33 

Qui autem in navicula erant
venerunt et adoraverunt eum
dicentes: Vere Filius Dei es.
Numérotation du verset Mt. 14,34 

Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar29.
29 Genesar Rusch Weber ] Genesareth Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 14,35 

Et cum cognovissent eum viri loci illius,
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
Numérotation du verset Mt. 14,36 

Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mt. 14,1 
In illo tempore audivit Herodes
marg.| AUDIVIT  HERODES. Lucas vero ita: «Audivit Herodes tetrarcha omnia que fiebant ab eo, et hesitabat eo quod diceretur a quibusdam quod Ioannes resurrexit, a quibusdam vero quia Elias apparuit»a. Quia ergo ait: Hic est Ioannes, vel confirmatus quorumdam sententia post hesitationem dixit, vel adhuc dubius, hec enim verba ad utrumque se habent.
a Lc. 9, 7-8.
tetrarcha famam Iesu
Numérotation du verset Mt. 14,2 
et ait
marg.| ET  AIT. Nota invidiam Iudeorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Ioannem qui nullum signum fecit. Illi Iesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt.
pueris suis1: Hic est Ioannes Baptista. Ipse surrexit a {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945vb ; facsim., p. 50b} mortuis et ideo virtutes operantur in eo.
1 suis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
marg.| ET  IDEO  VIRTUTES  OPERANTUR. Senserunt enim quod maioris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.
Numérotation du verset Mt. 14,3 
Herodes enim2
2 enim Li446 Rusch Weber] om. Li446@
marg.| HERODES  ENIM. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit.
marg.| Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Egyptumb.
b Cf. Mt. 2, 13-15: « Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Egyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes querat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte, et secessit in Egyptum: et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex. Egypto vocavi filium meum ».
tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem
marg.| HERODIADEM. Herodias filia Arethe regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem eius dedit Herodi inimico illius.
uxorem fratris sui.
interl.| gentilis populi
Numérotation du verset Mt. 14,4 
Dicebat enim illi Ioannes: Non licet
marg.| NON  LICET. Herodes forsitan legem Iudeorum tenebat, et ideo Ioannes eum ab adulterio prohibebat.
tibi habere eam.
interl.| fratre adhuc vivente. Mortuo enim non prohibebat lex
Numérotation du verset Mt. 14,5 
Et volens eum3 occidere timuit populum
3 eum Li446@ Rusch ] illum Weber
interl.| facile a iustitia deviat qui non habet Deum in causis
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945vb ; facsim., p. 50b} TIMUIT  POPULUM. Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat.
marg.| Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert. Unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.
quia sicut prophetam eum habebant.
interl.| non tantum populus, sed et Herodes
Numérotation du verset Mt. 14,6 
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in4 medio
4 in Rusch Weber] et Li446@
interl.| triclinio
et placuit Herodi.
Numérotation du verset Mt. 14,7 
Unde cum iuramento
marg.| CUM  IURAMENTO. Ad hoc forte iuravit, ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta, quod et ante fecisset, si excusabiliter posset.
marg.| BEDA. Si quid nos forte incaute iurasse contigerit, quod observatum scilicet peiorem vertatur in exitum, libere illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate periurandum nobis, quam provitando periurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique iuravit per Dominum David occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia que ad illum pertinerent demoliri, sed ad primam intercessionem Abigail femine prudentis mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, nec aliquid culpe se tali periurio contraxisse doluit.
marg.| ISIDORUS. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur velut si quispiam adultere perpetuam cum ea manendi fidem polliceatur, tolerabilius enim est non implere sacramentum quam manere in stupro.
pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Numérotation du verset Mt. 14,8 
At illa premonita a matre sua5:
5 sua Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| timente ne Herodes aliquando cum fratre suo conveniret
Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mt. 14,9 
Et contristatus est rex
interl.| ut simulator ostendit, in quo se reum innuit
interl.| tristitiam preferebat in facie, cum lateretur in mente
marg.| contristatus ut discumbentibus videbatur.
marg.| Talis quippe erat tristitia Herodis qualis penitentia videlicet pharaonis.
propter iusiurandum6 autem7
6 iusiurandum Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iuramentum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩJ Weber
7 autem Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
interl.| sub occasione pietatis ipsius fuit dum iuramento scelus excusat
interl.| alias: iuramentum
et8 propter9 eos qui pariter recumbebant iussit dari.
8 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
9 propter Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
interl.| ut omnes fierent consortes sceleris
Numérotation du verset Mt. 14,10 
Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
interl.| in paschalibus diebus
marg.| ET  DECOLLAVIT. Minutus est Ioannes capite, exaltatus est in cruce Christus, quia illius fama decrevit, istius crevit, Unde: «Illum oportet crescere, me autem minui»c.
c Io. 3, 30.
marg.| In truncato capite Ioannis ostenduntur Iudei Christum qui est caput omnium prophetarum perdidisse.
marg.| Moraliter. Mors Ioannis finem significat legis, qua finita merito migratur ad Christum qui est finis legis ad iustitiam omni credentid.
d Cf. Rm. 10, 4: « Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti ».
Numérotation du verset Mt. 14,11 
Et allatum est caput eius in disco et datum est puelle et illa10 attulit11 matri sue.
10 illa Rusch ] om. Li446@ Weber
11 attulit Rusch ] tulit Li446@ Li446 Weber
interl.| ut habeat in potestate linguam que illicitas nuptias arguit
Numérotation du verset Mt. 14,12 
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946ra ; facsim., p. 51a} illud
marg.| ET  SEPELIERUNT. Ioannes apud Sebasten occisus, apud Macheronta sepultus est.
marg.| Narrat Iosephus vinctum Ioannem in castellum Macherontam adductum ibique truncatum. Et Ecclesiastica Historia sepultum eum in Sebaste urbe Palestine que quondam Samaria dicta fuerat, et a tempore Iuliani principis paganos invidentes Christianis, qui sepulcrum eius pia sollicitudine frequentabant, invasisse monumentum, ossa dispersisse per campos, et rursum collecta igne cremasse ac denuo dispersisse. Affuerunt tunc temporis ibidem de Hierosolymis monachi qui mixti paganis ossa legentes, maximam eorum partem congregaverunt, et ad partem suum Hierosolymam detulerunt, at ille misit ea beato {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946ra ; facsim., p. 51a} Anastasio Alexandrie episcopo, ibique servata usque ad tempora Theophili eiusdem urbis episcopi.
marg.| Ioannes figuram legis tenet, Herodes significat ‘populum Iudaicum’ qui sibi velut uxorem gentilis populi de eodem parente progeniti sociavit infidelitatem. Quod quia vetat Ioannes tamquam lex clausa tenetur, et vocem dare non permittitur. Ad ultimum in natali Herodis, id est in expletione naturalis voluptatis saltat filia, id est exultat prava voluntas ex infidelitate orta. Et postulat addi ad delictas suas caput Ioannis, id est auferri Christum de intellectu legis, et per filiam defertur matri, quia per pravam voluntatem satis fit infidelitati. Quo facto discipuli Ioannis, id est auditores legi corpus. Ioannis sepeliunt, id est carnales in se observantias extinguunt, et sic a lege ad evangelium venientes, verbi Dei auditores solliciti fiunt.
et venientes nuntiaverunt Iesu.
interl.| quod Ioannes passus est
Numérotation du verset Mt. 14,13 
Quod cum audisset Iesus
marg.| QUOD  CUM  AUDISSET etc. Postquam apud Iudeos lex et propheta caput perdit et vocem. Iesus transit ad desertum Ecclesie locum que ante non habebat virum.
secessit
marg.| SECESSIT. Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio iungerent, dans exemplum vitande temeritatis. Vel secessit ut probaret fidem credentium. Unde:   Et cum audissent turbe etc.
inde in navicula in locum desertum seorsum12. Et cum audissent turbe, secute sunt eum
12 locum ...seorsum Rusch Weber ] locum desertum deorsum Li446 , illum deorsum desertum Li446@
interl.| cum predicatio Christi fieret in gentibus multitudo credidit in eum
pedestres de civitatibus.
interl.| ut mentis ardorem ostenderent
marg.| PEDESTRES  DE  CIVITATIBUS etc. Proprio labore ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi, ideo Iesus obviam exit et misertus curat, ut plena fides statim premium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.
Numérotation du verset Mt. 14,14 
Et exiens vidit
interl.| amavit
turbam13 multam et misertus est eis14 et curavit languidos eorum.
13 turbam Li446 Rusch Weber] tubam Li446@
14 eis Rusch ] eius Li446@ Li446 Weber
interl.| magna retributio laboris eorum
Numérotation du verset Mt. 14,15 
Vespere autem facto,
marg.| VESPERE  AUTEM  FACTO. Recedit Iesus de Iudea, vadit in desertum, turbe sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie sed vespere quando sol iustitie occubuit et finis mundi appropinquavit.
accesserunt ad eum discipuli15 eius
15 discipuli Rusch Weber ] discipulos Li446@
marg.| DISCIPULI. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: «In viam gentium ne abieritis»e.
e Mt. 10, 5.
marg.| Mystice: Fastidiunt Iudei gentes recipi et murmurant, quorum voce utitur Isaias: «Ecce gentes quasi stilla situle»f. Iterum: «Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo»g. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit. Unde subdit: Iesus autem etc.
f Is. 40, 15.
g Is. 40, 17.
dicentes: Desertus est locus et hora iam preteriit. Dimitte turbas
interl.| tanto tempore idolatre fuerunt
marg.| DIMITTE  TURBAS. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.
marg.| DIMITTE  TURBAS etc. His Marcus et Lucas consentiunt, hoc pretermisso, non habent necesse ire. Ioannes ait prospectis turbis Dominum quesiuisse a Philippo temptando. Unde: «Ememus panes ut manducent hi»h. Intelligitur ergo discipulos prius rogasse, ut dimitteret turbas. Post hec vero verba Dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo, quod Ioannes memorat, et isti pretermittunt. Deinde quod Philippus apud Ioannem respondet, hoc Marcus a discipulis esse responsum commemorat, volens hoc intelligi ex ore ceterorum Philippum respondisse.
h Io. 6, 5.
ut euntes in castella emant sibi escas.
interl.| id est a suis Phariseis mittant sibi escam
Numérotation du verset Mt. 14,16 
Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire,
interl.| ut aliunde querant cum ego sum panisi
i Cf. Io. 6, 51: « Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
date illis vos manducare.
marg.| DATE  ILLIS. Provocat ad dandum ut illis se non habere testantibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946rb ; facsim., p. 51b} notior sit magnitudo signi. Ubi etiam innuit quod per eos sunt pascenda ieiuna corda.
Numérotation du verset Mt. 14,17 
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
marg.| QUINQUE  PANES  ET  DUOS. Per quinque panes et duos pisces totum vetus testamentum signatur. Per quinque panes quinque libri Moysi, qui bene ordeacei, qui cibus est iumentorum, rudibus enim aspera et grossa danda. ‘Animalis enim homo non percipit ea que sunt spiritus Dei’j, intus tamen latet medulla suavissimi sensus. Per duos pisces prophete et psalmi, unde et post resurrectionem aitk: «Que scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me». Discubuere autem alii quinquageni, alii centeni. Diversi discubitus, diversi sunt Ecclesiarum conventus qui unam faciunt catholicam. Iubilei requies quinquagenarii mysterio continentur. Quinquagenarius enim bis ductus centum facit, quia prius a malis actibus quiescitur ut post anima plenius quiescat in cogitatione. Quidam igitur quinquageni, quia quidam sunt qui a malis actibus habent requiem. Quidam centeni, quia sunt qui a malis actibus et previs cogitationibus habent requiem mentis.
j Cf. 1Cor. 2, 14: « Animalis autem homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritaliter examinatur ».
k Lc. 24, 44.
Numérotation du verset Mt. 14,18 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946rb ; facsim., p. 51b} Qui ait eis: Afferte mihi illos16 huc.
16 mihi illos Rusch ] inv. Li446@ Weber , illos in Li446
interl.| legis: intellectum ad me referte
Numérotation du verset Mt. 14,19 
Et cum iussisset17 turbam discumbere super fenum
17 iussisset Li446 Rusch Weber ] vidisset Li446@
interl.| studio continentie calcata carne
acceptis quinque panibus et duobus piscibus
marg.| ACCEPTIS  QUINQUE etc. Accepit quinque panes non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam predicta erant predicavit et opere implevit.
aspiciens in celum
interl.| ut nos sursum habere corda doceret
benedixit et fregit
interl.| integri non in tot dividerunt
marg.| BENEDIXIT etc. Cum aperiens sensum ut intelligerent Scripturas, dono interne suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.
et dedit discipulis suis18, discipuli autem dederunt19 turbis.
18 suis Rusch ] panes Li446@ Li446 Weber
19 dederunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
interl.| qui prius apostolis dederat sensum, ut intelligerent Scripturas que per ministerium apostolorum aliis exponuntur
Numérotation du verset Mt. 14,20 
Et manducaverunt
interl.| intellexerunt
interl.| «Edent pauperes et saturabuntur»l
l Ps. 21, 27.
omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.
marg.| RELIQUIAS etc. Secretiora que a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis qui per cophinos duodecim significantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis servilia opera geruntur: ‘Et Deus infirma mundi elegit ut confundat fortia’m.
m 1Cor. 1, 27: « Sed que stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia ».
Numérotation du verset Mt. 14,21 
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum
marg.| QUINQUE  MILLIA. Pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in seculari habitu exterioribus recte uti noverunt. Hi quinque panibus, id est legalibus preceptis adhuc necesse est ut instituantur. Nam qui mundo integre renuntiant quatuor millia sunt. Et septem panibus, id est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia reficiuntur. Quod alibi narratur, hoc miraculum panum Scripturus Ioannis premisit, quia proximum erat Pascha dies festus Iudeorum. Mattheus vero et Marcus hoc mox occiso Ioanne commemorant factam. Unde colligitur Ioannem imminente eadem festivitate fuisse decollatum, et anno sequente cum denuo Pascha rediret, mysterium dominice passionis esse completum.
exceptis mulieribus et parvulis.
marg.| EXCEPTIS  MULIERIBUS. Sexus fragilis et minor etas sunt numero indigni. Significat infirmos in fide nondum idoneos pugne.
Numérotation du verset Mt. 14,22 
Et statim
marg.| ET  STATIM. Quia ut ait Ioannes: ‘Venturi erant ut facerent eum regem’n qui miraculum panum viderant, quos fugit, docens nos fugere de bonis nostris favorem. Crucifixoribus vero promptus occurrit, ut parati simus ad adversa, cauti ad blanda, pro quibus ne nos emolliant oremus.
n Cf. Io. 6, 15: « Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus ».
compulit20 Iesus21 discipulos ascendere in naviculam22 et precedere eum trans fretum
20 compulit Cor3 (vel) Li446@ Li446 Rusch ] iussit Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ Weber
21 Iesus Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
22 naviculam Li446@ Rusch ] navicula Weber
marg.| PRECEDERE  TRANS. Quo precederent Marcus ostendit ad Bethsaidam que est in Galilea, civitas Andree et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth quod dicitur et mare Galilee, dicitur et Tiberiadis a civitate Tiberiade. Sed quomodo dicit Marcus peracto miraculo panum isse ad Bethsaidam, cum Lucas dicat hoc ipsum factum esse in locis Bethsaide? Sed Lucas ait in desertis loci non vicinis civitati tamen pertinentibus ad eam. Marcus de ipsis confinibus civitatis. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946va ; facsim., p. 52a} Unde Lucas non dicit in desertum locum qui est Bethsaida, sed qui est Bethsaide. Ioannes autem dicit manducasse panem iuxta Tiberiadem, et inde discipulos venisse trans mare in Capharnaum, que ambe sunt civitates in Galilea.
donec dimitteret turbas.
Numérotation du verset Mt. 14,23 
Et dimissa turba, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946va ; facsim., p. 52a} ascendit in montem
interl.| sic qui bene orat mentem sursum a terrenis elevat
marg.| ASCENDIT. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum.
solus orare.
interl.| non pro se sed pro nobis
Vespere autem facto solus erat ibi.
interl.| nocte tribulationis appropinquante dissimulat opem ferre
marg.| VESPERE  AUTEM. Merito dicitur hec tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol iustitie se abscondisse videtur.
Numérotation du verset Mt. 14,24 
Navicula autem
interl.| dum Iesus abierat
marg.| NAVICULA  AUTEM. Navis in medio mari, solus Iesus in terra, quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta sed et fedata ut prorsus videatur derelicta a Deo, sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: ‘Vidit eos laborantes remigando’o. Etsi non penitus, etsi differt, tamen videt et corroborat.
o Cf. Mc. 6, 48: « Et videns eos laborantes in remigando - erat enim ventus contrarius eis - et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat preterire eos ».
in medio mari iactabatur fluctibus.
interl.| significat labores Ecclesie in hoc seculo dum tendit ad patriam
Erat enim contrarius ventus23.
23 contrarius ventus Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| malorum spirituum flatus
Numérotation du verset Mt. 14,25 
Quarta autem vigilia noctis
marg.| QUARTA  AUTEM. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat nihil invenit nisi tenebras angustiarum et estus hostium. Sed quarta vigilia Dominus venit, id est iam diluculo cum mentem ad presidium Dei erigit, quasi inter tenebras ortum luciferi videt qui diem nuntiat. Lucifer ad plus tres horas noctis, id est totam vigiliam matutinam illuminat, adest Dominus qui sopitis periculis protegit.
venit ad eos ambulans supra mare.
interl.| etsi pondus carnis habens
interl.| comprimens pressuras seculi
marg.| VENIT  AD etc. Marcus ait: ‘’Volens preterire eos’’p, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant et gratias agant, quod idem sepe fit in passionibus sanctorum.
p Cf. Mc. 6, 48: « Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat preterire eos.
Numérotation du verset Mt. 14,26 
Et videntes eum supra mare ambulantem
marg.| ET  VIDENTES etc. Quia sepe fit ut cum aliqua subito diutine tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa ad liberationem dirigitur oratio.
turbati sunt dicentes: Quia phantasma est. Et pre timore clamaverunt.
interl.| magni timoris iudicium est confusus clamor et incerta vox
Numérotation du verset Mt. 14,27 
Statim24 Iesus locutus est eis
24 statim Rusch ] statimque Li446@ Li446 Weber
interl.| quia: «Prope est omnibus timentibus eum»q
q Cf. 144, 18: « Prope est Dominus omnibus invocantibus eum ».
dicens: Habete fiduciam.
interl.| contra desperationem
Ego sum,
interl.| non phantasma
marg.| EGO  SUM. Non supponit quis, quia ex voce sibi nota poterant eum cognoscere. Vel quia ipse est qui dixit: «Qui est misit me ad vos»r.
r Ex. 3, 14.
nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 14,28 
Respondens autem Petrus
interl.| quia ubique ardentissime fidei est
interl.| in persona presentis Ecclesie et laborantis
dixit: Domine, si tu es
marg.| DOMINE  SI  TU  ES. Si tu es ille liberator, iube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.
iube me venire ad te super aquas.
interl.| in tua iussione fiunt aque solide et corpus leve contra naturam
Numérotation du verset Mt. 14,29 
At ipse ait: Veni. Et descendens
marg.| ET  DESCENDENS. De humano desperans adiutorio, mente calcat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946vb ; facsim., p. 52b} pressuras, ut Iesu sit conformis.
Petrus de navicula, ambulabat super aquam25 ut veniret ad Iesum.
25 aquam Rusch Weber ] aquas Li446@
marg.| AMBULABAT. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit.
marg.| Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se equalem Deo, et ne superbiat.
Numérotation du verset Mt. 14,30 
Videns vero26 ventum validum27
26 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446
27 validum Li446 Rusch Weber ] + venientem Li446@
interl.| persecutionem vehementem
timuit et cum cepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Numérotation du verset Mt. 14,31 
Et continuo Iesus extendens manum
interl.| impendens auxilium, quia non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis
apprehendit eum
interl.| sic nullus predestinatus perit
et ait illi: Modice fidei,
interl.| quia vel parum timuit
quare dubitasti?
interl.| ardebat fides, sed humana infirmitas in profundum trahit et in hoc ostenditur quod non Domino equalis sit
Numérotation du verset Mt. 14,32 
Et cum ascendisset28 in naviculam, cessavit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 946vb ; facsim., p. 52b} ventus.
28 ascendisset Cor3 (Rabanus) Li446@ ΩJ Rusch ] ascendissent Cor3 (grec. anti.) Weber
marg.| ET  CUM  CESSAVIT etc. Paululum relinquitur temptationi ut augeatur fides. Ut enim credidit se eius imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur posse eius virtute salvari.
marg.| CESSAVIT  VENTUS. In quocumque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.
Numérotation du verset Mt. 14,33 
Qui autem in navicula erant
interl.| naute et vectores
venerunt et adoraverunt eum
marg.| ET  ADORAVERUNT etc. Viso signo filium Dei confitentur. Cur ergo Arius creaturam esse predicat?
dicentes: Vere Filius Dei es.
Numérotation du verset Mt. 14,34 
Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar29.
29 Genesar Rusch Weber ] Genesareth Li446@ Li446
interl.| ita nominatam a vicinia loci
interl.| GENESAR. Generans auram ex crispantibus undis
marg.| IN  TERRAM  GENESAR. Allegorice30:   Genesar interpretatur ‘ortus principium’, per typum ergo apostolorum et navis intelligendum est Ecclesiam de persecutionibus liberatam a Domino duci ad litus, id est quietem, ubi paradisi restituetur hereditas, et prime stole iocunditas.
30 Allegorice] sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 14,35 
Et cum cognovissent eum viri loci illius,
interl.| alii rumore, alii quoque facie
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
interl.| magna fides quod non contenti salute suorum, sed aliorum querebant salutemA
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 14,36 
Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent.
marg.| FIMBRIAM etc. Id est minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quam qui credendo tangit ab omni morbo impietatis sanatur.B
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| Ut ex veste fimbria, ita ex ipso virtus Spiritus sancti, que apostolis data salutem his qui tangunt ministrat.C
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_14)

Notes :