Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 

Tunc Iesus locutus
est1* ad turbas et ad discipulos suos
1 Iesus - locutus est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@ Li446 Rusch
Numérotation du verset Mt. 23,2 

dicens: Supra2 cathedram Moysi
2 supra Cas574 Rusch ] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mt. 23,3 

Omnia ergo
quecumque dixerint vobis
servate
et facite.
Secundum vero opera3 eorum nolite facere.
3 vero opera Cas574 Li446@ Li446 ΩS] inv. Rusch Weber
Dicunt enim et non faciunt.
Numérotation du verset Mt. 23,4 

Alligant4 enim onera gravia
4 Alligant Li446 ΩS Rusch Weber] marg. Li446@, alligunt Cas574
et importabilia
et imponunt in humeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere.
Numérotation du verset Mt. 23,5 

Omnia vero5
5 vero ΩJ ΩS Rusch Weber] autem Li446@ Li446, ergo Cas574
opera sua faciunt
ut videantur ab hominibus.
Dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias.
Numérotation du verset Mt. 23,6 

Amant autem6 primos recubitus7 in cenis
6 autem ΩJ ΩS Rusch Weber] enim Cas574 Li446@ Li446 |
7 recubitus Cas574 ΩJ Li446 Rusch Weber] accubitus Li446@ |
et primas cathedras in synagogis8
8 synagogis Cas574 ΩJ Rusch Weber ] synagogas Li446@
Numérotation du verset Mt. 23,7 

et salutationes in foro
et vocari ab hominibus Rabbi.
Numérotation du verset Mt. 23,8 

Vos autem
nolite vocari Rabbi.
Unus
est enim9 magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
9 est enim Cas574 Li446 Li446@ Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,9 

Et patrem nolite vocare vobis10 super terram. Unus enim est11 Pater vester qui in celis est.
10 vobis Cas574 Li446@ ΩS Weber ] om. Rusch |
11 enim est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@, enim Rusch |
Numérotation du verset Mt. 23,10 

Nec vocemini
magistri
quia magister vester unus est, Christus.
Numérotation du verset Mt. 23,11 

Qui maior est vestrum
erit minister vester.
Numérotation du verset Mt. 23,12 

Qui autem se exaltaverit
humiliabitur
et qui se humiliaverit
exaltabitur.
Numérotation du verset Mt. 23,13 

Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
qui12 clauditis
12 qui ΩJ (in ras.) ΩS Rusch ] quia Li446@ Li446 Weber
regnum celorum ante homines.
Vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare.
Numérotation du verset Mt. 23,14 

Ve13 vobis scribe et Pharisei hypocrite
13 Ve Li446 ΩS Rusch ] + autem ΩJ ( in ras. ) Li446@
qui comeditis domos viduarum, orationes14 longas orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium15.
14 orationes] in praem. ΩS |
15 ve vobis ... iudicium Rusch Li446@ Li446 ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 23,15 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui16 circuitis
16 qui Li446@ Li446 ΩS Rusch ] quia Weber
mare et aridam
ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
Numérotation du verset Mt. 23,16 

Ve vobis
duces
ceci
qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum17
17 templum] + Dei ΩS
nihil est,
qui autem18 iuraverit in auro templi debitor est19.
18 autem Li446 ΩS Rusch Weber] om. Li446@ |
19 debitor est ΩS Rusch ] debet Li446@ Weber , debet vel debitor est Catena (CMT23d6.1 = Li446) |
Numérotation du verset Mt. 23,17 

Stulti
et ceci
quid enim maius est? Aurum an20 templum quod sanctificat aurum?
20 an Li446@ Weber ] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,18 

Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
qui21 autem iuraverit in dono
21 qui Li446@ ΩS] quicumque Li446 Rusch Weber
quod est super illud22
22 est - super illud] inv. Li446
debet23.
23 debet Li446@ Rusch Weber ] debitor est ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,19 

Ceci, quid enim maius est: donum
an24 altare quod sanctificat donum?
24 an] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,20 

Qui ergo25 iurat in altari
25 ergo] autem ΩS
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt26.
26 super illud – sunt Li446 Li446@ Rusch Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,21 

Et qui27 iuraverit28 in templo
27 qui Li446@ ΩS Weber ] quicumque Rusch |
28 iuraverit] iurat ΩS |
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso29.
29 ipso] templo ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,22 

Et30 qui iurat in celo
30 Et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum31.
31 eum Rusch Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 23,23 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui32 decimatis
32 qui Li446 Li446@ Rusch Weber] quia ΩS
mentam
et anethum et ciminum et reliquistis
que graviora sunt legis,
iudicium
et misericordiam
et fidem.
Hec33
33 Hec ΩS Rusch Weber] et praem. Li446@ Li446
oportuit facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset Mt. 23,24 

Duces ceci,
excolantes culicem
camelum
autem glutientes.
Numérotation du verset Mt. 23,25 

Ve vobis
scribe et Pharisei hypocrite, qui34 mundatis
34 qui ΩS Li446@ Li446 Rusch ] quia Weber
quod deforis est
calicis
et parapsidis,
intus
autem pleni estis35 rapina
35 estis ΩS Li446@ Li446 Rusch ] sunt Weber
et immunditia.
Numérotation du verset Mt. 23,26 

Pharisee cece,
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et36 id quod deforis est
36 et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
mundum.
Numérotation du verset Mt. 23,27 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
quia similes estis sepulcris dealbatis
que a foris parent37 hominibus speciosa, intus38 vero plena sunt39 ossibus mortuorum
37 a foris – parent Rusch Weber ] inv. Li446@ | parent] apparent ΩS |
38 intus Li446 Rusch Weber] intuos Li446@ |
39 plena sunt] inv. ΩS |
et omni spurcitia.
Numérotation du verset Mt. 23,28 

Sic et vos
a foris quidem40 apparetis41 hominibus iusti,
40 a foris – quidem] inv. ΩS |
41 apparetis ΩS Li446 Rusch ] paretis Li446@ Weber |
intus autem pleni estis hypocrisi
et iniquitate.
Numérotation du verset Mt. 23,29 

Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
qui edificatis
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Numérotation du verset Mt. 23,30 

et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Numérotation du verset Mt. 23,31 

Itaque
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 23,32 

Et vos implete mensuram
patrum vestrorum.
Numérotation du verset Mt. 23,33 

Serpentes, genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehenne?
Numérotation du verset Mt. 23,34 

Ideo ecce ego42 mitto ad vos
42 ecce ego ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ (ego marg .)
prophetas
et sapientes
et scribas
et43 ex illis occidetis,
43 et ΩS Li446@ Rusch ] om. Weber
et crucifigetis,
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem,
Numérotation du verset Mt. 23,35 

ut veniat super vos
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacharie,
filii Barachie
quem occidistis inter templum et altare.
Numérotation du verset Mt. 23,36 

Amen dico vobis,
venient hec omnia
super generationem istam.
Numérotation du verset Mt. 23,37 

Hierusalem, Hierusalem,
que occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
quotiens volui
congregare
filios tuos44
44 filios tuos ΩS Rusch Weber ] + congregare Li446@
quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas45 et noluisti?
45 alas] + suas ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,38 

Ecce
relinquetur46 vobis domus vestra deserta.
46 relinquetur ΩS Li446@ Rusch ] relinquitur Weber
Numérotation du verset Mt. 23,39 

Dico enim47 vobis,
47 enim ΩS Li446 Rusch Weber] autem iter. Li446@
non me videbitis amodo,
donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Capitulum 23

Numérotation du verset Mt. 23,1 
Tunc Iesus locutus
marg.| TUNC  LOCUTUS. Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt. Nihilominus hortans eos subiici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem. Non opera sed doctrinam considerantes.
est1* ad turbas et ad discipulos suos
1 Iesus - locutus est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@ Li446 Rusch
interl.| ut confusio illorum istis sit disciplina confutatur malus ut corrigatur bonus, quicquid facit malus propter bonos fit
Numérotation du verset Mt. 23,2 
dicens: Supra2 cathedram Moysi
2 supra Cas574 Rusch ] super ΩJ Li446@ Li446 Weber
interl.| doctrinam quam docuit MoysesA
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
sederunt scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mt. 23,3 
Omnia ergo
interl.| propter cathedram, non vitamB
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
quecumque dixerint vobis
interl.| ad cathedram pertinentiaC
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
servate
interl.| in cordeD
D ¶Codd. : Cas574 Rusch
et facite.
interl.| in3 opereE
E ¶Codd. : Cas574 Rusch
3 in] om. Cas574
Secundum vero opera4 eorum nolite facere.
4 vero opera Cas574 Li446@ Li446 ΩS] inv. Rusch Weber
interl.| doctrinam tenete non vitamF
F ¶Codd. : Cas574 Rusch
Dicunt enim et non faciunt.
interl.| quia non concordat vita cum doctrinaG
G ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 23,4 
Alligant5 enim onera gravia
5 Alligant Li446 ΩS Rusch Weber] marg. Li446@, alligunt Cas574
interl.| +illisH
marg.| ONERA  GRAVIA 6. Legis mandata permixtis7 suis traditionibus secundum ea8 suadentes vivere et non venire ad facilem et delectabilem9 gratiam Christi. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956ra ; facsim., p. 71a} Unde supra: «Venite ad me omnes10* qui laboratis et onerati estis»a.I
a Mt. 11, 28.
I ¶Codd. : Cas574 Rusch
6 gravia] om. Cas574
7 permixtis] permixta Cas574
8 ea] eas Cas574
9 delectabilem] suavem Cas574
10 omnes] om. Rusch
et importabilia
interl.| undecumque traditiones colligant11 que conscientiam non levant12 sed gravant quas suis viribus nullus implere postest13*J
J ¶Codd. : Cas574 (perpera ad Mt. 22, 44, p. 135b) Val73 Rusch
11 colligant] colligunt Cas574, collig’t ut fascem Val73 f. 61v
12 levant] leviant Val73
13 nullus implere potest Cas574 Val73 (potest implere)] implere non possunt Rusch
et imponunt in humeros hominum
interl.| quasi ad hoc fortes sintK
K ¶Codd. : Cas574 Rusch
digito autem suo nolunt ea {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956ra ; facsim., p. 71a} movere.
interl.| id est nec in minimis perficiunt que sine gratia implenda docere presumunt
Numérotation du verset Mt. 23,5 
Omnia vero14
14 vero ΩJ ΩS Rusch Weber] autem Li446@ Li446, ergo Cas574
marg.| OMNIA  VERO. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos. Nunc ostendit causam propter quid non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo celestia predicanti credere qui gloriam terrenam cupit.
opera sua faciunt
interl.| et hoc per partes ostendit: dilatant etc.
ut videantur ab hominibus.
interl.| eo fine ut venentur gloriam et ideo non possunt credere Christo celestia predicanti
Dilatant enim phylacteria sua
marg.| DILATANT. Non ut faciendo sint iusti, sed ut dicendo appareant iusti.
marg.| DILATANT  ENIM  PHYLACTERIA. Datis mandatis per Moysen intulit Dominus: ‘Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos’b, id est sint tibi in opere et meditatione. Et Pharisei male interpretantes scribebant decalogum in membranulis, et ligabant in fronte per quod religiosi viderentur populis. Iusserat etiam Moyses ut in quatuor angulis palliorum facerent fimbrias, ut per hoc essent discreti israelitici populi. Illi vero faciebant grandes fimbrias, et in eis ligabant acutas spinas ut eundo et sedendo interdum pungerentur, quasi sic commoniti retraherentur ad officia Dei. Huiusmodi faciunt hodie zelo Dei, sed non secundum scientiam, muliercule in parvis evangeliis et ligno crucis et in huiusmodi rebus quod superstitio est.
b Cf. Dt. 6, 8: « Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos ».
marg.| Phylacteria hebraicum nomen est, et sonat ‘servatoria’: philac<e> 15 enim servare, Thorath lex interpretatur16 c.
c Thorath lex] cf. Hieronymus, Prologus in libros Regum, § 2, Edminor., p. 364.26: « Hi quinque sunt libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant ». [MM2017]
15 philac<e>] coniec., pro φυ Λ ακή (custoda vel pyxis a φυ Λ άττω custodio), vel philat<to> ; philac| sic Rusch [MM2016]
16 Thorath lex] corr.  ; cf. fontes , torax lex erron. Rusch
et magnificant fimbrias.
interl.| per partes ostendit
Numérotation du verset Mt. 23,6 
Amant autem17 primos recubitus18 in cenis
17 autem ΩJ ΩS Rusch Weber] enim Cas574 Li446@ Li446
18 recubitus Cas574 ΩJ Li446 Rusch Weber] accubitus Li446@
interl.| quasi mercedem sue religionis gulam sequuntur et in publico gloriam querunt
et primas cathedras in synagogis19
19 synagogis Cas574 ΩJ Rusch Weber ] synagogas Li446@
interl.| magistros primos sedere non vetat, sed eos arguit qui hec habita vel non habita, indebite appetunt
Numérotation du verset Mt. 23,7 
et salutationes in foro
interl.| magistros primos sedere non vetat, sed eos arguit qui hec habita vel non habita, indebite appetunt
et vocari ab hominibus Rabbi.
interl.| magistri
Numérotation du verset Mt. 23,8 
Vos autem
marg.| VOS  AUTEM. Duplici ratione ab his attendere iubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne emulatione inflamemur.
nolite vocari Rabbi.
interl.| id est ne quod Deo debetur vobis presumatis, nec alios rabbi vocetis ne divinum hominibus honorem20 deseratisL
L ¶Codd. : Cas574 Rusch
20 homin. – honor.] inv. Cas574
Unus
marg.| UNUS. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet docendo, non intellectum prestat.M
M ¶Codd. : Cas574 Rusch
est enim21 magister vester. Omnes autem vos fratres estis.
21 est enim Cas574 Li446 Li446@ Weber] inv. ΩS
interl.| ab uno facti unius natureN
N ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 23,9 
Et patrem nolite vocare vobis22 super terram. Unus enim est23 Pater vester qui in celis est.
22 vobis Cas574 Li446@ ΩS Weber ] om. Rusch
23 enim est Cas574 ΩS Weber] inv. ΩJ Li446@, enim Rusch
interl.| auctor nature quia ex ipso sunt omniaO
O ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| PATER  VESTER  QUI  IN  CELIS etc. 24 Deus dicitur ‘Pater’ et ‘magister natura’, homo indulgentia. Pater, ut honor etati deferatur, non ut auctor vite habeatur. Magister, ex confortio veri magistri tamquam eius nuntius et pro reverentia eius a quo mittitur honoratur.P
P ¶Codd. : Cas574 Rusch
24 Pater... etc.] om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 23,10 
Nec vocemini
interl.| ne appetatis vocari
magistri
interl.| repetit propter Filium: ‘Per quem sunt omnia’d vel: ‘Per quem reconciliati sumus’e
d Cf. Io. 1, 3: « Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
e Cf. 2Cor. 5, 18: « Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis ».
quia magister vester unus est, Christus.
interl.| cui quicquid scitis attribuendum est
Numérotation du verset Mt. 23,11 
Qui maior est vestrum
marg.| QUI  MAIOR. Certantibus de prioratu discipulis - ut Lucas ait - Christus non eos inite contentionis arguit, sed formam humilitatis ostendit. Qui maior est, id est maioris meriti, vel qui prefertur aliis debet eos prevenire obsequendo non superbe dominando. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956rb ; facsim., p. 71b} Bene agentibus per humilitatem sit socius, contra delinquentes zelo iustitie sit erectus. Nonnumquam gravius delinquitur, si inter perversos plus equalitas quam disciplina custoditur. Rectorem et matrem exhibeat pietas, et patrem disciplina. Cavendumque est ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
erit minister vester.
interl.| de primatu non sit contentio inter vos
Numérotation du verset Mt. 23,12 
Qui autem se exaltaverit
interl.| incaute elevaverit
humiliabitur
interl.| a Domino, etsi non coram hominibus
et qui se humiliaverit
interl.| de benefactis provide
exaltabitur.
interl.| a Deo
Numérotation du verset Mt. 23,13 
Ve autem vobis, scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| qui habetis notitiam legis et prophetarum
qui25 clauditis
25 qui ΩJ (in ras.) ΩS Rusch ] quia Li446@ Li446 Weber
marg.| clauditis vel malo exemplo vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.
regnum celorum ante homines.
interl.| qui adventum Christi doctrine simulatione absconditis qui aperit regnum celorum
Vos enim non intratis
interl.| non creditis
nec introeuntes sinitis intrare.
interl.| credere volentes
Numérotation du verset Mt. 23,14 
Ve26 vobis scribe et Pharisei hypocrite
26 Ve Li446 ΩS Rusch ] + autem ΩJ ( in ras. ) Li446@
interl.| qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut predam de subiecta plebe faciatis
qui comeditis domos viduarum, orationes27 longas {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956rb ; facsim., p. 71b} orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium28.
27 orationes] in praem. ΩS
28 ve vobis ... iudicium Rusch Li446@ Li446 ] om. Weber
interl.| quasi servus Domini voluntatem sciens et non faciens, vapulabit plagis multis
Numérotation du verset Mt. 23,15 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui29 circuitis
29 qui Li446@ Li446 ΩS Rusch ] quia Weber
marg.| CIRCUITIS. In toto orbe evangelio detrahitis, etsi quis vobis adheret, duple pene filius est, quia neque remissionem peccatorum accipit et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti, quisque eius filius dicitur, cuius opera agit.
mare et aridam
interl.| totum orbem
ut faciatis unum proselytum
interl.| ad legem convertatis unum advenam de gentibus
marg.| PROSELYTUM. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.
et cum fuerit factus facitis eum filium gehenne duplo quam vos.
interl.| dum videns vitia vestra revertitur gentilis factus et pro prevaricatione maiori pena dignus
Numérotation du verset Mt. 23,16 
Ve vobis
interl.| scribe et Pharisei
duces
interl.| aliorum
ceci
interl.| stulti
qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum30
30 templum] + Dei ΩS
interl.| si convictus fuerit mendacii non tenetur criminis reus
marg.| QUICUMQUE  IURAVERIT. Pharisei qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare, ut homines promptiores essent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo, vel iustitias faciendas. In quo non Dei timorem sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitie et fraudulentie.
marg.| Templum vel altare ad gloriam Dei pertinet et ad hominis salutem. Aurum vel donum altaris, et ipsa ad gloriam Dei pertinent, et tamen magis ad delectationem hominum, et utilitatem sacerdotum. Et ideo aurum quo delectantur et dona quibus pascuntur ‘sanctiora’ dicuntur, ut homines promotiores sint ad illa offerenda.
marg.| Typice. Templum et altare est Christus. Aurum et donum laudes et sacrificia que Deo offeruntur, non enim ille per hec, sed hec per illum sanctificantur.
nihil est,
interl.| reus periurii non tenetur
qui autem31 iuraverit in auro templi debitor est32.
31 autem Li446 ΩS Rusch Weber] om. Li446@
32 debitor est ΩS Rusch ] debet Li446@ Weber , debet vel debitor est Catena (CMT23d6.1 = Li446)
interl.| in pecunia que sacerdotibus offertur, si convincitur statim in quo iuraverit cogitur exolvere
Numérotation du verset Mt. 23,17 
Stulti
interl.| protervi
et ceci
interl.| a vero lumine qui putatis maius sanctificatum quam sanctificans
quid enim maius est? Aurum an33 templum quod sanctificat aurum?
33 an Li446@ Weber ] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,18 
Et quicumque iuraverit in altari nihil est,
interl.| non est reus periurii
qui34 autem iuraverit in dono
34 qui Li446@ ΩS] quicumque Li446 Rusch Weber
interl.| in oblationibus et victimis et ceteris que offeruntur, hec mox repetuntur
quod est super illud35
35 est - super illud] inv. Li446
debet36.
36 debet Li446@ Rusch Weber ] debitor est ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,19 
Ceci, quid enim maius est: donum
interl.| sanctificatum
an37 altare quod sanctificat donum?
37 an] vel ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,20 
Qui ergo38 iurat in altari
38 ergo] autem ΩS
interl.| ex quo oblatorum sanctificatio derivatur
iurat in eo et in omnibus que super illud sunt39.
39 super illud – sunt Li446 Li446@ Rusch Weber] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,21 
Et qui40 iuraverit41 in templo
40 qui Li446@ ΩS Weber ] quicumque Rusch
41 iuraverit] iurat ΩS
interl.| astringitur sacramento continentis et contenti et sanctificantis et sanctificati
iurat in illo et in eo qui habitat in ipso42.
42 ipso] templo ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,22 
Et43 qui iurat in celo
43 Et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
marg.| IN  CELO. Per creaturam, ubi non putatis periurium esse iurat in celo, id est per subiectam creaturam iurat et per divinitatem presidentem creature.
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum44.
44 eum Rusch Weber] ipsum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 23,23 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| hic arguit eos avaritie quia nihil pretermittunt de his que ad commodum suum sunt
marg.| VE  VOBIS etc. Et hic arguit eos avaritie, quia nihil pretermittunt de his que ad commodum suum sunt.
qui45 decimatis
45 qui Li446 Li446@ Rusch Weber] quia ΩS
interl.| qui queritis decimam
interl.| diligenter exigitis decimas cunctarum rerum
marg.| QUI  DECIMATIS. Quia Deus preceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum.
marg.| Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus.
mentam
interl.| id est viliora olera
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956va ; facsim., p. 72a} et anethum et ciminum et reliquistis
interl.| incorrecta
que graviora sunt legis,
interl.| si negligantur
iudicium
interl.| id est ut recte inter hos iudicetur
interl.| in discussione causarum
et misericordiam
interl.| in pauperes et viduas
et fidem.
interl.| in Deum
Hec46
46 Hec ΩS Rusch Weber] et praem. Li446@ Li446
interl.| maiora
interl.| vos vel populum
oportuit facere
interl.| principaliter
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956va ; facsim., p. 72a} ET 47  HOC  OPORTUIT  FACERE. Ne eleemosynas fructuum terre videretur respuere, hec addidit.
47 sic Rusch
et illa non omittere.
interl.| minora, id est decimas terrenorum fructum exigere, vel illos dare
Numérotation du verset Mt. 23,24 
Duces ceci,
marg.| DUCES  CECI. Opinione religionis in minimis que lucrum habent diligentiam ostenditis, sed magna precepta de iudicio fide et misericordia devoratis et negligitis.
excolantes culicem
interl.| aliquem liquorem magis purum facere ut lac
marg.| EXCOLANTES. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur, quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colant ergo Iudei culicem, id est minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum dimiserunt, et camelum glutiunt, id est maiora contemnunt, quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per iudicium et misericordiam et fidem que illi contemnunt occiderunt.
camelum
interl.| onera
autem glutientes.
Numérotation du verset Mt. 23,25 
Ve vobis
marg.| VE  VOBIS. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit Phariseos qui aliud hominibus ostendunt aliud domi agunt.
scribe et Pharisei hypocrite, qui48 mundatis
48 qui ΩS Li446@ Li446 Rusch ] quia Weber
marg.| QUI  MUNDATIS. Frustra sanctitatem exterius pretenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes, cum eius usus sit interior. Lucas ita: ‘Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est fecit’f, id est qui utramque naturam hominis fecit utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et huiusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cetera spiritualia levia esse.
f Cf. Lc. 11, 40: « Stulti. Nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? »
quod deforis est
interl.| omnia fallaciter faciunt
calicis
interl.| illud
marg.| CALICIS. Per similitudinem, non quod in calice et parapside sit eorum superstitio.
et parapsidis,
interl.| vas quadratum est
intus
interl.| in conscientia
autem pleni estis49 rapina
49 estis ΩS Li446@ Li446 Rusch ] sunt Weber
interl.| avaritia
et immunditia.
interl.| sordibus vitiorum
Numérotation du verset Mt. 23,26 
Pharisee cece,
interl.| qui intus non vides
munda prius quod intus est calicis et parapsidis
interl.| cor et conscientia a fraude et malis desideriis
ut fiat et50 id quod deforis est
50 et ΩS Rusch Weber] om. Li446@ Li446
interl.| ut possis foris veraciter ostendere sanctitatem per opera
mundum.
interl.| non est mundum quod intus est sordidum
Numérotation du verset Mt. 23,27 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| item alia similitudine eos arguit
quia similes estis sepulcris dealbatis
interl.| id quod supra similitudo calicis
interl.| vos enim estis sepulcra quibus alios mortificatis
que a foris parent51 hominibus speciosa, intus52 vero plena sunt53 ossibus mortuorum
51 a foris – parent Rusch Weber ] inv. Li446@ | parent] apparent ΩS
52 intus Li446 Rusch Weber] intuos Li446@
53 plena sunt] inv. ΩS
interl.| sic perversi magistri qui alia docent et alia faciunt
et omni spurcitia.
interl.| putritudine et fetore
Numérotation du verset Mt. 23,28 
Sic et vos
interl.| omnes superiores similitudines breviter hic exponit
a foris quidem54 apparetis55 hominibus iusti,
54 a foris – quidem] inv. ΩS
55 apparetis ΩS Li446 Rusch ] paretis Li446@ Weber
interl.| habitu vestis, phylacteria longa, oratione
intus autem pleni estis hypocrisi
interl.| amore vane laudis
et iniquitate.
interl.| odio veritatis
Numérotation du verset Mt. 23,29 
Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite,
interl.| hypocrite omnia fallaciter faciunt propter opinionem vulgi
qui edificatis
marg.| QUI  EDIFICATIS. Exstruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut iusti videamini arguitis etiam facinora patrum vestrorum.
sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
interl.| aliorum
interl.| si non verbis, opere ; ambitiose ornando monumenta iustorum quos a patribus non negant otiosos esse
Numérotation du verset Mt. 23,30 
et dicitis: Si fuissemus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956vb ; facsim., p. 72b} in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
interl.| effundendo
Numérotation du verset Mt. 23,31 
Itaque
marg.| ITAQUE. Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis. Dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios, non solum carne, sed imitatione iniqua, et patet eos scientes peccare.
marg.| id est contra vos loquimini dum patres damnatis, similiter enim facitis.
testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
Numérotation du verset Mt. 23,32 
Et vos implete mensuram
marg.| ET  VOS. Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat. Et vos implete mensuram, scilicet quod illis defuit implete. Illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non iubet, sed quod facturi sunt ostendit.
patrum vestrorum.
interl.| a patribus ceptam
Numérotation du verset Mt. 23,33 
Serpentes, genimina viperarum,
interl.| dolosi homicide de homicidis nati
quomodo fugietis a iudicio gehenne?
interl.| non enim edificando sepulcra
marg.| QUOMODO  FUGIETIS. HIERONYMUS. Sepulcra sanctorum edificando, an potius corda a malitia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 956vb ; facsim., p. 72b} mundando? Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei, frustra sanctos honorant qui sanctitatem spernunt.
Numérotation du verset Mt. 23,34 
Ideo ecce ego56 mitto ad vos
56 ecce ego ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ (ego marg .)
interl.| ut impleatis quod patribus defuit de me et meis
prophetas
interl.| qui ventura dicant
et sapientes
interl.| quia Scripturas exponunt
marg.| SAPIENTES, qui sciunt quem proferant sermonem.   Scribas , in lege peritos.
et scribas
interl.| moralium latores
et57 ex illis occidetis,
57 et ΩS Li446@ Rusch ] om. Weber
interl.| ut Paulum
et crucifigetis,
interl.| ut Petrum
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
interl.| ut apostolos in Actibus apostolorum
et persequemini de civitate in civitatem,
interl.| de Iudea ad gentes
Numérotation du verset Mt. 23,35 
ut veniat super vos
marg.| UT  VENIAT  SUPER  VOS. Non hos tantum presentes dicit, sed omnem generationem malorum precedentem et futuram, quia omnes una civitas sunt unum corpus diaboli.Q
Q ¶Codd. : Cas574 Rusch
omnis sanguis iustus qui effusus est super terram
interl.| debita ultio pro effusione sanguinis iusti
a sanguine Abel iusti
interl.| cuiuslibet laici
marg.| ABEL  IUSTI etc. Iustitia Abel approbata est per munerum acceptionem.
usque ad sanguinem Zacharie,
interl.| sacerdotis
marg.| USQUE  AD  SANGUINEM etc. Cur usque ad hunc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi, utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis.
marg.| Zacharias qui occisus est a rege Ioas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Ioiadeg, et in evangelio quo utuntur Nazarei, pro filio Barachie legitur filius Ioiade. Sed ut iustitia Ioiade sacerdotis predicetur, ipse Barachias vocatur, id est ‘benedictus Domini’.
g Cf. 2Par. 24, 20.
marg.| Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Ioannis de prophetis unus erat.
filii Barachie
interl.| Barachie : ‘Benedicti Domini’
quem occidistis inter templum et altare.
interl.| quem occidit vestra generatio in atriis templi sub divo
Numérotation du verset Mt. 23,36 
Amen dico vobis,
interl.| ne miremini super his que dico
venient hec omnia
interl.| scelera
super generationem istam.
marg.| SUPER  GENERATIONEM etc. Que a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur. Quasi: similes erunt in pena, sicut sunt et in culpa.
Numérotation du verset Mt. 23,37 
Hierusalem, Hierusalem,
interl.| homines non saxa plangit affectu patris
marg.| HIERUSALEM etc. Quasi rei estis sanguinis et merito, quia multotiens misi ad vos congregandos et noluistis.
que occidis prophetas
interl.| Dominum nuntiantes prophetarum
et lapidas eos qui ad te missi sunt,
interl.| duritia cordis a te repellis vel corporaliter ut Stephanum
quotiens volui
interl.| per prophetas missos a me hactenus
marg.| QUOTIENS. Ac si dicat: ego volui et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia semper ingrata fuisti.
congregare
interl.| in unitatem fidei
filios tuos58
58 filios tuos ΩS Rusch Weber ] + congregare Li446@
interl.| patriarcharum heredes
quemadmodum gallina
marg.| GALLINA. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta, infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata protegit nos et defendit a diabolo.
congregat pullos suos sub alas59 et noluisti?
59 alas] + suas ΩS
Numérotation du verset Mt. 23,38 
Ecce
interl.| in proximo
relinquetur60 vobis domus vestra deserta.
60 relinquetur ΩS Li446@ Rusch ] relinquitur Weber
interl.| templum vel civitas romanis tollentibus gentem et locum
marg.| RELINQUETUR. Civitas auxilio Dei nudata sue dicioni relinquetur que bene derelicta est cum a Deo derelinquitur.
Numérotation du verset Mt. 23,39 
Dico enim61 vobis,
61 enim ΩS Li446 Rusch Weber] autem iter. Li446@
interl.| nisi penuriam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris meam faciem non videbitis
non me videbitis amodo,
interl.| post passionem
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957ra ; facsim., p. 73a} donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
interl.| confitemini Filium omnipotentis quem benedictum, id a peccato immune misit Pater ad glorificandum nomen suum
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957ra ; facsim., p. 73a} BENEDICTUS  QUI  VENIT etc. Hoc turbe dixerunt Domino venienti Hierusalem, quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu claritatis sue, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_23)

Notes :