Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,1 

Et factum est cum consummasset Iesus
precipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et predicaret
in civitatibus eorum.
Numérotation du verset Mt. 11,2 

Ioannes autem
cum audisset in vinculis
opera Christi mittens duos de discipulis suis
Numérotation du verset Mt. 11,3 

ait illi1:
1 illi] illis cacogr. Cas574
Tu es qui venturus es
an alium exspectamus?
Numérotation du verset Mt. 11,4 

Et2 respondens Iesus ait illis:
2 Et ΩF ΩS Rusch Weber] om. ΩV
Euntes renuntiate Ioanni que3 audistis et vidistis.
3 que] qui ? ΩF
Numérotation du verset Mt. 11,5 

Ceci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
Numérotation du verset Mt. 11,6 

et beatus est qui non fuerit4 scandalizatus in me5.
4 fuerit ΩS Rusch Weber ] fuit ΩF ΩV |
5 evangelizantur... in me Li446 Rusch Weber ] om. Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 11,7 

Illis autem abeuntibus,
cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne:
Quid existis in desertum videre6? Arundinem
6 in desertum videre ΩF ΩV Rusch Weber ] videre in deserto ΩS
vento agitatam?
Numérotation du verset Mt. 11,8 

Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum?
Ecce qui
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
Numérotation du verset Mt. 11,9 

Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam.
Numérotation du verset Mt. 11,10 

Hic est enim de quo scriptum est7 a:
0 Mal. 3, 1.
7 est ΩF ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
Ecce8*
8 Ecce Θ Wordsworth (B D E H K L To22 V X Z*) Weber (S M Z) Linz446 Linz446@ ΩF ΩS ΩV*] + ego Amiatinus Cava P9389 Wordsworth (F J M O Q R T Y Z4) Sarum ΩV² (marg. pr. m.) Ed1455 Rusch
mitto angelum meum
ante faciem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
Numérotation du verset Mt. 11,11 

Amen dico vobis :
Non surrexit inter natos mulierum
maior9 Ioanne Baptista.
9 inter natos mulierum – maior ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Qui autem minor est
in regno celorum
maior est illo.
Numérotation du verset Mt. 11,12 

A diebus autem Ioannis Baptiste
usque nunc
regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
Numérotation du verset Mt. 11,13 

Omnes enim prophete et lex
usque ad Ioannem
prophetaverunt.
Numérotation du verset Mt. 11,14 

Et si vultis recipere
ipse est Elias qui venturus est.
Numérotation du verset Mt. 11,15 

Qui habet aures audiendi
audiat.
Numérotation du verset Mt. 11,16 

Cui autem similem estimabo generationem
istam?
Similis est pueris
sedentibus in foro
qui clamantes
coequalibus
Numérotation du verset Mt. 11,17 

dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis,
lamentavimus10
10 lamentavimus ΩF] + vobis Wordsworth (Egerton609 P9389 Q) ΩS, lamentati sumus Cava
et non planxistis.
Numérotation du verset Mt. 11,18 

Venit enim Ioannes,
neque manducans, neque bibens et dicunt: Demonium habet.
Numérotation du verset Mt. 11,19 

Venit Filius hominis manducans et bibens
et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia
a filiis suis11.
11 ecce homo ... filiis suis ΩF ΩS Li446 ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,20 

Tunc cepit
exprobrare12 civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent penitentiam:
12 cepit exprobrare] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 11,21 

Ve tibi Corozaim,
ve tibi Bethsaida
quia si in Tyro et Sidone
facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
penitentiam egissent.
Numérotation du verset Mt. 11,22 

Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii13*.
13 quam vobis - in die iudicii ΩF ΩS ] inv. Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,23 

Et tu Capharnaum,
numquid usque in14 celum exaltaberis? Usque in infernum descendes,
14 in ΩS Rusch Weber ] ad ΩF
quia si in Sodomis facte fuissent virtutes que facte sunt in te, forte
mansissent usque in hunc15 diem.
15 hunc Li446 ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] hanc Li446 @
Numérotation du verset Mt. 11,24 

Verumtamen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
Numérotation du verset Mt. 11,25 

In illo tempore16
16 In illo tempore ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. Li446@ , et ideo dicit Li446
respondens Iesus
dixit: Confiteor tibi,
Pater,
Domine17 celi et terre,
17 Domine Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩF ΩS
quia abscondisti hec
a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea
parvulis.
Numérotation du verset Mt. 11,26 

Ita Pater,
quoniam sic placitum fuit18* ante te.
18 placitum fuit ΩF ΩS] f. platum Li446@ , placet fuit Li446, inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 11,27 

Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo.
Et nemo novit Filium
nisi Pater,
neque Patrem quis novit19* nisi Filius
19 novit Li446@ Li446 ΩJ ΩF ΩS Weber] om. Rusch
et cui voluerit Filius20* revelare.
20voluerit Filius Li446 ΩJ ΩS Weber ] inv. ΩS Rusch ; voluit Filius Li446@
Numérotation du verset Mt. 11,28 

Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis
et ego reficiam vos.
Numérotation du verset Mt. 11,29 

Tollite iugum meum super vos
et discite a me
quia mitis sum
et humilis
corde
et invenietis requiem animabus vestris.
Numérotation du verset Mt. 11,30 

Iugum enim meum
suave est21*
21 suave] uave cacogr. Rusch |est Li446@ Li446 ΩJ ΩS Weber] om. Rusch
et onus22 meum
22 onus ΩF ΩS Li446 Rusch Weber ] omnis Li446@
leve.

Capitulum 11

Numérotation du verset Mt. 11,1 
Et factum est cum consummasset Iesus
interl.| sermonesA
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
precipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et predicaret
interl.| fecit quod docuit, predicans Iudeis non Samaritanis, non gentibus, ut secundum promissa, prius offeratur Iudeis salutis occasioB
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
in civitatibus eorum.
interl.| IudeorumC
C ¶Codd. : Rusch  ; om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 11,2 
Ioannes autem
marg.| IOANNES  AUTEM. Et dum Christus predicaret, et predicationem suam variis signis confirmaret, Ioannes eius opera audivit positus in vinculis ab Herode: Sed cum audisset mittens, duo de discipulis ait illi:   Tu es qui venturus etc.
marg.| Ioannes interficiendus ab Herode interrogat, non quia dubitet, qui aliis dixerata: «Ecce agnus Dei», qui et1 vocem Patris audiverat: «Hic est filius meus dilectus»b. Sed ut missi signa videntes2 crederent, et dictis eius opera Christi fidem facerent, ne alius Christus exspectaretur. Quod autem discipuli Ioannis3 adversus Christum superbirent, et aliquid livoris haberent supra innotuit, ibi: «Quare nos et Pharisei ieiunamus?»c et ubi Ioanni dixerunt: ‘Magister cui testimonium dedisti’d. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 941ra ; facsim., p. 41a} Ecce discipuli eius baptizant4, et plures veniunt ad eum. Hec omnia eadem de Ioanne Lucas ponit, non ipso ordine, sed quis ordinem rei geste teneat non apparet.D
a Io. 1, 29.
b Mt. 3, 17.
c Mt. 9, 14.
d Cf. Io. 3, 26: « Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum ».
D ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
1 et] om. Cas239
2 signa videns] ins. Cas239
3 discipuli Ioannis] inv. Cas239
4 baptizant] baptizantur Cas239
interl.| positusE
opera Christi mittens duos de discipulis suis
interl.| lex ad gratiam evangelii mittitF
F ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
interl.| ne alium a se predicatum putarentG
G ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 11,3 
ait illi5:
5 illi] illis cacogr. Cas574
interl.| +per nuntiosH
H ¶Codd. : Cas239 ; om. Cas574 Rusch
interl.| per illosI
I ¶Codd. : Rusch, om. Cas239 Cas574
interl.| hoc dicite: J
J ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
Tu es qui venturus es
interl.| +ad passionem et mortemK
K ¶Codd. : Cas574 ; om. Cas239 Rusch
an alium exspectamus?
marg.| TU  ES  QUI  VENTURUS. Non ait: ‘Qui venisti’, quasi: ‘Cum ad inferna descensurus sum, debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis’.   An conveniat filio Dei mori an alium ad hec sacramenta missurus es?
Numérotation du verset Mt. 11,4 
Et6 respondens Iesus ait illis:
6 Et ΩF ΩS Rusch Weber] om. ΩV
interl.| +non ad interrogata sed ad scandalum nuntiorumL
L ¶Codd. : Cas239 Cas574 ; om. Rusch
interl.| non respondit Ioanni quia non dubitabat sed illis
Euntes renuntiate Ioanni que7 audistis et vidistis.
7 que] qui ? ΩF
interl.| cessent verba loquantur opera
interl.| per miracula
Numérotation du verset Mt. 11,5 
Ceci vident,
interl.| per doctrinam evangelii illuminantur
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
interl.| pauperes spiritu, vel opibus intus illuminantur, ut in predicatione nulla distantia sit inter pauperes et divites
Numérotation du verset Mt. 11,6 
et beatus est qui non fuerit8 scandalizatus in me9.
8 fuerit ΩS Rusch Weber ] fuit ΩF ΩV
9 evangelizantur... in me Li446 Rusch Weber ] om. Li446@
interl.| in hoc nuntios percutit sicut post ostendit
marg.| QUI  NON  FUERIT  SCANDALIZATUS. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit. Hoc non contra Ioannem quem mox adeo commendat.
Numérotation du verset Mt. 11,7 
Illis autem abeuntibus,
interl.| ne turbe Ioannem livore motum suspicentur et ut sciant eum quesisse non sibi sed discipulis
cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne:
interl.| que nesciebant mysterium interrogationis eius
marg.| DE  IOANNE. Precursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De precursore Christus turbas dubitantes, ne dubitent docuit mollem levemque putantes.
Quid existis in desertum videre10? Arundinem
10 in desertum videre ΩF ΩV Rusch Weber ] videre in deserto ΩS
interl.| qui omni vento agatur11, ut levitate mentis de me ambigat quem predicavitM
M ¶Codd. : Cas239 Rusch
11 agatur] agitatur Cas239
vento agitatam?
interl.| non
Numérotation du verset Mt. 11,8 
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum?
interl.| an vana gloria ductus lucra querat pro dapibus vel vestibus qui locustis vivit et pilis camelorum induitur
interl.| +Rigida vita et predicatio debet declinare mollium palatia que frequentant mollibus induti adulantes. N
N ¶Codd. : Cas239  ; om. Rusch
Ecce qui
marg.| ECCE  QUI. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant non pungunt.
marg.| Nota. Rigida vita et predicatio debet declinare mollium palatia, que frequentant mollibus induti adulantes.
mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
interl.| ubi aliquid venentur
Numérotation du verset Mt. 11,9 
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam.
interl.| qui me non tantum venturum predixit, sed etiam digito demonstravit
interl.| ponit quod erat
marg.| PLUS  QUAM  PROPHETAM. BE<DA>. Quia angelus non natura sed officio.
Numérotation du verset Mt. 11,10 
Hic est enim de quo scriptum est12 13:
12 est ΩF ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
13 Mal. 3, 1.
interl.| in Malachia
Ecce14*
14 Ecce Θ Wordsworth (B D E H K L To22 V X Z*) Weber (S M Z) Linz446 Linz446@ ΩF ΩS ΩV*] + ego Amiatinus Cava P9389 Wordsworth (F J M O Q R T Y Z4) Sarum ΩV² (marg. pr. m.) Ed1455 Rusch
interl.| verba Patris ad Filium
mitto angelum meum
interl.| nuntium
ante faciem tuam
interl.| manifestationem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
interl.| per via reddet tibi corda auditorum, penitentiam predicando, baptizando
Numérotation du verset Mt. 11,11 
Amen dico vobis :
interl.| ut summam virtutum eius comprehendamO
O ¶Codd. : Cas239 Rusch
Non surrexit inter natos mulierum
interl.| non virginisP
P ¶Codd. : Cas239 Rusch
maior15 Ioanne Baptista.
15 inter natos mulierum – maior ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| etsi equalisQ
Q ¶Codd. : Cas239 Rusch
marg.| MAIOR  IOANNE. In hoc non prefertur patriarchis et cunctis hominibus sed equalis ceteris sanctis ostenditur.R
R ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
interl.| temporeS
S ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
marg.| QUI  AUTEM  MINOR etc., id est omnis sanctus qui iam est16 cum Deo, maior est eo qui adhuc17 in mundo, vel ego quem minorem facit multorum opinio in Ecclesia sanctorum illi prelatus sum.T
T ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
16 est] om. Cas239
17 adhuc] + est Cas574
marg.| Vel novissimus angelus celi, melior est quovis homine.U
U ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
in regno celorum
interl.| in cordibus apostolorumV
V ¶Codd. : Rusch, om. Cas239 Cas574
marg.| IN  REGNO  CELUM. Regnum celorum duobus modis accipitur: aut supernum in quo nondum sumus, aut penitus Ecclesia in qua adhuc vivimus et iam quodammodo regnamus.
maior est illo.
interl.| dignitateW
W ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 11,12 
A diebus autem Ioannis Baptiste
interl.| alia commendatio IoannisX
X ¶Codd. : Cas574 Rusch, om. Cas239
marg.| A DIEBUS  IOANNIS etc. Apostolos Dominus «Ad oves que perierunt domus Israel»e ire iusserat ut ad regnum reducerentur. Sed hec predicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Ceterum Ioanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Iam prophetia cessat, iam lex expletur. Christus aliis predicatur, et ab aliis recipitur sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum celorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Ioannis qui penitentiam predicavit qua peccator reviviscit, et non ante, quia lex penam intulit, et non per penitentiam vivificavit. Patria celestis vim patitur dum peccator ad eam, quasi in alienum locum intrat per penitentiam. Grandis violentia est in terra nasci {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 941rb ; facsim., p. 41b} et celum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam.
e Mt. 10, 6.
usque nunc
interl.| quantum dicetur nunc, ide est semper
regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud.
interl.| quibus non erat promissum
Numérotation du verset Mt. 11,13 
Omnes enim prophete et lex
interl.| precedentes
marg.| OMNES  ENIM. Non quod post Ioannem non fuerint aliqui, ut Agabusf, sed quia quicquid prophetaverunt de Domino vaticinati sunt.
f Cf. Act. 11, 27-28: « In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam: et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio ».
marg.| OMNES  ENIM  PROPHETE, quia quiquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.
usque ad Ioannem
interl.| ubi Christi tempus ostenditur quem Ioannes ostendit
prophetaverunt.
interl.| vel predicaverunt
Numérotation du verset Mt. 11,14 
Et si vultis recipere
marg.| ET  SI  VULTIS  RECIPERE. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute non in persona, par in vite severitate, mentis rigore, precedens Christi primum adventum, ut ille secundum.
ipse est Elias qui venturus est.
interl.| hoc esse mysticum et indigere intelligentia ostendit cum subdit: Qui habet
Numérotation du verset Mt. 11,15 
Qui habet aures audiendi
interl.| cordis
audiat.
interl.| quod dixi mystice intelligat
Numérotation du verset Mt. 11,16 
Cui autem similem estimabo generationem
interl.| tot monita salutis audientem et non obedientem
marg.| CUI  AUTEM etc. Laudato Ioanne transit ad increpandum illos qui nec predicatione Ioannis moti sunt, vel ipsius Christi predicationem despiciunt.
marg.| Ioannes taliter ac tantus ut dixi, et adeo dignus ut ei debat credi. Sed vos cui estis assimilandi qui noluistis credere ei.
istam?
interl.| iudaicam
Similis est pueris
interl.| huic toti negotio
interl.| sicut David et Ieremie
marg.| SIMILIS  EST  PUERIS.18 Pueri doctores sunt humiles spiritu, forum: Synagoga vel ipsa Hierusalem ubi iura preceptorum Dei ⸢condebantur qui contribulibus solebant exprobrare quod nec psalmis allecti ad laudes Dei assurexerunt corde devoto membrorum agilitate quod notat saltus nec threnis idest lamentationibus19 prophetarum pro excidiis iam factis vel faciendis ad penitentiam conversi sunt.Y
Y ¶Codd. : Cas239 Cas547 Rusch
18 est ] om. Cas239
19 condebantur… lamentationibus] recondebantur coequales contribules quos solebant exprobrare quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta Cas239 Cas574
sedentibus in foro
interl.| Hierusalem
interl.| ubi lex et iura promuntur
qui clamantes
interl.| quantum ad monitores
coequalibus
interl.| quantum ad monitos
Numérotation du verset Mt. 11,17 
dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis,
interl.| non assurrexistis operando
marg.| CECINIMUS etc. Ut David: «Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob»g et cetera huiusmodi.
g Ps. 80, 2.
lamentavimus20
20 lamentavimus ΩF] + vobis Wordsworth (Egerton609 P9389 Q) ΩS, lamentati sumus Cava
interl.| penitentie lacrimas necessarias vobis prediximus et non acquievistis, nec adhuc acquiescitis
marg.| LAMENTAVIMUS. Ut convertimini in toto corde vestro in ieiunio, et fletu et planctu et huiusmodi.
et non planxistis.
interl.| per compassionem
Numérotation du verset Mt. 11,18 
Venit enim Ioannes,
interl.| exponit predictam similitudinem
marg.| VENIT  ENIM. Sicut tunc ita et nunc, utramque viam salutis respuit. Lamentavimus ad Ioannem, cecinimus ad Christum.
marg.| Hec est summa. Generatio ista nec plorat cum Ioanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente.
marg.| Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et ieiunium et saturitatem pariter spernunt. Si ieiunium placet cur Ioannes displicet? Si saturitas, cur filius hominis?
neque manducans, neque bibens et dicunt: Demonium habet.
interl.| exemplo abstinentie sue penitentiam vobis indicens et noluistis humiliari cum eo
Numérotation du verset Mt. 11,19 
Venit Filius hominis manducans et bibens
interl.| cibo et potu letitiam futuri regni presignans et noluistis cum illo gaudere, sed calumniati estis
et dicunt: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia
interl.| quicquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientiah iuste facere intelligor ab apostolis
h Cf. 1Cor. 1, 24: « Ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia ».
marg.| IUSTIFICATA  EST. Ostendit filios sapientie intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et panis quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. In quibusdam libris habetur. Iustificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non querit vocis testimonium, sed operum.Z i
i <paral.> = Glossa (Lc. 7, 35)
Z ¶Codd. : Rusch
a filiis suis21.
21 ecce homo ... filiis suis ΩF ΩS Li446 ] om. Li446@
interl.| quibus Pater revelavit que prudentibus abscondit
Numérotation du verset Mt. 11,20 
Tunc cepit
marg.| TUNC  CEPIT. Qui hactenus Iudeos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, que frequenter audita doctrina et visis tot signis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 941va ; facsim., p. 42a} credere noluerunt, quibus non optat mala, sed predicit ventura.
exprobrare22 civitatibus in quibus facte sunt plurime virtutes eius quia non egissent {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 941va ; facsim., p. 42a} penitentiam:
22 cepit exprobrare] inv. ΩS
Numérotation du verset Mt. 11,21 
Ve tibi Corozaim,
interl.| que quondam mysterium Dei tenuisti
marg.| VE  TIBI  COROZAIN. Supra ubi legitur quia   circuibat Iesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem, intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur ‘mysterium meum’, Bethsaida ‘domus fructuum’, vel ‘venatorum’. Si in Tyro. Hoc impletum modo videmus quia Corozaim et Bethsaida presente Domino credere noluerunt, Tyrus et Sidon postea predicantibus apostolis crediderunt, adeo devoti ut paulum Tyro abeuntem, omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves persequerentur. Cur ergo non credituris predicavit, credituros evitavit, ipse scit cuius vie sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Iudee non excedere, ne iustam Phariseis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi, nec tamen de contemptu gravius puniendi.
ve tibi Bethsaida
interl.| que fructum gignere debuisti ad quam spirituales venatores missi sunt
quia si in Tyro et Sidone
interl.| in civitatibus gentium quas diabolus venator in angustia temptationum comprehendit
marg.| Tyrus ‘angustia’, Sidon ‘venatio’.
facte essent virtutes que facte sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
interl.| pro memoria pungentis peccati
interl.| pro mortis consideratione
penitentiam egissent.
interl.| sed neque facte sunt in eis, neque penituerunt et tamen
Numérotation du verset Mt. 11,22 
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii23*.
23 quam vobis - in die iudicii ΩF ΩS ] inv. Rusch Weber
interl.| sicut minor fuit culpa eius que nuntios veritatis non habuit quam eius que refutavit, ita minor pena
Numérotation du verset Mt. 11,23 
Et tu Capharnaum,
interl.| que simili culpe subiaces
marg.| ET  TU  CAPHARNAUM. Non solum Corozaim et Bethsaide ve erit, sed et tibi Capharnaum, quia numquid tu exaltaberis usque in celum?
marg.| Nonne tu es que fama hospitii mei et signorum in te factorum famosa efficeris, vel contra predicationem meam superbissime restitisti.
marg.| Capharnaum interpretatur ‘villa pulcherrima’, in qua condemnatur perfida Hierusalem, cui dicitur: ‘Iustificata est sodoma soror tua ex te’j, id est ex tui comparatione cum illa exemplo Loth non est correcta, tu filii Dei verbis et miraculis semper extitisti ingrata.
j Ez 16, 55: « Et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filie tue revertemini ad antiquitatem vestram ».
numquid usque in24 celum exaltaberis? Usque in infernum descendes,
24 in ΩS Rusch Weber ] ad ΩF
interl.| ideo maioribus suppliciis punieris, quia credere noluisti visis virtutibus
quia si in Sodomis facte fuissent virtutes que facte sunt in te, forte
interl.| certe
mansissent usque in hunc25 diem.
25 hunc Li446 ΩJ ΩF ΩS Rusch Weber ] hanc Li446 @
interl.| non contigisset eis subversio ubi fuisset correctio
Numérotation du verset Mt. 11,24 
Verumtamen dico vobis quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi.
interl.| quia minor culpa
Numérotation du verset Mt. 11,25 
In illo tempore26
26 In illo tempore ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. Li446@ , et ideo dicit Li446
interl.| cum exprobasset Iudeis
respondens Iesus
marg.| RESPONDENS  IESUS. Respondens tacite obiectioni quasi quereretur, que ratio quod iudaicus populus Dei cultor, Dei filium in carne venientem tam obstinatus reiecit, quem gentilitas tam prona recepit.
dixit: Confiteor tibi,
interl.| gratias ago, in te exulto
Pater,
interl.| mik
k Cf. Mt. 26, 39 ; Mt. 26, 42.
Domine27 celi et terre,
27 Domine Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.) ΩF ΩS
interl.| non Pater
marg.| DOMINE  CELI. Qui facis celos et relinquis in terrenitate quos vis vel ad litteram.
interl.| sacramentum mei adventus
a sapientibus et prudentibus
interl.| scribis et Phariseis qui sibi sapere videntur
et revelasti ea
interl.| et hoc per me
parvulis.
interl.| humilibus spiritu
marg.| PARVULIS. Sapientibus et prudentibus, non apponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare non acumen.
Numérotation du verset Mt. 11,26 
Ita Pater,
marg.| ITA  PATER. Blandientis affectu loquitur, ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere presumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum. Cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia iniustum esse non potest quod iusto placet. In omnibus ergo que exterius disponuntur, aperte causa rationis est, occulte iustitia voluntatis.
quoniam sic placitum fuit28* ante te.
28 placitum fuit ΩF ΩS] f. platum Li446@ , placet fuit Li446, inv. ΩJ Rusch Weber
interl.| ut humilis redeat qui superbiendo recessit
marg.| QUONIAM  SIC etc. Ne quis iterum querat cur humiles eligat sapientes reprobet.
Numérotation du verset Mt. 11,27 
Omnia mihi
interl.| coomnipotens
interl.| consubstantialis Patri
tradita sunt a Patre meo.
marg.| OMNIA  MIHI  TRADITA. Tradentem Patrem et accipientem Filium mystice intellige. Alioquin si iuxta fragilitatem nostram accipis, cum ceperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit. Per omnia coomnipotentem nota. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 941vb ; facsim., p. 42b} Per tradita Filium cui per naturam omnia unius substantie iure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia, non celum terra et cetera que fecit, sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem et ante rebelles Dominum postea sentire ceperunt. Tradita autem non alia sunt quam que in Filio soli nota sunt Patri. Nota vero Filio soli esse que Patris sunt. Atque ita in hoc mutue cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio quam quod in Patre agnoscibile sit extitisse.
Et nemo novit Filium
interl.| hoc nature
marg.| ET  NEMO  NOVIT  FILIUM  NISI  PATER  ET  CUI  FILIUS  VOLUERIT  SEIPSUM  REVELARE. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostre lumen est.
nisi Pater,
interl.| non quod solus
neque Patrem quis novit29* nisi Filius
29 novit Li446@ Li446 ΩJ ΩF ΩS Weber] om. Rusch
interl.| novit, hoc nature
marg.| NISI  FILIUS  ET. Mutua cognitio que est equalitate nature. Illa autem tantilla que in nobis est, dignatione revelantis est.
et cui voluerit Filius30* revelare.
30voluerit Filius Li446 ΩJ ΩS Weber ] inv. ΩS Rusch ; voluit Filius Li446@
interl.| hoc gratie
interl.| et quia per me habetis accessum ad Patrem credendo et obediendo
Numérotation du verset Mt. 11,28 
Venite ad me omnes qui laboratis
interl.| quasi victi
et onerati estis
interl.| peccatis vel iugo legis
et ego reficiam vos.
interl.| interius, non tantum exonerabo
Numérotation du verset Mt. 11,29 
Tollite iugum meum super vos
interl.| in fide combinatos
marg.| TOLLITE  IUGUM  MEUM  SUPER  VOS. Iugum Christi evangelium est quod Iudeos et gentes in una fide coniungit. Tollite super vos, id est in honore habete, non subtus ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis scilicet reficiam si iugum tollitis, id est precepta mea. Et quid iugo eius suavius, quid onere levius? Probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, eterna sequi, presentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis.
et discite a me
marg.| DISCITE A  ME. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant, mites ut nullum ledant. Corde, ut illud extra in opere, sit et in corde, ne lateat: ‘Serpens in specie columbe’l.
l Cf. Mt. 10, 16: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe ».
quia mitis sum
interl.| quia nullum ledo
interl.| moribus
et humilis
interl.| quia nullum despicio
interl.| mente
corde
interl.| non ficte scilicet
et invenietis requiem animabus vestris.
interl.| hic spe et postea re
Numérotation du verset Mt. 11,30 
Iugum enim meum
interl.| evangelium
marg.| IUGUM  ENIM. Quomodo evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa iubentur que Apostolus impleri non posse dicit, hic voluntas queritur, que in arbitrio nostro est, et que sola sufficere potest, et premium habere. Item quomodo iugum Christi suave cum supra dicitur: «Arta via est que ducit ad vitam»?m Sed augusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur.
m Mt. 7, 14.
suave est31*
31 suave] uave cacogr. Rusch |est Li446@ Li446 ΩJ ΩS Weber] om. Rusch
interl.| non detrectantibus, sed dilatato corde currentibus
et onus32 meum
32 onus ΩF ΩS Li446 Rusch Weber ] omnis Li446@
interl.| disciplina
leve.
marg.| ONUS  MEUM  LEVE. Quia illud momentaneum nostre tribulationis eternum pondus glorie operatur in celis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_11)

Notes :