Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,1 

Et post dies sex
assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit1 illos
1 duxit Li446 Rusch ] ducit Cor3 (Ieronymus) Li446@ ΩJ Weber
in montem excelsum seorsum
Numérotation du verset Mt. 17,2 

et transfiguratus est ante eos.
Et resplenduit
facies eius sicut sol,
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Numérotation du verset Mt. 17,3 

Et ecce apparuerunt2 illis
2 apparuerunt Li446@ Li446 Rusch ] apparuit Weber
Moyses
et Elias
cum eo loquentes.
Numérotation du verset Mt. 17,4 

Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
Domine, bonum est nos hic esse. Si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum.
Numérotation du verset Mt. 17,5 

Adhuc eo loquente
ecce nubes lucida obumbravit eos.
Et ecce vox de nube
dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene3 complacui4.
3 bene Rusch Weber] om. Li446@ |
4 complacui Li446@ Rusch ] complacuit Weber |
Ipsum audite.
Numérotation du verset Mt. 17,6 

Et audientes
discipuli ceciderunt in faciem suam
et timuerunt valde.
Numérotation du verset Mt. 17,7 

Et accessit Iesus et tetigit eos
dixitque eis: Surgite
et nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 17,8 

Levantes autem oculos suos
neminem viderunt nisi solum Iesum.
Numérotation du verset Mt. 17,9 

Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Numérotation du verset Mt. 17,10 

Et interrogaverunt eum discipuli5 dicentes: Quid
5 discipuli Rusch Weber ] + eius Li446@ Li446
ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat6 primum venire?
6 operteat Rusch Weber ] oportet Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 17,11 

At ille respondens ait illis7: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
7 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,12 

Dico autem vobis quia Elias
iam venit
et non cognoverunt
eum sed fecerunt in eo quecumque voluerunt.
Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Numérotation du verset Mt. 17,13 

Tunc intellexerunt discipuli
quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Numérotation du verset Mt. 17,14 

Et cum venisset ad turbam
accessit ad eum homo genibus provolutus ante8 eum dicens: Domine, miserere filio meo9 quia lunaticus est
8 ante Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
9 filio meo Li446@ Li446 Rusch ] filii mei Weber |
et male patitur. Nam sepe cadit in ignem
et crebro in aquam.
Numérotation du verset Mt. 17,15 

Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
Numérotation du verset Mt. 17,16 

Respondens autem10 Iesus
10 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
ait: O generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Numérotation du verset Mt. 17,17 

Et increpavit illum Iesus
et exiit ab eo demonium
et curatus est puer ex illa hora.
Numérotation du verset Mt. 17,18 

Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: Quare nos non11 potuimus eiicere illum?
11 nos non Li446 Rusch Weber] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 17,19 

Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis
dicetis monti huic:
Transi hinc et transibit
et nihil impossibile erit vobis.
Numérotation du verset Mt. 17,20 

Hoc autem genus
non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Numérotation du verset Mt. 17,21 

Conversantibus autem eis in Galileam12 dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum
12 Galileam Rusch ] Galilea Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 17,22 

et occident eum
et tertia13 die resurget.
13 tertia Li446@ Rusch ] die tertia Li446 , tertio Weber
Et contristati sunt vehementer.
Numérotation du verset Mt. 17,23 

Et cum venissent Capharnaum,
accesserunt
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didragma?
Numérotation du verset Mt. 17,24 

Ait: Etiam.
Et cum intrasset14 in domum prevenit15 eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon?
14 intrasset Rusch Weber ] intrassent Li446@ |
15 prevenit Rusch Weber ] pervenit Li446@ Li446 |
Reges terre
a quibus accipiunt tributum
vel censum? A filiis suis
an ab alienis?
Numérotation du verset Mt. 17,25 

At16 ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
16 at Li446 Rusch ] et Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 17,26 

Ut autem non scandalizemus eos,
vade ad mare, et mitte hamum et eum piscem
qui primus17 ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem.
17 primus Rusch Weber ] primo Li446@
Illum sumens da eis pro me et te.

Capitulum 17

Numérotation du verset Mt. 17,1 
Et post dies sex
marg.| ET  POST  DIES  SEX. Idem Marcus dicit, sed Lucas octoa. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit et primum quo promisit, et extremum quo complevit. Et illi post sex mundi etates quiescendum ab omni labore, et hic octavo tempore designat esse resurgendum. Tres ducit, quia qui fidem Trinitatis firmiter servaverint, in eterna visione gaudebunt. In montem etiam secundum Lucam oraturus, quia qui resurrectionem exspectant, mentes in excelsis habitare et precibus continuis debent insistere.   Seorsum , quia iusti et nunc animo sunt ab impiis separati, et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei sue a conturbatione hominum.
a Cf. Lc. 9, 28: « Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret ».
assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit1 illos
1 duxit Li446 Rusch ] ducit Cor3 (Ieronymus) Li446@ ΩJ Weber
interl.| gloriam maiestatis ostensurus
marg.| PETRUM  ET  IACOBUM. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est ‘firmus in fide’. Inde Iacobus, id est ‘supplantator vitiorum’. Inde Ioannes, id est ‘omnia gratie divine ascribens’ contra superbiam vite que solet oriri ex virtutibus.
in montem excelsum seorsum
interl.| ut discant gloriam non in profundo huius seculi, sed in regno superne beatitudinis esse querendam
marg.| IN  MONTEM etc. Facta sunt alba quod non ante, quia: ‘Nondum apparuit quid erimus, sed cum apparuerit similes ei erimus’b. Marcus ait: ‘Qualia fullo super terram non potest facere’c, id est Deus in hac vita tam claros nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet quod Deus in celo mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum vel mundator sui corporis.
b Cf. 1Io. 3, 2: « Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est ».
c Cf. Mc. 9, 2: « Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere ».
Numérotation du verset Mt. 17,2 
et transfiguratus est ante eos.
interl.| non substantiam carnis amisit, sed gloriam future resurrectionis ostendit
marg.| TRANSFIGURATUS  EST. Speciem quam habebat per naturam ostendit, non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam dedit discipulis suis in cena, non mortale non corruptibile.
Et resplenduit
marg.| RESPLENDUIT. In exemplum future beatitudinis et claritatis quam videbunt iusti, prius sublatis impiis.
facies eius sicut sol,
interl.| non habet clarius cui comparet
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
interl.| sancti: ‘Quicumque baptizati estis Christum induistis’d
d Cf. Gal. 3, 27: « Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis ».
Numérotation du verset Mt. 17,3 
Et ecce apparuerunt2 illis
2 apparuerunt Li446@ Li446 Rusch ] apparuit Weber
marg.| Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Moyses
interl.| legislator
et Elias
interl.| eximius prophetarum
marg.| ET  ECCE  APPARUERUNT  ILLIS  MOYSES  ET  ELIAS. Quales vel quid locuti Lucas dicit: «Visi in maiestate, et dicebant excessum eius quem completurus erat in Hierusalem»e, id est passionem et resurrectionem. Significant oracula legis et prophetie que in Domino completa, et nunc doctis, et in futuro omnibus electis patebunt. Et bene visi in maiestate, quia tunc apertius videbitur quanta dignitate veritatis, omnis divinorum non solum sensus sed etiam sermo fuerit prolatus. Vel Moyses et Elias significant omnes cum Christo regnaturos. Mortuus Moyses, mortuos ; Elias vivus, eos qui vivi invenientur. Quibus convenit in maiestate videri pro gloria quam habebunt, et excessum memorare, quia unica materia laudis fit fidelibus passio {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949rb ; facsim., p. 57b} Christi. Et quia gustata dulcedine celesti vilescunt infima, Petrus visa Domini et sanctorum maiestate, solis his perpetuo vult herere dicens: Bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula. Secundum alium evangelistam nesciebat quid diceretf, in eo quod in celis tabernacula querit ubi nulla adversitatis aura est timenda, quia Deus omnipotens templum eius est et agnus. Sed in hoc sciebat quid diceret:   Bonum est nos hic esse , quia vere solum hominis bonum est intrare in gaudium Domini sui. Quod si Petrus videns glorificatam humanitatem tanto afficitur gaudio ut numquam velit ab eius intuitu secerni, quid putandum est de his qui divinitatem videre meruerunt?
e Lc. 9, 31.
f Cf. Lc. 9, 33: « Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Preceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Elie: nesciens quid diceret ».
cum eo loquentes.
interl.| de passione eius et resurrectione
Numérotation du verset Mt. 17,4 
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
interl.| oblitus regnum non in terra, sed in celis esse promissum nec mortali carni circumdatos posse intrare
Domine, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949rb ; facsim., p. 57b} bonum est nos hic esse. Si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum.
interl.| his non respondet Dominus, ostendens non improbum esse, sed inordinatum quod cuperet
Numérotation du verset Mt. 17,5 
Adhuc eo loquente
marg.| ADHUC  EO  LOQUENTE. Ut discat qui tabernaculum quesivit in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse.
ecce nubes lucida obumbravit eos.
marg.| ECCE  NUBES  LUCIDA etc. Sicut baptizato Domino sic et clarificato mysterium sancte Trinitatis ostenditur, quia gloriam eius quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur protegetur.A
A ¶Codd. : Cas574 (109b) Rusch
Et ecce vox de nube
marg.| ET  ECCE  VOX etc. Quia imprudenter quesivit, responsionem Domini non meruit. Sed vox Patris de Filio testatur docetque Petrum, et in eo ceteros veritatem.
dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene3 complacui4.
3 bene Rusch Weber] om. Li446@
4 complacui Li446@ Rusch ] complacuit Weber
interl.| qui prius dixi: ‘Penitet me fecisse hominem’g
g Cf. Gn. 6, 5-7: « Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, penituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terre, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres celi: poenitet enim me fecisse eos ».
marg.| HIC  EST  FILIUS. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino preparare tabernaculum.
Ipsum audite.
marg.| IPSUM  AUDITE. Hoc iam Pater precipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans predixit: «Prophetam suscitabo»h etc., quasi diceret: iste est quem Moyses promisit.B
h Dt. 18, 18.
B ¶Codd. : Cas574 (109b) Rusch
Numérotation du verset Mt. 17,6 
Et audientes
marg.| ET  AUDIENTES. Altiore enim sensu unam utriusque intellexerunt deitatem. Timuerunt vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.
discipuli ceciderunt in faciem suam
marg.| homo fragilis maiorem gloriam non sustinet sed caditC
C ¶Codd. : Cas574 (110b marg.) Rusch
et timuerunt valde.
interl.| non solum de Patris, sed et de Filii maiestate
Numérotation du verset Mt. 17,7 
Et accessit Iesus et tetigit eos
interl.| ut metum fuget et membra solidet
interl.| quia per se surgere non poterant
dixitque eis: Surgite
interl.| quos manu sanavit, sanat imperio
marg.| SURGITE. Pulso metu, doctrina datur quo manente non audiretur.D
D ¶Codd. : Cas574 (110b marg.) Rusch
et nolite timere.
Numérotation du verset Mt. 17,8 
Levantes autem oculos suos
marg.| LEVANTES  AUTEM  OCULOS  SUOS. Ablata nube vident Iesum et Moysen et Eliam evanuisse, quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, que velamento suo apostolos texerat, verum lumen in evangelio reperitur.
neminem viderunt nisi solum Iesum.
interl.| ubi cepit Filius designari, servi discesserunt
marg.| NISI  SOLUM  IESUM etc. Si enim Moyses et Elias cum Iesu perseverassent, vox Patris videretur incerta cui potius dedisset testimonium.
Numérotation du verset Mt. 17,9 
Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem
marg.| NEMINI  DIXERITIS etc. Ne gloria futuri regni preostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.
donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Numérotation du verset Mt. 17,10 
Et interrogaverunt eum discipuli5 dicentes: Quid
5 discipuli Rusch Weber ] + eius Li446@ Li446
interl.| cum iam te in gloria viderimus
ergo scribe dicunt quod Eliam oporteat6 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949va ; facsim., p. 58a} primum venire?
6 operteat Rusch Weber ] oportet Li446@ Li446
interl.| ante adventum Domini
marg.| QUOD  ELIAM  OPORTEAT  PRIMUM. Traditio Phariseorum est iuxta Malachiam prophetam quod Elias veniat ante adventum salvatoris, et reducat corda {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949va ; facsim., p. 58a} patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statumi. Estimant ergo apostoli transformationem glorie ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si iam venisti in gloria quomodo precursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
i Cf. Mal. 4, 6: « Ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate ».
Numérotation du verset Mt. 17,11 
At ille respondens ait illis7: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
7 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber
interl.| precursor iudicis, unde constat hunc non esse secundum adventum
marg.| OMNIA. Utique illa que propheta predixit, id est corda patrum ad fidem filiorum et e conuerso restituet, etiam hoc quod morti debet et solvet scilicet morietur, ut in Marco apertius demonstratur.
Numérotation du verset Mt. 17,12 
Dico autem vobis quia Elias
interl.| precursor redemptoris, unde constat primum adventum completum
iam venit
interl.| non corpore, sed: ‘Virtute et spiritu’j
j Cf. Lc. 1, 17: « et ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Helie: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ».
et non cognoverunt
interl.| amaverunt
eum sed fecerunt in eo quecumque voluerunt.
interl.| spreverunt, decollaverunt Pharisei enim consenserunt
Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
interl.| a Iudei, Herode consentiente
Numérotation du verset Mt. 17,13 
Tunc intellexerunt discipuli
marg.| TUNC  INTELLEXERUNT etc. Ex indicio passionis sue quam sepe dixerat, et precursoris sui quam completam videbant.
quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Numérotation du verset Mt. 17,14 
Et cum venisset ad turbam
marg.| ET  CUM  VENISSET. Loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, arcana maiestatis aperit, inferius turba occurrit, miseros audit, infirmos confortat, docet, castigat.
accessit ad eum homo genibus provolutus ante8 eum dicens: Domine, miserere filio meo9 quia lunaticus est
8 ante Rusch Weber] autem Li446@ Li446
9 filio meo Li446@ Li446 Rusch ] filii mei Weber
marg.| QUIA  LUNATICUS  EST. Hunc Marcus surdum et mutum dicit quem Mattheus lunaticum. Non quod luna demonibus serviat, sed demon lune cursum observans corripit homines ut per creaturam infamet creatorem. Typice. Lunaticus est qui per horarum momenta mutatur in vitia, nec perstat in incepto, sed crescit et decrescit, et nunc in ignem libidinis vel ire fertur, nunc in aquas cupiditatis que non valent extinguere caritatem.
et male patitur. Nam sepe cadit in ignem
interl.| deprecans exponit omnia incommoda egroti
et crebro in aquam.
interl.| in aquam voluptatis que emollit
Numérotation du verset Mt. 17,15 
Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
marg.| ET  OBTULI etc. Latenter accusat discipulos, cum sepe impossibilitas curandi non ex vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt proveniat.
Numérotation du verset Mt. 17,16 
Respondens autem10 Iesus
10 autem Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
marg.| RESPONDENS. Non tedio superatus qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus egroto contra sua precepta agenti.
ait: O generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
interl.| per ipsum Iudeos arguit
Numérotation du verset Mt. 17,17 
Et increpavit illum Iesus
interl.| puerum non demonem, ut ostenderet traditum esse immundo spiritui propter peccatum suum vel parentum
marg.| ET  INCREPAVIT. Quia iratus est non homini sed vitio, et per unum hominem Iudeos arguit infidelitatis. Unde addit:   Afferte illum 11   huc ad me .
11 sic Rusch
et exiit ab eo demonium
marg.| ET  EXIIT  AB  EO  DEMONIUM. Marcusk dicit de isto quia ‘cum vidisset Dominum statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terra volutabatur spumaus’, et Domino iubente ut exeat clamans et discerpens exit. Quia sepe dum converti ad Dominum post peccata volumus magis a diabolo impugnamur, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis sue vindicum iniuriam. Exiturus discerpit et furenti clamore intuentes terruit, quia plerumque {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949vb ; facsim., p. 58b} dum de corde expellitur acriores temptationes excitat quam prius quando possidebat quietus.
k Cf. Mc. 9, 19: « Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum et elisus in terram, volutabatur spumans ».
et curatus est puer ex illa hora.
interl.| quia ibi nullus morbus prevalet ubi omnipotentis intervenit manus
Numérotation du verset Mt. 17,18 
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949vb ; facsim., p. 58b} secreto et dixerunt: Quare nos non12 potuimus eiicere illum?
12 nos non Li446 Rusch Weber] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 17,19 
Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
marg.| PROPTER  INCREDULITATEM. Ecce quando non exaudimur non est impossibilitas prestantis, sed culpa deprecantis.
marg.| Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset que tribulata magis et magis calesceret.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis
interl.| quod minimum contra montem
interl.| unde alibi: ‘Quecumque in nomine meo petieritis credite quia accipietis’l
l Cf. Mt. 18, 19: « Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in celis est ».
marg.| SICUT  GRANUM  SINAPIS etc. Fidem perfectam grano   sinapis comparat, que sit in facie humilis et in pectore fervens, vilis videntibus et nullarum virium apparens sed pressuris trita, quid intus habet ostendit.
dicetis monti huic:
interl.| superbo diabolo
Transi hinc et transibit
interl.| ab obsesso corpore in altum maris, id est in profundum inferni
et nihil impossibile erit vobis.
interl.| nulla incommoditas insanabilis
Numérotation du verset Mt. 17,20 
Hoc autem genus
marg.| HOC  AUTEM  GENUS etc. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora queque sciamus ieiuniis et orationibus superanda et iram Dei in nos hoc remedio posse placari.
non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
marg.| NISI  PER  ORATIONEM. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur vel vincitur, nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur.
marg.| NISI  PER  ORATIONEM  ET  IEIUNIUM. Ieiunium enim generale est, non modo ab escis sed ab omnibus illecebris carnalibus et ab omnibus vitiis abstinere, sic et oratio generalis non solum verbis sed etiam in omnibus que in obsequium Dei et fidei devotione gerimus. Unde dicitur: «Sine intermissione orate»m.
m 1Th. 5, 17.
Numérotation du verset Mt. 17,21 
Conversantibus autem eis in Galileam13 dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum
13 Galileam Rusch ] Galilea Li446@ Li446 Weber
marg.| FILIUS  HOMINIS. Semper letis miscet tristia, ut cum venerint quasi previsa minus moleste ferantur.
Numérotation du verset Mt. 17,22 
et occident eum
interl.| si hoc contristat
et tertia14 die resurget.
14 tertia Li446@ Rusch ] die tertia Li446 , tertio Weber
interl.| hoc letificat
Et contristati sunt vehementer.
marg.| ET  CONTRISTATI. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione, quia nihil humile de eo patiuntur audire.
Numérotation du verset Mt. 17,23 
Et cum venissent Capharnaum,
marg.| ET  CUM  VENISSENT  CAPHARNAUM. Per Augustum Cesarem Iudea facta est tributaria, et omnes censi capite ferebantur. Unde et Ioseph cum Maria profectus est in Bethleem. Rursus quia nutritus est in Nazareth, quod est oppidum Galilee urbi Capharnaum subiacens, poscuntur tributa, et pro signorum multitudine non audent ipsum aggredi, sed conveniunt discipulum sive malitiose sive fideliter, utrum reddat tributa, an contradicat Cesari.
accesserunt
interl.| exactores tributi
qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didragma?
Numérotation du verset Mt. 17,24 
Ait: Etiam.
interl.| vere non
Et cum intrasset15 in domum prevenit16 eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon?
15 intrasset Rusch Weber ] intrassent Li446@
16 prevenit Rusch Weber ] pervenit Li446@ Li446
marg.| QUID  TIBI  VIDETUR  SIMON. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse que eo absente gesta sunt.
Reges terre
marg.| REGES  TERRE. Dominus noster et secundum carnem filius regis erat ex David {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950ra ; facsim., p. 59a} natus et omnipotentis verbum, ergo ut filius regum tributa non debebat sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem iustitiam.
a quibus accipiunt tributum
interl.| de terris
vel censum? A filiis suis
interl.| de capitibus
an ab alienis?
Numérotation du verset Mt. 17,25 
At17 ille dixit: Ab alienis. Dixit illi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950ra ; facsim., p. 59a} Iesus: Ergo liberi sunt filii.
17 at Li446 Rusch ] et Li446@ Weber
interl.| quanto magis Dominus regum
marg.| ERGO  LIBERI. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.
Numérotation du verset Mt. 17,26 
Ut autem non scandalizemus eos,
interl.| non simus eis causa offensionis
vade ad mare, et mitte hamum et eum piscem
interl.| mira prescientia
marg.| ET  EUM  PISCEM. Alleg<orice>. Christus est piscis in hoc mari moratus, qui primus morti pro redemptione se obtulit, ut id quod in ore eius, id est in confessione fuerat inventum, pro Petro et Domino daretur. Et bene idipsum pretium sed divisum, quia pro Petro quasi pro peccatore, Dominus autem peccatam non fecit. ‘Stater’ dicitur qui habet duo didragmata, ut ostenderetur similitudo carnis dum eodem pretio Dominus et servus liberantur. Sed etiam simpliciter intellectus edificat, dum Dominus tante fuit paupertat ut unde daret tributa non haberet. Iudas quidem communia in loculis habebat, sed res pauperum in suos usus convertere nefas duxit, idipsum dans exemplum nobis.
marg.| Christus est piscis, mare mundus, hamus mors. Christus gerebat pretium nostre redemptionis, quia autem pretium in ore piscis inventum est, significat redemptionem nostram ore Christi pre nuntiatam esse.
marg.| Ille censum solvit qui nihil possidebat tu qui lucrum seculi sequeris, cur seculi obsequium non agnoscis?
qui primus18 ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem.
18 primus Rusch Weber ] primo Li446@
interl.| mira potentia qua hoc dicendo creavit staterem
Illum sumens da eis pro me et te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_17)

Notes :