Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 

1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
1 Mt. 22, 1 ΩJ Li446@ Weber = ultimus versus capituli 21 Rusch
Numérotation du verset Mt. 22,2 

Simile2 factum3 est
2 Simile] Capitulum 22 praem. Rusch |
3 factum Li446 Rusch Weber] marg. Li446@ |
regnum celorum
homini regi
qui fecit nuptias filio suo.
Numérotation du verset Mt. 22,3 

Et misit servos suos
vocare invitatos ad nuptias
et nolebant venire.
Numérotation du verset Mt. 22,4 

Iterum misit alios servos
dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,
tauri mei
et altilia occisa et omnia parata. Venite4 ad nuptias.
4 venite Li446 Rusch Weber ] venire Li446@ *
Numérotation du verset Mt. 22,5 

Illi autem neglexerunt
et abierunt alius in villam suam,
alius vero ad5 negotiationem suam.
5 ad Li446 Rusch Weber] in Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,6 

Reliqui vero
tenuerunt servos eius et contumelias6 affectos occiderunt.
6 contumelias Rusch Weber ] contumeliis Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,7 

Rex
autem cum audisset
iratus est.
Et missis exercitibus suis
perdidit homicidas illos
et civitatem
illorum succendit.
Numérotation du verset Mt. 22,8 

Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt
sed qui invitati erant
non fuerunt digni.
Numérotation du verset Mt. 22,9 

Ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis
vocate ad nuptias.
Numérotation du verset Mt. 22,10 

Et egressi
servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et implete sunt nuptie discumbentium.
Numérotation du verset Mt. 22,11 

Intravit autem rex
ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem
non vestitum veste nuptiali.
Numérotation du verset Mt. 22,12 

Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
non habens vestem nuptialem?
At ille obmutuit.
Numérotation du verset Mt. 22,13 

Tunc dixit7 rex ministris: Ligatis pedibus eius et manibus
7 dixit Rusch Weber] ait Li446@ Li446
mittite eum in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus
et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 22,14 

Multi autem sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 22,15 

Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Numérotation du verset Mt. 22,16 

Et mittunt ei discipulos suos
cum Herodianis
dicentes: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo.
Non enim respicis personam hominum.
Numérotation du verset Mt. 22,17 

Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari8 Cesari an non?
8 dari Li446@ Rusch ] dare Weber
Numérotation du verset Mt. 22,18 

Cognita autem Iesus nequitia eorum
ait:
Quid me temptatis, hypocrite?
Numérotation du verset Mt. 22,19 

Ostendite mihi numisma census.
Et9 illi obtulerunt ei denarium.
9 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 22,20 

Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
Numérotation du verset Mt. 22,21 

Dicunt ei: Cesaris.
Tunc ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
et que sunt Dei Deo.
Numérotation du verset Mt. 22,22 

Et audientes mirati sunt
et relicto eo abierunt.
Numérotation du verset Mt. 22,23 

In illo10 die
10 illo Rusch Weber] illa Li446@ Li446
accesserunt ad Iesum11 Sadducei
11 Iesum Rusch ] eum Li446@ Li446 Weber
qui dicunt non esse resurrectionem12
12 non esse – resurrectionem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Mt. 22,24 

dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut13 ducat frater eius uxorem illius ut14 suscitet semen fratri suo.
13 ut Rusch Weber] om. Li446@ |
14 ut Rusch ] et Rusch Weber |
Numérotation du verset Mt. 22,25 

Erant autem apud nos septem fratres et primus, uxore ducta, defunctus est15
15 est Rusch Weber ] + sine filiis Li446@
et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Numérotation du verset Mt. 22,26 

Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Numérotation du verset Mt. 22,27 

Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Numérotation du verset Mt. 22,28 

In resurrectione ergo cuius erit de septem16 uxor? Omnes enim habuerunt eam.
16 cuius erit de septem Rusch Weber ] de septera cuius erit Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,29 

Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas
neque virtutem Dei.
Numérotation du verset Mt. 22,30 

In resurrectione enim
neque nubent
neque nubentur
sed sunt17 sicut angeli Dei in celo.
17 sunt Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,31 

De resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Domino18 dicente vobis:
18 Domino Rusch ] Deo Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 22,32 

Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium.
Numérotation du verset Mt. 22,33 

Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
Numérotation du verset Mt. 22,34 

Pharisei autem audientes quod silentium
Iesus19 imposuisset Sadduceis
19 Iesus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
convenerunt in unum
Numérotation du verset Mt. 22,35 

et interrogavit20 unus ex eis legis doctor
20 interrogavit Rusch ] + eum Li446@ Li446 Weber
temptans eum:
Numérotation du verset Mt. 22,36 

Magister, quod est mandatum magnum
in lege?
Numérotation du verset Mt. 22,37 

Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo
et in21 tota anima tua
21 in Rusch Weber] ex Li446@ Li446
et in tota mente tua.
Numérotation du verset Mt. 22,38 

Hoc est maximum
et primum
mandatum.
Numérotation du verset Mt. 22,39 

Secundum autem
simile
est huic:
Diliges proximum tuum
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 22,40 

In his duobus mandatis
universa22 lex pendet
22 universa ΩJ Weber ] tota Cor3 (vel)
et prophete.
Numérotation du verset Mt. 22,41 

Congregatis autem Phariseis interrogavit eos Iesus
Numérotation du verset Mt. 22,42 

dicens: Quid vobis videtur de Christo?
Cuius filius est?
Dicunt ei: David.
Numérotation du verset Mt. 22,43 

Ait illis: Quomodo ergo
David in spiritu
vocat eum Dominum
dicens23:
23 dicens Rusch Weber Li446@ Li446] dicentes Li446@*
Numérotation du verset Mt. 22,44 

Dixit
Dominus
Domino meo
sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum?
Numérotation du verset Mt. 22,45 

Si ergo David vocat eum Dominum,
quomodo
filius eius est?
Numérotation du verset Mt. 22,46 

Et nemo poterat ei respondere24 verbum,
24 ei respondere Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Li446 Weber
neque ausus fuit quisquam
ex illa die eum amplius interrogare.

Capitulum 22

Numérotation du verset Mt. 22,1 
1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens:
1 Mt. 22, 1 ΩJ Li446@ Weber = ultimus versus capituli 21 Rusch
interl.| obvians eorum prave cogitationi de morte sua
Numérotation du verset Mt. 22,2 
Simile2 factum3 est
2 Simile] Capitulum 22 praem. Rusch
3 factum Li446 Rusch Weber] marg. Li446@
interl.| hic de persecutione apostolorum arguit
marg.| SIMILE  EST etc. Iterum arguit per parabolas, non tacet, quia exasperati sunt, sed peiorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam.
regnum celorum
interl.| congregatio iustorum
interl.| presens Ecclesia
homini regi
interl.| Deo patri
qui fecit nuptias filio suo.
interl.| per incarnationis mysterium Ecclesiam Filio copulavit
marg.| NUPTIAS etc. Nuptiarum thalamus est virginis uterus.
Numérotation du verset Mt. 22,3 
Et misit servos suos
interl.| prius prophetas prenuntios incarnationis
vocare invitatos ad nuptias
interl.| Iudeos quibus in patriarchis hoc promiserat
marg.| De invitatis ad nuptias solus Mattheus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cena, id est eterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de presenti Ecclesia.
et nolebant venire.
interl.| id est credere
Numérotation du verset Mt. 22,4 
Iterum misit alios servos
interl.| apostolos qui asserunt factam, unde hic dicitur: ‘Prandium paratum est’, id est mysterium incarnationis qui ante fuerat clausus
dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,
interl.| doctrinam iustitie et mensam Scripturarum ex omnibus prophetis ordinavi
interl.| introitus regni apertus in fide mee incarnationis qui ante fuerat clausus
tauri mei
marg.| Tauri 4, quia prius prophete, et post apostoli ab infidelibus passi sunt, qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite fide, ceteris concordando.
4 sic Rusch
marg.| Tauri sunt ‘patres veteris Testamenti’, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab ‘alendo’, id est pinguia interna caritate, novi Testamenti precones, contemplationis penna superna petentes. Occisa vel ab eo quod fuerant vel per mortem carnis iam in requie positi.
et altilia occisa et omnia parata. Venite5 ad nuptias.
5 venite Li446 Rusch Weber ] venire Li446@ *
interl.| fide ceteris concordando
Numérotation du verset Mt. 22,5 
Illi autem neglexerunt
interl.| salutis sue preconium
et abierunt alius in villam suam,
marg.| Alius in villam. In villam ire, est terreno labori immoderate incumbere. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955ra ; facsim., p. 69a} Negotiari vero terrenis lucris inhiare.
alius vero ad6 negotiationem suam.
6 ad Li446 Rusch Weber] in Li446@
Numérotation du verset Mt. 22,6 
interl.| alii non solum contemnunt, sed et persequuntur
tenuerunt servos eius et contumelias7 affectos occiderunt.
7 contumelias Rusch Weber ] contumeliis Li446@
interl.| de mortibus discipulorum dicit qui supra in alia parabola de morte sua dixit
Numérotation du verset Mt. 22,7 
Rex
marg.| REX. Supra homo dum invitabat et opera clementie agebat, nunc in ultione rex tantum.
autem cum audisset
interl.| vocem sanguinis
iratus est.
interl.| tamen cum tranquillitate iudicans
Et missis exercitibus suis
interl.| Romanis sub Tito et Vespasiano
marg.| ET  MISSIS. Missis exercitibus, id est angelis per quos iudicium exercebit, persequentes perdit.   Et civitatem, id est carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.
perdidit homicidas illos
interl.| Iudeos interemit
et civitatem
interl.| Hierusalem
illorum succendit.
Numérotation du verset Mt. 22,8 
Tunc ait servis suis: Nuptie quidem parate sunt
interl.| adhuc alios invitat, quia sermo Dei etsi alicui laborat, alibi requiescit
marg.| NUPTIE. Omne sacramentum incarnationis peractum est nativitas et passio etc.
sed qui invitati erant
interl.| Iudei
interl.| per legem et prophetas
non fuerunt digni.
Numérotation du verset Mt. 22,9 
Ite ergo ad exitus viarum
interl.| vie sunt errores gentium
marg.| AD  EXITUS etc. Actiones sunt vie, exitus defectus actionum, quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus pro spera nulla comitantur.
et quoscumque inveneritis
interl.| cuiuscumque condicionis
vocate ad nuptias.
interl.| ad fidem
Numérotation du verset Mt. 22,10 
Et egressi
interl.| de Iudea
servi eius in vias
interl.| sectas gentium
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
interl.| sicut Ecclesia inter celum et infernum est, indiscrete malos et bonos colligit
et implete sunt nuptie discumbentium.
interl.| crediderunt quotquot preordinati erant ad vitam
Numérotation du verset Mt. 22,11 
Intravit autem rex
interl.| ad iudicium veniens illuminabit conscientias
ut videret discumbentes
interl.| in fide requiescentes
marg.| UT  VIDERET etc. Id est ut videri faciat iudicandorum merita et discernat.
et vidit ibi hominem
interl.| omnes qui in malo sunt unum
non vestitum veste nuptiali.
interl.| id est fidem habentem non opera caritatis per quam Dominus ad sociande sibi Ecclesie nuptias venit
marg.| NON  VESTITUM. Confutatis autem Phariseis supponit non omnes qui sunt in Ecclesia esse dignos regno ne torpeant sui.
Numérotation du verset Mt. 22,12 
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti
interl.| impudentie arguit
interl.| per fidem non per operationem
marg.| AMICE. Amicus, quia ad nuptias invitatus.   Quomodo , impudentie arguit.
non habens vestem nuptialem?
interl.| novi hominis sed veterisa
a Cf. Col. 3, 9-10: « Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum ».
At ille obmutuit.
interl.| quia non locus negandi ibi est
Numérotation du verset Mt. 22,13 
Tunc dixit8 rex ministris: Ligatis pedibus eius et manibus
8 dixit Rusch Weber] ait Li446@ Li446
interl.| ligantur pena qui ligati fuerunt culpa a bonis operibus
marg.| LIGATIS  PEDIBUS  ET  MANIBUS. Ligantur pena qui hic a malo noluerunt ligari, id est cohiberi.
marg.| Manus que non extense ad eleemosynam, pedes tardi ad bonum.
marg.| Ibi singula membra penis subiicientur, que hic singulis vitiis servierunt.
mittite eum in tenebras exteriores.
interl.| inferni, quia hic interiores habent tenebras
marg.| EXTERIOREs etc., quia hic interiores habent tenebras cordis.
Ibi erit fletus
interl.| oculorum in vanis vagorum
et stridor dentium.
interl.| qui de edacitate gavisi sunt
Numérotation du verset Mt. 22,14 
Multi autem sunt vocati
interl.| ad nuptias fide
marg.| MULTI  AUTEM. Repulso uno in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati, quasi etsi de uno dixi de multis est intelligendum.
pauci vero electi.
interl.| ad regnum
Numérotation du verset Mt. 22,15 
Tunc abeuntes Pharisei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
interl.| ut aliquid quasi eo ingnorante extorquerent ab eo in quo argui posset
Numérotation du verset Mt. 22,16 
Et mittunt ei discipulos suos
interl.| quasi minus notos a quibus minus caveret et reprehensi minus erubescerent
cum Herodianis
interl.| eo tempore Herodes erat Hierosolymis
marg.| CUM  HERODIANIS. Tamquam ignotis, ut facilius deciperent. Quia timebant turbas, quod per se non audient, presidis manibus attemptant.
marg.| CUM  HERODIANIS. Id est militibus Herodis. Sub Cesare Augusto quando {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955rb ; facsim., p. 69b} descriptio facta est, Iudea facta est tributaria. His tributis prepositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Iudeis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo aliis dicentibus debere dari tributa pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Phariseis contra nitentibus non debere populum Dei qui decimas solvit, et cetera que lex dicit humanis legibus subiacere. Mittunt igitur Pharisei si possent decipere.
dicentes: Magister, scimus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955rb ; facsim., p. 69b} quia verax es et viam Dei in veritate doces
interl.| quasi laudatus mysterium sui cordis simpliciter eis aperiat eosque velit habere discipulos
et non est tibi cura de aliquo.
interl.| non times prelatam personam
marg.| NON  EST  TIBI  CURA etc. Illuc provocant ut Deum magis timeat quam Cesarem. Et ideo non debere solui tributa dicat, ut herodiani quasi auctorem seditionis teneant.
Non enim respicis personam hominum.
interl.| indiscrete dicis veritatem maioribus et minoribus
Numérotation du verset Mt. 22,17 
Dic ergo nobis quid tibi videtur. Licet censum dari9 Cesari an non?
9 dari Li446@ Rusch ] dare Weber
Numérotation du verset Mt. 22,18 
Cognita autem Iesus nequitia eorum
interl.| dolositate
ait:
interl.| non secundum verba eorum blande, sed secundum conscientias eorum aspere
Quid me temptatis, hypocrite?
interl.| quia aliud est in corde et aliud simulant ore
marg.| HYPOCRITE, quia aliud sunt et aliud simulant.
Numérotation du verset Mt. 22,19 
Ostendite mihi numisma census.
interl.| denarium qui pro censu solvitur qui et habet imaginem Cesaris qui pro decem nummis computabatur
Et10 illi obtulerunt ei denarium.
10 et Rusch ] at Li446@ Li446 Weber
interl.| genus nummi quod pro decem nummis computabatur
Numérotation du verset Mt. 22,20 
Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio?
interl.| satis patet quod non de ignorantia interrogat sed ut ad verba eorum competenter respondeat
Numérotation du verset Mt. 22,21 
Dicunt ei: Cesaris.
interl.| Tiberii, previgni Augusti sub quo passus est Dominus
Tunc ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari
interl.| tributum, pecuniam
marg.| REDDITE  ERGO etc. Vel sicut Cesar exigit impressionem sue imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam.
et que sunt Dei Deo.
interl.| decimas, victimas
Numérotation du verset Mt. 22,22 
Et audientes mirati sunt
interl.| qui credere debuerunt mirantur quod non habeant temptandi locum
et relicto eo abierunt.
interl.| infidelitatem reportantes
Numérotation du verset Mt. 22,23 
In illo11 die
11 illo Rusch Weber] illa Li446@ Li446
interl.| quo Pharisei abierunt
accesserunt ad Iesum12 Sadducei
12 Iesum Rusch ] eum Li446@ Li446 Weber
interl.| qui interpretantur ‘iusti’
interl.| ut per frequentiam vincerent
marg.| SASDUCEI etc. Due erant hereses in Iudeis. Phariseorum qui preferebant iustitiam traditionum et observationum, et Sadduceorum qui et ipsi vendicabant sibi quod nondum erant, id est iusti. Sadducei namque ‘iusti’ interpretantur qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore. Turpitudinem fabule fingunt que deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.
marg.| Mystice: Hi omnes septem reprobi sunt, qui tota hac vita que septem diebus est, steriles a bono opere sunt, quibus misere mortuis, ad ultimum mundana conversatio qua sine fructu est transibit.
qui dicunt non esse resurrectionem13
13 non esse – resurrectionem Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
interl.| Pharisei credebant et anime et corporis resurrectionem, sed Sadducei etiam animas interire cum corporibus
et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Mt. 22,24 
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut14 ducat frater eius uxorem illius ut15 suscitet semen fratri suo.
14 ut Rusch Weber] om. Li446@
15 ut Rusch ] et Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 22,25 
Erant autem apud nos septem fratres et primus, uxore ducta, defunctus est16
16 est Rusch Weber ] + sine filiis Li446@
interl.| vel mortuus
et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Numérotation du verset Mt. 22,26 
Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Numérotation du verset Mt. 22,27 
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Numérotation du verset Mt. 22,28 
In resurrectione ergo cuius {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955va ; facsim., p. 70a} erit de septem17 uxor? Omnes enim habuerunt eam.
17 cuius erit de septem Rusch Weber ] de septera cuius erit Li446@
interl.| opinabantur quod si resurgerent quod ita tunc sicut nunc in hoc seculo viverent
Numérotation du verset Mt. 22,29 
Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas
interl.| que resurrectionem asserunt
marg.| ERRATIS, ideo quia nescitis Scripturas, unde sequitur:   ut nesciant virtutem Dei .
neque virtutem Dei.
interl.| qua potest corpora suscitare
Numérotation du verset Mt. 22,30 
In resurrectione enim
marg.| In resurrectione enim. Resurgent quidem corpora que possent nubere {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955va ; facsim., p. 70a} et nubi, quod de his dicitur qui habent membra genitalia, sed alia ratione non nubent.
neque nubent
interl.| viri producent
neque nubentur
interl.| femine producentur
sed sunt18 sicut angeli Dei in celo.
18 sunt Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| ecce spiritualis conversatio, id est sine labe corruptionis visione Dei fruentur qui ibi erunt
Numérotation du verset Mt. 22,31 
De resurrectione autem mortuorum non legistis
interl.| in Moyse quem recepistis
marg.| DE  RESURRECTIONE etc. Hoc quidem de resurrectionis condicionibus questioni proposite reddidit. De ipsa vero resurrectione contra infidelitatem eorum ita ait:   De resurrectione autem mortuorum . Ita testimonium ponit, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinet veritatem, quia illi prophetas - ubi aperta sunt testimonia - non recipiunt, sed tantum quinque libros Moysi. Et hic de resurrectione, et alibi de divinitate quedam coram contemptoribus invenitur Dominus dixisse, non ut: ‘Daret sanctum canibus, et mitteret margaritas ante porcos’b, sed quia inter eos qui temptabant erant aliqui qui utiliter audebant, quos pro aliorum immunditia negligi non oportebat.
b Mt. 7, 6: « Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos ».
marg.| Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare, sed prophetas Sadducei non recipiunt.
quod dictum est a Domino19 dicente vobis:
19 Domino Rusch ] Deo Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 22,32 
Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium.
marg.| DEUS  ABRAHAM etc. Qui iam mortui erant quando hec dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem, non enim diceretur Deus non existentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio que cum animabus bona vel mala gesserunt.
marg.| DEUS  ABRAHAM,  ET  ISAAC,  ET  IACOB. Per hoc probat eternitatem animarum, et statim infert: non est Deus mortuorum sed viventium. Ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectione que cum animabus bona vel mala gesserunt.
Numérotation du verset Mt. 22,33 
Et audientes turbe mirabantur in doctrina eius.
interl.| simpliciter gradientes, miracula venerantes sequuntur doctrinam
Numérotation du verset Mt. 22,34 
Pharisei autem audientes quod silentium
interl.| sapienti responsione
marg.| SILENTIUM. Nota venena invidie superari posse, sed difficile conquiescere.
Iesus20 imposuisset Sadduceis
20 Iesus Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
interl.| non habentibus quid dicerent
convenerunt in unum
marg.| CONVENERUNT. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione.
marg.| In temptando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt.
marg.| Iam confutati erant in ostensione denarii, iam viderant etiam Sadduceos obmutescere, sed tantum malivolentia et livor nutrit impudentiam.
Numérotation du verset Mt. 22,35 
et interrogavit21 unus ex eis legis doctor
21 interrogavit Rusch ] + eum Li446@ Li446 Weber
interl.| unus pro omnibus legis doctor, ut si vincat omnes victores habeantur, vel si vincitur solus erubescat
temptans eum:
interl.| non scire desiderans
interl.| cuius non vult esse discipulus
marg.| TEMPTANS  EUM etc. Marcus ait quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: ‘Non longe es a regno Dei’c. Potuit enim fieri ut qui temptans venit, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955vb ; facsim., p. 70b} responso dominico conversus sit. Vel temptatio non est mala quasi volentis decipere, sed cauta volentis amplius experiri ignotum.
c Cf. Mc. 12, 34: « Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare ».
Numérotation du verset Mt. 22,36 
Magister, quod est mandatum magnum
interl.| egregium
in lege?
Numérotation du verset Mt. 22,37 
Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum
interl.| id est diligere debes
marg.| DILIGES  DOMINUM. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit.
marg.| «Deus tuus unus est»d. ‘Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati’e. Hec tria ad dilectionem Dei pertinent. Cuius cogites unitatem, veritatem, voluntatem.
d Dt. 6, 4.
e Ex. 20, 7: « Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Memento ut diem sabbati sanctifices ».
ex toto corde tuo
interl.| ex22 toto intellectu ut nullum in confessione divinitatis relinquas errori locum23 A
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
22 ex] id est praem. Cas574
23 errori locum] inv. Cas574
marg.| EX  TOTO  CORDE. Integritas fidei exprimitur.   In tota anima perfecta obedientia exigitur.   In tota mente, perseverantia ostenditur.B
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
et in24 tota anima tua
24 in Rusch Weber] ex Li446@ Li446
marg.| id est voluntate ut nihil ei contrarium velisC
C ¶Codd. : marg. : Cas574 , interl.: Rusch
et in tota mente tua.
interl.| id est25 in memoria nihil reminiscens quo minus de eo sentiasD
D ¶Codd. : Cas574 Rusch
25 id est] om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 22,38 
Hoc est maximum
interl.| dignitateE
E ¶Codd. : Cas574 Rusch
et primum
interl.| ordineF
F ¶Codd. : Cas574 Rusch
mandatum.
Numérotation du verset Mt. 22,39 
Secundum autem
interl.| etsi in executione sit primumG
simile
interl.| non parH
H ¶Codd. : Cas574 Rusch
est huic:
interl.| quia de dilectioneI
I ¶Codd. : Cas574 Rusch
Diliges proximum tuum
interl.| in proximo quod Dei bonitate factus estJ
J ¶Codd. : Cas574 Rusch
sicut teipsum.
interl.| id est tuam substantiamK
K ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 22,40 
In his duobus mandatis
interl.| id est ad hec duo refertur totus decalogus et monita prophetarum ibi habent finem
marg.| IN  HIS  DUOBUS. Natura ideo due tabule legis date sunt in quibus erant decem precepta legis que sunt decacordum psalterium. Tria in una que sunt ad Deum, septem in altera que sunt ad proximum. In prima primum est: ‘Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Agipti. Non habebis deos alienos’f, quia Christus cum Patre et Filio et Spiritu sancto unus est Deus. Secundum: ‘Non assumes nomen Dei tui in vanum’g, id est nomen Christi non debet in vanum accipi, ut putemus eum factam ‘Per quem omnia facta sunt’h. Quia vero unus Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus. In Spiritu sancto, id est in dono Dei requies nobis promittitur. Unde tertium sequitur: «Memento ut diem sabbati scientifices»i, in eo non facies omne opus. In altera tabula: ‘Honora patrem et matrem, et non occides, non mechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces rem proximi tui’j.
f Cf. Ex. 20, 2-3: « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem que est in celo desuper, et que in terra deorsum, nec eorum que sunt in aquis sub terra ».
g Cf. Ex. 20, 7: « Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra ».
h Cf. Io. 1, 3: « Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est ».
i Ex. 20, 8.
j Cf. Ex. 20, 12-17: « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non mechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt ».
universa26 lex pendet
26 universa ΩJ Weber ] tota Cor3 (vel)
interl.| pendet, quia illo fertur ubi habet finem
et prophete.
Numérotation du verset Mt. 22,41 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 955vb ; facsim., p. 70b} Congregatis autem Phariseis interrogavit eos Iesus
interl.| qui ad temptandum venerant, occasionem dederunt sue confutationis
Numérotation du verset Mt. 22,42 
dicens: Quid vobis videtur de Christo?
marg.| DE  CHRISTO. Sive venit sive venturum credit quem purum hominem asseritis.
Cuius filius est?
interl.| secundum carnem
Dicunt ei: David.
interl.| non reprehenduntur quod David Filium dicunt, sed quia Filius Dei esse non credunt
Numérotation du verset Mt. 22,43 
Ait illis: Quomodo ergo
interl.| si purus est homo
David in spiritu
interl.| non de corde suo sed in Spiritu sancto
vocat eum Dominum
interl.| qui non ante eum secundum vos
dicens27:
27 dicens Rusch Weber Li446@ Li446] dicentes Li446@*
Numérotation du verset Mt. 22,44 
Dixit
marg.| DIXIT. Istud dicere est equalem sibi Filium generare.
Dominus
interl.| Pater
Domino meo
interl.| Filio
marg.| DOMINO. Non secundum quod de eo natus, sed quod de Patre semper fuit.
sede a dextris meis, donec
interl.| non ad horam
ponam inimicos tuos
interl.| inobedientes
scabellum pedum tuorum?
interl.| subiiciam tibi volentes vel nolentes
Numérotation du verset Mt. 22,45 
Si ergo David vocat eum Dominum,
interl.| quod est secundum deitatem
quomodo
marg.| QUOMODO. Repugnantia sunt hec secundum vestrum intellectum.
filius eius est?
interl.| quod est secundum carnem
Numérotation du verset Mt. 22,46 
Et nemo poterat ei respondere28 verbum,
28 ei respondere Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Li446 Weber
marg.| ET  NEMO etc. Nota venena invidie superari posse, sed difficile conquiescere.
neque ausus fuit quisquam
interl.| quia confutati sunt verbis
ex illa die eum amplius interrogare.
interl.| sed aperte comprehensum tradunt romane potestati



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_22)

Notes :