Glossa ordinaria

Capitulum 20

Numérotation du verset Mt. 20,1 

Simile est
regnum celorum
homini patrifamilias
qui exiit primo mane
conducere operarios in vineam suam.
Numérotation du verset Mt. 20,2 

Conventione autem facta
cum operariis1 ex denario diurno
1 operariis Rusch Weber ] operarios Li446@
misit eos in vineam suam.
Numérotation du verset Mt. 20,3 

Et egressus circa horam tertiam
vidit alios stantes in foro otiosos
Numérotation du verset Mt. 20,4 

et dixit illis2: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis.
2 dixit illis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,5 

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam
et nonam horam
et fecit similiter.
Numérotation du verset Mt. 20,6 

Circa undecimam vero
exiit
et invenit alios stantes
et dicit3 illis: Quid hic statis tota die otiosi?
3 dicit Rusch Weber] dixit Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 20,7 

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.
Dicit illis4: Ite et vos in vineam meam.
4 illis Rusch Weber] eis Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 20,8 

Cum sero autem factum esset
dicit dominus
vinee procuratori suo:
Voca operarios
et redde illis mercedem5
5 mercedem Rusch Weber ] + suam Li446@ Li446
incipiens a novissimis
usque ad primos.
Numérotation du verset Mt. 20,9 

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
acceperunt singulos denarios.
Numérotation du verset Mt. 20,10 

Venientes autem et primi
arbitrati sunt quod plus essent accepturi.
Acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Numérotation du verset Mt. 20,11 

Et accipientes
murmurabant adversus patremfamilias
Numérotation du verset Mt. 20,12 

dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei
et estus.
Numérotation du verset Mt. 20,13 

At ille respondens uni eorum
dixit: Amice, non facio tibi iniuriam.
Nonne ex denario convenisti mecum?
Numérotation du verset Mt. 20,14 

Tolle quod tuum est et vade.
Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Numérotation du verset Mt. 20,15 

Aut6 non licet
6 aut Li446 Rusch Weber] an Li446@
mihi quod volo facere?
An oculus tuus nequam est
quia ego bonus sum?
Numérotation du verset Mt. 20,16 

Sic7
7 sic Li446 Rusch Weber] sicut Li446@
erunt novissimi primi8
8 novissimi primi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
et primi novissimi9.
9 primi novissimi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Multi enim sunt vocati
pauci vero electi.
Numérotation du verset Mt. 20,17 

Et ascendens Iesus
Hierosolymam assumpsit duodecim discipulos suos10 secreto et ait illis:
10 suos Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,18 

Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Numérotation du verset Mt. 20,19 

et tradent
eum gentibus
ad deludendum
et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.
Numérotation du verset Mt. 20,20 

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo.
Numérotation du verset Mt. 20,21 

Qui dixit ei: Quid vis?
Ait illi: Dic ut
sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.
Numérotation du verset Mt. 20,22 

Respondens autem Iesus dixit: Nescitis quid petatis.
Potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum?
Dicunt ei: Possumus.
Numérotation du verset Mt. 20,23 

Ait illis: Calicem quidem meum bibetis,
sedere autem ad dexteram meam vel ad11 sinistram non est meum dare vobis
11 vel ad Li446@ Rusch ] et Weber
sed quibus paratum est a Patre meo12.
12 est a Patre meo Rusch Weber ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 20,24 

Et audientes decem
indignati sunt de duobus fratribus.
Numérotation du verset Mt. 20,25 

Iesus autem vocavit eos ad se et ait: Scitis quia principes gentium
dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos?
Numérotation du verset Mt. 20,26 

Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior esse13
13 esse Rusch ] fieri Li446@ Weber
sit vester minister,
Numérotation du verset Mt. 20,27 

et quicumque14 voluerit inter vos primus esse sit15 vester servus.
14 quicumque Li446@ Rusch ] qui Weber |
15 sit Rusch ] erit Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 20,28 

Sicut Filius hominis non venit ministrari
sed ministrare et dare animam suam redemptionem
pro multis.
Numérotation du verset Mt. 20,29 

Et egredientibus illis
ab Hiericho
secute sunt16 eum turba multa.
16 secute sunt Rusch ] secuta est Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 20,30 

Et ecce duo ceci
sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret
et clamaverunt
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 20,31 

Turba autem increpabat eos ut tacerent.
At illi magis clamabant
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Numérotation du verset Mt. 20,32 

Et stetit Iesus
et vocavit eos
et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset Mt. 20,33 

Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Numérotation du verset Mt. 20,34 

Misertus autem eorum Iesus tetigit17 oculos eorum.
17 tetigit Rusch Weber] tegit Li446@ Li446
Et confestim viderunt
et secuti sunt eum.

Capitulum 20

Numérotation du verset Mt. 20,1 
Simile est
interl.| exponit per similem
regnum celorum
interl.| presens Ecclesia
interl.| vita iustorum
marg.| SIMILE  EST  REGNUM  CELORUM. Ostendit per parabolam, quia primi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952rb ; facsim., p. 63b} erunt novissimi et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam ‘universalem Ecclesiam’, que ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est, quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane, hora tertia, sexta, nona, undecima, operarios conduxit a mundi huius initio usque ad finem, ad erudiendam fidelium plebem predicatores mittere non desistit.
marg.| SIMILE  EST  REGNUM  CELUM. Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter.
interl.| paterfamilias conditori qui possidet electos in mundo ut dominus subditos in domo
qui exiit primo mane
marg.| Primo mane manifeste cepit a primo iusto eterna mercede predicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.
conducere operarios in vineam suam.
Numérotation du verset Mt. 20,2 
Conventione autem facta
marg.| CONVENTIONE  AUTEM  FACTA. Id est confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam edificando mandatis decalogi insisterent.
cum operariis1 ex denario diurno
1 operariis Rusch Weber ] operarios Li446@
marg.| EX  DENARIO  DIURNO. Denarius habet imaginem regis qui olim pro decem nummis computabatur. Quanto plus aliquis in cultu Ecclesie laborat decalogi mandatis insistendo, tanto plus informatur in imaginem regis Dei. Predicatores sunt operarii, etiam unusquisque dum fide recta in bono opere persistit. Mane, hora tertia, sexta et nona antiquus et hebraicus populus qui fide recta Deum coluit in electis, ad undecimam gentiles vocantur. Possunt etiam diversitates horarum in unoquoque notari per momenta etatum. Mane quippe intellectus nostri pueritia est, hora tertia adolescentia, quia iam sol in altum proficit. Sexta iuventus cum plenitudo roboris solidatur. Nona senectus, quando sol, id est calor etatis, descendit. Undecima decrepita etas. In omnibus his aliqui ad bonam vitam perducuntur. Qui sibi vivit ut otiosus redarguitur. Qui et usque ad ultimam etatem differt, recte ei dicitur:   Quid hic statis tota die otiosi , id est vel in ultimis resipiscite.
misit eos in vineam suam.
interl.| prima hora ab Adam usque ad Noe
Numérotation du verset Mt. 20,3 
Et egressus circa horam tertiam
interl.| a Noe usque ad Abraham
vidit alios stantes in foro otiosos
interl.| quasi venales si quis digne emere vellet a bono tamen opere cessantes
Numérotation du verset Mt. 20,4 
et dixit illis2: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis.
2 dixit illis Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,5 
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam
interl.| ab Abraham usque ad Moysen
et nonam horam
interl.| a Moyse usque ad adventum Domini
et fecit similiter.
Numérotation du verset Mt. 20,6 
Circa undecimam vero
interl.| ab adventu Domini usque ad finem mundi
exiit
interl.| per seipsum apparuit qui prius per patres innotuit
et invenit alios stantes
interl.| gentilem populum a bono opere torpentem
et dicit3 illis: Quid hic statis tota die otiosi?
3 dicit Rusch Weber] dixit Li446@ Li446
interl.| omni tempore pro salute laborare negligitis
Numérotation du verset Mt. 20,7 
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.
interl.| vias vite nemo nobis predicavit
Dicit illis4: Ite et vos in vineam meam.
4 illis Rusch Weber] eis Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 20,8 
Cum sero autem factum esset
interl.| cum finis mundi vel cuiuslibet venisset
dicit dominus
interl.| Pater
vinee procuratori suo:
interl.| Filio cui omnia dedit in manusa
a Cf. Io. 3, 35: « Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius ».
Voca operarios
interl.| statue ante tribunal tuum
et redde illis mercedem5
5 mercedem Rusch Weber ] + suam Li446@ Li446
interl.| unicuique secundum opera sua prout gessit
incipiens a novissimis
marg.| A NOVISSIMIS, quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt equales his qui ab initio mundi ceperunt, omnes quidem idem celum, sed: ‘Stella differt a stella in claritate’b.
b Cf. 1Cor. 15, 41: « Alia claritas solis, alia claritas lune, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate ».
marg.| A novissimis incepit dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxitc.
c Cf. Lc. 23, 42-43: « Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso ».
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952va ; facsim., p. 64a} Quia prius aliquando emunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.
usque ad primos.
Numérotation du verset Mt. 20,9 
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
interl.| gentiles vel qui decrepiti sunt vocati
acceperunt singulos denarios.
interl.| eandem eternitatem cum his qui ab initio mundi vocati sunt
Numérotation du verset Mt. 20,10 
Venientes autem et primi
interl.| id est Iudei
arbitrati {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952va ; facsim., p. 64a} sunt quod plus essent accepturi.
interl.| digniorem locum in regno qui prius in tabernaculo
Acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
interl.| conformitatem claritatis corporis Christi
Numérotation du verset Mt. 20,11 
Et accipientes
marg.| ET  ACCIPIENTES, quia antiqui patres in infernum descendentes a gloria dilati sunt, quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt qui post longa inferni tempora ad gaudia pervenerunt.
marg.| ET  ACCIPIENTES. Hi sunt qui in initio nascentis Ecclesie vocatis ex gentibus se preponebant, quasi populus Dei ab initio mundi, et illi canes qui pondus observationum portabant. Sed qui non venit superbos vocare iustos, sed humiles penitentes, cui magis placet humilis confessio malorum, quam superba gloriatio bonorum, subdit:   Amice non facio tibi iniuriam . Non dolent quasi fraudati sua mercede, sed ritu invidorum quod illi plus quam merentur, accipiunt et non tam ipsi plus accipere, quam alios nihil vel minimus accipere desiderant, quasi alterius consortio sibi premium minuatur.
murmurabant adversus patremfamilias
marg.| MURMURABANT  ADVERSUS  PATREMFAMILIAS etc. Queritur quomodo accipientes murmurasse dicantur, cum illa in beatitudine omnis invidia et murmuratio prorsus removenda sit? Sed hic est mos divine Scripture ut cum de multis in collectione agat, quedam tantum quibusdam de illa collectione, et non toti collectioni tribuat iuxta illud prophete: «Eduxit eos cum argento et auro»d et inde: «Et induxit eos in montem»e cum tamen illi qui de Egypto exierunt, omnes preter Caleb6 et Iosue propter incredulitatem suam in deserto perierunt, quorum filii in montem sanctificationis inducti sunt. Ita ergo et de primis accipientibus quidam et non omnes murmurant, qui tamen post accipiunt. Sicut sepe contingit quod multi Domino per longa tempora servierunt, alii autem mox in principio sue conversionis martyrio vel aliquo modo ad denarium recipiendum translati sunt. Quod audientes qui diu laboraverunt, scilicet quod alii statim ad premium transferuntur, ipsi autem tanto tempore in labore detinentur, de dilatione premii quasi murmurare videntur. Potest etiam dici de malis qui in principio quidem boni fuerunt, sed bonum quod inceperunt ad finem non perduxerunt. Unde non illi qui denarium acceperunt sed isti qui in bonitate non perstiterunt premio privati murmurant, quia denario carebant qui in principio boni, pro quo etiam principio cum primis accipientibus connumerantur, se promeruisse crediderant.
d Ps. 104, 37.
e Ps. 77, 54.
6 Caleb] scrips., Caleph Rusch
Numérotation du verset Mt. 20,12 
dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei
interl.| id est qui diu sub onere legis sudavimus et longiora carnis temptamenta sustinuimus
et estus.
interl.| carnis
Numérotation du verset Mt. 20,13 
At ille respondens uni eorum
interl.| quia par erat omnibus murmurandi ratio
interl.| prime hore operario
dixit: Amice, non facio tibi iniuriam.
interl.| reddo quod debeo
Nonne ex denario convenisti mecum?
interl.| non enim promisi tibi nisi conformitatem meam
Numérotation du verset Mt. 20,14 
Tolle quod tuum est et vade.
interl.| reddo tibi secundum opus tuum in te itaque iustus sum
Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
interl.| gratia est et misericordia ut coequalis et concorporalis tibi fiat populus gentilis
Numérotation du verset Mt. 20,15 
Aut7 non licet
7 aut Li446 Rusch Weber] an Li446@
marg.| AUT  NON  LICET. Stulta questio contra bonitatem Dei. Querendum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952vb ; facsim., p. 64b} esse non si daret quod non deberet, sed si non daret quod deberet.
mihi quod volo facere?
interl.| nonne est potestas iudicis, vel iustitiam facere, vel misericordiam cui vult impendere
An oculus tuus nequam est
interl.| intentio qua ad primatum niteris
marg.| AN  OCULUS  TUUS  NEQUAM  EST. Vere Iudei pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui ut salve fierent.
quia ego bonus sum?
interl.| invidia plenus cui mea non placet benignitas
Numérotation du verset Mt. 20,16 
Sic8
8 sic Li446 Rusch Weber] sicut Li446@
interl.| sicut ostensum est
erunt novissimi primi9
9 novissimi primi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| gentiles vel qui maioris videntur meriti, sunt minores et e converso
marg.| SIC  ERUNT  NOVISSIMI  PRIMI. AUGUSTINUS. Id est Iudei de capite vertentur in caudam, et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomio:"Advena qui tecum moratur ascendet super te, ille erit in caput, et tu eris in caudam"f.
f Cf. Dt. 28, 43: « Advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior ».
marg.| Sed tamen nec omnes primi , nec omnes   novissimi , ad numerum electorum pertinent.
et primi novissimi10.
10 primi novissimi Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| Iudei
interl.| qui confitentur se nosse Deum factis autem negant
Multi enim sunt vocati
interl.| ad fidem
pauci vero electi.
interl.| ad regnum
Numérotation du verset Mt. 20,17 
Et ascendens Iesus
interl.| secundum situm loci
Hierosolymam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952vb ; facsim., p. 64b} assumpsit duodecim discipulos suos11 secreto et ait illis:
11 suos Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 20,18 
Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
interl.| a Iuda
marg.| ECCE  ASCENDIMUS etc. HIERONYMUS. Hoc sepe eis dixerat, sed quia multis interpositis poterat labi de memoria, iturus Hierusalem et apostolos secum ducturus ad temptationem eos parat, ne de ignominia crucis scandalizentur, et passionis penam, et resurrectionis gloriam predicit ut cum morientem viderint, resurrecturum non dubitent.
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Numérotation du verset Mt. 20,19 
et tradent
interl.| Iudei
eum gentibus
interl.| Pilato et ministris romanorum
ad deludendum
interl.| «Ave rex Iudeorum»g
g Io. 19, 3.
marg.| AD  ILLUDENDUM 12 etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari, sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum cua amaritudine redire debeamus.
12 sic Rusch
et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.
interl.| ut tam cita resurrectio evacuet scandalum crucis
Numérotation du verset Mt. 20,20 
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo.
marg.| TUNC  ACCESSIT etc. Audita resurrectione, putavit eum illico, immemor secundi adventus, regnaturum, et aviditate feminea presentia cupit, immemor futurorum.
Numérotation du verset Mt. 20,21 
Qui dixit ei: Quid vis?
interl.| non de ignorantia, sed ut illa palam proferat et ipsa sit occasio docendi
Ait illi: Dic ut
marg.| DIC  UT. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia etsi impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.
sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.
Numérotation du verset Mt. 20,22 
Respondens autem Iesus dixit: Nescitis quid petatis.
interl.| matre petente filiis respondet quorum voluntate illa petierat
marg.| NESCITIS. Qui sedem glorie petitis vel queritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris.
Potestis
marg.| POTESTIS. Et hoc sciebat quod eius passionem poterant imitari. Sed hoc dicit ut eo interrogante et illis respondentibus omnes audiamus, quia nemo potest cum Christo regnare nisi passionem eius sit imitatus.
bibere calicem quem ego bibiturus sum?
interl.| quid ante humilitatem passionis vultis exaltari
Dicunt ei: Possumus.
interl.| inexpertis levius videtur quod experti timuissent
Numérotation du verset Mt. 20,23 
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis,
marg.| CALICEM  QUIDEM. Ut Iacobus ab Herode truncatus, et Ioannes in ferventis olei dolium missus et in Pathmos relegatus animo non defuit martyrio.
sedere autem ad dexteram meam vel ad13 sinistram non est meum dare vobis
13 vel ad Li446@ Rusch ] et Weber
interl.| nondum humiliatis
marg.| NON  EST  MEUM. Hoc est regnum celorum non est dantis sed accipientis: «Non enim personarum acceptio est apud Deum»h. Sed quicumque dignus est accipit quod non paratum persone est sed vite. Si itaque tales estis qui consequamini quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel non est meum dare superbis quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953ra ; facsim., p. 65a} estis, sed estote alii, id est humiliamini qui iam vultis exaltari, et est paratum vobis.
h Rm. 2, 11.
sed quibus paratum est {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953ra ; facsim., p. 65a} a Patre meo14.
14 est a Patre meo Rusch Weber ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 20,24 
Et audientes decem
marg.| ET  AUDIENTES. Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.
indignati sunt de duobus fratribus.
interl.| non matri quam ipsi miserant ad grandia petenda, ignorantes mensuram suam immodica cupiditate exarserunt
Numérotation du verset Mt. 20,25 
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: Scitis quia principes gentium
marg.| SCITIS. Ac si dicat: vos more secularium petitis, per prelationem venire vult ad requiem vel regni possessionem.
marg.| Scitis , quia principes gentium. Humilis et mitis magister nec immodice cupiditatis duos arguit, nec decem indignationis et livoris, sed convenienti exemplo docet eos frustra immoderata quesisse aut istos super eorum desiderio doluisse, cum ad summa, non potentia sed humilitate veniatur.
dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos?
Numérotation du verset Mt. 20,26 
Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior esse15
15 esse Rusch ] fieri Li446@ Weber
interl.| cum e contra ad summam virtutum veniatur, non imperando sed ministrando
sit vester minister,
interl.| non primatum ambiendo, sed humiliter devitando
Numérotation du verset Mt. 20,27 
et quicumque16 voluerit inter vos primus esse sit17 vester servus.
16 quicumque Li446@ Rusch ] qui Weber
17 sit Rusch ] erit Li446@ Weber
interl.| quod caritas non condicio exigit
Numérotation du verset Mt. 20,28 
Sicut Filius hominis non venit ministrari
interl.| exemplum ponit ut si verbis non credunt erubescant ad opera
sed ministrare et dare animam suam redemptionem
interl.| non tantum predicando vel miraculis admonendo, sed animam quam pro nobis accepit impendendo
pro multis.
interl.| non omnibus sed predestinatis
Numérotation du verset Mt. 20,29 
Et egredientibus illis
interl.| post resurrectionem gentes credunt in eum
marg.| EGREDIENTIBUS. Mystice: Christo de presentis vite defectu ad celos redeunte, et omnibus electis iam celum cum eo ingredientibus cepit uterque populus diu perfidia cecus spem salutis et illuminationis habere visum, et desideranter querere.
marg.| Nisi ab Hierusalem descendisset in Hiericho, populus usque hodie in tenebris sederet. Sed ideo descendit ut multos secum traheret.
ab Hiericho
interl.| luna, et significat defectum nostre mortalitatis
secute sunt18 eum turba multa.
18 secute sunt Rusch ] secuta est Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 20,30 
Et ecce duo ceci
interl.| uterque populus sine Christo cecus
marg.| ECCE  DUO  CECI. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus qui ex magna felicitate eiectus notissime erat miserie. Cecus nempe et mendicus. Unde et nomen eius memorat et nomen patris eius Barthimeus ‘Thimei filius’ quod in aliis non facile occurrit, nisi in Iairo qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati magnam famam miraculo comparavit.
marg.| Veniens Hiericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen evangelii predicavit Iudeis, exiens duos quia post resurrectionem Iudeis et gentibus, de quibus Marcus unum ponit qui gentibus scribit.
sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret
interl.| iam voto Christum cognoscere cupientes adventus eius preconia audierunt
et clamaverunt
interl.| magno desiderio illuminari postulaverunt confessi David filium
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
interl.| quem Deum credimus filium hominis factum
Numérotation du verset Mt. 20,31 
Turba autem increpabat eos ut tacerent.
interl.| carnalia desideria vel persecutiones obstabant
At illi magis clamabant
interl.| orando, pulsando, insistebant, donec strepitum turbe vincerent
dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
interl.| quia fides incarnationis temporalis ad eterna intelligenda nos preparat
Numérotation du verset Mt. 20,32 
marg.| ET  STETIT  IESUS. Transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem misertus, per verbi eternitatem que non movetur lumen reddit.
marg.| Quia ceci sequi non poterant, stat et iubet vocari, ne turba prohibeat.
et vocavit eos
interl.| transeunte Iesu ceci admoniti sunt ut illuminentur et a stante illuminati sunt
et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
interl.| non ignorat sed audire vult confessionem qui noverat intentionem
Numérotation du verset Mt. 20,33 
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Numérotation du verset Mt. 20,34 
Misertus autem eorum Iesus tetigit19 oculos eorum.
19 tetigit Rusch Weber] tegit Li446@ Li446
interl.| oculos tangit qui radiis sue lucis conscientiam illustrat
Et confestim viderunt
interl.| fide
et secuti sunt eum.
interl.| imitatione



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_20)

Notes :