Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,1 

Tunc accesserunt
ad eum ab Hierosolymis scribe et Pharisei dicentes:
Numérotation du verset Mt. 15,2 

Quare discipuli tui transgrediuntur
traditiones1 seniorum?
1 traditiones Cas574 Li446@ Rusch ] traditionem Weber
Non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Numérotation du verset Mt. 15,3 

Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos
transgredimini mandatum2 Dei propter traditionem vestram3? Nam Deus dixit:
2 mandatum Cor3 (vel) Li446 Li446@ Rusch Weber ] mandata ΩJ |
3 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 15,4 

Honora patrem et matrem4
4 patrem et matrem sic Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. non habent TUUM nec TUAM ) Cor4 (in ** cancellatum est TUUM et TUAM ) Li446@ Rusch Weber ] patrem tuum et matrem tuam Cas574 ΩJ (grecus anti. glo. et Ieronimus sic habent) Cor2²
et qui maledixerit patri vel matri
morte moriatur.
Numérotation du verset Mt. 15,5 

Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit
patri vel matri: Munus quodcumque est ex me
tibi proderit
Numérotation du verset Mt. 15,6 

et non honorificabit5 patrem suum aut6 matrem suam7 et
5 honorificabit Cor3 (grecus et aliqui antiqui) Li446 Li446@ Rusch Weber ] honorificavit Cor 3 (Ieronymus Rabanus, sed non exponunt) ΩJ |
6 suum aut Li446@ Rusch Weber] et Li446 |
7 suam Li446@ ΩJ Rusch ] om. Li446 Weber |
irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram8.
8 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@
Numérotation du verset Mt. 15,7 

Hypocrite,
bene prophetavit de vobis Isaias9
9 Isaias Cor2 V (propheta) Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **) Li446 Li446@ Rusch Weber ] + propheta Cor2 (grecus anti. glossa habent) Cor2² Cas574@
dicens:
Numérotation du verset Mt. 15,8 

Populus hic labiis me honorat
cor autem eorum longe est a me.
Numérotation du verset Mt. 15,9 

Sine causa autem colunt me
docentes doctrinas et mandata hominum.
Numérotation du verset Mt. 15,10 

Et convocatis ad se turbis
dixit eis: Audite et intelligite.
Numérotation du verset Mt. 15,11 

Non quod intrat in os coinquinat hominem
sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,12 

Tunc accedentes discipuli eius
dixerunt ei: Scis quia Pharisei
audito verbo hoc10 scandalizati sunt?
10 verbo hoc Rusch ] inv. Li446@ | hoc om. Weber
Numérotation du verset Mt. 15,13 

At ille respondens ait: Omnis plantatio
quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur.
Numérotation du verset Mt. 15,14 

Sinite illos
ceci sunt
et11 duces cecorum.
11 et Cor2 V (grecus anti et glossa) Cor2 ² Rusch ] om. Cor4 ( ET cancellatum est in ** )Li446@ Weber
Cecus autem si ceco ducatum prestet ambo in foveam cadunt.
Numérotation du verset Mt. 15,15 

Respondens autem Petrus
dixit ei: Edissere
nobis parabolam istam.
Numérotation du verset Mt. 15,16 

At ille dixit:
Adhuc et vos sine intellectu estis?
Numérotation du verset Mt. 15,17 

Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur?
Numérotation du verset Mt. 15,18 

Que autem procedunt de ore
de corde exeunt
et ea coinquinant hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,19 

De corde enim
exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie.
Numérotation du verset Mt. 15,20 

Hec sunt que coinquinant hominem.
Non lotis autem
manibus manducare non coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,21 

Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Numérotation du verset Mt. 15,22 

Et ecce mulier Chananea
a finibus illis
egressa clamavit
dicens ei: Miserere mei12, Domine fili David. Filia mea male a demonio vexatur.
12 dicens... mei Cor2 (grecus anti. glossa)
Numérotation du verset Mt. 15,23 

Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes: Dimitte eam quia clamat post nos.
Numérotation du verset Mt. 15,24 

Ipse autem respondens ait: Non sum missus
nisi ad oves que perierant13 domus Israel.
13 perierant Rusch ] perierunt Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 15,25 

At illa venit
et adoravit eum
dicens: Domine,
adiuva me.
Numérotation du verset Mt. 15,26 

Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum
et mittere canibus.
Numérotation du verset Mt. 15,27 

At illa dixit: Etiam Domine,
nam et catelli edunt
de micis que cadunt de mensa
dominorum suorum.
Numérotation du verset Mt. 15,28 

Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier, magna est fides tua.
Fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius14 ex illa hora.
14 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Mt. 15,29 

Et cum transisset inde Iesus,
venit secus mare Galilee et ascendens in montem
sedebat ibi.
Numérotation du verset Mt. 15,30 

Et accesserunt
ad eum
turbe
multe
habentes secum mutos,
claudos15,
15 claudos Cor4 ( ET cancellatum est in ** ) ] et praem. Cor2 (grecus anti. glossa et Iheronimus habent) Cor2Cor2 V (propheta), Cor4 ( PROPHETA cancellatum est in **)
cecos,
debiles,
et alios multos et proiecerunt eos
ad pedes eius
et curavit eos,
Numérotation du verset Mt. 15,31 

ita ut turbe mirarentur
videntes mutos loquentes,
claudos ambulantes,
cecos videntes
et magnificabant
Deum Israel.
Numérotation du verset Mt. 15,32 

Iesus autem
convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbe,
quia triduo iam perseverant mecum
et non habent
quod manducent
et dimittere eos
ieiunos nolo
ne deficiant in via.
Numérotation du verset Mt. 15,33 

Et dicunt ei discipuli:
Unde ergo nobis in deserto
panes tantos16
16 tantos Cor2 (anti. glossa) Cor2² ] tanti Cor2 (grecus)
ut saturemus turbam tantam?
Numérotation du verset Mt. 15,34 

Et ait illis Iesus: Quot panes habetis?
At illi dixerunt: Septem
et paucos pisciculos.
Numérotation du verset Mt. 15,35 

Et precepit turbe ut discumberent super terram.
Numérotation du verset Mt. 15,36 

Et accipiens
septem panes et pisces
et17 gratias agens, fregit
17 et Cor2 V ( anti. ) Rusch Weber ] om. Cor2 V (grecus non hab. et quidam! anti. glo.) Li446@
et dedit discipulis18
18 discipulis Rusch ] + suis Li446@ Weber
et discipuli dederunt populo.
Numérotation du verset Mt. 15,37 

Et comederunt omnes
et saturati sunt.
Et quod superfuit19 de fragmentis
19 superfuit Rusch Weber ] superfluit Li446@
tulerunt septem sportas plenas.
Numérotation du verset Mt. 15,38 

Erant autem qui manducaverunt20 quatuor millia hominum
20 manducaverunt Rusch Weber ] manducaverant Cor3 (vel) Li446 Li446@
extra parvulos et mulieres.
Numérotation du verset Mt. 15,39 

Et dimissa turba
ascendit in naviculam et venit in fines Magedan.

Capitulum 15

Numérotation du verset Mt. 15,1 
Tunc accesserunt
marg.| TUNC  ACCESSERUNT. Homines Genesar minus docti credunt, sed qui sapientes videntur ad pugnam veniunt.A
A ¶Codd. : Cas574 (interl.) Rusch
ad eum ab Hierosolymis scribe et Pharisei dicentes:
Numérotation du verset Mt. 15,2 
Quare discipuli tui transgrediuntur
interl.| mira stultitia: filius hominis1 traditionibus hominum non est subiectusB
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
1 hominis Cas574 ] Dei Rusch
traditiones2 seniorum?
2 traditiones Cas574 Li446@ Rusch ] traditionem Weber
interl.| non DeiC
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
Non enim lavant manus suas cum panem manducant.
marg.| NON  ENIM  LAVANT  MANUS. Intus nihil3 arguunt qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.D
D ¶Codd. : Cas574 Rusch
3 nihil] non Cas574
Numérotation du verset Mt. 15,3 
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos
marg.| QUARE  ET  VOS. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones4 hominum quare arguitis discipulos qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant.E
E ¶Codd. : Cas574 Rusch
4 propter traditiones] pro traditionibus Cas574
transgredimini mandatum5 Dei propter traditionem vestram6? Nam Deus dixit:
5 mandatum Cor3 (vel) Li446 Li446@ Rusch Weber ] mandata ΩJ
6 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@
interl.| imbecillitati consulensF
F ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 15,4 
Honora patrem et matrem7
7 patrem et matrem sic Cor1 P Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. non habent tuum nec   tuam ) Cor4 (in ** cancellatum est   tuum et  tuam ) Li446@ Rusch Weber ] patrem tuum et matrem tuam Cas574 ΩJ Cor2 V (grecus anti. glo. et Ieronimus sic habent) Cor2²
interl.| dando necessariaG
G ¶Codd. : Cas574 Rusch
et qui maledixerit patri vel matri
interl.| debitis obsequiis parentes indignos iudicaveritH
H ¶Codd. : Cas574 Rusch
morte moriatur.
interl.| eternaI
I ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 15,5 
marg.| VOS  AUTEM  DICITIS. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere8 parentibus compellitis, quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat9 consecrata comedere. Vel quod Deo offero tibi ipsi prodest.J
J ¶Codd. : Cas574 Rusch
8 filios dicere] inv. Cas574
9 timeat] timeant Cas574
marg.| Impietatem sub nomine pietatis inducunt, qui10 docent quod oblatio Domini qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 947ra ; facsim., p. 53a} verus est pater obsequiis parentum preferatur, et hoc pro lucris suis. Unde et11 patres, ne sacrilegii crimen incurrant, Deo consecrata devitant et egestate conficiuntur.K
K ¶Codd. : Cas574 Rusch
10 qui] om. Cas574
11 et] om. Cas574
Quicumque dixerit
marg.| Quicumque dixerit scilicet vita eterna dignus erit. Vel dixerit, id est dicere poterit.L
L ¶Codd. : Cas574 Rusch
patri vel matri: Munus quodcumque est ex me
interl.| Deo devotum
tibi proderit
marg.| PRODERIT etc. Quasi: non. Immo sacrilegus esses si acciperes quia Deo devovi. Vel tibi proderit si Deo dedero.M
M ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 15,6 
et non honorificabit12 patrem suum aut13 matrem suam14 et
12 honorificabit Cor3 (grecus et aliqui antiqui) Li446 Li446@ Rusch Weber ] honorificavit Cor 3 (Ieronymus Rabanus, sed non exponunt) ΩJ
13 suum aut Li446@ Rusch Weber] et Li446
14 suam Li446@ ΩJ Rusch ] om. Li446 Weber
interl.| itaN
N ¶Codd. : Cas574 Rusch
irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram15.
15 vestram Rusch Weber ] nostram Li446@
interl.| de sustentandis parentibusO a
a ¶Fons : ANSELMUS LAUDUNENSIS (?), Enarrationes in Mt. 15, 6, PL 162, 1387B-C: «Et ideo Dei mandatum de sustinendis parentibus fecistis irritum, propter traditionem [1387C] vestram, vestrae scilicet avaritiae servientes ».
O ¶Codd. : Cas574 Rusch
interl.| que vestre servit avaritieP
P ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 15,7 
Hypocrite,
interl.| simulatoresQ
Q ¶Codd. : Cas574 Rusch
bene prophetavit de vobis Isaias16
16 Isaias Cor2 V (propheta) Cor4 ( propheta cancellatum est in **) Li446 Li446@ Rusch Weber ] + propheta Cor2 (grecus anti. glossa habent) Cor2² Cas574@
interl.| quia bene convenit moribus eorumR
R ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| BENE  PROPHETAVIT. Previdit Isaias in spiritu simulationem Iudeorum quod in dolo repugnarent evangelio.S
S ¶Codd. : Cas574 Rusch
dicens:
interl.| in persona Domini
Numérotation du verset Mt. 15,8 
Populus hic labiis me honorat
marg.| LABIIS  ME  HONORAT. «Magister, scimus quia verax es»b. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et que vera est in eis non est.
b Mt. 22, 16.
cor autem eorum longe est a me.
interl.| ideo
Numérotation du verset Mt. 15,9 
Sine causa autem colunt me
interl.| non habituri mercedem cum veris cultoribus
docentes doctrinas et mandata hominum.
interl.| contemptis divinis
Numérotation du verset Mt. 15,10 
Et convocatis ad se turbis
interl.| que in Dei mandatis sitiebant
dixit eis: Audite et intelligite.
Numérotation du verset Mt. 15,11 
Non quod intrat in os coinquinat hominem
interl.| AUGUSTINUS. Non timeo immunditiam obsonii sed cupiditatis
marg.| NON  QUOD  INTRAT etc. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothicum in hoc quod Dei creatura est.
marg.| Uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.
sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.
interl.| verba malitiam cordis exprimentia
Numérotation du verset Mt. 15,12 
Tunc accedentes discipuli eius
marg.| TUNC  ACCEDENTES etc. Phariseorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est indignati sunt.
dixerunt ei: Scis quia Pharisei
interl.| quorum religio est in cibis
audito verbo hoc17 scandalizati sunt?
17 verbo hoc Rusch ] inv. Li446@ | hoc om. Weber
marg.| SCANDALIZATI  SUNT. Scandalon vel scandalum grece ‘nos offendiculum’ vel ‘ruinam’ vel ‘impactionem pedis’ possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est occasionem ruine dederit.
Numérotation du verset Mt. 15,13 
At ille respondens ait: Omnis plantatio
interl.| doctores cum sequacibus suis qui non habent fundamentum Christum cor figentes in terrenis
interl.| carnalis cupiditas cui consulunt
quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur.
interl.| de terra viventium
Numérotation du verset Mt. 15,14 
Sinite illos
marg.| SINITE. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: «Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita»c.
c Tit. 3, 10.
ceci sunt
interl.| ceci traditionibus tenebrosis luce mandatorum Dei privati
et18 duces cecorum.
18 et Cor2 V (grecus anti et glossa) Cor2 ² Rusch ] om. Cor4 ( et cancellatum est in ** )Li446@ Weber
interl.| quia non solum sibi non prospiciunt, sed etiam alios in precipitium trahunt
Cecus autem si ceco ducatum prestet ambo in foveam cadunt.
Numérotation du verset Mt. 15,15 
Respondens autem Petrus
interl.| ad predicta
dixit ei: Edissere
marg.| EDISSERE. Quod aperte est dictum putant apostoli per parabolam dictum.
marg.| Vitiosus est auditor qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.
nobis parabolam istam.
interl.| quasi mystica sit in hoc intelligentia
Numérotation du verset Mt. 15,16 
At ille dixit:
interl.| increpative
Adhuc et vos sine intellectu {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 947rb ; facsim., p. 53b} estis?
interl.| putatis mysticum quod est proprie dictum
Numérotation du verset Mt. 15,17 
Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur?
interl.| post digestiones
Numérotation du verset Mt. 15,18 
Que autem procedunt de ore
interl.| verba autem turpia vel nociva
de corde exeunt
interl.| de cordis immunditia
et ea coinquinant hominem.
interl.| inquinatum cogitatione magis inquinat sordida locutione
Numérotation du verset Mt. 15,19 
De corde enim
marg.| DE  CORDE  ENIM. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.
exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie.
Numérotation du verset Mt. 15,20 
Hec sunt que coinquinant hominem.
interl.| intus latentia
Non lotis autem
interl.| exteriora autem
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 947rb ; facsim., p. 53b} NON  LOTIS. Spiritualia dicta prophetarum de cordis et corporis castigatione, ut hec: «Lavamini mundi estote»d. Pharisei carnaliter de solo corpore accipiebant quod vanum est fieri.
d Is. 1, 16.
manibus manducare non coinquinat hominem.
Numérotation du verset Mt. 15,21 
Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
interl.| que fuerunt civitates gentilium
marg.| ET  EGRESSUS  INDE etc. Relictis calumniatoribus intrat fines Tyri et Sidonis ut filiam liberaret, et per fidem gentilis femine perfidiam scribarum argueret.
marg.| Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Iudeorum, per predicationem iturus ad gentes.
Numérotation du verset Mt. 15,22 
Et ecce mulier Chananea
interl.| Ecclesia de gentibus
marg.| ET  ECCE  MULIER. Idem Marcus dicit nisi quod ait Iesum fuisse in domo cum mulier venite. Mattheus per ista verba:   Dimitte eam quia clamat post nos, innuit quod post ambulantem. Iesum preces emisit. Venit ergo mulier in domum ubi erat Iesus, sed quia Mattheus ait:   Non respondit ei verbum , dedit intelligere quia ambo tacuerunt, et in silentio egressum esse Iesum, et ita cetera contexuntur que in nullo discordant.
e Mc. 7, 24-25: « Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius ».
a finibus illis
interl.| a pristina conversatione
egressa clamavit
interl.| per fidem, unde novit clamare Filium David
dicens ei: Miserere mei19, Domine fili David. Filia mea male a demonio vexatur.
19 dicens... mei Cor2 (grecus anti. glossa)
marg.| CLAMAVIT etc. Per fidem clamat. Unde novit vocare filium David, Christi Incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est pro populo suo nondum credente ut ipsi a fraude diaboli absolvantur. Vel filia est ‘anima’ vel ‘conscientia’ cuiuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fedata conscientia.
Numérotation du verset Mt. 15,23 
Qui non respondit ei verbum.
interl.| ut probaret patientia et longanimitatem
marg.| QUI  NON  RESPONDIT. Non de superbia sed ne sit contrarius sententie sue: «In viam gentium ne abieritis»f. Unde vitat calumniam Iudeorum, gentium autem salus passionis et resurrectionis tempori servatur.
f Mt. 10, 5.
marg.| Mystice. Qui non respondit. Si ad primam petitionem Ecclesie Dominus salutem anime differt dare, non est desperandum, vel a petendo cessandum, sed magis precibus insistendum, et ad Deum, et ad sanctos donec orent pro Ecclesia, et tunc perficietur oratio.
Et accedentes discipuli eius
interl.| mysterii ignari vel misericordia moti vel importunitate eius carere cupientes
rogabant eum dicentes: Dimitte eam quia clamat post nos.
interl.| quam tenes non exaudiendo
Numérotation du verset Mt. 15,24 
Ipse autem respondens ait: Non sum missus
interl.| corporali missione
marg.| NON  SUM  MISSUS. Quasi diceret: prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Iudeis, et sic adducere alias oves, et hoc designo petitionem huius differendo.
nisi ad oves que perierant20 domus Israel.
20 perierant Rusch ] perierunt Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 15,25 
At illa venit
interl.| que longe clamabat consecuta est
et adoravit eum
interl.| ut Deum
dicens: Domine,
interl.| supra: ‘Fili David’
adiuva me.
Numérotation du verset Mt. 15,26 
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum
marg.| PANEM  FILIORUM. Verbum salutis, quod prius debetur Iudeis, non est bonum dare {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 947va ; facsim., p. 54a} canibus vel gentibus canina rabie latrantibus semper.
Numérotation du verset Mt. 15,27 
At illa dixit: Etiam Domine,
interl.| verum est
marg.| ETIAM  DOMINE. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesie, et patientia, et humilitas predicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia totiens despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat.
nam et catelli edunt
interl.| non mereor panem vel sedere ad mensam, sed contenta sum reliquiis
marg.| NAM  ET  CATELLI. ‘Mensa’ est sacra Scriptura, ‘mice puerorum’ sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa, quia Scripture humiliter subditi,   catelli : gentes humiles. Parvuli edunt non panes non crustas, id est non littere superficiem, sed medullam.
de micis que cadunt de mensa
interl.| quas Iudei vilipendebant
dominorum suorum.
interl.| Ideorum quibus Scriptura primo loco apposita est
Numérotation du verset Mt. 15,28 
Tunc respondens Iesus ait illi: O mulier, magna est fides tua.
marg.| MAGNA  EST  FIDES. Sic superius de centurione: «Non inveni tantam fidem in Israel»g, qui similiter ut hec Chananea fidem gentium presignabat.
g Mt. 8, 10.
marg.| Magna est fides gentium que in auditu auris obediunt, et ideo salutem sibi suisque impetrat. Quia puerum centurionis et filiam Chananee non veniens ad eos sanat, significat gentes ad quas non venit per presentiam salvandas per verbum suum.
Fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius21 ex illa hora.
21 eius Rusch ] illius Weber
marg.| ET  SANATA  EST  FILIA etc. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes qui nec sapere nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantura diabolo.
Numérotation du verset Mt. 15,29 
Et cum transisset inde Iesus,
marg.| ET  CUM  TRANSISSET etc. Cum in filia Chananitidis salutem gentium presignasset, revertitur in Iudeam, quia ‘cum plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet’h.
h Cf. Rm. 11, 25-26: « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc - ut non sitis vobis ipsis sapientes-, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
venit secus mare Galilee et ascendens in montem
interl.| ut auditores erigat ad superna
marg.| IN  MONTEM. Dominus in monte, verbum in alto sedet, quia in sua maiestate non posset intelligi.
sedebat ibi.
interl.| quia requies non nisi in celestibus est querenda
Numérotation du verset Mt. 15,30 
Et accesserunt
interl.| mente devota
ad eum
interl.| regnante in celo
turbe
interl.| fidelium
multe
interl.| quos secum ducunt doctrina et exemplo
habentes secum mutos,
interl.| a confessione Christi
claudos22,
22 claudos Cor4 ( et cancellatum est in ** ) ] et praem. Cor2 (grecus anti. glossa et Iheronimus habent) Cor2Cor2 V (propheta), Cor4 (  propheta cancellatum est in **)
interl.| claudos, per devia pravi operis non recte euntes
cecos,
interl.| a lumine fidei
marg.| CECOS. Ceci sunt qui non intelligunt etiam si obediant iubentibus. Surdi qui non obediunt etiam si intelligant.
debiles,
interl.| sarcina peccatorum
et alios multos et proiecerunt eos
interl.| quasi mediatores per humilem adventum curandos subiiciunt sancti predicatores
ad pedes eius
interl.| quasi confitendo humanitatem Christi
et curavit eos,
Numérotation du verset Mt. 15,31 
ita ut turbe mirarentur
interl.| quia fideles inestimabili gaudio exultant quando hec vident
videntes mutos loquentes,
interl.| Christum confitentes
claudos ambulantes,
interl.| per bona opera
cecos videntes
interl.| credendo
et magnificabant
interl.| dicunt: «Quis Deus magnus sicut Deus noster?»i
i Ps. 76, 14.
Deum Israel.
interl.| Deum non recentem
Numérotation du verset Mt. 15,32 
Iesus autem
marg.| IESUS  AUTEM. Convocat discipulos ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem.
convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbe,
interl.| compatitur ut homo, pascit ut Deus
marg.| MISEREOR  TURBE. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles penitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt qui in presentis vite via deicerent, si in sua conscientia sine doctrine pabulo dimitterentur.
marg.| In superiori signo propinqui memorantur et vicini quinque sensuum, et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera iam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit. Et quare? Quia triduo iam perseverant mecum. In toto seculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Quartum est in futuro ubi dies erit sine nocte ad quod tendens reficitur in via.
quia triduo iam perseverant mecum
interl.| in fide Trinitatis lucidi pro suis suorumque peccatis instanter supplicant
et non habent
interl.| pro curatione suorum
quod manducent
interl.| pabulum Scripture
interl.| prius aufert debilitatem, post cibos offert sanis
ieiunos nolo
interl.| a sacra admonitione vacuos
ne deficiant in via.
interl.| perit qui in celesti pane ad patriam tendit
Numérotation du verset Mt. 15,33 
Et dicunt ei discipuli:
interl.| rudes in fide qui non recordantur quinque panibus quinque millia satiata fuisse
Unde ergo nobis in deserto
interl.| ipsi apostoli desertum, quia adhuc infecundi
panes tantos23
23 tantos Cor2 (anti. glossa) Cor2² ] tanti Cor2 (grecus)
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 947vb ; facsim., p. 54b} In deserto panes. ‘Panes’ predicatores, ‘desertum’ sese, id est infecundos dicunt. Quasi: unde nobis tanta facundia ut possimus tam auidis auditoribus sufficere?
ut saturemus turbam tantam?
Numérotation du verset Mt. 15,34 
Et ait illis Iesus: Quot panes habetis?
interl.| non ignarus sed docendo responsurus
At illi dixerunt: Septem
interl.| Scriptura novi Testamenti
et paucos pisciculos.
interl.| sancti illius temporis, que ea condita est vel quorum fidem vitam et passiones continet
Numérotation du verset Mt. 15,35 
Et precepit turbe ut discumberent super terram.
interl.| super ipsius montis soliditatem nullo feno interposito
Numérotation du verset Mt. 15,36 
Et accipiens
marg.| ET  ACCIPIENS. Ut ostendat se congaudere de salute hominum, et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus.
septem panes et pisces
interl.| primum complens in se precepta que dabat et sanctorum vitam in se prefigurans
marg.| SEPTEM  PANES. Septiformi24 spiritu pascit adiuncta apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo sue vite vel mortis.T
T ¶Codd. : Cas574 Rusch
24 Septiformi] corr. cum Cas574 , septiformis cacogr. Rusch
marg.| Septem panes :
[a] Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti 25 et 26 revelatur et datur. Nec27 sunt ordeacei, ut supra, quia hic non28 - ut in lege - vitale alimentum anime figuris quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duo29 pisces - ut in lege duo unguebantur rex et sacerdos - sed30 pauci, id est sancti Novi Testamenti qui de fluctibus seculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus. [f] Ibi supra fenum ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus relinqui precipitur. [d] Vel mons in quo Dominus reficit est altitudo31 Christi. Ibi ergo fenum super terram quia ibi celsitudo Christi propter carnales carnali spe et desiderio tegitur. Hic, remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spei permanentis soliditas continet. [b] Ibi quinque millia quia carnales quinque sensibus subditi, hic quatuor propter quatuor virtutes quibus spiritualiter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Quarum32 prima cognitio est rerum appetendarum et vitandarum. Secunda refrenatio cupiditatis ab his que temporaliter delectant. Tertia firmitas contra molestias seculi. Quarta que per omnes diffunditur dilectio Dei et proximi. [c] Et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt quia in Veteri et 33 Novo Testamento non mittuntur ad numerum [e] qui non perdurant occurrere in virum perfectum vel infirmitate virium vel levitate mentis. [g] Utraque refectio in monte celebrata est quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem celestium preceptorum mandat et premiorum, utraque altitudinem34 Christi predicat. U j
et35 gratias agens, fregit
35 et Cor2 V ( anti. ) Rusch Weber ] om. Cor2 V (grecus non hab. et quidam! anti. glo.) Li446@
interl.| sacramenta aperuit
et dedit discipulis36
36 discipulis Rusch ] + suis Li446@ Weber
interl.| quia ministerio apostolorum voluit Ecclesie distribui cibaria vite
et discipuli dederunt populo.
Numérotation du verset Mt. 15,37 
Et comederunt omnes
interl.| audiendo et exempla intuendo
et saturati sunt.
interl.| memorie recondendo et operando
Et quod superfuit37 de fragmentis
37 superfuit Rusch Weber ] superfluit Li446@
interl.| ut est: ‘Si vis perfectus esse vende omnia’k etc.
k Cf. Mt. 19, 21: « Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me ».
marg.| ET  QUOD. Altiora mysteria que non capit communis turba apostoli sustollunt, et implent septem sportas, id est perfectorum corda septiformis38 Spiritus gratia ad intelligendum illustrata.V
V ¶Codd. : Cas574 Rusch
38 septiformis Cas574 ] septiformi Rusch
tulerunt septem sportas plenas.
interl.| spiritualium summa perfectio
marg.| SEPTEM  SPORTAS. [1] Sporte iunco et palmarum foliis solent contexi et significant sanctos qui radicem cordis in ipso fonte vite collocant, ne arescant [2] ut iuncus in aqua, et palmam eterne retributionis in corde retinent.l
l ¶Fons : [1] Anselmus Laudunensis , Enarrationes in evangelium Matthaei, cap. 15, PL 162, 1392B: « Sportae sunt praedicatores, [1392B] quia sportae sunt de junco, et de foliis palmarum solent contexi. Juncus vero super aquas solet nasci. Palma vero victoribus datur. Junceis ergo vasis merito comparantur electi, qui radicem cordis in fontem vitae collocant, ne a bonis operibus arescant ». <<   Heiricus Autissidorensis , Homiliae per circulum anni, pars aestiva, hom. 26, CCCM 116B, lin. 246 sqq.: « Sportae uero ex iunco et palmarum foliis texi solent, quae nichilominus ipsos per significantiam repraesentant sanctos. Iuncus quippe qui super aquas nascitur, uirorem fidei sanctorum designat, qui ne ab amore diuino aliquando arescant in ipsa spe supernae beatitudinis quasi in ipsius alueo fontis radicem sui fixere cordis; palmam uero triumphantibus dari mos est, unde et palma dicta quasi pacis alma, siue quod folia in modum humanae palmae hinc et inde exserantur ». [2]   Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 15), CCCM 174A, p. 453.29 sqq.: «Assimilantur et eis, quae de palmarum sint foliis contexta, cum indefectiuam aeternae retributionis memoriam puro in corde retinent ». [MM2020]
Numérotation du verset Mt. 15,38 
Erant autem qui manducaverunt39 quatuor millia hominum
39 manducaverunt Rusch Weber ] manducaverant Cor3 (vel) Li446 Li446@
interl.| Novi Testamenti populus, non quinque sensibus obnoxius, sed quatuor animi virtutibus exornatus
extra parvulos et mulieres.
interl.| exceptis levibus et infirmis qui in virum perfectum non creverunt
Numérotation du verset Mt. 15,39 
Et dimissa turba
marg.| ET  DIMISSA  TURBA. Hic docet quod predicatores ministrato turbe verbo ipsi intra cubiculum cordis virtutum debent refici pomis.W
W ¶Codd. : Cas574 Rusch
ascendit in naviculam et venit in fines Magedan.
marg.| IN  FINES  MAGEDAN.   Magedan que alio nomine dicitur Dalmanutam que40 est {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948ra ; facsim., p. 55a} regio circa Gerasam, et interpretatur poma vel nuntia, et significat hortum de quo dicitur: «Hortus conclusus, fons signatus»n, ubi crescunt poma virtutum et ibi nuntiatur nomen Domini.X o
m Cf. Mc. 8, 10 (Dalamutha Clementina).
n Ct. 4, 12.
o ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 5 (Mt. 16), CCCM 174A, p. 455.87 sqq.: « Est autem Magedana regio circa Gerasan, interpretatur que Mageda 'poma eius' siue 'nuntia'; mystice significans hortum illum, de quo sponsus in Cantica Canticorum dicit: Hortus conclusus soror mea sponsa, ubi gignuntur poma uirtutum ubique rite nuntiatur nomen Domini, quia tota die et tota nocte custodes murorum eius non tacebunt laudare nomen Domini. Refectis ergo turbis ascendens in nauiculam Dominus uenit in fines Magedan, ut nos doceret, postquam turbae pabulum uerbi foris ministrauerimus, intus ob custodiam cordis redire non neglegamus, ut suaui uirtutum reficiamur cibo et intra cubiculum nostrum clauso ostio Patrem caelestem adoremus». [MM2020]
X ¶Codd. : Cas574 Rusch
40 que] om. Cas574



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_15)

Notes :