Capitulum 1

Numérotation du verset Mt. 1,1 

Liber
generationis
Iesu Christi
filii David, filii Abraham.
Numérotation du verset Mt. 1,2 

Abraham
genuit Isaac.
Isaac
autem genuit Iacob. Iacob
autem genuit Iudam et fratres eius.
Numérotation du verset Mt. 1,3 

Iudas autem
genuit Phares
et Zaram1
1 Zaram ΩMSFJP Cas574 Rusch ] Zara ΩL Weber
de Thamar.
Phares
autem genuit Esrom.
Esrom
autem genuit Aram.
Numérotation du verset Mt. 1,4 

Aram autem genuit Aminadab.
Aminadab
autem genuit Naasson. Naasson
autem genuit Salmon.
Numérotation du verset Mt. 1,5 

Salmon autem
genuit Booz
de Raab.
Booz autem2 genuit Obed ex3 Ruth.
2 autem] om. A F C |
3 ex] de Cas574 |
Obed
autem genuit Iesse.
Iesse autem4
4 autem] om. Z F
genuit David regem.
Numérotation du verset Mt. 1,6 

David
autem rex genuit Salomonem
ex ea que fuit Urie.
Numérotation du verset Mt. 1,7 

Salomon5 autem genuit Roboam.
5 Salomon ΩMSJP Cas574 ] Salmon Li446@
Roboam
autem genuit Abiam. Abia6
6 Abia ΩMJL Rusch ] Abias ΩSP Li446@ Cas574
autem genuit Asa.
Numérotation du verset Mt. 1,8 

Asa
autem genuit Iosophat.
Iosophat autem genuit Ioram.
Ioram autem genuit Oziam.
Numérotation du verset Mt. 1,9 

Ozias autem
genuit Ioathan7.
7 Ioathan ΩM ΩF Rusch ] Ioatham ΩS ΩJ ΩL ΩP Li446@ Cas574 Weber
Ioathan8 autem genuit Achaz.
8 Ioathan ΩM ΩS* ΩF ΩJ Rusch ] Ioathas ΩS², Ioath’ Li446@ , Ioatham Li446@ ΩJ ΩL ΩP Cas574 Weber
Achaz autem genuit Ezechiam.
Numérotation du verset Mt. 1,10 

Ezechias
autem genuit Manassen9.
9 Manassen] Manassem Cas574
Manasses autem genuit Amon.
Amon autem genuit Iosiam.
Numérotation du verset Mt. 1,11 

Iosias
autem genuit Iechoniam
et fratres eius in transmigratione10 Babylonis.
10 transmigratione ΩS ΩJ ΩL ΩF ( corr. al. m. marg.: vel antiq. TRANSMIGRATIONE ; cf. infra ) Rusch Weber ] transmigrationem ΩM ΩF ΩP
Numérotation du verset Mt. 1,12 

Et post transmigrationem11 Babylonis, Iechonias
11 transmigrationem ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] transmigrationes (?) Cor3 (antiq. habent TRANSMIGRATIONE’ ) ; cf. supra
genuit Salathiel.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
Numérotation du verset Mt. 1,14 

Azor
autem genuit Sadoc.
Sadoc autem genuit Achim.
Achim autem genuit Eliud.
Numérotation du verset Mt. 1,13 

Zorobabel
autem genuit Abiud.
Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim
autem genuit Azor.
Numérotation du verset Mt. 1,15 

Eliud
autem genuit Eleazar. Eleazar
autem genuit Mathan.
Mathan autem genuit Iacob.
Numérotation du verset Mt. 1,16 

Iacob autem
genuit Ioseph
virum Marie
de qua
natus est Iesus qui vocatur Christus.
Numérotation du verset Mt. 1,17 

Omnes itaque12 generationes ab Abraham usque ad David: generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis: generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis13 usque ad Christum: generationes quatuordecim.
12 itaque ΩMSF Rusch ] ergo Cor3 (antiq.) ΩJ ΩL ΩP Li446@ Weber |
13 Babylonis.... Babylonis] .xiiii. generationis A transmigratione usque babylonis ΩF* ( corr. inversiones, al. m. post. compl. marg .: Babylonis) |
Numérotation du verset Mt. 1,18 

Christi autem generatio14
14 generatio] generationis Cas574
sic erat:
Cum esset desponsata15 mater Iesu16 Maria Ioseph,
15 esset desponsata] inv. Cas574 |
16 Iesu ΩMSF Cas574 Rusch Ed1538] eius ω1 Ω (correct. marg. vel eius) ΩLP Li446@ Li446 Clementina Weber |
antequam convenirent
inventa est
in utero habens
de Spiritu sancto.
Numérotation du verset Mt. 1,19 

Ioseph autem vir eius,
cum esset iustus,
et nollet eam traducere17,
17 eam traducere ω1 ΩSFJLP Cas574 Rusch ] inv. ΩM
voluit occulte
dimittere eam.
Numérotation du verset Mt. 1,20 

Hec autem, eo cogitante,
ecce angelus Domini
in somnis
apparuit ei dicens:
Ioseph fili David,
noli timere
accipere Mariam coniugem tuam.
Quod enim in ea
natum est,
de Spiritu sancto est.
Numérotation du verset Mt. 1,21 

Pariet autem filium
et vocabis
nomen eius
Iesum.
Ipse enim
salvum faciet
populum suum
a peccatis eorum.
Numérotation du verset Mt. 1,22 

Hoc autem totum factum18 est,
18 factum ΩMSFJPL Rusch Weber ] om. Li446@
ut adimpleretur
quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 1,23 

Ecce virgo
in utero habebit,
et pariet filium et vocabitur19
19 vocabitur ΩMSFP Rusch Ed1538 Sixtina] vocabunt ΩJL Li446@ Clementina Weber
nomen eius Emmanuel,
quod est interpretatum20 nobiscum Deus.
20 est interpretatum ΩSFJL Li446@ Rusch Weber ] interpretatur ΩMP Cas574
Numérotation du verset Mt. 1,24 

Exsurgens
autem Ioseph a somno,
fecit sicut precepit21 ei
21 precepit ΩMSFLP Cas574 Rusch Clementina Weber] preceperat ΩJ ΩF² ( corr. al. m. post. marg.: vel -perat) Li446@ Li446
angelus Domini,
et accepit22 coniugem suam
22 accepit ΩMSJLP Cas574 Rusch Weber] + Mariam Li446@ Li446 V794
Numérotation du verset Mt. 1,25 

et non cognoscebat eam
donec peperit
filium suum
primogenitum
et vocavit nomen eius Iesum.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mt. 1,1 
interl.| liber : apotheca gratie in qua omnis anima quod necesse habet inveniat
generationis
marg.| 1. LIBER  GENERATIONIS etc. HIERONYMUS. Hebrei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis ex suo principio nominatur, ubi dicitura: «Liber generationis Ade», etb: “He sunt generationes celi et terre”. Qui   liber principium est Veteris Testamenti, secundum quod in principio novi dicitur:   liber generationis Iesu Christi , quamvis in hoc sit parva pars libri, sed sic Novum Testamentum consonat Veteri. Et sicut Vetus carnali proponitur Israeli, ita Novum spirituali, et utriusque unus et idem auctor ostenditur.A
a Cf. Gn. 5, 1: « Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum ».
b Gn. 2, 4: « Iste sunt generationes celi et terre, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus celum et terram ».
marg.| 2. Plenior sensus esset: Hic est liber generationis sed hic mos est in multis, maxime in prophetis1, ut visio Isaie subaudis, hec est.B c
c ¶Fons : Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 594 sqq.: « Igitur notandus est etiam hoc in loco litterae textus qui iuxta usitatum humanae locutionis modum minus habere uidetur. Plenior enim sensus redderetur si prepositis duarum orationum particulis id est pronominis ac uerbi hic est liber generationis diceretur ».
B ¶Codd. : Cas236 (f. 1, in prol. ante § 4) Cas237 (7r: ante § 4) Rusch ; def. Cas574 ; om. Cas238, Cas239
1 maxime in prophetis] om. Cas237
marg.| 3. HIERONYMUS. RABANUS. In principio satis declarat se agere de humanitate Christi, cum incipiat a carnali generatione.
marg.| 4. HIERONYMUS. 2 Generationis singulariter dicit3, quamvis multi per ordinem4 replicentur, quia unius tantum Christi5 generatio queritur propter quam cetere hic6 inducuntur. Non divinam proponit narrare generationem, quod impossibile est, ut Isaias ait: «Generationem eius quis enarrabit?»d, sed humanam, quamvis et hec ex magna parte sit inenarrabilis. Sed illa tota inenarrabilis est, quia etsi dicitur Filius a Patre genitus, tamen qualiter nec apostolus nec propheta novit nec angelus. C e
d Is. 53, 8.
e ¶Fons : Cf. Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 622 sqq.: « Cur autem generationis liber singulari notetur numero cum quadraginta per ordinem replicentur? Nulli dubium quia unius tantum generatio Iesu Christi quaeritur. Ceterae uero propter hanc insinuandam ad medium deducuntur ».
C ¶Codd. : Cas236 (f. 1, in prol. post § 2) Cas237 (7r: post § 2) Rusch ; def. Cas574 ; om. Cas238 , Cas239
2 Hieronymus] R/ (Rabanus) Cas237
3 dicit] om. Cas237
4 multi – per ordinem] inv. Cas237
5 tantum Christi] inv. Cas237
6 hic] om. Cas237
Iesu Christi
interl.| salvatoris, non perditoris
marg.| Iesu Christi , id est salvatoris, non perditoris quod fuit Adam. Christus ipse est qui et Messias. Ideo hoc nomine retunditur Iudeorum infidelitas qui messiam, id est regem suum nondum venisse ariolantur. Hunc vero esse Christum consequenter sic probat evangelista, quoniam hic est qui de patriarcharum et regum stirpe progenitus, de virgine mirabiliter est editus, sicut eisdem fuerat ante promissus.
marg.| Iesu Christi , ut per regiam et sacerdotalem personam natura Dei et hominis monstraretur. Olim Iesus rector typice, nunc essentialiter secundum quod Deus potens salvare. ‘Christus’ nomen officii est non nature, quia unctus est in sacerdotem ad interpellandum pro nobis qui bene in terram promissionis inducit.
filii David, filii Abraham.
interl.| cui promissum est: «In semine tuo benedicentur omnes gentes»f et Christus est semen illud. In hoc gentes querunt benedici
f Gn. 22, 18 ; 26, 4.
marg.| IESU  FILII  DAVID,  FILII  ABRAHAM. Ordo preposterus ne premisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum spiritualiter dicitur: ‘filius’, quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Iudeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri.
marg.| FILII  DAVID  FILII  ABRAHAM. Hos duos de omnibus elegit quorum ‘filius’ dicitur Christus, ut Iudeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic7 esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia, his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahe: ‘In semine tuo benedicentur omnes gentes’g. Cui consonat Davidh: «Benedicentur in ipso omnes tribus terre». Unde8 Zacharias, hoc est subaudisi: «Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis». David autemj: «Iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur e<am>«etc. Item: «Semel iuravi in sancto meo»k, scilicet Christo9 l: «Semen eius in eternum manebit et thronus eius sicut sol10 in conspectu meo» etc. Que nullatenus de Salomone accipi possunt, sed de Christo ex David orto. Item in libro Verborum dierumm: ‘Cum dormieris cum patribus tuis dabo11 semen tuum post te’ quod nullatenus12 de Salomone dicitur qui vivo patre cepit regnare, sed de Christo ; unde Ieremiasn: «Suscitabo David germen iustum» etc.D
g Cf. Gn. 22, 18: « Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, quia obedisti voci mee ».
h Ps. 71, 17.
i Lc. 1, 73.
j Ps. 131, 11.
k Ps. 88, 36.
l Ps. 88, 37.
m Cf. 2Rg. (2Sm.) 7, 12: « Cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius ».
n Ier. 23, 5.
7 hic] hunc Som274
8 Unde] + et Som274
9 Christo] in praem. Som274
10 sicut sol] om. Som274
11 dabo] suscitabo Som274
12 nullatenus] non Som274
marg.| Abraham et David sunt due columne versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus, quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.
Numérotation du verset Mt. 1,2 
Abraham
interl.| fides
genuit Isaac.
marg.| ABRAHAM  GENUIT. Ab eo congrue fit generationis exordium, cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium.
marg.| Mattheus generationem incipit ab exordio promissionis et etiam usque in finem libri hec13 agitur ut, qui ex hac generatione natus est14, Deus et homo intelligatur.E
13 hec] hoc Som274
14 n. e.] inv. Som274
marg.| Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in eius semine benedici.
marg.| Mattheus generationem descendendo incipit vel computat, quia humanitatem Christi ostendit per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens, formam sacramenti aperit, a baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit ostendens baptizatos ascendere ad hoc ut sint filii Dei.
marg.| GENUIT. Mattheus ponit genuit, qui nature filios tantum numerat. Lucas {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 920va ; facsim., p. 4a}: ‘Qui fuit’, qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit.
marg.| Mattheus ponit genuit et non ‘generavit’, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus, de quo dicituro: «Ego hodie genui te».
Isaac
interl.| spes
interl.| caritas
autem genuit Iudam et fratres eius.
marg.| IUDAM  ET  FRATRES. Ideo solus Iudas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex eius stirpe fuerat promissus.
marg.| Fratres Iude memorat pretermissis fratribus Isaac et Iacob, quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi, hi velut heredes in libro vite scripti et quasi patriarche duodecim in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur.
marg.| In semine predictorum patrum Christus intravit in Egyptum ; quod presagiens inimicus populum premebat et non feminas sed mares interimebat, ut eum extingueret.
marg.| De Iuda Christus quem omnes gentes susceperunt, quo veniente iam Herodes alienigena principabatur.
Numérotation du verset Mt. 1,3 
Iudas autem
interl.| confessio
interl.| Iudas : confitens. Et de Christo diciturp:"Confiteor tibi Pater celi et terre".
p Cf. Mt. 11, 25: « In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis ».
marg.| IUDAS  AUTEM etc. Iudas   genuit Phares et Zaram antequam intraret Egyptum, in quam ambo postea cum patre transierunt.
genuit Phares
interl.| divisio
et Zaram15
15 Zaram ΩMSFJP Cas574 Rusch ] Zara ΩL Weber
interl.| oriens
marg.| Zara cum de utero premisit manum, obstetrix coccineo ligavit dicens: ‘Hic prior egredietur, illo manum retrahente alter exivit, cui obstetrix: Quare propter te divisa est maceria’q, Unde et Phares, id est divisio dictus est, significans illum qui segregabit oves ab hedis: «Et statuet oves quidem a dextris hedos autem a sinistris»r.
q Cf. Gn. 38, 28-29: « Iste egredietur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen eius Phares ».
r Mt. 25, 33.
de Thamar.
interl.| amaritudo
Phares
interl.| divisio
autem genuit Esrom.
marg.| PHARES  AUTEM  GENUIT etc. In Egypto genuit   Phares Esrom , et   Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson, et tunc Moyses eduxit eos de Egypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Iuda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Iuda qui tamen Iosue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab.
marg.| Christus est Phares , id est divisio, quia separabit oves ab hediss. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem caritatis qua et inimicos dilexitt.
s Cf. Mt. 25, 31-33: « Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis: et statuet oves quidem a dextris suis, hedos autem a sinistris ».
t Cf. Mt. 5, 44: « Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ».
Esrom
interl.| sagitta vel arcus
autem genuit Aram.
Numérotation du verset Mt. 1,4 
Aram autem genuit Aminadab.
interl.| Christus electus vel excelsus
marg.| ARAM  AUTEM  GENUIT.   Aram : Christus electus vel excelsus interpretatur. Electus, de quo propheta: «Ecce puer meus quem elegi»u. Et alibi: «Excelsus super omnes gentes Dominus»v. Ipse est   Aminadab , id est voluntarius, qui dicit: «Voluntarie sacrificabo tibi»w. Idem est et Naasson, id est augurium qui novit preterita, presentia, et futura. Vel Naasson: serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.
u Mt. 12, 18 ; cf. Is. 42, 1: « Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet ».
v Ps. 112, 4.
w Ps. 53, 8.
Aminadab
interl.| spontaneus vel volontarius
autem genuit Naasson. Naasson
interl.| augurium vel serpentinus
interl.| iste fuit princeps tribus Iuda
autem genuit Salmon.
Numérotation du verset Mt. 1,5 
Salmon autem
interl.| sensibilisx
x Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 63.5: « Salman: sensibilis vel sensus ».
marg.| SALMON  AUTEM. Christus est Salmon, id est sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accipit «Raab, id est Ecclesiam de gentibus»y.
y Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 1401: « Qui denique Raab id est ecclesiam de gentibus subuersis muris Hierico sibi in coniugium copulauit”.
genuit Booz
interl.| fortis
de Raab.
interl.| latitudo
interl.| Raab hebraice, Rachab grece
marg.| Raab fames, vel beatitudo, vel impetus, quia Ecclesia gentium esurit et sitit iustitiamz, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrine philosophos et reges convertit.
z Cf. Mt. 5, 6.
marg.| Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat.
marg.| Raab meretrix que nuntios Iosue suscepitaa, quam Salmon princeps tribus Iude sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus que principi ex Iuda, id est Christo copulatur, et sola cum suis salvatur, dum Hiericho - id est presens seculum - septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis predicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant et novissima mors destruatur.
aa Cf. Ios. 2, 1: « Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Raab, et quieverunt apud eam ».
marg.| BOOZ  DE  RAAB. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus iussus est assumi ex capris et ovibusab, id est ex iustis et peccatoribus generandus.
ab Cf. Ex. 12, 5: « Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hedum ».
marg.| Historia. Elimelech fuit de tribu Booz , et uxor eius Noemi qui cum uxore sua ivit ad Moabitas ubi filii sui duxerunt uxores, sed mortuo patre et filiis sine semine, Ruth cum Noemi socru sua venit in Iudeam et genuit ex ea {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 920vb ; facsim., p. 4b} Booz Obed16.
16 Obed Weber ] scrips., Obeth hic et plerique Rusch
Booz autem17 genuit Obed ex18 Ruth.
17 autem] om. A F C
18 ex] de Cas574
interl.| festinansF
F ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| BOOZ  AUTEM  GENUIT etc. Booz Christus de quo dicitur: “Dominus in fortitudine venit”ac.
ac Is. 40, 10: « Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo ».
marg.| Ex RUTH Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiead: «Emitte agnum, Domine, dominatorem terre». Per hanc semen Abrahe ad Christum deducitur.
ad Is. 16, 1.
marg.| Ecclesia de gentibus per Ruth significata19, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret ex patre diabolo erat.G
G ¶Codd. : Cas574 Rusch
19 significata] significatur Cas574
marg.| Mystice: Ruth significat Ecclesiam que est de Moab, id est de gentibus que ex patre diabolo et petra deserti propter idolatriam, de qua Deus suscitavit filios Abraheae. Oblita prioris gentis venit ad Booz, qui ‘fortis’ dicitur, id est ad Christum qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis: ‘Quia neminem ad perfectum duxit lex’af.
ae Cf. Mt. 3, 9: « Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe ».
af Cf. Hbr. 7, 19: « Nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum ».
marg.| Ruth videns vel festinans, quia Ecclesia puro corde Deum videt que festinat ad bravium superne visionis et definit perseverare in fide et dilectione Dei.
Obed
interl.| Christus serviens vel servitus, quia «non venit ministrari sed ministrare»ag
ag Cf. Mt. 20, 28: « Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis » ; Mc. 10, 45: « Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis ».
autem genuit Iesse.
interl.| Incendium vel incensum
interl.| Christus est sacrificium vel incensum qui pro nobis hostia factus estah
ah Cf. Hbr. 10, 12: « Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei ».
Iesse autem20
20 autem] om. Z F
marg.| IESSE  AUTEM. Pater David sepius nominatur Isaiai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Iesse ut scires eum venisse, de quo Isaias:"Egredietur virga de radice Iesse"aj etc. Hic est flos quem odorat Isaac dicens: «Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni»,ak quia Spiritus eum abundantissime replevit.
ai Cf. 1Par. 2, 13-15 ; Rt. 4, 22: « Obed genuit Isai, Isai genuit David ».
aj Cf. Is. 11, 1: « Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet ».
ak Gn. 27, 27.
genuit David regem.
marg.| REGEM. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Iuda, et regum principium, propter quem et ceteri in solio regni servantur, et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
Numérotation du verset Mt. 1,6 
David
interl.| ‘’manu fortis vel aspectu desiderabilis’’al
al Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 12 ; 17, 42: « Rufus et pulcher aspectu » ; Augustinus , Contra Faustum, lib. 22, par. 87, CSEL 25, p. 691.21: « David interpretatur manu fortis sive desiderabilis ».   Hieronymus , Liber interpretationum hebraicorum nominum (1Rg.), CCSL 72, p. 103.11 (cf. etiam p. 35.11, p. 61.9, 68.13, 77.29, 79.5): « David fortis manu sive desiderabilis ».   Beda Venerabilis, In primam partem Samuhelis libri IV nomina locorum   , lib. 3, cap. 18, CCSL 119, lin. 1447: « Ipse autem est manu fortis actu et desiderabilis aspectu  ».   Beda Venerabilis, Super Lucam, lib. 1, cap. 2, CCSL 120, lin. 1133: « Dauid quippe manu fortis siue desiderabilis interpretatur nomen quidem inde mutuans quod et gigantem fortiter strauerit et pulcher aspectu decora que facie fuerit sed altiori mysterio illum de sua domo ac familia nasciturum praefigurans qui singulariter mundi principem debellaret speciosus forma prae filiis hominum et ipse in Bethleem natus et intellectualium pastor ouium, hoc est simplicium rector animarum ».   Papias , Elementarium doctrinae ed. 1496, p. 84b: « David interpretatur desiderabilis seu manu fortis vel misericors» ; Interpretationes nominum hebraicorumS f. 592rb): «David manu fortis vel vultu desiderabilis ». <Parall   . > Glossa ordinaria (2Rg. 11, 2 ; 2Esr. 12, 36 ).
autem rex genuit Salomonem
marg.| DAVID  AUTEM  REX etc. Historia. David in solario sedens vidit Bersabee se lavantem, placuit ei et vocavit iacuitque cum ea, qua gravida revocavit Uriam de expeditione et sic intraret in domum ut sic partus ascriberetur ei, qui nolens intrare iacuit in vestibulo dicens quod dum arca esset in tabernaculis non intraret in domum suam. Acceptis igitur litteris mortis sue ad expeditionem reversus est, et sicut David preceperat occisus est a Ioabam.
am Cf. 2Rg. (2Sm.) 11, 1-27.
marg.| David in solario Christus est qui «in sole posuit tabernaculum suum»an. Bersabee puteus satietatis septimus, scilicet lex per cuius cognitionem spiritualis gratia monstratur. Urias iudaicus populus qui per legem de luce Dei gloriatur, sed huic Christus legem abstulit quam de se loqui docuit. Ille vero dum mandata legis implere nititur, quasi epistolas fert unde damnetur. Urias etiam iudaicus populus qui noluit intrare in domum, id est in spiritualem legis intellectum dicens, quia arca Domini, id est Ecclesia est in tabernaculis, id est in figuris. Ideo non intravit in domum, id est non accipit alium intellectum, sed accipit litteras sue mortis, id est intellectum litteralem qui ducit eum ad mortem.
an Ps. 18, 6.
marg.| Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum, superavit. Ipse est ‘’manu fortis vel visu desiderabilis’’ao. De eodem diciturap: «Dominus fortis et potens» etc., et iterum: «Speciosus forma pre filiis hominum»aq.
ao Cf. supra n. 9251.
ap Ps. 23, 8.
aq Ps. 44, 3.
marg.| Bersabee: puteus satietatis, id est abundantia gratie spiritualis que munere septiformi est puteus satietatis, in quo est fons aque salientis in vitam eternam.
marg.| Tres predicte sine pudore nominis ponuntur, quia non solum culpari sed etiam laudari meruerunt Iustus autem nomine dignus est. Sed in hac quia loquendo nequit, saltem silentio nominis quod turpe est tegit. Nomen viri quasi iusti ponitur, ut in hoc immanitas sceleris verecundius memoretur dum eius causa est occisus. Uxor tamen propter sacramentum Ecclesie dicitur que occiso diabolo in coniugium veri regis asciscitur.
ex ea que fuit Urie.
marg.| URIE. Urias: ‘lux mei’, Dei scilicet, id est diabolus qui dixitar: «Similis ero Altissimo» cui Ecclesiam coniugatam Christus de solario paterne maiestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit.
ar Is. 14, 14.
marg.| Urias qui est figura diaboli, ‘lux mea Deus’ interpretatur qui adhuc transformat se in angelum lucisas, et lucem Dei se facit.
as Cf. 2Cor. 11, 14: « Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis ».
Numérotation du verset Mt. 1,7 
Salomon21 autem genuit Roboam.
21 Salomon ΩMSJP Cas574 ] Salmon Li446@
marg.| SALOMON  AUTEM. Christus est Salomon, id est ‘pacificus’, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unumat. Ipse est   Roboam , id est ‘impetus populi’ qui velociter populos convertit ad fidem.
at Cf. Eph. 2, 14: « Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens, inimicitias in carne sua ».
Roboam
interl.| latitudo populi
marg.| ROBOAM. De isto dicitur: ‘Dabo Roboam tribum Iudam ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Israel’au. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus extitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est eterna in celesti Israel. Et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit eternum Christi regnum.
au 3Rg. (1Rg.) 11, 36: « Filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi ».
autem genuit Abiam. Abia22
22 Abia ΩMJL Rusch ] Abias ΩSP Li446@ Cas574
interl.| pater dominus
marg.| Abia : pater Dominus, id est Christus qui dicit: «Ego ero illi in patrem»av, qui tamquam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921ra ; facsim., p. 5a} ‘Dominus omnia quecumque voluit fecit’aw. Qui etiam est Asa, id est attollens, quia ipse abstulit peccata mundiax.
av Hbr. 1, 5 ; cf. 2Rg. (2Sm.) 7, 14: « Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum ».
aw Cf. Ps. 134, 6: « Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, in terra, in mari et in omnibus abyssis » ; Ps. 113, 11: « Deus autem noster in celo ; omnia quecumque voluit fecit ».
ax Cf. Io. 1, 29: « Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi ».
autem genuit Asa.
Numérotation du verset Mt. 1,8 
Asa
interl.| attollensH
H ¶Codd. : Cas574 Rusch
autem genuit Iosophat.
marg.| IOSAPHAT. Iudicans vel iudicium Dei, scilicet Christus qui «iudicat orbem terre in equitate»ay.
ay Ps. 9, 9.
interl.| excelsus
Ioram autem genuit Oziam.
marg.| IORAM  AUTEM. Christus est Ioram, id est excelsus qui ait:"Nemo ascendit in celum nisi qui de celum descendit"az.I
az Cf. Io. 3, 13: « Et nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, Filius hominis, qui est in celo ».
I ¶Codd. : Mp155 Rusch | de celum d.] d. d. c. inv. Mp155
marg.| Nota quod Ioram non   genuit Oziam , sed potius   genuit Ochoziam. Ochozias genuit Ioas, et Ioas Amasiam, et Amasias   Oziam qui et Azarias.J
J ¶Codd. : Mp155 Rusch
marg.| Ioram duxit filiam Iesabel et fornicatus est et fratres suos occidit. Unde infirmatus est dolore uteri ut viscera egereret, quem secutus Ochozias ingressus est per vias domus Achab. Ioas autem adoravit sculptilia, et Zachariam filium Ioiade qui eum nutrierat et regem fecerat occidi precepit, quia cum de idolatria increpavit. Amasias quoque coluit deos Seir. Ideo et hi tres de generatione Christi sunt exclusi, secundum illud: ‘Visitabo peccata patrum usque in tertiam et quartam generationem’ba. Sed hoc dictum est de illis qui peccata patrum sequuntur, nam et bonus de malo genitus misericordia est dignus, et malus de bono natus punitur. Alii qui ponuntur quamvis mali fuerint vel bonos generant vel a bonis generantur, ut Ioram filius Iosaphat viri iusti. Ozias pene in omnibus rectum fecit, nisi quod incensum adolere voluit, unde et in fronte lepra percussus est.K
ba Cf. Ex. 20, 5: « Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me ».
K ¶Codd. : Mp155 Rusch
marg.| Hic tres reges sunt intermissi, vel ideo quia propositum fuit evangeliste tres tessaredecades ponere, vel quia Ioram miscuerat se generi Iezabel, et dictum est per prophetam in throno regni quemquam non esse sessurum de domo Achab, nisi in quarta generatione, ideo memoria eius a sancta generatione tollitur usque ad tertiam generationem, purgata vero labe gentilis familie, in quarta origo Christi numeratur.L
Numérotation du verset Mt. 1,9 
Ozias autem
interl.| robustus Domini, de quo dicitur: «Fortitudo mea Dominus»bb
bb Cf. Ex. 15, 2: « Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum ». Is. 12, 2: « Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem » ; Ps. 42, 2: « Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? » ; Ps. 117, 14: « Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem ».
marg.| OZIAS  AUTEM. Sub Ozia, Ioathan, Achaz, Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum.M
M ¶Codd. : Cas574 Rusch
genuit Ioathan23.
23 Ioathan ΩM ΩF Rusch ] Ioatham ΩS ΩJ ΩL ΩP Li446@ Cas574 Weber
interl.| profectus, id est Christus de quo Ecclesia quotidie proficit in melius
Ioathan24 autem genuit Achaz.
24 Ioathan ΩM ΩS* ΩF ΩJ Rusch ] Ioathas ΩS², Ioath’ Li446@ , Ioatham Li446@ ΩJ ΩL ΩP Cas574 Weber
interl.| comprehendens, id est Christus quia"Nemo novit Patrem nisi Filium"bc
bc Cf. Mt. 11, 27: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo ; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Achaz autem genuit Ezechiam.
Numérotation du verset Mt. 1,10 
Ezechias
marg.| Ezechias : fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: «Nolite timere»bd.
bd Mt. 14, 22.
marg.| Ezechie cum esset sine liberis dictum est: «Dispone domui tue, quia morieris»be. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem quod non petiisset ampliores annos. Sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de David per quem oportebat venire Christum, et ipse erat sine liberis. Unde et dicebat: ‘Non videbo Deum, non aspiciam hominem’bf. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat ad probationem fidei immutat et spatium generandi dat.bg
be Is. 38, 1.
bf Cf. Is. 38, 11: « Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis ».
bg ¶Fons : ANSELMUS LAUDUNENSIS (?), Enarrationes in Mt. 1, PL 162, 1242D: «Nota de Ezechia [1242D] quod, cum esset sine liberis, dictum est ei: Dispone domui tuae, quia morieris, et ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret Salomonem Deo placuisse quod non petisset ampliores annos, sed quia dubitabat ne non promissio Dei impleretur, cum sciret se esse de David, per quem oporteret venire Christum, et ipse esset sine liberis, unde et dicebat: Non videbo Deum, non aspiciam hominem ultra (ibid.). Sed econtra credebat quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam, quam dederat ad probationem fidei immutat, et generandi spatium praestat: Ozias genuit Joatham; Joatham genuit Achaz; Achaz genuit Ezechiam; Ezechias genuit Manassen; Manasses genuit Amon; Amon genuit Josiam ». [MM2020]
autem genuit Manassen25.
25 Manassen] Manassem Cas574
interl.| oblivio
marg.| Manasses : obliviosus ipse est qui, quasi converso peccatori, dixitbh: «Omnium iniquitatum eius non recordabor».
bh Cf. Ez. 18, 22: « Omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua quam operatus est, vivet ».
Manasses autem genuit Amon.
marg.| AMON, id est fidelis vel nutricius significans Christum de quo dicitur: «Fidelis Dominus in omnibus viis suis»bi,"Qui convocat filios ut gallina pullos suos"bj.
bi Ps. 144, 13.
bj Cf. Mt. 23, 37: « Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? ».
Amon autem genuit Iosiam.
Numérotation du verset Mt. 1,11 
Iosias
marg.| Iosias , id est ‘salus Domini’ vel ‘incensum’. Ille est qui dicit: «Dirigatur oratio mea sicut incensum»bk etc.N bl
bk Ps. 140, 2.
bl ¶Fons : Rabanus Maurus , In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 30.18 sqq.: «Quod uero incensum orationem significet, Psalmista testatur, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quis autem sit Domini salus, Esaias ex persona Domini loquens ostendit dicens: Terra sicut uestimentum atteretur et habitatores eius sicut haec interibunt; salus autem mea in sempiternum erit».
N ¶Codd. : Ber111 Rusch {MM2021}
marg.| Iosias : ‘Rex iustus’, quod non filii eius quos genuit, non in transmigratione, quia numquam transmigravit, sed secundum predestinationem Dei ad transmigrandum. Iechoniam et fratres eius simul ponit, ut quorum est communis inquitas similis sit et miseria. Iechonias: ‘preparatio Domini’, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum preparavit.
marg.| Legitur in libro Regum quod Iosias genuit Ioacath et Ioachim et Eliachim et Sedechiam. Ioacath successit patri in regnum, quo capto a rege Egypti substitutus est loco eius Ioachim frater eius. Quo mortuo regnavit Ioachim (qui et Iechonias dictus est) filius eius pro eo, quo capto a rege Babylonie, loco eius Sedechias positus est.
autem genuit Iechoniam
interl.| Iechonias ‘preparatio Domini’, quod convenit Christo qui dicit: «Vado parare vobis locum»bm
bm Io. 14, 2.
marg.| I<SIDORUS>. Veritas historie habet quod duo fuerunt Iechonie, ut unus, scilicet pater sit in fine precedentis tessaredecadis, alter in principio sequentis. Sed mystice secundum Augustinum, unus et idem est in fine precedentis et in principio sequentis. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921rb ; facsim., p. 5b} Sed quare pretermissus est Ioachim pater Iechonie? Forsitan ut typum Christi faceret Iechoniam bis numeravit, et Ioachim ne numerus augeretur pretermisit.
et fratres eius in transmigratione26 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921rb ; facsim., p. 5b} Babylonis.
26 transmigratione ΩS ΩJ ΩL ΩF ( corr. al. m. marg.: vel antiq. transmigratione ; cf. infra ) Rusch Weber ] transmigrationem ΩM ΩF ΩP
marg.| Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur reges fuerunt.
marg.| Queritur quare Iechonias dicitur filius Iosie, cum Iosias Ioachim, et Ioachim genuit Iechoniam ? Si autem Iechoniam eundem bis numeremus in fine, scilicet precedentis tessaredecadis et in principio sequentis, ad hoc ut tres plene tessaredecades inveniantur, iam non erunt quadraginta duo patres. Diversis modis solvitur hoc. Hieronymus dicit quod uterque pater et filius Ioachim et Iechonias vocabatur, et ita unum habemus in fine precedentis tessaredecadis et alterum in principio sequentis, ut cum dicit   Iosias genuit Iechoniam , Ioachim intelligamus. Cum vero dicit Iechonias genuit Salathiel, Ioachim accipiamus. Augustinus vero dicit quod unus bis numeratur, scilicet Iechonias qui et Ioachim dictus est, a quo facta est quedam in exteras gentes deflexio quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi ergo ordo a rectitudine deflectitur et in diversum tendit angulum facit, et id quod in angulo est bis numeratur. Transmigratio in Babyloniam significat transitum apostolorum ad gentes. In qua   transmigratione Christus factus lapis angularis, utrumque populum complectitur quod ostendit per Iechoniam bis positum.
Numérotation du verset Mt. 1,12 
Et post transmigrationem27 Babylonis, Iechonias
27 transmigrationem ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] transmigrationes (?) Cor3 (antiq. habent transmigratione’ ) ; cf. supra
marg.| IECHONIAS. Prior Iechonias ‘resurrectio Domini’, sequens Iechonias ‘preparatio Domini’ dicitur. Utrumque congruit Christo qui est resurrectio et vitabn.
bn Io. 11, 25: « Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet ».
genuit Salathiel.
marg.| SALATHIEL. ‘Petitio mea Deus’. Christo convenit qui dicit: «Pater sancte serva eos quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos»bo.
bo Io. 17, 11.
Salathiel autem genuit Zorobabel.
marg.| SALATHIEL  AUTEM  GENUIT  ZOROBABEL. Hoc in multis Scripturis legitur, sed in Paralipomenonbp"filii Iechonie: Asir,   Salathiel , Melchiram et Phadaia etbq «de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei». Sed tradunt Hebrei trinomium fuisse Asir,   Salathiel Melchiram et Phadaia. Vel   Salathiel et Phadaia fratres filios quos genuerunt uterque suum vocavit Zorobabel. Cum de isto dicat evangelista Abiud genitum, Paralipomenonbr dicit quod «Zorobabel Mosollam genuit» et reliquos inter quos Abiud non numeratur. Sed multa, vitio scriptorum, in Paralipomenon depravata sunt. Unde multe et interminate genealogie inveniuntur quas iubet Apostolus vitari.
bp 1Par. 3, 17.
Numérotation du verset Mt. 1,14 
Azor
marg.| Azor : adiutus. Ille est qui dicitbs: ‘’Ecce Deus adiuvit me, Dominus susceptor est animas mee’’.
bs Cf. Ps. 53, 6: « Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est anime mee ».
autem genuit Sadoc.
marg.| Sadoc : iustus, id est Christus de quo diciturbt: «Iustus Dominus et iustitias dilexit».
bt Ps. 10, 8.
Sadoc autem genuit Achim.
marg.| Achim id est ‘frater meus iste’. Quis alius quam ille qui homo fieri voluit ut possit habere fratres, de quibus diceretbu: ‘’Nuntiabo nomen tuum fratribus meis’’?
bu Cf. Ps. 21, 23: « Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio Ecclesie laudabo te ».
Achim autem genuit Eliud.
Numérotation du verset Mt. 1,13 
Zorobabel
marg.| Zorobabel : magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idolatrie ad viam veritatis revocavit.
marg.| Fuerunt viri studiosi ex Iudeis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi erantque Nazarei, qui ordinem genealogie Christi partim memoriter, partim ex libris dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt.
autem genuit Abiud.
marg.| Abiud id est ‘pater meus’. Iste Christo convenit de quo diciturbv: ‘’Ipse invocavit me Pater meus es tu’’ etc.
bv Cf. Ps. 88, 27: « Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis mee ».
marg.| De Abiud usque ad Ioseph nulla historia invenitur in Paralipomenon sed annales fuerunt apud Hebreos de quibus Herodes multos comburi fecit ut confunderetur ordo regie stirpis, et forsitan Ioseph nomina patrum ibi legerat vel aliquo modo ibi retinuerat per quem evangelista seriem hanc generationis posuit. Sed sive hoc, sive alio modo evangeliste fuit hec certa generationis successio.
Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim
marg.| Eliachim : Dominus resuscitans. Ille qui dicitbw: «Omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam eternam et ego resuscitabo eum» etc.
bw Io. 6, 40.
autem genuit Azor.
Numérotation du verset Mt. 1,15 
Eliud
marg.| Eliud, id est ‘Deus meus’. Convenit Christo qui dicitbx: «Deus meus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921va ; facsim., p. 6a} ut quid me dereliquisti?»
bx Corpus antiphonalium officii (n° 7760: responsorium “Tenebrae factae sunt”, feria VI in Parasceve) << Ps. 21, 2.
marg.| Eleazar , id est Deus meus adiutor. Ille est qui ex persona hominis dixitby: «Deus meus sperabo in eum».
by Ps. 90, 2.
autem genuit Mathan.
marg.| Mathan : donans vel donatus. Ille est qui dedit dona hominibus et de quo diciturbz: ‘’Sic Deus dilexit mundum ut filium suum daret’’.
bz Cf. Io. 3, 16: « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam eternam ».
marg.| Per hos patres Christus venit in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eandem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.
Mathan autem genuit Iacob.
Numérotation du verset Mt. 1,16 
Iacob autem
interl.| supplantator vel luctator
genuit Ioseph
marg.| Ioseph : apponens, id est Christus qui Iudeis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur quem de sua coniuge natum adoptive suscepit. Sed et putative pater dicitur.
marg.| IOSEPH. Mattheus dicit Ioseph filium Iacob, et Iacob filium Mathan. Lucas: Ioseph filium Eli, et Eli filium Mathat. Sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit eam prius duxit, et relicto uno filio Iacob obiit, postea Mathat qui per Mathan descendit de David eandem duxit, et genuit Eli, sic Iacob et Eli fratres sunt uterini. Iacob autem uxorem Eli fratris sui sine liberis defuncti ad suscitandum semen eius accipiens genuit Ioseph natura suum, sed secundum legem Eli filium. Quod dicitur filius eius nomine vocari cui suscitatur non est verum, cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obed vocavit.
virum Marie
interl.| stella maris
marg.| VIRUM  MARIE. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Ioseph cum Christus non ex semine Ioseph. Sed non est consuetudo Scripturarum ut ordo mulierum in generationibus texatur, et ideo non per Mariam sed per Ioseph inducitur, cum de una Ioseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet. Unde etiam simul tamquam de una stirpe profitentur in Bethleem redire cum singulis in suam civitatem.
marg.| Exemplo Marie liquet fidelibus coniugatis servato pari consensu continentiam posse permanere coniugiumque vocari, non permixto corporeo sexu sed custodito mentis affectu. Unde et Ioseph vir Marie dicitur, quia coniugium verum est ubi conservatur amoris affectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.
de qua
interl.| non de quibus, quia sine virili coitu de sola virgine natus
natus est Iesus qui vocatur Christus.
Numérotation du verset Mt. 1,17 
Omnes itaque28 generationes ab Abraham usque ad David: generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis: generationes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921vb ; facsim., p. 6b} quatuordecim, et a transmigratione Babylonis29 usque ad Christum: generationes quatuordecim.
28 itaque ΩMSF Rusch ] ergo Cor3 (antiq.) ΩJ ΩL ΩP Li446@ Weber
29 Babylonis.... Babylonis] .xiiii. generationis A transmigratione usque babylonis ΩF* ( corr. inversiones, al. m. post. compl. marg .: Babylonis)
marg.| +Prima tessaredecas ab Abraham, in David finitur; secunda a David et Salomone incipit, in priore Iechonia finitur; tertia a secundo Iechonia in Christum terminatur.30 O
O ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
30 tessaradecas] scrips. , te seresce decas Cas239
marg.| +Mattheus ab initio evangelii sui, Lucas non ab initio sed a baptismo Christi generationes enarrat.P
P ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| OMNES  ITAQUE. Decurso ordine generationis, tandem in fine concludendo evangelista recapitulat sub mystico numero.
marg.| Tres distinctiones in generatione Christi mystice insinuant fidem sancte Trinitatis quam concorditer astruit doctrina legalis et evangelice institutionis. Tres enim Trinitatis fidem, quatuor doctrinam evangelicam, decem legis significat institutionem.
marg.| In tres tessaredecades dividitur hec generatio. Prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David includatur. Secunda a David, id est iuxta David a Salomone incipit et in priorem Iechoniam finitur. Tertia a secundo Iechonia in Christo terminatur. Ab Abraham usque ad David et a David usque ad Christum, tria in hac distinctione notantur tempora ad Christum currere. Ante legem in quo Abraham naturale servans mandatum. Post legem quam Iudei prevaricantes captivantur. Post gratiam per quam omnes de captivitate solvuntur. Et in his singulis bis septem sunt, quia gratia Spiritus sancti in homine geminatur, ut cor et carnem in unum iungens faciat utrumque exultare in Deum. Quia autem ter quatuordecim veram significat religionem. Quatuor enim et decem Novum et Vetus Testamenta indicant, quia via ad Christum per decem verba legis et quatuor evangelia predicatur, ita tamen ut quicquid ascribitur Trinitati que Deus est consecremus, quia nulla preceptio impletur nisi hic numerus colendi Deum teneatur. Ut et hanc viam esse perveniendi ad Christum, qui est nostra terra promissionis scias, totum numerum collige in summam, et sunt quadraginta duo, quo numero mansionum veri Hebrei de Egypto ad patriam veniunt. Et bene hoc numeri sacramento venimus ad patriam, quo Christus a patriarcha cui promissus est pervenit ad virginem quasi ad Iordanem, Spiritus sancti gratia abundantem. Et ideo evangelista numeravit ab Abraham quadraginta duas generationes, velut celestis patrie mansiones {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 921vb ; facsim., p. 6b} in fine Christum supputans qui est consummatio vie et mansio vite. In Abraham primum fides ad iustitiam reputatur, quod est initium vie vel vite ad requiem Ideo quadraginta duo, quia hoc numero presens Ecclesie tempus ostenditur, quo Dominus bene operantibus cooperatur. Septies enim seni quadraginta duo sunt. Sex ad opera, septem ad requiem pertinent. Unde bene populus ille sub spe intrandi in requiem per septies sex mansiones castra metatur, in quarum ultima Iesu duce, patefacto Iordane, requiem intrat. Sic noster Iesus quadragesima secunda generatione ab Abraham credente, lavacra baptismi et celi ianuas patefecit. Sub eiusdem numeri sacramento nos cursu virtutum ad patriam tendimus, dum quotidie prelibando gustu celestium fruimur, et patienter promissum exspectamus.
marg.| Mattheus in hac vita que quatuor temporum cursu labitur, in31 qua regi nos oportet a Christo secundum laboriosam disciplinam qua filios flagellat, que in decem propter32 decalogi mandata signatur, per quadragenarium33 numerum regem Christum venisse testatur, addito binario propter duo testamenta quibus regi nos oportet. Vel duo precepta caritatis34 in quibus tota lex continetur et35 completur vetus Scriptura. Qua propter in generationibus Matthei que descendendo enumerantur nostrorum signatur susceptio peccatorum. In generationibus autem luce que ascendendo usque ad Deum perveniunt cui36 mundati reconciliantur37 per Christi sacerdotium, intelligitur nostrorum38 ablutio peccatorum. Ideo in septuagesimo septimo numero tota eius enumeratio completur in cuius mysterio salvator remittendum esse peccanti dicit. Denarius enim39 iustitie est numerus, undenarius transgressio est40 denarii, qui septies ductus41, explicat septuagesimo septimo42 in quo numero tamquam universalis peccati fit plena remissio peccatorum per Christum ascendentibus43 ad Deum. Nec est mirandum quod Lucas plures successiones ponit a David usque ad Christum, Mattheus pauciores, cum ille ponat alias personas ille44 alias et ex his forsan alii minus alii plus vixerunt. Q
Q ¶Codd. : Cas239 (f. 2v, prothemata § 2) Rusch
31 in] om. Cas239
32 propter] om. Cas239
33 quadragenarium] quadraginta Cas239
34 prec. car.] inv. Cas239
35 lex continetur et] om. Cas239
36 cui] cum Cas239
37 reconciliantur] reconciliamur Cas239
38 intel. - nostr.] inv. Cas239
39 enim] + in decem preceptis Cas239
40 est] om. Cas239
41 ductus] + quia dies seculi septem Cas239
42 septuagesimo septimo Cas239 ] .LXXVII. Rusch
43 peccatorum... ascendentibus] in spiritu sancto qui per columbam designatur <ascen>dentibus ad Deum Cas239
44 alias personas ille] om. hom. Cas239
marg.| Nota non esse consuetudinem45 Scripturarum ut in generationibus successionis ordo mulieribus tribuatur, ideo generatio Ioseph ordinabiliter ponitur qui de eadem46 tribu de qua et beata Maria fuisse cognoscitur.R
R ¶Codd. : Cas239 (f. 2v, prothemata § 3) Rusch
45 non esse – consuetudinem] inv. Cas239
46 eadem] ea Cas239
Numérotation du verset Mt. 1,18 
Christi autem generatio47
47 generatio] generationis Cas574
interl.| per quam dignatus est venire
marg.| CHRISTI  AUTEM  GENERATIO. Sine additamento Iesu ponit, ut eum intelligas de quo prophetaca: ‘Unxit te Deus tuus’. Iesus quod substantialiter illi convenit angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum   de Spiritu sancto nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret.
ca Cf. Ps. 44, 8: « Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis ».
sic erat:
interl.| non ait ‘sic facta est’, quia semper apud Patrem erat
marg.| SIC  ERAT. Sicut dictum est, ut ex Ioseph origo Marie que est de David claresceret, et Christus non ex eius semine ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc quod de virgine, de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic inquam erat ut prescripta est, et mox dicetur sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret. Quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura sed virtus. ‘Qui non credit non intelligit’cb quod virgo peperit quod: «Verbum caro factum est»cc.
cb Cf. Is. 7, 9 ( Vetus latina , p. 232, versio X): « Nisi credideritis nec intelligetis ».
cc Io. 1, 14.
Cum esset desponsata48 mater Iesu49 Maria Ioseph,
48 esset desponsata] inv. Cas574
49 Iesu ΩMSF Cas574 Rusch Ed1538] eius ω1 Ω (correct. marg. vel eius) ΩLP Li446@ Li446 Clementina Weber
interl.| +sanguine proximoS
S ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| ut per Ioseph de David monstraretur
marg.| + Cum esset desponsata : Ecce generatio per quam Deus ostenditur cum ex virgine et Spiritu generatur.T
T ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| +Cum premisse generationes, per solitam maris et femine coniunctionem provenerunt, sed Christi generatio novo miraculo per intactam virginis alvum.U
U ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + Cum esset desponsata : Cur desponsata ? Ut per Ioseph origo Marie ostenderetur et ne a Iudeis ut adulteram lapidaretur et ut virgo solatio viri sustentaretur et ut diabolo celaretur dum putat non de virgine natum.V cd
cd ¶Fons : Cf. Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 1, PL 162, 1250A: «Denique est et alia principalis causa, ut diabolo partus virginis celaretur, ut cum eam gravidam videret, a sponso, cui liceret, etiam in desponsationis tempore gravidatam esse putaret».
V ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| CUM  ESSET  DESPONSATA. ORIGENES. [1] Ideo   desponsata ut significaret Ecclesiam que virgo est et sponsa [2] et ut, per   Ioseph, origo Marie ostenderetur.W ce
ce ¶Fons : <revera> [1] Cf. Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 1, PL 162, 1250A: «Significatur etiam per Mariam Ecclesia, quae virgo et sponsa est».
[2]   Hieronymus, In Mt., CCSL 77, p. 10.72-74 :   « Cum esset desponsata mater eius Maria. Quare non de simplici Virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem, Joseph, origo Mariae monstraretur » <cuius fons>   Hieronymus, Adversus Helvidium de Mariae virginitatis perpetuae, PL 23, 196.41.
¶Nota :  La référence à Origène semble propre à la Glose universitaire mais elle est erronée. Aucune concordance textuelle même lointaine ne peut être faite avec le sermon du Pseudo Origène latin qui commente cet évangile dans l’homéliaire de Paul Diacre auquel renvoie implicitement le lemme attributif de la Glose universitaire ; cf.  Paulus Diaconus, Homiliarius, pars 1, n° 15 : Hom. 1. (Mt. 1, 18-25), inc. “Quae fut necessitas...”, Origenes Werke 12, E. Benz, E. Klostermann, GCS 41, Leipzig, 1941, p. 239-245, cf. R.   Grégoire, Homéliaires, 1980, p. 432-433. [MM2023]
W ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
marg.| Vel ut Ioseph esset testis castitatis defendens eam ab infamia suspicionis, et ne ut adultera damnaretur, et ut virgo viri solacio sustentaretur et, ut diabolo partus occultaretur qui nequit satis dinoscere an ex semine natus sit an de virgine, et ne virginibus esset excusatio infamie quod mater Christi infamata fuerit50.X cf
cf ¶Fons : Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 2, lin. 135 sqq. : «Adsumitur namque Ioseph sponsus adhuc alia ex causa uelut testis idoneus non solum ut eam seruaret inlesam uirginitatis pudore seruato a suspitionis infamia uerum etiam ne uirginibus uelamen excusationis fieret quod mater Domini criminibus fuerit infamata . Hinc est quod testis eligitur castitatis et adhibetur uelut maritus qui possit cuncta uirginitatis refellere obprobria et celando protegere puerperium etiam si non agnosceret sacramentum». <ex quo> Cf.   Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 1, PL 162, 1250A: «Denique est et alia principalis causa, ut diabolo partus virginis celaretur, ut cum eam gravidam videret, a sponso, cui liceret, etiam in desponsationis tempore gravidatam esse putaret».
<attest. anon.>   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 4, d. 30 c. 4 par. 2 : « Habuit autem coniugium mariae et ioseph alias causas speciales, scilicet ut uirgo solatio uiri sustentaretur, et ut diabolo partus celaretur; ut ioseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspicionis, ne ut adultera damnaretur». [MM2023]
X ¶Codd. : Cas574 Rusch
50 fuerit] fuerat Cas574
antequam convenirent
interl.| +ad opus nuptiarumY
Y ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + Convenirent : id est nuptiarum sollemnia celebrarent. Inventa est a Ioseph de Spiritu quia Spiritum plenius ceteris acceperat hoc quomodo factum sit et quo ordine vel in qua civitate Christi sit celebrata conceptio quod Mattheus hic pretermittit, Lucas exponit. Quod ergo, secundum Lucam, angelus promisit futurum, hoc Matheus narrat esse completum. Z
Z ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| Desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri.AA
AA ¶Codd. : Cas574 (interl.) Rusch
marg.| ANTEQUAM  CONVENIRENT. Non quod postea convenerint51, ut si diceremus52 : Antequam penituerit morte preventus est.AB
AB ¶Codd. : Cas574 Rusch
51 convenerint] convenirent Cas239
52 diceremus] diceres Cas239
marg.| Non quod postea convenerint, sed ostendit proximum tempus nuptiarum in quo nuptiarum sollemnia celebrantur.
inventa est
interl.| a Ioseph
marg.| INVENTA  EST. Invenit Ioseph   in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse, cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam. Apostolus autem hoc addit ne interim subreperet suspicio lectori.cg
cg ¶Fons : Cf. Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt., c. 1, PL 162, 1250C: «Sequitur: De Spiritu sancto. Hoc ex parte sua evangelista adiunxit, ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a mentibus audientium ». [MM2019]
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922ra ; facsim., p. 7a} Quomodo hoc factum sit et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc pretermissum, a Luca exponitur.
in utero habens
interl.| +scilicet filiumAC
AC ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + De spiritu sancto : Hoc est illud novum quod Hieremias prophetavitch :"Ecce faciet Dominus novum, mulier circumdabit virum, scilicet et non aliunde quam ex se gignendo". AD
ch Cf. Ier. 31, 22 (Vetus latina).
AD ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| "Ecce illud novum: mulier circumdabit virum", non aliunde quam ex se gignendoAE
AE ¶Codd. : Rusch ; cf. Cas239
de Spiritu sancto.
interl.| +scilicet conceptumAF
AF ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| de quo est qui concipitur et generatur
interl.| de potestate non ex substantia, ne Spiritus dicatur ‘incarnatus’
Numérotation du verset Mt. 1,19 
interl.| sponsus53 AG
AG ¶Codd. : Cas239 Rusch
53 sponsus] secundum quod praem. Cas239
cum esset iustus,
marg.| Iustus54 per fidem qua55 credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare56 ante tantam gratiam.AH
AH ¶Codd. : Cas239 Rusch
54 Iustus] Cum esset praem. Cas239
55 qua] quia Cas239
56 et... humiliare] humilians se Cas239
marg.| Quod iustus erat hoc est testimonium castitatis Marie, ut qui servat innocentem ‘iustus’ dicatur. Sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis iustus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem, sed unde vel quid esset ignorabat, et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei in cognite consentiendo se reum faceret coram Deo.
marg.| Vera virtus est, cum nec pietas sine iustitia, nec sine pietate iustitia, que separate ab invicem dilabuntur.
et nollet eam traducere57,
57 eam traducere ω1 ΩSFJLP Cas574 Rusch ] inv. ΩM
interl.| +ut eam diffamaretAI
AI ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + Traducere quasi a sua hominum notitiam id est publicare vel propalare vel ad domum suam ad cohabitationem assiduam.AJ
AJ ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| pro ‘traducere’ greci habent ‘propalare’
marg.| ET  NOLLET  EAM  TRADUCERE. Quam desponsaverat in coniugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare, vel traducere ad penam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse et intactam servasse.
voluit occulte
interl.| ne si palam esset ut adultera puniretur
dimittere eam.
interl.| +non beneficium sustentationis subtrahendo sed non opus matrimonii utendoAK
AK ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| ne si retineret nesciens eventum rei, quasi conscius esset peccati
Numérotation du verset Mt. 1,20 
Hec autem, eo cogitante,
interl.| ut occulte dimitteretAL
AL ¶Codd. : Cas239 Rusch
marg.| + Hec autem eo c<ogitante> , ne fornicaria putaretur sic autem occulte dimittent et coniugent non acciperet consilium Ioseph meliori consilio mutatur, apparuit per imaginationem oculis cordisAM
AM ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| +Cogitabat Ioseph se indignum illi appropinquare et ideo cogitabat d<imittere> eam sed omnipotens Dominus consilium eius meliori mutavit consilio AN
AN ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| HEC  AUTEM  EO  COGITANTE. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate leuitatis.
ecce angelus Domini
interl.| non delusor
interl.| +ne infamaretur dimissaAO
AO ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| ECCE  ANGELUS  DOMINI. Quia sic pie cogitat consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur.
in somnis
interl.| +quia et ipse somno dubietatis premebaturAP
AP ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| non manifesta visione, quia dubitate animi premebatur velut somno infidelitatis
apparuit ei dicens:
interl.| ne ulterius premeret dubietas quem commendabat equitas
Ioseph fili David,
interl.| +familiaritatis indicium estAQ
AQ ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| familiarem et notum ostendit cuius nomen et genus dicit
marg.| +Cogitabat Ioseph se indignum illi appropinquare et ideo cogitabat d<imittere> eam sed omnipotens Dominus consilium eius meliori mutavit consilio AR
AR ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + Ioseph ideo filius   David esse dicitur ut Maria de stirpe58* ostensam stirpe David monstraretur sicut scriptum est : « Nemo copuletur uxori nisi de tribu sua »ci. AS cj
ci Cf. Nm. 36, 7 (vetus latina) ut ref. Rabanus Maurus, infra laud., et Collectio canonum Hibernensis, ed. H.   Wasserschleben, Die irische Kanonensammlung, Giessen, 1874, 32 (31), 19, p. 137 = ed. Roy   Flechner, The Hibernensis, t. 1, Washington D.C., 2019, p. 227.13.
cj ¶Fons: Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 1, CCCM 174, p. 45.8 : «Ideo Ioseph filius esse dicitur Dauid, ut Maria quoque de stirpe Dauid monstraretur, iuxta illud quod scriptum est: Nemo copuletur uxori nisi de tribu sua». [MM2023]
AS ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
58 stirpe] coniec.
marg.| FILI  DAVID. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea.
noli timere
marg.| + Noli timere quamvis tantum sit quantum credis coniugem, secundum preceptum legis nominatamAT
AT ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| Noli timere quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere caritatis intuitu.
accipere Mariam coniugem tuam.
interl.| secundum preceptum legis nominatum59 AU
AU ¶Codd. : Cas239 Rusch
59 nominatum] nominatam Cas239
interl.| +Licet tantum sit mysterium quantum tu credis, tamen noli timere indignum te iudicans ut filio et matri servias.AV
AV ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| CONIUGEM. Coniunx erat non concubitu sed affectu, non coniunctio ne corporis sed copulatione animorum.
marg.| Nota coniugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, etsi numquam debitum solvere possit.
marg.| Bene Ioseph ‘vir’ et Maria ‘coniunx’ dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod est verum coniugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.
interl.| +Cur ?AW
AW ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
Quod enim in ea
interl.| et ne suspiceris quod de alio sit: Quod enim enim ex ea etc.
natum est,
interl.| iam conceptum
marg.| IN  EA  NATUM. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci est concipi, vel secundum prescientiam angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi preteritum ‘natum’ dicitur.
de Spiritu sancto est.
interl.| + De spiritu sancto etsi creatura illa Verbo Dei unita opus sit totius TrinitatisAX
AX ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| + De Spiritu sancto est quia Spiritus sanctus sic est Deus ut sit etiam donum Dei. Propterea illa gratia per Spiritum sanctum erat significanda qua natus est Christus de Spiritu sancto non ut filius et de Maria virgine ut filius quia in ipsa susceptione humane nature, ipsa gratia quoddam modo facta est naturalis illi homini qui nullum peccatum posset admittere.AY
AY ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| DE  SPIRITU  SANCTO. Spiritus sanctus dicitur Deus et donum Dei et caritas. Et sola caritas eum incarnari fecit.
Numérotation du verset Mt. 1,21 
Pariet autem filium
interl.| +virgoAZ
AZ ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
interl.| +Licet non sis necessarius contemptui, eris tamen procurationiBA
BA ¶Codd. : Cas239, om. Rusch
marg.| PARIET. Ne videretur Ioseph non esse necessarius ei subdit: Pariet, et ita eris necessarius procurationi.
et vocabis
interl.| non impones BB
BB ¶Codd. : Cas239 Rusch
marg.| VOCABIS. Idem dicit isti quod predixerat Marie, ut promissum salvatorem iam venisse tam viris quam feins repuntet ex voce.
nomen eius
interl.| quod ab eterno impositum60 estBC
BC ¶Codd. : Cas239 Rusch
60 impositum] om. Cas239
Iesum.
interl.| salvatoremBD
BD ¶Codd. : Cas239 Rusch
Ipse enim
interl.| subdit causam nominis
marg.| IPSE  ENIM. Nomen interpretatur.
salvum faciet
interl.| quod solius est Dei
populum suum
interl.| quos predestinavit
a peccatis eorum.
interl.| que ex eis sunt
Numérotation du verset Mt. 1,22 
Hoc autem totum factum61 est,
61 factum ΩMSFJPL Rusch Weber ] om. Li446@
interl.| hoc quod narrat, testimonio prophetico certius facit
marg.| HOC  AUTEM  TOTUM. Quod propinquo est desponsata, quod inventa est in utero habens, quod peperit virgo, quod ‘Iesus’ vocatus est, quod salvat. Hoc enim ait evangelista quando iam omnia impleta erant.
ut adimpleretur
marg.| UT  ADIMPLERETUR. Prophetia signum est prescientie Dei, quia quod dicit certum est a Deo presciri, et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat efficit, sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem eorum facit que predicit, sed signum est prescientie Dei.
marg.| HIERONYMUS. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non facit necessitatem eorum que dicit, sed signum est prescientie Dei. Prophetia alia est ex predestinatione Dei quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio, ut hec de qua hic agitur. Alia est ex prescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est que comminatio dicitur, que fit ob signum animadversionis divine ut fugiant a facie arcus electi, et iuste pereant incauti, et non ex prescientia, quia longe aliter scitur quam futurum comminetur.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922rb ; facsim., p. 7b} quod dictum est a Domino per prophetam
interl.| Isaiam
dicentem:
Numérotation du verset Mt. 1,23 
Ecce virgo
marg.| ECCE  VIRGO. Admiratur propheta Isaias et quasi omnes de somno suscitans ait: «Ecce virgo in utero habebit»ck. Spiritui sancto presens erat quod in tempore nondum erat.
ck Mt. 1, 23 ; cf. Is. 7, 14: « Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel ».
marg.| Ecce virgo etc. Dicunt Iudei quod non est hoc nomen integritatis sed etatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaie sequitur non verba, pro concipiet ponit in utero habebit. ‘Et vocabunt’ pro vocabis, vel vocabitur.
in utero habebit,
interl.| quasi ex substantia sue carnis non aliunde tamquam per coitum viri
et pariet filium et vocabitur62
62 vocabitur ΩMSFP Rusch Ed1538 Sixtina] vocabunt ΩJL Li446@ Clementina Weber
interl.| vel: vocabunt . Primo angeli psallentes, inde apostoli predicantes, vel alii credentes
nomen eius Emmanuel,
marg.| EMMANUEL. Proprium est Christi ut Iesus, quia cum his quos salvat semper adiuvando perseverat.
marg.| Tribus de causis de veteri Testamento astruit ea que ponit in evangelio. Pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis. Pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta que sunt predicta. Pro coniunctione novi et veteris Testamenti.
quod est interpretatum63 nobiscum Deus.
63 est interpretatum ΩSFJL Li446@ Rusch Weber ] interpretatur ΩMP Cas574
interl.| «Verbum caro factum est et habitavit in nobis»cl
cl Io. 1, 14.
interl.| nobiscum, id est in homine Deus
Numérotation du verset Mt. 1,24 
Exsurgens
marg.| EXSURGENS. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur.cm
cm ¶Fons : Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 1, c. 1, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb ): «Quisquis a Deo monetur solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur sicut et iste qui tam a somno matris quam a sonno corporis exurgens, fecit non tantum quod precepit set et sicut precepit ei angelus». Cf.   Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 1, PL 162, 1252D: «MORALITAS.---BEDA. Quisquis a Deo monetur solvat moras, surgat a somno, faciat quod jubetur ». [MM2019]
autem Ioseph a somno,
interl.| dubietatis
fecit sicut precepit64 ei
64 precepit ΩMSFLP Cas574 Rusch Clementina Weber] preceperat ΩJ ΩF² ( corr. al. m. post. marg.: vel -perat) Li446@ Li446
marg.| FECIT  SICUT  PRECEPIT. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod precepit angelus, sed etiam sicut precepit.cn
cn ¶Fons : Anselmus Laudunensis (?), Enarrationes in Mt. 1, PL 162, 1252D: «Fecit non tantum quod praecepit angelus, sed etiam sic praecepit. Moralitas (Beda) Quisquis a Deo monetur solvat moras, surgat a somno, faciat quod jubetur». <potius quam>   Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 1, Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb : «Exurgens autem Ioseph a somno fecit sicut ei preceperat angelus Domini. Quisquis a Deo monetur solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur sicut et iste qui tam a somno matris quam a sonno corporis exurgens, fecit non tantum quod precepit set et sicut precepit ei angelus». [MM2020]
marg.| Exhibitione servitutis et affectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut precepit ei angelus.
angelus Domini,
interl.| non maligni
marg.| ANGELUS  DOMINI. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur.
et accepit65 coniugem suam
65 accepit ΩMSJLP Cas574 Rusch Weber] + Mariam Li446@ Li446 V794
interl.| propter predictas causasBE
BE ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| ET  ACCEPIT  CONIUGEM  SUAM. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum salvatoris aduventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.
Numérotation du verset Mt. 1,25 
et non cognoscebat eam
interl.| ad opus coniugale66 BF
BF ¶Codd. : Ber111 Rusch
66 coniugale] coîum gale cacogr. Ber111
interl.| propter secreta que didiceratBG
BG ¶Codd. : Ber111 Rusch
donec peperit
marg.| DONEC  PEPERIT. Non quod post, quod magis constat, cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.BH
BH ¶Codd. : Ber111 Rusch
marg.| Non quod postea67 cognoverit, sed ponitur donec pro et, vel pro eterno utco: «Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum68».BI
co Ps. 109, 1.
BI ¶Codd. : Ber111 (interl.) Rusch
67 quod postea] inv. Ber111
68 tuos... tuorum] om. Ber111
marg.| Dicitur quod Ioseph Mariam facie ad faciem videre non poterat quam Spiritus sanctus a conceptione implenerat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur, de quo hic non agitur.
filium suum
interl.| id est substantie sue
primogenitum
interl.| ante quem nullus, nec post quem alius
marg.| PRIMOGENITUM.   Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam sive aliud sequatur sive non ; vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Marie dicitur.
et vocavit nomen eius Iesum.
interl.| die octavo quo fiebat circumcisio et nomen imponebatur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_1)

Notes :