Glossa ordinaria

Capitulum 28

Numérotation du verset Mt. 28,1 

Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati1
1 Vespere... sabbati CorS1
venit Maria Magdalene
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 28,2 

Et ecce terremotus
factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo
et accedens revolvit lapidem
et sedebat super eum.
Numérotation du verset Mt. 28,3 

Erat2 autem aspectus eius sicut fulgur
2 Erat ΩJ Li446 Rusch Weber] et Li446@
et3 vestimentum4 eius sicut nix.
3 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
4 vestimentum Rusch Weber ] vestimenta autem ΩJ Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 28,4 

Pre timore autem eius
exterriti sunt custodes et facti5 sunt velut mortui.
5 facti ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 28,5 

Respondens autem angelus
dixit mulieribus: Nolite timere vos.
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
Numérotation du verset Mt. 28,6 

Non est hic.
Surrexit enim sicut dixit:
Venite et videte
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset Mt. 28,7 

Et cito euntes
dicite discipulis eius et Petro6 quia surrexit. Et ecce precedet7 vos in Galileam.
6 et Petro Rusch ] om. ΩJ Li446@ Li446 Weber |
7 precedet ΩJ Li446@ Rusch ] precedit Weber |
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 28,8 

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius8.
8 eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis Rusch
Numérotation du verset Mt. 28,9 

Et ecce Iesus occurrit illis
dicens: Avete.
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Numérotation du verset Mt. 28,10 

Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite nuntiate
fratribus meis
ut eant in Galileam, ibi me videbunt.
Numérotation du verset Mt. 28,11 

Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
omnia que facta fuerant.
Numérotation du verset Mt. 28,12 

Et congregati cum senioribus consilio accepto,
pecuniam copiosam dederunt militibus
Numérotation du verset Mt. 28,13 

dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Numérotation du verset Mt. 28,14 

Et si hoc auditum fuerit a preside
nos suadebimus ei
et securos vos faciemus.
Numérotation du verset Mt. 28,15 

At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti9*. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos usque in hodiernum diem.
9 edocti ΩJ Li446@ Li446 ] docti Rusch Weber
Numérotation du verset Mt. 28,16 

Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus.
Numérotation du verset Mt. 28,17 

Et videntes eum adoraverunt,
quidam autem dubitaverunt.
Numérotation du verset Mt. 28,18 

Et accedens Iesus
locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset Mt. 28,19 

Euntes ergo
docete omnes gentes
baptizantes eos
in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti,
Numérotation du verset Mt. 28,20 

docentes eos servare
omnia quecumque mandavi vobis.
Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus10 usque ad consummationem seculi.11
10 diebus] iter. Li446@ |
11 seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ |

Capitulum 28

Numérotation du verset Mt. 28,1 
Vespere autem sabbati que lucescit in prima sabbati1
1 Vespere... sabbati CorS1
interl.| quando primum licuit operari
marg.| VESPERE  AUTEM etc. Marcus aita: «Valde mane» in quo non discordata Luca et Ioanne. Mattheus a prima parte noctis, id est a vespera noctem significat, cuius fine venerunt ad monumentum. Ideo autem sic nominat, quia ab eo tempore licebat facere quod vellent transacto sabbato. Vespere autem sabbati, id est nocte diei sabbati. Vespere quidem ceperunt venire, id est aromata preparare, sed lucescente mane pervenerunt, quod Mattheus causa brevitatis ponit obscurius, alii apertius. Vespere solet tenebrescere, sed mystice dicit lucere pro gloria resurrectiones. Hucusque diem nox precedere dicebatur, nunc ordo mutatur, et nox qua resurrexit, diei quo se ostendit adiuncta est. Congrue prius diem nox sequebatur, quia homo a luce in tenebras ceciderat. Nunc dies sequitur noctem, quia post resurrectionem a peccatis ad vitam reducimur.
a Mc. 16, 2.
marg.| VESPERE. Id est nocte que lucescit, id est que terminatur luce, quod non prima pars noctis est, sed extrema pars noctis est diluculum quo venerunt.
marg.| HIERONYMUS. Quia diversa tempora istarum mulierum in evangeliis describuntur, non mendacii signum est, sed sedule visitationis officium, dum crebro abeunt et recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.
marg.| Sepulto Domino quamdiu licuit eis operari, id est usque ad occasum solis unguenta parabant, et quia pre angustia temporis opus explere non potuerunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964rb ; facsim., p. 87b} transacto sabbato, id est occidente sole, ubi licentia operandi rediit, emerunt aromata. Et quia nocte preoccupante sepulcrum adire non potuerunt mane adeunt.
venit Maria Magdalene
marg.| MARIA  MAGDALENE etc. Due unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.
et altera Maria videre sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 28,2 
Et ecce terremotus
marg.| TERREMOTUS. Sicut in passione, et in resurrectione fit motus terre significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad penitentiam movenda.
factus est magnus. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964rb ; facsim., p. 87b} Angelus enim Domini descendit de celo
interl.| prebens obsequium Domino suo
et accedens revolvit lapidem
interl.| non ut egressuro ianuas aperiat, sed ut egressum eius pandat iam factum
marg.| REVOLVIT  LAPIDEM. Clauso potuit exire sepulcro qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi que velo littere tegebantur, quo ablato resurrectio, mortis abolitio, vita eterna cepit toto orbe predicari.b
b ¶Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, cap. 16, CCSL 120, p. 640.1744-1749: « Sed reuolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum christi quae uelamine litterae legalis tegebantur insinuat. Lex enim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa et abolitio mortis antiquae ac uita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari ».
et sedebat super eum.
marg.| SEDEBAT. Regnantem indicans qui in nativitate stando bellaturum significaverat. Super lapidem quo monumentum claudebatur, ut claustra infernorum superata doceret. Marcus dicit: «Introeuntes mulieres in monumentum iuvenem vidisse in dextris coopertum stola candida»c, quod potest movere, nisi intelligamus vel Mattheum tacuisse de illo angelo quem intrantes viderant vel Marcum de illo quem foris super lapidem viderunt, ut duos viderint, et ut a duobus singulatim eadem audierint. Aut certe intrantes in monumentum, hoc in aliqua septa macerie debemus accipere, quia locum tunc fuisse munitum credibile est, scilicet in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus est sepulture ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris quem dicit Mattheus sedentem super lapidem.
c Mc. 16, 5.
Numérotation du verset Mt. 28,3 
Erat2 autem aspectus eius sicut fulgur
2 Erat ΩJ Li446 Rusch Weber] et Li446@
marg.| SICUT  FULGUR. In candore vestis significat blandum iustis, in terrore fulguris significat terribilem futurum reprobus.
et3 vestimentum4 eius sicut nix.
3 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
4 vestimentum Rusch Weber ] vestimenta autem ΩJ Li446@
interl.| ipso habitu, terribilem futurum reprobis et blandum significat iustis
marg.| +<1.>Gregorius : Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam querit, videlicet ut honorabi<li>or ceteris esse videatur.A
marg.| +<2.>Gregorius : Nemo vult ibi pretiosis vestibus indui ubi ab aliis non possit videri.B
marg.| +<3.>Gregorius : Et per studium clarioris amictus ab eterna claritate nudi esse di<g>noscimur.C
marg.| +<4.>Unde Beda : Ne indignemini fratres mei, si mali in mundo florent et vos patimini, quia non est christiane dignitatis in temporalibus exaltari sed potius deprimi, mali nihil habent in celo, vos nihil in mundo sed proprie illius boni ad quod tenditis quidquic in via contingat gaudere debetis.D
marg.| +<5.>Ber<nardus> : Periclitatur castitas in deliciiis, humilitas in divitiis, veritas in multiloquio, pietas in negotiis.E
Numérotation du verset Mt. 28,4 
Pre timore autem eius
interl.| quia terribilis impiis
exterriti sunt custodes et facti5 sunt velut mortui.
5 facti ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| quia vitam vivere desperabant
Numérotation du verset Mt. 28,5 
Respondens autem angelus
interl.| quia blandus iustis
dixit mulieribus: Nolite timere vos.
marg.| NOLITE  TIMERE. Que vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.
Scio enim quod Iesum qui crucifixus est queritis.
interl.| quia multi hoc nomine dicebantur determinat qui crucifixus est
Numérotation du verset Mt. 28,6 
Non est hic.
interl.| per presentiam carnis
Surrexit enim sicut dixit:
interl.| impossibile est non fieri que dixit
Venite et videte
interl.| etsi verbis non creditis
locum ubi positus erat Dominus.
Numérotation du verset Mt. 28,7 
Et cito euntes
marg.| ET  CITO  EUNTES. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.
dicite discipulis eius et Petro6 quia surrexit. Et ecce precedet7 vos in Galileam.
6 et Petro Rusch ] om. ΩJ Li446@ Li446 Weber
7 precedet ΩJ Li446@ Rusch ] precedit Weber
marg.| ET  ECCE  PRECEDET. Quia iam a morte ad vitam transmigraverat, cuius resurrectionis gloriam post leti videbimus, si modo a vitiis ad virtutes transmigramus.
Ibi eum videbitis. Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 28,8 
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius8.
8 eius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] suis Rusch
marg.| EXIERUNT  CITO  CURRENTES  NUNTIARE. Lucas idem dicit: ‘Regresse nuntiaverunt omnia illis xi et ceteris omnibus’d. Sed Marcus ait: ‘Fugerunt exeuntes. Invaserat enim eos timor et nemini quicquam dixerunt’e. Nemini scilicet non apostolorum sed angelorum quibus non fuerunt ause aliquid respondere. Vel certe ipsis custodibus quos iacentes viderunt.
d Cf. Lc. 24, 9: « Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim, et ceteris omnibus ».
e Cf. Mc. 16, 8: « At ille exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim ».
marg.| CUM  TIMORE  ET  GAUDIO. Duplex est affectus in eis timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.
Numérotation du verset Mt. 28,9 
Et ecce Iesus occurrit illis
interl.| quia sic intente
marg.| ECCE  IESUS  OCCURRIT. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adiuvando occurrit Christus.
dicens: Avete.
interl.| ut maledictum Eve in mulieribus solveretur
Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
marg.| ET  TENUERUNT. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres. Hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964va ; facsim., p. 88a} tanta visione tremebant, primum pellitur timor. Nolite timere, ut mente placida possint audire que dicuntur.
marg.| Iste tenent pedes que adorant resuscitatum, sed illa que nesciebat ad hec resurrexisse filium Dei audit merito: «Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum»f.
f Io. 20, 17.
Numérotation du verset Mt. 28,10 
Tunc ait illis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964va ; facsim., p. 88a} Iesus: Nolite timere. Ite nuntiate
marg.| NUNTIATE. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit. Ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors modo ab ea vita.
fratribus meis
marg.| FRATRIBUS  MEIS. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut et post resurrectionem eandem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.
ut eant in Galileam, ibi me videbunt.
interl.| non in Iudea sed in gentibus
marg.| UT  EANT  IN  GALILEAM. Non tamen ibi solum neque ibi primum visus est a discipulis. Lucas enim et Ioannes satis aperte dicunt ipso die resurrectionis Dominum visum esse in Hierusalem primo Marie Magdalene, quando dictum est ei: «Noli me tangare»g. Deinde eidem et alii Marie currentibus nuntiare apostolis quando et pedes eius tenuerunt. Visus est etiam ipso die duobus discipulis in via. Visus est etiam et Petro. Quod quomodo factam sit evangelista non declarat. Visus est etiam et discipulis simili cum loquerentur reversis illis qui cognoverunt eum in fractione panis, quando stans in medio eorum dixit: «Pax vobis»h. Tamen spiritualiter Mattheus et Marcus scribunt dixisse angelum vel ipsum Dominum quod in Galilea videndus esset. Mystice quidem, quia Galilea dicitur ‘transmigratio’. Precedit9 enim vos in Galileam, id est gratia Dei transmigratura a Iudeis ad gentes precedet vos viam in cordibus eorum preparando. Et ibi videbitis eum, id est membra eius et vivum corpus eius ibi invenietis. Vel Galilea dicitur ‘revelatio’, non in forma servi, sed in ea in qua Patri est equalis. Illic nos precessit ‘Cum similes ei erimus, ibi videbimus cum sicut est’i. Et hec est beata revelatio vel transmigratio de isto seculo ad eternitatem.
g Io. 20, 17.
h Io. 20, 19.
i 1Io. 3, 2: « Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est ».
9 sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 28,11 
Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum
interl.| indocta simplicitas fatetur veritatem
omnia que facta fuerant.
interl.| miracula que viderant
Numérotation du verset Mt. 28,12 
Et congregati cum senioribus consilio accepto,
interl.| astuta duplicitas modum querit quomodo astruat falsitatem
pecuniam copiosam dederunt militibus
interl.| de templo acceptam, sicut prius triginta argenteos
marg.| PECUNIAM  COPIOSAM. HIERONYMUS. Qui rebus Ecclesie abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Phariseorum et sacerdotum redimenti in mendacium et sanguinem salvatoris.
Numérotation du verset Mt. 28,13 
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus.
marg.| FURATI  SUNT  EUM  NOBIS  DORMIENTIBUS. AUGUSTINUS. Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt?
marg.| Avaritia que captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri, et sic Iudeos seduxit. Unde subdit: Et divulgatum est etc.
Numérotation du verset Mt. 28,14 
Et si hoc auditum fuerit a preside
interl.| furtim eum sublatum
nos suadebimus ei
interl.| nec quicquam a vobis exigat
et securos vos faciemus.
interl.| absque periculo
Numérotation du verset Mt. 28,15 
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti10*. Et divulgatum est verbum istud {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964vb ; facsim., p. 88b} apud Iudeos usque in hodiernum diem.
10 edocti ΩJ Li446@ Li446 ] docti Rusch Weber
interl.| error empti mendacii perseverat ne in Christum credant
Numérotation du verset Mt. 28,16 
Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus.
marg.| ABIERUNT etc. a Hierusalem in Galilea in montem quia corpus de communi terra susceptum iam super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur.
marg.| Precessit Christus primitie dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est sine fine laudant.
Numérotation du verset Mt. 28,17 
Et videntes eum adoraverunt,
interl.| credentes se ante eum humiliaverunt
quidam autem dubitaverunt.
interl.| dubitatio eorum nostra auget fidem
marg.| QUIDAM  AUTEM  DUBITAVERUNT. Dubitaverunt, ut Lucas ait, existimantes «se spiritum videre»j quem moriendo tradidit.F
j Cf. Lc. 24, 37: « Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre ».
F ¶Codd. : mutil. Som40 (f. 125vb), Rusch .
Numérotation du verset Mt. 28,18 
Et accedens Iesus
marg.| ET  ACCEDENS etc. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dum bios ad fidem vocat, intimans ad quantam pervenerit gloriam.
locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
interl.| ut qui ante regnabat in celo per fidem regnet in terris
marg.| DATA  EST etc. Hoc non de coeterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
Numérotation du verset Mt. 28,19 
Euntes ergo
marg.| EUNTES etc. Quia iam in lucem venit quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat.
docete omnes gentes
interl.| id est primum catechizate quia «sine fide impossibile est placere Deo»k
k Hbr. 11, 6.
marg.| DOCETE. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor, deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari si post non insistat bonis operibus.
marg.| +antiqui salvabantur fide parentum id est in professione fidei parentumG
baptizantes eos
interl.| «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest intrare in regnum celorum»l
l Io. 3, 5.
in nomine
interl.| in invocatione nominisH
H ¶Codd. : Bg62 (77r) Rusch {MM2023}
Patris et Filii et Spiritus sancti,
interl.| in professione TrinitatisI
I ¶Codd. : Bg62 (77r) Rusch {MM2023}
Numérotation du verset Mt. 28,20 
docentes eos servare
interl.| quia «fides sine operibus mortua est»m
m Iac. 2, 20.
omnia quecumque mandavi vobis.
interl.| que quidem non sunt pauca vel levia
Et ecce ego vobiscum sum
interl.| divinitate11 J
J ¶Codd. : Bg62 (77r) Rusch {MM2023}
11 divinitate] B<eda> praem. Bg62²
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964vb ; facsim., p. 88b} ET  ECCE  EGO etc. Que autem merces pie conversationis, quod ve pignus future beatitudinis etiam in presenti sit fidelibus subdit:   Ecce ego vobiscum sum etc.
marg.| Quod apostolis, per successiones universali Ecclesie promittit. Nota quod usque in finem seculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni.
marg.| AUGUSTINUS. Prima sabbati diluculo - sicut omnes evangeliste consentiunt - ventum est ad monumentum. Iam factum erat quod solus Mattheus ait de terremotu et revoluto lapide et territis custodibus. Venit autem Maria Magdalene, ceteris ferventior. Unde Ioannes de ea commemorat tacit aliis que cum ea fuerant, vidensque lapidem sublatum antequam diligentius inspiceret credens sublatum corpus, cucurrit nuntians Petro et Ioanni, qui etiam cucurrerunt ad monumentum, et non invento corpore crediderunt quod Maria dixerat ablatum, abieruntque. Maria autem stetit foras plorans, in horto scilicet ubi ingresse fuerant. Tunc viderunt angelum sedentem super lapidem revolutum, de quo Mattheus et Marcus dicunt. Qui dicit, illis: Nolite timere scio enim quod Iesum queritis crucifixus est etc. Quibus similia Marcus non tacuit. Ad hec verba Maria dum fleret inclinavit se et prospexit in monumento, et vidit duos angelos unum ad caput et unum ad pedes sedentes in albis. Dicunt illi: «Mulier, quid ploras? Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum»n. Hic intelligendum est angulos surrexisse, ut et stantes viderentur sicut Lucas ait, qui et eos dixisse refert: «Quid queritis viventem cum mortuis?»o etc. Post hec conversa est Maria retro et ‘vidit Iesum stantem - ut Ioannis ait - et nesciebat quia Iesus esset putans hortolanum’p, ubi et nominata agnovit eum, cui et decernam est: «Noli me tangere»q. Tunc egressa est de monumento, id est de loco ante lapidem effossum, et cum ea alie quas ut Marcus ait: ‘Timor invaserat, et nemini quicquam dicebant’r. Tunc iam secundum Mattheum: Ecce Iesus occurrit illis dicens. Avete. Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius. Sic colligimus et angelorum allocutionem bis eas humisse venientes ad monumentum, et ipsius Domini similis, quando Maria hortolanum putavit, et nunc cum eis iterum occurrit, ut eas ipsa repetitio firmaret. Venit enim Maria Magdalene, nuntians discipulis, et alie que cum ea erant quas Lucas commemorat. Plures quidem fuerunt apparitiones quod innuit Paulus dicenss: ‘Visus est Iacobo, visus est plusquam quingentis fratribus simili’, sed decem legimus in evangeliis. Quinquies in ipso resurrectionis die. Primo apparuit Marie Magdalene flenti ad monumentum. Postea eidem et alii Marie egredientibus nuntiare apostolis. Tertio, Simoni. Quarto, Cleophe et socio eius. Quinto, reversis illis et narrantibus quomodo cognoverunt eum in fractione panis, apparuit ianuis clausis ubi Thomas aberat. Sexto, post dies octo quando cum eis erat Thomas. Septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilee qui non longe erat ab Hierusalem. Nono, «recumbentibus illis undecim»t, die quo ascendit. Decimo, viderunt eum iam non in terra positum, sed elevatum in aera, celos petentem, dicente eis angelou: «Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum».
n Io. 20, 13.
o Lc. 24, 5.
p Cf. Io. 20, 15: « Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem queris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam ».
q Io. 20, 17.
r Cf. Mc. 16, 8: « At ille exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim ».
s 1Cor. 15, 6-8: « Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus: novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi ».
t Mc. 16, 14.
u Act. 1, 11.
omnibus diebus12 usque ad consummationem seculi.13
12 diebus] iter. Li446@
13 seculi] + explicit Matheus ΩP, explicit evangelium secundum Matheum ΩL, explicit evangelium secundum Matheum habet versus II DCC (2700)] ΩJ
interl.| cum finitis laboribus mecum regnabitis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_28)

Notes :