Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Mt. 8,1 

Cum autem descendisset
Iesus1 de monte secute sunt eum turbe multe.
1 Iesus ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ ΩP Weber
Numérotation du verset Mt. 8,2 

Et ecce leprosus veniens
adorabat eum
dicens: Domine, si vis potes
me mundare.
Numérotation du verset Mt. 8,3 

Et extendens
Iesus2 manum
2 Iesus ΩJ ΩP Rusch] om. Li446@ Weber
tetigit eum
dicens: Volo
mundare.
Et confestim mundata est lepra eius.
Numérotation du verset Mt. 8,4 

Et ait illi Iesus: Vide
nemini dixeris,
sed vade,
ostende te
sacerdotibus3
3 sacerdotibus ΩS Li446 ΩP Rusch ] sacerdoti ΩJ Li446@ Weber
et offer munus quod precepit Moyses
in testimonium illis4.
4 et offer ... illis ΩJ Li446 ΩP Rusch Weber ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,5 

Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum
centurio
rogans eum
Numérotation du verset Mt. 8,6 

et dicens:
Domine, puer meus
iacet in domo paralyticus5
5 in domo – paralyticus ΩS ΩJ Li446@ ΩP Weber ] inv. Rusch
et male torquetur.
Numérotation du verset Mt. 8,7 

Et ait illi Iesus: Ego veniam
et curabo eum.
Numérotation du verset Mt. 8,8 

Et respondens centurio ait6: Domine, non sum dignus
6 ait ΩP Rusch Weber ] + illi ΩJ Li446 Li446@
ut intres sub tectum meum,
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset Mt. 8,9 

Nam et ego homo sum
sub potestate constitutus7,
7 constitutus ΩS ΩJ Li446 Li446@ Clementina Weber (P G) ] om. Cor3 (anti. ) Ω (rubr. sublin.) ΩP Weber
habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio8: Veni et venit,
8 alio ΩJ ΩP Li446 plerique codd. Rusch Weber ] alii Li446@ Clementina
et servo meo: Fac hoc et facit.
Numérotation du verset Mt. 8,10 

Audiens autem Iesus
miratus est
et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Numérotation du verset Mt. 8,11 

Dico autem vobis
quod9 multi ab oriente et occidente
9 quod ΩP Rusch Li446 Li446@ ] quia ΩJ
venient
et recumbent cum Abraham et 10 Isaac et Iacob in regno celorum.
10 et ΩJ Rusch Weber] om. ΩP Li446 Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,12 

Filii autem regni
eicientur
in tenebras exteriores.
Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 8,13 

Et dixit Iesus centurioni:
Vade et11 sicut credidisti fiat tibi.
11 et ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Et sanatus est puer ex12 illa hora.
12 ex ΩJ Li446@ Rusch ] in Cor3 (vel) ΩS ΩP Weber
Numérotation du verset Mt. 8,14 

Et cum venisset Iesus
in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem13.
13 febricitantem ΩP plerique codd. ] febricitatem Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,15 

Et tetigit manum eius
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
Numérotation du verset Mt. 8,16 

Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
curavit,
Numérotation du verset Mt. 8,17 

ut adimpleretur quod dictum est per Isaiama prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit
0 Cf. Is. 53, 4.
et egrotationes nostras14 portavit.
14 nostras] + ipse ΩJ* ( rubr. cancel. et exp. )
Numérotation du verset Mt. 8,18 

Videns autem Iesus
turbas multas circum15 se iussit discipulos16 ire trans fretum.
15 circum ΩJ Li446 Li446@Rusch Weber ] circa ΩP |
16 discipulos ΩS ΩJ* Rusch ] om. Cor3 (anti.) Ω ( rubr. sublin. ) ΩP Weber |
Numérotation du verset Mt. 8,19 

Et accedens17
17 accedens] ascedens Li446@
unus scriba
ait18 illi:
18 ait ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] dixit ΩP
Magister,
sequar te quocumque19 ieris.
19 quocumque] quecumque cacogr. Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,20 

Et dicit20 ei Iesus: Vulpes foveas habent
20 dicit Rusch Weber ] dixit ΩJ ΩP Li446@
et volucres celi nidos21.
21 nidos ΩJ ΩP ΩS Li446 Li446@ Rusch ] tabernacula Weber
Filius autem hominis non habet ubi
caput suum22 reclinet.
22 suum ΩP ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 8,21 

Alius autem
de discipulis23eius
23 de discipulis ΩJΩP Rusch Weber ] discipl’s Li446@
ait illi: Domine,
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
Numérotation du verset Mt. 8,22 

Iesus autem ait illi: Sequere me et dimitte
mortuos
sepelire mortuos suos.
Numérotation du verset Mt. 8,23 

Et ascendente
eo24 in naviculam25 secuti sunt eum discipuli eius.
24 eo ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] Ihesu ΩP |
25 naviculam ΩJ ΩS ΩP Li446@ Rusch ] navi Li446, navicula Weber |
Numérotation du verset Mt. 8,24 

Et ecce motus magnus
factus est
in mari
ita ut navicula operiretur
fluctibus. Ipse vero
dormiebat.
Numérotation du verset Mt. 8,25 

Et accesserunt ad eum discipuli eius26
26 ad eum discipuli eius ΩS Ω (marg. rubr. sublin #) Rusch Clementina ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber , ad eum Li446
et suscitaverunt eum
dicentes: Domine salva nos, perimus.
Numérotation du verset Mt. 8,26 

Et dicit27 eis Iesus28: Quid timidi estis, modice fidei?
27 dicit ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] dixit Li446@ |
28 Iesus ΩJ* Li446 Rusch ] om. Ω (rubr. sublin.) ΩP Li446@ Weber |
Tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset Mt. 8,27 

Porro homines mirati sunt
dicentes: Qualis est hic
quia venti et mare obediunt ei?
Numérotation du verset Mt. 8,28 

Et29 cum venisset Iesus30 trans fretum in regionem31 Gerasenorum
29 Et Cas238 Cas239 Li446 Rusch Weber ] + tunc ΩJ ΩP ΩS Li446@ |
30 Iesus ΩS Rusch ] om. Cas238 Cas239 ΩJ Li446 Li446@Weber |
31 regionem Cas238 Cas239 ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] regione Li446@ |
occurrerunt ei duo habentes demonia
exeuntes de monumentis32 sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
32 exeuntes - de monumentis ΩP Rusch ] inv. ΩJ Li446@ ΩS Weber
Numérotation du verset Mt. 8,29 

Et ecce clamaverunt
dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
Venisti33 huc ante tempus
33 Venisti ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] Venistis Li446@
torquere nos?
Numérotation du verset Mt. 8,30 

Erat autem non longe ab illis34 grex porcorum multorum
34 illis ΩJ ΩP Rusch Weber ] eis Li446@
pascens.
Numérotation du verset Mt. 8,31 

Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos hinc35
35 hinc ΩS Li446 Rusch Weber] om. Som274 ΩJ ΩP Li446@
mitte nos in gregem porcorum.
Numérotation du verset Mt. 8,32 

Et ait illis: Ite.
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu36 abiit totus grex per37 preceps
36 magno impetu Cor3 (Glosa anti #) ΩJ Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩP, impetu Ω (rubr. subl.) Weber , |
37 per ΩJ ΩP Rusch Weber] om. Li446 Li446@ |
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset Mt. 8,33 

Pastores autem
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec38 omnia et de his qui demonia habuerant.
38 hec ΩJ* ΩS Rusch ] om. Ω ( exp. ) ΩP Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 8,34 

Et ecce tota civitas exiit obviam
Iesu et, viso eo, rogabant eum39
39 eum Li446 Rusch ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber
ut transiret a finibus eorum.

Capitulum 8

Numérotation du verset Mt. 8,1 
Cum autem descendisset
marg.| CUM  AUTEM  DESCENDISSET. Post descensionem Domini de monte quantum intervallum fuerit antequam Capharnaum intraret non apparet. In ipso autem intervallo leprosus mundatus est. Quod Mattheus suo loco dicit - Lucas vero alibi recordatus esta - qui post verba illa dicit Christum intrasse Capharnaum, non tamen ostendit post quantum temporis intervallum.
a Cf. Lc. 5, 12: « Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo ».
marg.| CUM  DESCENDISSET. Secundum Lucam et in campestri loco sermonem quem iam forsitan supra habuerat eis fecisset.
Iesus1 de monte secute sunt eum turbe multe.
1 Iesus ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ ΩP Weber
interl.| que ad altiora ascendere non valuerunt
interl.| alie a predictis
marg.| SECUTE  SUNT  EUM  TURBE  MULTE. Alii propter caritatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem. Mystice autem cum descendisset, id est cum se exinaniret, formam servi accipiensb secute sunt eum turbe multe, quia qui prius in Iudea notus erat. Tunc in universa terra mirabilis factus est, quia autem post precepta manum extendens leprosum sanat, significat eos qui de illis preceptis implendis dubitant, suo auxilio ab huiusmodi varietate mundare. Non exprimitur certus curationis locus, ut ostendatur non unum populum alicuius civitatis, sed omnes sanare.
b Cf. Phil. 2, 7: « Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».
Numérotation du verset Mt. 8,2 
Et ecce leprosus veniens
interl.| qui nec ipse cum lepra tam alta audire poterat sed sanatur ut possit implere
adorabat eum
interl.| cum humilitate postulat
marg.| ADORABAT. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit.
dicens: Domine, si vis potes
marg.| SI  VIS  POTES. De voluntate non - quasi pietatis incredulus - dubito, sed quasi mee colluvionis conscius non presumo.
interl.| in voluntate potestatem tribuit
Numérotation du verset Mt. 8,3 
Et extendens
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 936va ; facsim., p. 32a} EXTENDENS. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur.
Iesus2 manum
2 Iesus ΩJ ΩP Rusch] om. Li446@ Weber
interl.| qui misericordie pretendit affectum
tetigit eum
interl.| contra legem quam superat gratia, in quo humilitas
marg.| TETIGIT. Non quin sine tactu sanare posset. Sed ut indicet se non subiectum esse legi, sed dominum legis, qui non timet contagium.
marg.| TETIGIT. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione.
marg.| Apparet supra legem - que leprosum excludit - esse gratiam, que sanat eum, ut ait: ‘Non veni solvere, sed adimplere’c etc.
c Cf. Mt. 5, 17: « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere ».
dicens: Volo
interl.| in hoc pietas
marg.| VOLO. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Deinde imperat:   Mundare . Ecce potestas.
mundare.
interl.| in hoc maiestatis potentia
Et confestim mundata est lepra eius.
interl.| quia: «Dixit et facta sunt»d
d Ps. 32, 9.
interl.| nihil est medium inter preceptum et opus
Numérotation du verset Mt. 8,4 
Et ait illi Iesus: Vide
interl.| forma nostri est, ne nos iactemus de bonis operibus
nemini dixeris,
interl.| non erat necesse ut sermone iactaret quod corpore preferebat
marg.| VIDE  NEMINI  DIXERIS. Taceri iussit, nec tamen taceri potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum ut sui in magnis que faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.
marg.| NE  DIXERIS. Hunc tamen Marcus ubique hoc predicasse dicite, quasi evangelista factus sit.
e Cf. Mc. 1, 42-44: « Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Et comminatus est ei, statimque eiecit illum, et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis ».
sed vade,
marg.| VADE. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex iubet mundatos munera offere, et ut videntes credant ei, vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur.   Ostende te sacerdoti ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat.   Offer quia legem non solvo quia nondum cepit verum sacrificium. In testimonium, id est Domino credant si impietatis lepra discedat.
ostende te
interl.| disciplina nostri est ut nos ostendamus sacerdoti nostro
sacerdotibus3
3 sacerdotibus ΩS Li446 ΩP Rusch ] sacerdoti ΩJ Li446@ Weber
interl.| alias: sacerdoti
et offer munus quod precepit Moyses
interl.| non debent auferri signa prius quam veniant significata
in testimonium illis4.
4 et offer ... illis ΩJ Li446 ΩP Rusch Weber ] om. Li446@
interl.| scilicet ut credant virtutem Dei magnam esse
marg.| In testimonium, spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale, homo ipso.
marg.| Typice. Leprosus genus humanum significat plenum lepra, quod extempta manu, id est verbo Dei humanam contingente naturam a prisci erroris varietate mundatur, ut diu abominabiles et sequestrati, iam queant templo reddi: «Templum Dei sanctum est, quod estis vos»f. Et sacerdoti offerri, de quo dicitur: «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech»g. Et offerant pro emundatione corpora sua, «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem»h.
f 1Cor. 3, 17.
g Ps. 109, 4.
h Rm. 12, 1.
Numérotation du verset Mt. 8,5 
Cum autem introisset Capharnaum
interl.| hoc miraculum factum est sanato leproso continue
accessit ad eum
interl.| fide et desiderio scilicet
centurio
interl.| alienigena
marg.| ACCESSIT  AD  EUM  CENTURIO. Lucas rem ut gesta est narrans, dicit eum misisse seniores Iudeorumi. Sed Mattheus, causa brevitatis, eum cuius fides laudatur, cuius desiderium et voluntas defertur, maluit prudenter dicere accessisse quam eos per quos mandabat. Ut mulier quia credidit, magis dicitur tetigisse Christum quam turbe que comprimebant. Ita centurio quo magis credidit, eo magis accessit. Tria dicit:   iacet ,   paralyticus ,   torquetur , ut et anime sue angustias indicet, et Dominum ad misericordiam commoveret, et hec ei gloria quod sic rogavit pro servo, in quo discamus sic misereri conservis.
i Cf. Lc. 7, 3: « Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius ».
rogans eum
interl.| per internuntios
Numérotation du verset Mt. 8,6 
et dicens:
interl.| nullus alius pro servo
Domine, puer meus
interl.| servus
iacet in domo paralyticus5
5 in domo – paralyticus ΩS ΩJ Li446@ ΩP Weber ] inv. Rusch
interl.| non in uno tantum miserabilis quod iacet, sed quod est paralyticus et quod torquetur. Hec enim omnia cum dolore nominavit
et male torquetur.
interl.| repentina diaboli aggressione
Numérotation du verset Mt. 8,7 
Et ait illi Iesus: Ego veniam
marg.| EGO  VENIAM. Magna humilitas quod servum dignatur visitare, quod fides centurionis meruit, qui ex gentibus credit ; et humilitas, quod se indignum iudicat, cuius tectum intret ; et prudentia, quod ultra carnem divinitatem latentem videt. Ad filium reguli venire noluit, ne divitias honorare videretur, hic servilem condicionem ne spernere videatur, mox ire consensit.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 936vb ; facsim., p. 32b} Qui verbo curare potuit propter humilitatem visitare dignatur. Et tamen in medio itinere verbo sanat, ne non propter humilitatem, sed ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur.
et curabo eum.
interl.| scilicet virtute. Virtus enim Christi presens fuit que suscitavit eum
Numérotation du verset Mt. 8,8 
Et respondens centurio ait6: Domine, non sum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 936vb ; facsim., p. 32b} dignus
6 ait ΩP Rusch Weber ] + illi ΩJ Li446 Li446@
marg.| NON  SUM  DIGNUS. Propter conscientiam vite gentilis magis timet gravari presentia quam iuvari. Quia etsi erat fide preditus, nondum tantum erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra presumit gratia dare novit.
ut intres sub tectum meum,
interl.| ecce humilitas
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.
interl.| magna fides que Dei dicere credit esse facereA j
j <paral.> = Glossa (Lc. 7, 7)
A ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Mt. 8,9 
Nam et ego homo sum
interl.| ecce prudentia
marg.| NAM  ET  EGO etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu qui super omnia, habens famulantes angelos potes per eorum ministeria, sine corporis presentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet. Mira fides in gentili.k
k <paral.> = Glossa (Lc. 7, 8)
marg.| Mystice: Centurio significat electos ex gentibus quasi centenario milite virtutum stipatos, qui nihil terrenum, sed sola eterne salutis gaudia sibi suisque querunt. Centenarius enim quia a leva transit ad dexteram in celestis vite significationem poni consuevit. Talis ergo meriti viri pro his necesse est ut supplicent, qui adhuc servitutis spiritu tenentur, ut «perfecta caritas foras mittat timorem»l. Domus autem in quam non audet eum invitare, gentilitas est propter fetorem idolatrie. Neque enim gentibus corporalis presentia Christi exhibita est, sed verbum fidei misit eis per apostolos, et ab infidelitate sanavit.
marg.| Vel milites et servi centurionis virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad Deum venientes secum deferunt, ut Cornelius dicitur: «Vir iustus et timens Deum»m.
m Act. 10, 22.
sub potestate constitutus7,
7 constitutus ΩS ΩJ Li446 Li446@ Clementina Weber (P G) ] om. Cor3 (anti. ) Ω (rubr. sublin.) ΩP Weber
interl.| scilicet habens alium dominium
habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio8: Veni et venit,
8 alio ΩJ ΩP Li446 plerique codd. Rusch Weber ] alii Li446@ Clementina
interl.| mira fide in gentiliB
B ¶Codd. : Rusch ; om. Ber112
et servo meo: Fac hoc et facit.
interl.| ita angeli tibi serviuntC n
n <paral.> = Glossa (Lc. 7, 7)
C ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Mt. 8,10 
Audiens autem Iesus
interl.| quod suam intelligit maiestatem
miratus est
interl.| non ut turbati animi, sed docentis nos, quos opus est moneri de huiusmodi et mirari
et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
interl.| etsi a prophetis edocti
interl.| presentis temporis, invenit enim in antiquis
Numérotation du verset Mt. 8,11 
Dico autem vobis
interl.| unde predico vobis quod multi ad exemplum istius in quo fides gentium prefiguratur
quod9 multi ab oriente et occidente
9 quod ΩP Rusch Li446 Li446@ ] quia ΩJ
interl.| ex omni gente
marg.| Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens qui illuminati statim transeunt. Occidens qui passiones usque ad mortem tolerant.
marg.| Per istas duas partes omnes partes mundi ex quibus gentes vocande erant designantur.
venient
interl.| ad fidem
et recumbent cum Abraham et 10 Isaac et Iacob in regno celorum.
10 et ΩJ Rusch Weber] om. ΩP Li446 Li446@
interl.| requiescent feliciter epulaturi
Numérotation du verset Mt. 8,12 
Filii autem regni
interl.| Iudei in quibus ante regnabat Dominus
marg.| FILII  AUTEM etc. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei, secundum illud: «Pluit super iustos et iniustos»o. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime.
o Mt. 5, 44.
eicientur
interl.| a facie Domini
in tenebras exteriores.
marg.| IN  TENEBRAS  EXTERIORES. Quia a Domino foras expellentur, id est in eternam noctem, quia hic sponte ceciderunt in exteriores, id est in cecitatem mentis. Per fletum qui est oculorum et stridorem dentium nota veram resurrectionem corporum. Dentes strident qui hic de edacitate gaudebant. Oculi flent, qui per concupiscentias vagabantur. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi: ‘Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium’p. Vel stridor prodit indignantis affectum quod sero penitet, quod deliquit pertinaciter.
p Cf. Iob 24, 19: « Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius ».
Ibi erit fletus et stridor dentium.
marg.| FLETUS  ET  STRIDOR  DENTIUM. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per ‘fletum’ tormentum anime, per ‘stridorem dentium’ corporis.
Numérotation du verset Mt. 8,13 
interl.| cuique sicut credit ita fit
Vade et11 sicut credidisti fiat tibi.
11 et ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| cuique sicut credit ita fit
interl.| pro mensura fide, quia credidit omnia posse, indicat per fidem meruisse
Et sanatus est puer ex12 illa hora.
12 ex ΩJ Li446@ Rusch ] in Cor3 (vel) ΩS ΩP Weber
interl.| probatur fides Domini dum sanitas servi sequitur
Numérotation du verset Mt. 8,14 
Et cum venisset Iesus
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937ra ; facsim., p. 33a} ET  CUM  VENISSET. Quando hoc sit factum non expressit Mattheus. Non enim necesse est ut post illud factum credatur, post quod narratur. Lucas et Marcus prius de hoc narrant quam de leproso. Sed nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem dicunt, maxime cum quisque evangelista eo ordine crediderit se debere ire, quo Deus voluit narranda recordationi eius suggerere.
in domum Petri
interl.| ostendit non sequi ordine predictum miraculum, quia ante sermonem montis fuit factum
vidit socrum eius iacentem et febricitantem13.
13 febricitantem ΩP plerique codd. ] febricitatem Li446@
marg.| ET  FEBRICITANTEM. Febris grece, fervor latine dicitur, etsi quando hec passio faciat tremere nature est humane.
Numérotation du verset Mt. 8,15 
Et tetigit manum eius
marg.| . Lucas dicit quod: ‘Rogaverunt pro ea’q. Christus modo rogatus, modo ultro curat. Ostendens se contra vitiorum quoque passiones, et precibus fidelium super annuere, et ea non numquam que ipsi in se non intelligunt, vel intelligenda dare vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere, ut: ‘Delicta quis intelligit? Ab occultis munda me, Domine’r.
q Cf. Lc. 4, 38: « Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea ».
r Cf. Ps. 18, 13: « Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me ».
et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis.
marg.| ET  SURREXIT  ET  MINISTRABAT. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, et molestiam egritudinis sentire. Sed sanitas que a Domino datur hec tota simul redit, et etiam eo robore confirmat, ut adiutoribus suis continuo ministrare sufficiat.
marg.| ‘Domus Petri’ circumcisio est eius apostolatui commissa. ‘Socrus’ synagoga, que quodammodo mater est Ecclesie Petro commisse. Hec febricitabat, quia invidie estibus laborabat, persequens Ecclesiam. Cuius manum tangit Dominus, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit, et ita erecta ministrat in spiritu.
marg.| Moraliter. Queque anima que concupiscentie carnis servit quasi febribus estuat. Sed manu misericordie tacta, per continentiam lasciviam refrenat, et sicut servierat immunditie, modo servit iustitie.
Numérotation du verset Mt. 8,16 
Vespere autem facto,
marg.| VESPERE  FACTO. Occasus solis mors est Christi, per quam plures sanavit demoniacos quam ante vivens in carne egrotos.
obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes
interl.| per iram et odium
curavit,
Numérotation du verset Mt. 8,17 
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam14 prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit
14 Cf. Is. 53, 4.
interl.| non ut sibi haberet, sed ut a nobis auferret
interl.| a nobis scilicet abstulit
interl.| quasi suscepit ut medicus
et egrotationes nostras15 portavit.
15 nostras] + ipse ΩJ* ( rubr. cancel. et exp. )
interl.| sustinuit in cruce
Numérotation du verset Mt. 8,18 
Videns autem Iesus
interl.| post sanationem istorum
marg.| VIDENS  AUTEM  IESUS. Manifestum est alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non eum qui sequitur illum, in quo socrus Petri sanata est, quo die Marcus Lucasque eum in desertum exisse affirmant. Iussit ire trans fretum, significans ut amaros seculi fluctus transeamus.
turbas multas circum16 se iussit discipulos17 ire trans fretum.
16 circum ΩJ Li446 Li446@Rusch Weber ] circa ΩP
17 discipulos ΩS ΩJ* Rusch ] om. Cor3 (anti.) Ω ( rubr. sublin. ) ΩP Weber
Numérotation du verset Mt. 8,19 
Et accedens18
18 accedens] ascedens Li446@
marg.| ET  ACCEDENS. Quia Mattheus dicit hoc factum quando iussit ire transfretum. Lucas vero: «Ambulantibus illis in via»s, non est contrarium, quia via ambulabant ut venirent ad fretum.
s Lc. 9, 57.
unus scriba
interl.| littere occidentis servus
ait19 illi:
19 ait ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] dixit ΩP
interl.| hoc desiderans quod Simon magus voluit emere ut de miraculis lucrareturt
t Cf. Act. 8, 18-19: « Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum ».
Magister,
marg.| MAGISTER. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor.
marg.| MAGISTER. Non dixit ‘Domine’, sed ‘magister’ unum de pluribus magistris estimans.
sequar te quocumque20 ieris.
20 quocumque] quecumque cacogr. Li446@
Numérotation du verset Mt. 8,20 
Et dicit21 ei Iesus: Vulpes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937rb ; facsim., p. 33b} foveas habent
21 dicit Rusch Weber ] dixit ΩJ ΩP Li446@
interl.| dolositas latet in te profunda
marg.| VULPES  FOVEAS  HABENT. Quasi: quid me propter lucra seculi vis sequi, cum ita sim pauper, ut nec hospitiolum quod meum sit habeam? Vel iste miraculis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937rb ; facsim., p. 33b} commotus propter inanem iactantiam sequi voluit, quam significant ‘aves celi’. Finxit obsequium discipuli in quo ‘vulpes’. ‘Reclinatio capitis’ humanitatem suam significat, que in illo simulatore et superbo locum non habebat.
marg.| Vel vulpes hereticos significant qui non virtute Dei confisi dolis seducere nituntur. ‘Aves’ malignos spiritus elatos, qui in cordibus Iudaici populi nidos et ‘foveas’, id est domicilia habent. In talibus divinitati Christi non est locus.
et volucres celi nidos22.
22 nidos ΩJ ΩP ΩS Li446 Li446@ Rusch ] tabernacula Weber
interl.| elatio nidum fecit cor tuum
Filius autem hominis non habet ubi
interl.| in te locum mea humilitas
marg.| FILIUS  AUTEM  HOMINIS. Cum homines vocent eum ‘Filium Dei’, ipse seipsum vocat ‘Filium hominis’, humilitatis causa.
caput suum23 reclinet.
23 suum ΩP ΩS Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber
interl.| humilitatem mortis
Numérotation du verset Mt. 8,21 
Alius autem
interl.| quem ad discipulatum vocabat, dignus in quo divinitas quiescat
marg.| ALIUS  AUTEM. Nota hunc vocatum esse a Iesu.
de discipulis24eius
24 de discipulis ΩJΩP Rusch Weber ] discipl’s Li446@
interl.| non de duodecim
ait illi: Domine,
marg.| DOMINE. Ille qui ingessit se, vocat eum ‘magister’, ut elatus Phariseus. Alter qui receptus est ‘Dominum’ vocat humiliter sicut publicanus.
permitte me primum ire et sepelire patrem meum.
interl.| non respuit esse discipulus sed expleta pietate paterni funeris vult liberior sequi
Numérotation du verset Mt. 8,22 
Iesus autem ait illi: Sequere me et dimitte
interl.| illi carne mortuos condant, tu autem mortuos anima resuscita
mortuos
interl.| culpas vel non credentes
marg.| DIMITTE  MORTUOS. Addit Lucas: «Tu autem vade et annuntia regnum Dei»u. In quo notatur pretermittenda esse minora bona pro maioribus.
u Lc. 9, 60.
sepelire mortuos suos.
interl.| natura
interl.| carne
marg.| SUOS. Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt.
marg.| Mortuos sepelire est peccatores in peccato fovere.
Numérotation du verset Mt. 8,23 
Et ascendente
marg.| ET  ASCENDENTE. Qui magna fecit in terra transit ad mare ut et ibi faciat, et Dominus terre et maris appareat.
eo25 in naviculam26 secuti sunt eum discipuli eius.
25 eo ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber ] Ihesu ΩP
26 naviculam ΩJ ΩS ΩP Li446@ Rusch ] navi Li446, navicula Weber
interl.| infirmi et spretores mundi
Numérotation du verset Mt. 8,24 
Et ecce motus magnus
marg.| ECCE  MOTUS. Non ex se orta est tempestas. Sed eius imperio, ut discipuli magis timeant et rogent et rogantibus ostendat potentiam.
factus est
interl.| ut magna virtus liberatoris videatur
in mari
interl.| tanto magis conturbat timor discipulos
ita ut navicula operiretur
interl.| vel mergeretur
fluctibus. Ipse vero
interl.| hic homo ostenditur
dormiebat.
interl.| dormiebat ut apostolos suscitare faceret
interl.| semper vult rogari
marg.| DORMIEBAT. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.
Numérotation du verset Mt. 8,25 
Et accesserunt ad eum discipuli eius27
27 ad eum discipuli eius ΩS Ω (marg. rubr. sublin #) Rusch Clementina ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber , ad eum Li446
interl.| adeo territi ut non modeste irruerunt et suscitarent
et suscitaverunt eum
marg.| SUSCITAVERUNT. Primum est Iesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna.
dicentes: Domine salva nos, perimus.
interl.| quasi adhuc parvuli et infirmi
Numérotation du verset Mt. 8,26 
Et dicit28 eis Iesus29: Quid timidi estis, modice fidei?
28 dicit ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] dixit Li446@
29 Iesus ΩJ* Li446 Rusch ] om. Ω (rubr. sublin.) ΩP Li446@ Weber
marg.| MODICE  FIDEI. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur. Qui nihil, contemnitur.
Tunc surgens imperavit ventis et mari
interl.| hic Deus ostenditur
marg.| IMPERAVIT. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Que apud nos insensibilia, illi sunt sensibilia.
marg.| Alle<gorice>. Mystice. Mare: estus seculi ; navicula: crux Christi cuius beneficio ad litus patrie celestis venimus, in qua una Christus cum suis passus est. Unde post ait: ‘Qui vult post me venire abneget semetipum et tollat crucem suam et sequatur me’v. Dormit dum illi navigant, quia illis seculum calcantibus et ad celum tendentibus, tempus subito dominice passionis advenit, quam Marcus etiam per horam solis ad occasum euntis significat, dum dicit hec imminente nocte gesta fuisse. Suscitant eum, dum vita morte resurrectionem querunt, ne eo diutius sopito, mens eorum pereat. Suscitatus increpat de parva fide dicens: ‘O stulti et tardi corde ad credendum, nonne sic oportuit pati Christum?’w. Ventum, id est diaboli superbiam stravit. Aquam sedat, id est rabiem iudaici populi labefecit. Vel navicula est presens Ecclesia, in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937va ; facsim., p. 34a} qua Christus cum suis mare seculi transit, ventos demonum, aquas persecutorum compescit. Unde miremur et gratias agamus.
v Cf. Lc. 9, 23: « Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me ».
w Cf Lc. 24, 25-26: « Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete. 26 Nonne hec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? ».
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937va ; facsim., p. 34a} et facta est tranquillitas magna.
interl.| magna potestas, quia de magna tempestate fit magna tranquillitas
Numérotation du verset Mt. 8,27 
Porro homines mirati sunt
interl.| non discipuli, sed naute et ceteri qui erant in navi
dicentes: Qualis est hic
interl.| dormit ut homo, imperat ut DeusD
D ¶Codd. : Cas238 Rusch
quia venti et mare obediunt ei?
Numérotation du verset Mt. 8,28 
Et30 cum venisset Iesus31 trans fretum in regionem32 Gerasenorum
30 Et Cas238 Cas239 Li446 Rusch Weber ] + tunc ΩJ ΩP ΩS Li446@
31 Iesus ΩS Rusch ] om. Cas238 Cas239 ΩJ Li446 Li446@Weber
32 regionem Cas238 Cas239 ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] regione Li446@
marg.| IN  REGIONEM 33  GERASENORUM. [1] Gerasa urbs est34 Arabie iuxta montem Galaad, non longe a stagno Tiberiadis, in quo35 porci precipitati sunt. [2] Gerasa36 interpretatur colonum eiciens vel advena propinquans. Hec est gentilitas que diabolum a se eiecit et que, prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem a Christo visitata per predicatores. E x y z aa
x ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 8, PL 162, 1325C: «Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum. Gerasa est urbs Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tyberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis et resurrectionis suae gloriam missis praedicatoribus Salvator dignatus est visitare. Unde bene Gerasa dicitur. Gerasa enim, ut quidam legunt, colonum ejiciens, sive advena appropinquans interpretatur, videlicet insinuans, quia gentium populus, et diabolum a quo incolebatur, de suo corde repulerit, et qui erat longe, factus est sic prope in sanguine Christi ».
y<vel>
z<< [1] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.93-95: «Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt». [2] Cf.  Otfridus Wizanburgensis, Glossae in Matthaeum   , c. 8, par. 28  , CCCM 200, lin.   218-221 [*]: «Significat gentes, quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est uisitare, unde bene Genesa interpretatur 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans' ».   << Rabanus Maurus , In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 249.9-13* << =   Beda Venerabilis, In Lc., lib. 3, cap. 8, CCSL 120, linea 668 =   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.98-102: «Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi ».
aa<Parall.> Glossa ordinaria (Dt. 7, 1 ; Ios. 3, 10 ; Mt. 8, 28 ; Mc. 5, 1 ; Lc. 8, 26). [MM2019]
33 regionem] regione Cas238 Cas239
34 urbs est] inv. Cas238 Cas239
35 quo] quod Cas238 Cas239
36 Gerasa] om. Cas238 Cas239
occurrerunt ei duo habentes demonia
interl.| legionemF
F ¶Codd. : Cas238 Cas239 Som274 Rusch | legionem] legionum Cas239
exeuntes de monumentis37 sevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
37 exeuntes - de monumentis ΩP Rusch ] inv. ΩJ Li446@ ΩS Weber
marg.| DUO  HABENTES  DEMONIA.38 Marcusab et Lucasac dicunt unum quia eorum unus fuit clarior et famosior, pro quo dolebat maxime39 illa regio et, quo sanato, fama exiit40 latior. Sicut per unum ita per duos accipe gentes qui de41 duobus filiis Noe exierunt. Monumenta animarum sunt corpora per que42 feditatem corporum43 ostendebant.   Sevi . Marcus dicit quod nullus iam demoniacum poterat ligare. Lucas, ruptis catenis in deserto agi quia gentes nullo vinculo legum poterant cohiberi unde deterius seviebant in se vel in aliis. Nec patuit in eis via prophetis et sanctis auctoribus. Vel per ‘duos’ Iudeos et gentes accipe qui non habitabant in domo, id est in conscientia sua non requiescebant. In monumentis manebant, id est in44 operibus mortuis delectabantur, nec sinunt per viam fidei quam impugnant aliquem transire.G
ab Cf. Mc. 5, 1-3: « Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare ».
ac Cf. Lc. 8, 26-27: « Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, que est contra Galilaeam. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat demonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis ».
G ¶Codd. : Cas238 Cas239 Som274 Rusch
38 habentes demonia Cas238 Cas239 ] om. Rusch
39 d. m.] inv. Cas238 Cas239
40 exiit] exiet Cas239
41 de] e Cas239
42 per que] inv. Cas238 Cas239
43 corporum] operum Cas238 Som274
44 in] om. Cas238 Cas239 Som274
Numérotation du verset Mt. 8,29 
Et ecce clamaverunt
interl.| non est voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio, quia timent eius presentiamH
dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei?
interl.| quasi: nobiscum nihil tibi est commune, ne quis ergo dicat quod «in principe demoniorum eicit demones».ad I
ad Mt. 9, 34 ; Mc. 3, 22 (demonia) ; cf. Lc. 11, 15: « Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia ».
I ¶Codd. : Som274 , f. 48r  ; Rusch | est] om. Som274 | de. Rusch ] demones Som274
marg.| IESU  FILI  DEI. HILARIUS. Magis suspicati quam nosse credendi sunt.J ae af ag ah ai aj
ae ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Mattheum (Mt. 4, 1), lib. 3, CCCM 174, p. 252.78*: « Et tam daemones quam diabolus suspicari magis Filium Dei quam nosse intellegendi sunt »
af<cuius fons> Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 1, cap. 1, CCSL 120, p. 449.490-450.500: « Daemonia filium dei confitebantur et attestante euangelista sciebant ipsum esse christum quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognouerat nec temptando ualebat an et dei filius esset experiri iam nunc per signorum potentiam uel intellexit uel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit quia christum siue dei filium non esse putauit sed quia se morte illius non praeuidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognouit,   si enim cognouissent numquam dominum gloriae   crucifixissen t ».
ag<cuius fons> Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei (Mt. 8, 29), lib. I, CCSL 77, p. 53.1204-1206: « Cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intellegendi sint ».
ah<ex quo> Hilarius Pictaviensis, Commentarius in Matthaeum (Mt. 4, 1), cap. 3 § 1, SC 254, p. 112.9-10: « Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio  ».
ai<Parall . > Glossa ordinaria (1Cor. 2, 8) cum fontibus allegatis.
aj<Attest.> [Gilbertus Porretanus, Glosa media in Paul. (1Cor. 2, 8), Boul24, f. 33r  : « Demones cognovisse videntur cum dicunt:"Quid nobis et tibi Iesu filii Dei?" Sed tunc magis suspicati fuisse quam nosse credendi sunt. Potest tamen dici quod Deus eis tantum innotuit quantum opportuit, non sicut bonis angelis quibus ipse est vita et lux sed ut per quedam sue virtutis facta divinam potentiam timeant. Ad ipsam vero inaccessibilem gloriam vel ad sui consilii dispensationem nequaquam attingant. Hanc enim si cognovissent Dominum glorie non crucifixissent id est eum crucifigi non suggessissent ». -   Alexander Halensis , Summa theologica, lib. 2, pars 1, inquisitio 2, tract. 3 § 2, qu. 1, tit. 2, membr. 2, cap. 7, art. 4, num. 140, Quaracchi, 1930, t. 2, p. 188b24: « Unde Hilarius, Super Matthaeum: Magis suspicari quam nosse credendi sunt ; et sic accipitur illud: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. - Vel aliter secundum quamdam expositionem: Cognoverunt ipsum esse Filium Dei, sed non crediderunt ipsos sua morte damnandos ». Ibid., lib. 2, pars 2, inquisitio 2, tract. 2 § 1, qu. 2, tit. 1, membr. 2, cap. 1, art. 1, num. 112, Quaracchi, t. 3, p. 132b11: « Unde Hilarius, super illud: Venisti ante tempus etc.:"Magis suspicari quam nosse credendi sunt" ». Praeterea, cognoverunt eum in poena praesenti vel in futuro eis determinata.
J ¶Codd. : Som274 (sine lem. nec autor.) Rusch | suspicati Rusch ] suspicari Som274
marg.| AMBROSIUS. Iesu fili Dei tantum eis innotuit quantum voluit, tantum voluit quantum oportuit, non sicut angelis, per hoc quod est"vita et lux"ak, sed eis terrendis per quedam virtutis effecta. Potentiam eius timent ad penam, sed non noverunt divini consilii dispensationem: «Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent»al.K
ak Io. 1, 14.
al 1Cor. 2, 8.
K ¶Codd. : sine autor. Som274 ; cum autor.: Cas238 Rusch | suspicari Som274 ] suspicati Rusch
marg.| Credebant demones aliquando illum Dei filium esse, videntes signa. Iterum propter nimiam infirmitatem quam videbant in eo, non credebant. L
Venisti45 huc ante tempus
45 Venisti ΩJ ΩP Li446 Rusch Weber ] Venistis Li446@
marg.| ANTE  TEMPUS. Sciebant enim sibi futuram in Dei iudicio damnationem. Verba demonum diverse relata nihil habent scrupuli, cum ad unam sententiam redigi vel omnia possunt dicta intelligi. Nec quod hic pluraliter apud alios singulariter quia et ibi dicitur quod ‘legio’ nominatur, quia multa sunt demoniaam. Marcusan dicit porcos ire46 circa montem, Lucasao in monte fuisse quia, de tanto grege, alii in monte alii circa47 montem erant. Fuerunt enim duo millia, ut Marcus aitap.M
am Cf. Lc. 8, 30.
an Cf. Mc. 5, 11.
ao Cf. Lc. 8, 32.
ap Cf. Mc. 5, 13.
M ¶Codd. : Som274 Rusch
46 ire] om. Som274
47 circa] om. Som274
torquere nos?
marg.| TORQUERE  NOS. Presentia Christi tortura est eis. Vel torquentur dum de corporibus eiciuntur in quorum tortura delectabantur, sicut presentia Dei refectio angelorum.N
Numérotation du verset Mt. 8,30 
Erat autem non longe ab illis48 grex porcorum multorum
48 illis ΩJ ΩP Rusch Weber ] eis Li446@
interl.| significat irrationales et immundos hominesO
O ¶Codd. : Som274 Rusch | irrationales Rusch ] irrationabiles Som274
pascens.
interl.| in monte superbieP
P ¶Codd. : Som274 Rusch
Numérotation du verset Mt. 8,31 
Demones autem rogabant eum dicentes: Si eicis nos hinc49
49 hinc ΩS Li446 Rusch Weber] om. Som274 ΩJ ΩP Li446@
interl.| de electis Q
Q ¶Codd. : Som274 Rusch
mitte nos in gregem porcorum.
interl.| in eos dominari, sive qui in immunditia permanseruntR
R ¶Codd. : Som274 Rusch | sive] corr. , sine sic codd . | permanserunt Som274 ] corr. , permanserint Rusch
marg.| MITTE  NOS. Nota multominus eos sua potestate nocere hominibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937vb ; facsim., p. 34b} qui nec pecoribus possunt. S
S ¶Codd. : Som274 (sine lem.) Rusch
marg.| Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.T
T ¶Codd. : Som274 Rusch | eum] eo Som274
Numérotation du verset Mt. 8,32 
Et ait illis: Ite.
interl.| permittit ut fit occasio salutis hominum per interfectionem porcorum U
U ¶Codd. : Som274 Rusch | permittit] + illis Som274
At illi exeuntes abierunt in porcos. Et ecce magno impetu50 abiit totus grex per51 preceps
50 magno impetu Cor3 (Glosa anti #) ΩJ Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩP, impetu Ω (rubr. subl.) Weber ,
51 per ΩJ ΩP Rusch Weber] om. Li446 Li446@
interl.| id est valdeV
marg.| ET  ECCE etc. Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum, duo millia porcorum perieruntaq.W
aq Cf. Mc. 5, 13: « Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex precipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari ».
W ¶Codd. : Som274 (sine lem.) Rusch
marg.| Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis, ceca et profunda curiositate submersi.X
X ¶Codd. : Som274 (interl.) Rusch
in mare et mortui sunt in aquis.
Numérotation du verset Mt. 8,33 
Pastores autem
marg.| PASTORES  AUTEM. Quia etiam quidam principes impiorum etsi fugiunt fidem, Christi tamen potentiam eius mirando nuntiare non cessant.Y
Y ¶Codd. : Som274 (sine lem.) Rusch | Christi tamen] inv. Som274 | eius] om. Som274
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt hec52 omnia et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 937vb ; facsim., p. 34b} de his qui demonia habuerant.
52 hec ΩJ* ΩS Rusch ] om. Ω ( exp. ) ΩP Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 8,34 
Et ecce tota civitas exiit obviam
marg.| EXIIT  OBVIAM. BEDA. Prodeuntes significant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati. Unde transire rogant.Z
Z ¶Codd. : Som274 (sine lem. nec auct.) Rusch
marg.| ‘Et invenerunt hominem - ut Lucas ait - vestitum et sana mente sedere ad pedes Iesu’ar.AA
ar Cf. Lc. 8, 35: « Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo demonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt ».
AA ¶Codd. : Som274 (interl.) Rusch | h. - ut L. ait] inv. Som274
Iesu et, viso eo, rogabant eum53
53 eum Li446 Rusch ] om. ΩJ ΩP Li446@ Weber
marg.| ROGABANT  EUM. Rogant   eum non de superbia sed de humilitate, iudicantes se indignos ut Petrus fecitas et vidua de Eliaat.AB
as Cf. Lc. 5, 8: « Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ».
at Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 18-24: « Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates mee, et interficeres filium meum? Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius? Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius. Et exaudivit Dominus vocem Elie: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue, et ait illi: En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ».
AB ¶Codd. : Som274 (interl. sine lem.) Rusch | Rogant eum] om. Som274 | sed Som274 ] l<ic>et cacogr. Rusch
marg.| Timebant ne destrueret eos presentia sanctitatis eius et propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.AC
ut transiret a finibus eorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_8)

Notes :