Capitulum 10
Numérotation du verset
Mt. 10,1
Et convocatis
duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset
Mt. 10,2
Duodecim autem nomina Apostolorum1
1 nomina apostolorum
Rusch
]
inv. Li446@ Li446 Weber
, nomina discipulorum
Cas574
sunt hec2. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius,
2 sunt hec ΩJ
Li446@ Li446 Weber
] inv.
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 10,3
Philippus
et Bartholomeus,3
3 Petrus... Bartholomeus ΩJ
Rusch Weber
] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus
Cor3
(Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
Iacobus Zebedei
et Ioannes frater eius4, Thomas et Mattheus
4 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius]
inv. Li446@ Li446 Weber
publicanus,
et Iacobus Alphei
et Thadeus,
Numérotation du verset
Mt. 10,4
Simon Cananeus
et Iudas Scariothis5 qui et tradidit eum.
5 Scariothis] Scariotes ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 10,5
Hos duodecim misit Iesus,
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset
Mt. 10,6
sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset
Mt. 10,7
Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit6 regnum celorum.
6 appropinquabit
Li446@ Li446
ΩJ
Rusch
] appropinquavit
#Cor3
(vel)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,8
Infirmos curate,
mortuos suscitate,
leprosos
mundate, demones7 eicite, gratis accepistis gratis date.
7 demones
Li446 Rusch Weber
] demonia
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,9
Nolite possidere aurum, neque argentum8,
8 argentum
Rusch Weber
] argentem
Li446@
neque pecuniam
in zonis vestris,
Numérotation du verset
Mt. 10,10
non peram in via,
neque duas tunicas,
neque calciamenta,
neque virgam9.
9 virgam] + in manu
Cor3
(grec. Rabanus# anti. non habent)
Dignus est enim10
10 est enim]
inv. Weber
operarius cibo suo.
Numérotation du verset
Mt. 10,11
In quamcumque autem11
11 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
in ea dignus sit
et ibi manete
donec exeatis.
Numérotation du verset
Mt. 10,12
Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Numérotation du verset
Mt. 10,13
Et siquidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
Numérotation du verset
Mt. 10,14
Et quicumque non receperit vos neque audierit
sermones vestros12, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
12 vestros
Rusch Weber
] nostros
Li446@
de pedibus vestris.
Numérotation du verset
Mt. 10,15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terre Sodomorum et Gomorrheorum
in die iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset
Mt. 10,16
Ecce ego
mitto vos sicut oves
in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset
Mt. 10,17
Cavete autem
ab hominibus.
Tradent13 enim vos
13 tradent
Rusch Weber
] tredent
Li446@
in conciliis
et in synagogis suis flagellabunt vos.
Numérotation du verset
Mt. 10,18
Et ad reges et ad presides14,
14 ad reges ...presides]
inv. Li446@ Weber
ducemini propter me in testimonium illis
et gentibus.
Numérotation du verset
Mt. 10,19
Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo
aut quid loquamini.
Dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini15.
15 loquamini]
scrips.,
loquimani
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 10,20
Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset
Mt. 10,21
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
Numérotation du verset
Mt. 10,22
et eritis odio omnibus hominibus16
16 hominibus
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset
Mt. 10,23
Cum autem
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
Numérotation du verset
Mt. 10,24
Non est discipulus
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset
Mt. 10,25
Sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius.
Si patremfamilias
Beelzebub vocaverunt
quanto magis17 domesticos eius?
17 magis Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,26
Ne18 ergo timueritis eos.
18 ne
Rusch Weber
] nec pr. m. et
corr.
per exp.
Li446@
Nihil enim19 opertum
19 enim] + est
Weber
quod non revelabitur20
20 revelabitur
Cor3
(vel Ieronim. anti.)
Rusch Weber
] reveletur
Li446@ Li446
ΩJ
et occultum
quod non scietur21.
21 scietur Cor3 (vel) Som40@
Rusch Weber
] sciatur
Li446@ Li446
ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 10,27
Quod dico vobis in tenebris
dicite
in lumine
et quod in aure auditis
predicate22 super tecta.
22 predicate
Li446 Rusch Weber
] predica
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,28
Et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere,
sed potius eum timete23 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
23 eum timete
Rusch
s
Weber
] inv.
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 10,29
Nonne duo passeres
asse veneunt24?
24 veneunt
Li446 Rusch Weber
] veniunt
Li446@
Et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro.
Numérotation du verset
Mt. 10,30
Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Numérotation du verset
Mt. 10,31
Nolite ergo timere.
Multis passeribus meliores estis vos.
Numérotation du verset
Mt. 10,32
Omnis ergo
qui confitebitur
me
coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in celis.
Numérotation du verset
Mt. 10,33
Qui autem negaverit me
coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est25.
25 in celis - est
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,34
Nolite arbitrari
quia venerim pacem mittere26 in terram.
26 pacem mittere
Rusch Li446@ Li446
] inv.
Weber
Non veni pacem mittere
sed gladium.
Numérotation du verset
Mt. 10,35
Veni enim
separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset
Mt. 10,36
Et inimici hominis
domestici eius.
Numérotation du verset
Mt. 10,37
Qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,38
Et qui non accipit crucem suam
et sequitur me
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,39
Qui invenit
animam suam perdet illam27
27 illam
Rusch
Weber] eam Li446@ Li446
et qui perdiderit animam suam propter me28
28 propter me Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
inveniet eam.
Numérotation du verset
Mt. 10,40
Qui recipit vos
me recipit,
et qui me recipit
recipit eum qui me misit.
Numérotation du verset
Mt. 10,41
Qui recipit prophetam in nomine prophete
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
in nomine iusti
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset
Mt. 10,42
Et quicumque
potum dederit uni ex minimis istis
calicem aque frigide tantum
in nomine discipuli,
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Mt. 10,1
Et convocatis
marg.|
ET
CONVOCATIS. A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula, et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta, quod ex electione Matthei que inter ipsa refertur indubitanter habemus. Fuit enim unus de duodecim electis in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei sicut gesta est post curatum centurionis servum.
duodecim discipulis suis,
interl.|
unde dicitur: «Non vos me elegistis, sed ego vos» per gratiama
a Io. 15, 16: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis ».
marg.|
DUODECIM
DISCIPULIS. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939rb ; facsim., p. 37b} quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis1 vocaturi. Quorum predicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eius potestas curandi2 omnis infirmitatis.A
1 Trinitatis] dignitatis
Cas574
2 curandi
Cas574
] curande
Rusch
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
interl.|
tam visibiliter in corpore quam invisibiliter in anima vexantiumB
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset
Mt. 10,2
Duodecim autem nomina Apostolorum3
3 nomina apostolorum
Rusch
]
inv. Li446@ Li446 Weber
, nomina discipulorum
Cas574
marg.|
DUODECIM
AUTEM. Catalogus apostolorum ideo hic ponitur ut preter hos qui pseudo futuri erant excludantur. Et ut tam nomina eorum quam eis credentium, in libro vite esse scripta significentur. E
sunt hec4. Primus Simon qui dicitur Petrus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939va ; facsim., p. 38a} et Andreas frater eius,
4 sunt hec ΩJ
Li446@ Li446 Weber
] inv.
Rusch
marg.|
PETRUS
ET
ANDREAS. Apostolorum paria iugaque sociat, Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu. F
marg.|
Primus scribitur
Simon
, cognomento Petrus ad differentiam alterius Simonis qui dicitur Cananeus, a Cana vico Galilee ubi Dominus aquas convertit in vinumb. Voluit Dominus apostolorum principem prius alio nomine vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem est latine Petrus et grece, quod Syrice Cephas nomen derivatum a petra, quod est Christus in quem credebatc.
b Cf. Io. 2, 9-10: « Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc ».
c
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 3, CCCM 174, p. 286.17-287.25: « Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas, frater eius. Primus scribitur Simon, cognomento Petrus, ad distinctionem alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Galilaeae Chana, ubi Dominus aquas in uinum conuertit. Voluit enim Dominus apostolorum principem prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Latine Petrus quod Syriace 'caephas', et in utraque lingua nomen a petra dirivatum est, haud dubium quin illa, de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus ».
Numérotation du verset
Mt. 10,3
Philippus
interl.|
os lampadis, quia oris officio lumen quo intus illustratus est, mox invento fratri propinavit
et Bartholomeus,5
5 Petrus... Bartholomeus ΩJ
Rusch Weber
] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus
Cor3
(Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
interl.|
syrum nomen
Iacobus Zebedei
interl.|
ad differentiam, quia sequitur Iacobus Alphei
et Ioannes frater eius6, Thomas et Mattheus
6 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius]
inv. Li446@ Li446 Weber
interl.|
donatus vel assumptus a massa perditorum
marg.|
THOMAS: ‘abyssus’, quia altitudinem divine virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel Thomas: ‘geminus’, quod est grece didimus, propter dubium cor in credendo.
publicanus,
interl.|
iustus in principio accusator sui est
et Iacobus Alphei
interl.|
id est docti
et Thadeus,
Numérotation du verset
Mt. 10,4
Simon Cananeus
interl.|
emulator
et Iudas Scariothis7 qui et tradidit eum.
7 Scariothis] Scariotes ΩJ
marg.|
HIERONYMUS. RABANUS.
Simon
, id est obediens, qui propter primatum apostolici ordinis vocatur Petrus, id est firmus. Andreas grece ‘virilis’, quia viriliter Christo adhesit. Philippus ‘os lampadis’, qui lumen inventum predicavit Nathanaeli. Bartholomeus ‘filius suspendentis aquas’ id est Dei, qui mentes doctorum sursum elevat, unde inferius aquas distillat. Iacobus ‘supplantator’. Ioannes ‘Dei gratia’, vel in quo est gratia, quia et ille curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsitd, iste ob precipui amoris gratiam supra pectus Domini recubuite. Iacobus sane et Ioannes ob eximium virtutis et animi culmen ‘filii tonitrui’ - ut in evangelio Marci scriptum estf - cognominati sunt, quorum unus celestibus intonat: «In principio erat Verbum»g. Et ambo sepe seorsum duci, et aliquando sonum de nube terrificum audire meruerunt: «Hic est filius meus dilectus»h. Thomas et Mattheus. Ceteri Mattheum prius ponunt, et prudenter tacent publicanum. Iste et se postponit, et ‘publicanum’ dicit, ut ‘ubi habet peccatum, super abundet gratia’i. Thomas ‘abyssus’ vel ‘geminus’, grece ‘didimus’, quia quo ceteris diutius dubitavit, eo altius veritatem resurrectionis agnovitj. Mattheus ‘donatus’. Iacobus Alphei qui et frater Domini, quia filius matertere eius Marie, que Maria Cleophe diciturk. Vel quia Alpheus ‘Cleophas’ etiam dictus est vel eo defuncto post natum Iacobum Cleophe nupsit. Thadeus ‘corculus’, id est ‘cordis cultor’. Alio nomine dicitur Iudas, frater Iacobi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939va ; facsim., p. 38a} fratris Dominil, ut in epistola sua dicitm. Simon ad differentiam ‘Cananeus’8, a Cana vico quod interpretatur zelus ; unde et «Zelotes»n id est emulator.
Iudas Scariothis
, a vico ubi ortus est vel ex tribu Isachar, presagium sue damnationis nomen accepit, quia Isachar, quod dicitur ‘merces perditionis’ premium insinuat. Scarioth interpretatur ‘memoria mortis’, quia non repente persuasus, sed diutius meditatus peregit scelus, qui provide inter apostolos eligitur, quia quanta est veritas quam nec adversarius minister infirmat, et ad iudicium humane infirmitatis voluitur deseri et prodi, modesteque tulit. Duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis societas approbetur. Hi sunt duodecim filii Iacob, duodecim principes plebis Israel, duodecim fontes reperti in Helim, duodecim lapides in veste sacerdotis, duodecim panes propositionis, duodecim exploratores a Moyse missi, duodecim lapides altaris, duodecim lapides a Iordane elevati, duodecim boves sub mari eneo, duodecim stelle in corona sponse, duodecim fundamenta, duodecim porte civitatis. Multis aliis figuris prenotati sunt apti ad dispensanda divina mysteria.o
d Cf. Act. 12, 1-2: « Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio ».
e Cf. Io. 13, 23: « Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus ».
f Cf. Mc. 3, 17: « Et Iacobum Zebedei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui ».
g Io. 1, 1.
h Lc. 17, 5.
i Cf. Rm. 5, 20: « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia ».
j Cf. Io. 20, 25-28.
k Cf. Io. 19, 25: « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophe, et Maria Magdalene ».
l Cf. Gal. 1, 19: « Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini ».
m Iud. 1, 1: « Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Iesu conservatis, et vocatis. Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur ».
n Lc. 6, 15.
o Cf.
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 3, CCCM 174, p. 287.36-292.74. Cf.
Hieronymus (pseudo)
, Expositio evangelii secundum Marcum, lib. 3, CCSL 82, p. 20.19-23.80. [FG2015]
8 Cananeus]
scrips.,
Chananeus (Chana etc.)
hic et ubique Rusch
Numérotation du verset
Mt. 10,5
Hos duodecim misit Iesus,
interl.|
principaliter
marg.|
ET
IUDAS
SCARIOTH. Magnum in nobis exemplum doctrine, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditie testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
interl.|
non prius ad extraneos sed ad proprios
marg.|
IN
VIAM
GENTIUM etc. Post resurrectionem dicit: «Docete omnes gentes»p. Sed hoc ante, quia prius oportet iudeis predicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit. Alleg<orice>. Ne simus similes hereticis.
p Mt. 28, 19.
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset
Mt. 10,6
sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
interl.|
ut ab eis repulsi ordine ad gentium vocationem transeatis
Numérotation du verset
Mt. 10,7
Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit9 regnum celorum.
9 appropinquabit
Li446@ Li446
ΩJ
Rusch
] appropinquavit
#Cor3
(vel)
Weber
marg.|
APPROPINQUABIT
REGNUM
CELORUM. Per fidem prope est regnum. Sicut enim fit peccans terra, ita iustus fit celum, in quo Deus presidet. Unde dicitur: «Regnum Dei intra vos est»q etc.
q Lc. 17, 21.
marg.|
Ecce quid debeant predicare:
Appropinquabit regnum celorum
.
Numérotation du verset
Mt. 10,8
Infirmos curate,
marg.|
INFIRMOS
CURATE. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis vel sine fide suscitat, leprosos erroribus aspersos mundat demones per exorcismos fugat.
mortuos suscitate,
interl.|
ut magnitudinem promissorum probaret magnitudo signorum
leprosos
interl.|
hereticos
mundate, demones10 eicite, gratis accepistis gratis date.
10 demones
Li446 Rusch Weber
] demonia
Li446@
interl.|
sicut ego sine pretio do vobis talem potestatem et vos gratis date, ne evangelii gratia corrumpatur venalitate
marg.|
GRATIS
ACCEPISTIS, GRATIS
DATE. Ne Iudas qui loculos habebat de predicta potestate pecuniam congregare velletr, nequitiam eius supprimit Dominus dicens:
gratis accepistis, gratis date
. Damnat etiam hic perfidiam, simoniace, hereseos.
r Cf. Io. 12, 4-6: « Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea que mittebantur, portabat ».
marg.|
Dona spiritualia pretio vilescunt.
Numérotation du verset
Mt. 10,9
Nolite possidere aurum, neque argentum11,
11 argentum
Rusch Weber
] argentem
Li446@
interl.|
qui alios ad contemptum divitiarum hortamini
marg.|
AURUM
NEQUE
ARGENTUM. Qui hec haberent viderentur non causa salutis predicare sed lucri.
neque pecuniam
interl.|
prope necessaria amputat, ne curent de crastino qui docent omnia regi a Deo
in zonis vestris,
marg.|
NEQUE
PECUNIAM
IN
ZONIS. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939vb ; facsim., p. 38b} aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis illud unde emuntur, per peram quod emitur quod ibi reponitur.
marg.|
De hoc in passione: ‘Quando misi vos sine saculo et pera, numquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: non’s.
s Cf. Lc. 22, 35-36: « Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium ».
Numérotation du verset
Mt. 10,10
non peram in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939vb ; facsim., p. 38b} via,
interl.|
ne cellarium secum12 vehant
12 Secum] secu
cacogr. Rusch
interl.|
nec ipsa necessaria
neque duas tunicas,
interl.|
nihil preter indumentum quo contentus esse potes
neque calciamenta,
marg.|
NEQUE
CALCIAMENTA. Et Platot dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debe mollitiem capitis et pedum. Cum autem hec habuerint firmitatem, cetera robustiora suntu.
t Cf.
Plato
, Timaeus, 74b-75a ; Leges, 12, 2.
u Cf.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 66.1576-78: « Et Plato
praecipit
duas
corporis
summitates
non esse uelandas nec
adsuefieri debere mollitiae
capitis et pedum ; cum
enim
haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt ».
neque virgam13.
13 virgam] + in manu
Cor3
(grec. Rabanus# anti. non habent)
interl.|
auxilium baculi
interl.|
nec minima
marg.|
NEQUE
VIRGAM. Mattheus et Lucas dicunt: Neque virgam. Marcus non: «Nisi virgam»v, quo nomine significatur potestas accipiendi necessaria, de qua et hic: ‘Dignus est operarius mercede sua’w. Qua uti possunt, nec tamen inobedientes sunt qui de suo iure cedunt. Marcus dicit eos calciari sandaliis14 uel soleisx, ut neque pes sit tectus nec ad terram nudus, id est nec occultetur evangelium, nec terreins commodis inhiatur. Non indui duabus tunicis, simpliciter non dupliciter ambulare. Luca dicit: ‘Neminem salutaveritis’y, ut sub quanta festinatione iter predicationis pergere demat ostendatur. All<egorice> per ‘aurum’ ostenditur sapientia secularis. Per ‘argentum’ facundia rhetorica. Per ‘pecuniam zone’ sapientia abscondita. Per ‘peram’ onus seculi. Per ‘calciamenta’ mortuorum operum exempla, ne sua opera per exempla stultorum tegant sed sanctam terram ingressurus sensus habeat nudos, et a malorum exemplis alienos. Nec debet alicus presidio carnalis inviti. Qui salutat in via occasione itineris facit, non studio salutis. Hic est qui non amore eterne patrie, sed premiorum ambitu salutem predicat.
v Mc. 6, 8.
w Cf. Lc. 10, 7: « In eadem autem domo manete, edentes et bibentes que apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum ».
x Cf. Mc. 6, 9: « Sed calceatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis ». | soleis ] ut laud. CorS2 in Mc. 6 (P15554, f.
232r
)
y Cf. Lc. 10, 4: « Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis ».
14 sandaliis]
corr.,
scandaliis
cacogr. Rusch
Dignus est enim15
15 est enim]
inv. Weber
marg.|
DIGNUS
EST. Unde ergo necessaria? Tantum accipite quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi, eternis melius vacetis.
operarius cibo suo.
interl.|
ecce quare precipit nihil ferre, quia omnia debentur eis
Numérotation du verset
Mt. 10,11
In quamcumque autem16
16 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
interl.|
quomodo accipiemus
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
marg.|
INTERROGATE
QUIS. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne eius infamia predicatio ledatur.
in ea dignus sit
marg.|
Dignus. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare.
et ibi manete
interl.|
non est cursitandum per domos
marg.|
IBI
MANETE. AMBROSIUS. Dat constantie generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant. Ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violande cam non suppetat.
donec exeatis.
interl.|
ad alia migraturi
Numérotation du verset
Mt. 10,12
Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
interl.|
pacem hospiti precamini, ut sopiatur omnis repugnantia contra veritatem
Numérotation du verset
Mt. 10,13
Et siquidem fuerit domus illa digna,
interl.|
si fuerint ibi predestinati ad vitam
veniet pax vestra
interl.|
quam optatis
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
interl.|
predicationis merces a Deo vobis recompensabitur
Numérotation du verset
Mt. 10,14
Et quicumque non receperit vos neque audierit
interl.|
obedierit
sermones vestros17, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
17 vestros
Rusch Weber
] nostros
Li446@
marg.|
EXCUTITE
PULVEREM. Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, vel ut ab eis nec ad victum aliquid accipiant, nec terrenum aliquid ab eis querere ostendant, ut et pulverem de terra eorum sibi non patiantur adherere. Aliter: ‘pedes’ sunt opus et incessus predicationis. ‘Pulvis’ terrene levitas cogitationis, a qua nec summi doctores possunt esse immunes, dum intendunt curis subditorum, et quasi in itinere mundi pulverem legunt. Qui ergo recipiunt verbum, ipsi curam doctorum in argumentum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940ra ; facsim., p. 39a} vertunt humilitatis, qui spernunt, ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis qui in evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelizantium pedes iubentur ablui, immo per ipsum Salvatorem narrantur abluti.
de pedibus vestris.
interl.|
in signum terreni laboris inaniter expensi, vel ut ostendatis appetitum terrenorum non esse in affectibus vestris
Numérotation du verset
Mt. 10,15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit
interl.|
quia cui plus commissum est ab eo plus exigiturz
z Cf. Lc. 12, 48: « Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo ».
terre Sodomorum et Gomorrheorum
interl.|
quibus lex nature tantum, hi autem et legem littere spreverunt et dicta prophetarum et apostolorum
in die {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940ra ; facsim., p. 39a} iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset
Mt. 10,16
Ecce ego
interl.|
qui elegi, qui docui
marg.|
ECCE
EGO. Illis sua pena servabitur in futurum, vos autem omnem exhibete patientiam.
marg.|
ECCE
EGO. Congruit illi quod secundum Ioannem. Sicut misit me Pater ad passionem, scilicet et ego mitto vos, non ad gaudia sed ad passiones. Ubi servate innocentiam, quia qui locum predicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare.
mitto vos sicut oves
interl.|
ex discipulis missos facio, ideo sitis mansueti et humiles innocentes
in medio luporum.
interl.|
scribarum et Pharisearum
Estote ergo prudentes sicut serpentes
interl.|
ut vitetis insidias
interl.|
ut fidem servetis
marg.|
SICUT
SERPENTES. Serpentis astutia est quod toto corpore caput in quo vita est occultat et protegit. Ita et nostri periculo corporis caput nostrum quod est Christus custodiamus. Vel quod per angustias se coartans, veteri tunica exutus innovatur. Sic intrans per angustam portam, veterem exuit hominem.
et simplices sicut columbe.
interl.|
ut non faciatis mala
Numérotation du verset
Mt. 10,17
Cavete autem
interl.|
hic aperit quos lupos dixerit
ab hominibus.
interl.|
id est a persuasionibus hominum
Tradent18 enim vos
18 tradent
Rusch Weber
] tredent
Li446@
interl.|
premunit eos
in conciliis
interl.|
ubi potiori sententie dandus est locus
et in synagogis suis flagellabunt vos.
interl.|
sub specie corrigendi, quia ille locus correctionis est
Numérotation du verset
Mt. 10,18
Et ad reges et ad presides19,
19 ad reges ...presides]
inv. Li446@ Weber
interl.|
quasi ad maiorem audentiam cum per se vobis inferre vim non potuerunt
ducemini propter me in testimonium illis
marg.|
IN
TESTIMONIUm. Ut inde perversi pereant sine excusatione, unde electi exemplum capiunt vite.
et gentibus.
marg.|
IN
TESTIMONIUM
ILLIS
ET
GENTIBUS. Lucas: «Continget vobis in testimonium»aa, quia persecutio nominis Christi non solum Iudeis et gentibus eorum malitie, sed etiam ipsis apostolis fit in testimonium ipsorum innocentie.
aa Lc. 21, 13.
Numérotation du verset
Mt. 10,19
Cum autem tradent vos
interl.|
contra terrores consolatio, quasi dicat: ‘Nolite turbari’
nolite cogitare quomodo
interl.|
de modo proferendi ornate an inornate
aut quid loquamini.
interl.|
de modo inveniendi
Dabitur enim vobis in illa hora
marg.|
DABITUR
ENIM
VOBIS. Voluntatem vestram pro Christo offerte, Christus vero loquetur pro se.
quid loquamini20.
20 loquamini]
scrips.,
loquimani
cacogr. Rusch
interl.|
materia dicendi
Numérotation du verset
Mt. 10,20
Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
interl.|
quia non ex ingenio vel arte vestra verba procedunt, sed ex Spiritu sancti gratia
qui loquitur in vobis.
interl.|
velut organis
Numérotation du verset
Mt. 10,21
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
marg.|
TRADET
AUTEM
FRATER etc. Minorem dolorem ingerunt mala que ab extraneis, maiorem que ab illis patimur de quorum mentibus presumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amisse caritatis.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
interl.|
adeo crescet persecutorum rabies ut nullus sit inter eos affectus, quorum diversa est fides
Numérotation du verset
Mt. 10,22
et eritis odio omnibus hominibus21
21 hominibus
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
interl.|
non tantum amicis
propter nomen meum.
interl.|
quia amatores mundi sunt inimici Dei
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940rb ; facsim., p. 39b} Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
marg.|
QUI
AUTEM
PERSEVERAVERIT etc. Docet virtutem longanimitatis et patientie. Non enim cepisse vel facere, sed perficere virtutis est. Unde cauda hostie iubetur offerri. Hoc idem Lucas exprimit: «In patientia vestra possidebitis animas vestras»ab, quia dum nobis dominari discimus hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
ab Lc. 21, 19.
Numérotation du verset
Mt. 10,23
Cum autem
interl.|
non ante
marg.|
CUM
AUTEM. Hoc ad illud tempus pertinet quo dictum est: In viam gentium ne abieritis, quia persecutiones non debeant timere, sed declinare ut tribulationis occasio sit evangelii seminarium.
marg.|
Mystice.
Cum vos persequentur
in uno testimonio fugite ad alia volumina. Quia quamvis sit contentiosus persecutor, ante presidium salvatoris adveniet quam illi concedatur victoria.
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
interl.|
non debetis desistere, sed ad tempus declinare ut aliis possitis prodesse
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
interl.|
non mirum si a quibsdam fugitis, quia consummatio Israel non fiet in fide, donc Christus a mortuis resurgat
Numérotation du verset
Mt. 10,24
Non est discipulus
marg.|
NON
EST
DISCIPULUS. Nec indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset
Mt. 10,25
Sufficit discipulo
interl.|
perfectio est discipuli non ulcisci iniurias sicut ego feci
ut sit sicut magister eius
interl.|
prius facens quam docens
et servus sicut dominus eius.
interl.|
qui potui
Si patremfamilias
marg.|
SI
PATREMFAMILIAS. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940rb ; facsim., p. 39b} ferant iniurias. Unde dixit: Sufficit discipulo.
Beelzebub vocaverunt
interl.|
cui famulantur celestia et terrestria
marg.|
BEELZEBUB. Beel ipse est Bel, zebub: musca id est ‘deus musce’, pro spurcitia sanguinis immolati. Idolum est Accaron22
ac, nomine cuius spurcissimi idoli principem demoniorum appellant, qui musca dicitur propter immunditiam.
ac Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 2. <Parall
.
> Glossa ordinaria, loc. cit.
22 Accaron]
scrips.,
Acaron
Rusch
marg.|
BEELZEBUB
IDOLUM
APUD
DIVERSAS
GENTES, DIVERSIS
NOMINIBUS
NUNCUPATUM. Ninus, rex Assyriorum conditor Ninive civitatis, post mortem patris sui Beli composuit statuam in honore ipsius, eique divinos honores iussit persolvi ab hominibus. Cuius simulacri similitudinem Chaldei suscipientes vocabant Bel, ut in Daniele legiturad. Inde Palestini illud accipientes vocabant Baal, Moabite vero Beelphegor atque ita per diversitatem gentium diversa ei dabantur nomina. At Iudei unius Dei cultores vocabant
Beelzebub
ob derisionem gentilium - baal: vir, zebub: musca - vir muscarum sive habens muscas.ae
ad Cf. Dn. 14, 2: « Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos simile artabe duodecim, et oves quadraginta, vinique amphore sex ».
ae Cf.
Heiricus Autissidorensis
, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. I, 42, CCCM 116A, p. 374.53-73: « Beelzebub autem idolum fuit, apud diuersas gentes diuersis uocabulis nuncupatum. Ninus enim rex Assyriorum, conditor Ninive civitatis magnae (ut refert beatus Hieronymus), post mortem Beli patris sui composuit statuam in honorem ipsius, ei que diuinos iussit honores persolvi ab omnibus, cuius simulacri similitudinem Chaldaei suscipientes qui erant uicini eorum, vocabant illud Bel, ut in Danielis uolumine legitur. Illud Palaestini inde accipientes appellabant Baal, Moabitae uero Beelphegor: sic que pro diuersitate gentium diuersa ei constat vocabula indita. At Iudaei qui unius Dei cognitionem habere uidebantur, nuncupabant illud Beelzebub, ob contemptum derisionem que gentilium. Siquidem Baal uir dicitur, Zebub autem musca uocatur: inde que nomine composito Beelzebub, id est vir muscarum uel habens muscas cognominatur, quia cum plurima ex pecoribus sacrificia in templo illius immolabantur, plurimos quoque necesse erat greges muscarum illuc undecumque confluere propter sordes sanguinis immolati. Asserebant quoque Iudaei in hoc simulacro principem daemoniorum habitare, per cuius potestatem dominum dicebant daemonia pellere, cuius etiam cultui patres eorum aliquando fuerant mancipati ». Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 2, 16-17), CCSL 76, p. 28.391-395: « Primum omni Asiae regnasse Ninum, Beli filium, omnes et graecae et barbarae narrant historiae ; qui apud assyrios Ninum sui nominis condidit ciuitatem, quam hebraei uocant Niniven ». <Parall
.
> Glossa ordinaria (Idt.), prol. § 2 marg. [FG2016 MM2017]
quanto magis23 domesticos eius?
23 magis Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
interl.|
quid mirum de famulis
Numérotation du verset
Mt. 10,26
Ne24 ergo timueritis eos.
24 ne
Rusch Weber
] nec pr. m. et
corr.
per exp.
Li446@
marg.|
NE
ERGO
TIMUERITIS etc. Eorum sevitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus iudicabit occulta hominum, ubi et nequitia disco operietur, et vestra intentio modo soli Deo cognita ab omnibus scietur.
Nihil enim25 opertum
25 enim] + est
Weber
interl.|
hoc ad bonos
quod non revelabitur26
26 revelabitur
Cor3
(vel Ieronim. anti.)
Rusch Weber
] reveletur
Li446@ Li446
ΩJ
interl.|
corde
et occultum
interl.|
hoc ad malos
quod non scietur27.
27 scietur Cor3 (vel) Som40@
Rusch Weber
] sciatur
Li446@ Li446
ΩJ
interl.|
actu
Numérotation du verset
Mt. 10,27
Quod dico vobis in tenebris
interl.|
in mysterio
marg.|
QUOD
DICO. Hoc est in quo volo vos constantes esse. G
marg.|
Vel
quod dico in tenebris
, id est dum adhuc in timore estis,
dicite in lumine
, id est in fiducia veritatis, accepto Spiritu sancto.
Et quod in aure auditis
, id est quod secreto auditis28,
super tecta
id est calcato carnis domicilio
predicate
. H
28 auditis] + predicate
Som40
dicite
interl.|
predicate aperteI
in lumine
interl.|
in Spiritu sanctoJ
interl.|
+evangeliiK
et quod in aure auditis
interl.|
privatimL
predicate29 super tecta.
29 predicate
Li446 Rusch Weber
] predica
Li446@
interl.|
palam publice
interl.|
calcate carnalia
marg.|
SUPER
TECTA. Loquitur iuxta morem Palestine, ubi solent in tectis residere que non sunt cacuminata, sed equalia. Unde lex precipit, ut qui novam domum edificat, murum tecti ponat in gyro, ne fundatur sanguis innoxius labente aliquo. Ergo in tectis predicatur, quod cunctis audientibus palam dicitur, et est. Quod vos erudivi in parvo Iudee loco, in toto mundo dicite.
Numérotation du verset
Mt. 10,28
Et nolite timere eos qui occidunt corpus
interl.|
tantum
animam autem non possunt occidere,
interl.|
quin eam Deus reddat corpori
sed potius eum timete30 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
30 eum timete
Rusch
s
Weber
] inv.
Li446@ Li446
interl.|
mittendo in eterna supplicia
Numérotation du verset
Mt. 10,29
Nonne duo passeres
marg.|
NONNE
DUO
PASSERES. Lucas: «Nonne quinque passeres veneunt dipondio»af. Nec multum distat ut duo asse, et quinque dipondio. Dipondius enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus hoc in pondere as, et quod duo, hoc dipondius.
af Lc. 12, 6.
asse veneunt31?
31 veneunt
Li446 Rusch Weber
] veniunt
Li446@
interl.|
nolite timere morte corporis qui mori non potestis sine nutu Dei quod in minoribus liquet
Et unus ex illis non cadet super terram
interl.|
non morituri sine providentia Dei, quanto magis vos
marg.|
ET
UNUS
EX
ILLIS
NON
CADET
SUPER
TERRAM etc. Quomodo ergo Apostolus: «Numquid de bobus cura est Deo?»ag Sed aliud est cura, aliud scientia.
ag 1Cor. 9, 9.
sine Patre vestro.
interl.|
sine nutu Dei
Numérotation du verset
Mt. 10,30
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940va ; facsim., p. 40a} Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
interl.|
Ut taceat de corporis massa etiam minime particule Dei providentia conservantur
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940va ; facsim., p. 40a}
NUMERATI
SUNT. Hoc est scientia Dei numerum illorum comprehendit. Numerati. Non actu computationis, sed facultate cognitionis. A similitudine pecunie, que numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei quod nec parva otiosaque dicta eum lateant.
Numérotation du verset
Mt. 10,31
Nolite ergo timere.
interl.|
omnem curam in eum proiicite, apud quem non capillus perit
Multis passeribus meliores estis vos.
interl.|
quia rationales, quia eterni
Numérotation du verset
Mt. 10,32
Omnis ergo
interl.|
ergo predicate super tecta quia: Omnis
qui confitebitur
interl.|
ore confessio fit ad salutem
marg.|
QUI
CONFITEBITUR. Vel confitetur quis. Iesum ea fide, que per dilectionem operatur. Negat qui preceptis Dei non obedit.
me
interl.|
fide, corde et ore
coram hominibus
interl.|
ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis
confitebor et ego eum coram Patre meo
interl.|
perducam ad confessionem Patris
interl.|
«Venite benedicti Patris mei»ah
ah Mt. 25, 34.
qui est in celis.
interl.|
in consortio sanctorum
Numérotation du verset
Mt. 10,33
Qui autem negaverit me
interl.|
timore
marg.|
QUI
AUTEM
NEGAVERIT. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.
coram hominibus,
interl.|
ubi prodesse debet mei nominis confessio
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est32.
32 in celis - est
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
interl.|
non perducam ad visionem Dei Patris qua perfruentur sancti
Numérotation du verset
Mt. 10,34
Nolite arbitrari
interl.|
sicut timor mortis non debet retrahere, sic nec carnalis affectus
quia venerim pacem mittere33 in terram.
33 pacem mittere
Rusch Li446@ Li446
] inv.
Weber
interl.|
non ad hoc inter homines veni, ut carnales affectus confirmem, sed spirituali gladio dissociem
Non veni pacem mittere
marg.|
Pacem mittere. Missum est bellum bonum ut rumperetur pax mala.
sed gladium.
interl.|
verbi Dei
Numérotation du verset
Mt. 10,35
Veni enim
marg.|
VENI
ENIM etc. Hic Lucas ait: «Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo, et duo in tres dividentur»ai Quomodo ergo quinque cum sex personarum nomina subiicit, patris, filii, matris filie, socrus et nurus? Sed mater filii ipsa est socrus uxoris eius, ideoque illa ipsa, et in filiam suam, et in nurum dicitur esse divisa.
ai Lc. 12, 52.
marg.|
Possumus et ‘patrem’ intelligere diabolum cuius eramus aliquando filii non natura sed imitatione, ut Iudeis dictum est: «Vos ex parte diabolo estis»aj. Sed postquam vocem audivimus monentis obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Venit gladius Dei separare nos ab invicem et ostendere alium patrem, cui diceremus: «Pater noster qui es in celis»ak. ‘Mater’ Synagoga, ‘filia’ primitiva Ecclesia. ‘Socrus’ eadem synagoga. ‘Nurus’ primitiva Ecclesia de gentibus. Sponsus Ecclesie ‘filius’ est, dicente Apostolo: «Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem»al. ‘Socrus’ igitur, id est mater sponsi et in nurum et in filium divisa est Synagoga carnalis, quia Ecclesiam persequi non cessat, sed et ipsa in matrem et in socrum divisa est volens recipere circumcisionem ceterasque carnales observantias.
aj Io. 8, 44.
ak Mt. 6, 9.
al Rm. 9, 5.
separare
marg.|
SEPARARE. Id est privatos carnis affectus extinguere, quibus ita invicem diliguntur ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum, hic est ordo caritatis.
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset
Mt. 10,36
Et inimici hominis
interl.|
non possunt inter eos esse iura pacis, inter quos est bellum fidei
domestici eius.
interl.|
qui non credunt
Numérotation du verset
Mt. 10,37
Qui amat patrem
marg.|
QUI
AMAT
PATREM. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos pietas est in Deum.
aut matrem plus quam me non est me dignus
interl.|
et huic religioni pietas non est anteponenda,quod facit qui quod Deo minus amandum est, plus amat quam Deum
et qui amat filium aut filiam super me
interl.|
qui preponit carnalem affectum spirituali
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,38
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940vb ; facsim., p. 40b} Et qui non accipit crucem suam
interl.|
vel carnem domando vel proximo compatiendo et hoc contuitu eternorum
marg.|
ET
QUI
NON
ACCIPIT etc. Crux duobus modis portatur, cum vel per abstinentiam corpus afficitur, vel cum per compassionem proximi affligitur animus.
marg.|
Peccata proximorum frixorium sunt sanctorum.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940vb ; facsim., p. 40b} Crux semper est portanda, ut amor Christi ostendatur.
et sequitur me
marg.|
ET
SEQUITUR
ME. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpe faveat, hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,39
Qui invenit
marg.|
QUI
INVENIT. Nomine anime vita presens designatur.
animam suam perdet illam34
34 illam
Rusch
Weber] eam Li446@ Li446
interl.|
nec adversa timenda sunt, quia qui querit invenire temporaliter vitam, eternaliter perdet eam
et qui perdiderit animam suam propter me35
35 propter me Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
interl.|
qui paratus est eam hic perdere, omnia postponens amori meo
inveniet eam.
interl.|
in futuro
Numérotation du verset
Mt. 10,40
Qui recipit vos
marg.|
QUI
RECIPIT
VOS. Cum ad predicationem mittit, aes zone tollitam, pericula non timenda dicit, affectum subiicit religioni. Unde ergo sumptus? Austeritatem mandatorum, spe temperat promissorum. Qui recipit inquit vos. Ad susceptionem magistrorum provocat discipulos. Dicit ergo aliquis, ergo et pseudo prophetas et Iudam proditorem suscipiemus. Hoc Dominus procurans dicit, non personas esse suscipiendas, sed nomina, et mercede non carere suscipientem, licet indignus sit qui suscipitur. Non ait mercedem de propheta vel iusto, sed prophete et iusti mercedem, quia dum eos sustentat qui aliter non possent quod eorum est facere, et ipse est qui in hoc nomine facit, non pro eis solum, sed eorundem mercedem habebit, id est talem qualem et ipsi.
am Cf. Mc. 6, 8.
marg.|
Quia Christus in apostolis, Deus autem in Christo, ergo qui apostolos recipit, recipit Deum. Hoc dicit ne apostolorum susceptio vilis habeatur his a quibus supradixit debere stipendia accipere.
me recipit,
interl.|
qui in vobis sum
et qui me recipit
interl.|
quia non aliud recipit in apostolis quam quod in Christo est
recipit eum qui me misit.
interl.|
qui in me est
Numérotation du verset
Mt. 10,41
Qui recipit prophetam in nomine prophete
interl.|
pro eo quod nominatur propheta
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
interl.|
ne et pseudo timeant recipere
in nomine iusti
interl.|
pro eo quod nominatur ‘iustus’
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset
Mt. 10,42
Et quicumque
marg.|
ET
QUICUMQUE. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat.
marg.|
Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibite.
potum dederit uni ex minimis istis
interl.|
ne quis se ab hospitalitate per paupertatem excusaret, hoc levi precepto diluit
marg.|
UNI
EX
MINIMIS. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum Christo.
calicem aque frigide tantum
interl.|
ne dicas deesse unde calefieret
in nomine discipuli,
interl.|
pro eo quod nominatur discipulus
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_10)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_10)
Notes :