Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Mt. 13,1 

In illo die exiens Iesus de domo
sedebat secus mare.
Numérotation du verset Mt. 13,2 

Et congregate sunt ad eum turbe multe
ita ut naviculam1 ascendens sederet
1 naviculam Rusch ] in praem. Li446@ Li446 Weber
et omnis turba stabat in litore.
Numérotation du verset Mt. 13,3 

Et locutus est multa2
2 multa Rusch ] multa eis multa Li446@ , eis multa Li446 ΩJ Weber
in parabolis
dicens: Ecce exiit
qui seminat
seminare semen suum3.
3 semen suum Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent SEMEN SUUM nec habent CELI ubi quidam libri habent VOLUCRES CELI ) ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 13,4 

Et dum seminat quedam
ceciderunt secus viam
et venerunt
volucres celi4 et comederunt
4 celi] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent [...] CELI ubi quidam libri habent VOLUCRES CELI ) ΩJ
ea.
Numérotation du verset Mt. 13,5 

Alia autem ceciderunt in petrosa
ubi non habebant5 terram multam
5 habebant Rusch ] habebat Cor3 (anti habent HABEBAT, Glosa inpersonaliter) ΩJ Li446@ Weber
et continuo exorta sunt
quia non habebant altitudinem terre.
Numérotation du verset Mt. 13,6 

Sole autem orto
estuaverunt
et quia non habebant radicem aruerunt.
Numérotation du verset Mt. 13,7 

Alia autem ceciderunt in spinas
et creverunt spine
et suffocaverunt ea.
Numérotation du verset Mt. 13,8 

Alia vero6 ceciderunt in terram bonam
6 vero Rusch Weber ] autem Li446@
et dabant7 fructum, aliud centesimum,
7 dabant Cor3 (anti.) ΩJ
aliud sexagesimum,
aliud tricesimum.
Numérotation du verset Mt. 13,9 

Qui habet
aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mt. 13,10 

Et accedentes
discipuli dixerunt ei: Quare8 in parabolis
8 Quare] + misteria Cor3 (anti.) ΩJ* ( cancel. et exp. ), + abdita scripturarum Cor3 (Glossa)
loqueris eis?
Numérotation du verset Mt. 13,11 

Qui respondens ait illis: Quia vobis9
9 vobis Li446 Rusch Weber] nobis Li446@
datum est
nosse mysteria10 regni celorum11
10 mysteria] misterium Cor3 (vel) |
11 celorum Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
illis autem non est datum.
Numérotation du verset Mt. 13,12 

Qui enim habet
dabitur ei
et abundabit,
qui autem non habet
et quod habet auferetur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 13,13 

Ideo in parabolis
loquor eis
quia videntes
non vident
et audientes
non audiunt
neque intelligunt,
Numérotation du verset Mt. 13,14 

ut adimpleatur12
12 ut adimpleatur Li446@ Rusch ] et adimpletur Weber
in13 eis prophetia Isaiea dicentis14:
0 Cf. Is. 6, 9-10.
13 in Rusch Li446@] om. Weber |
14 dicentis Li446@ Rusch ] dicens Weber |
Auditu
audietis et non intelligetis,
et videntes videbitis
et non videbitis.
Numérotation du verset Mt. 13,15 

Incrassatum est enim
cor populi
huius
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
nequando
oculis videant15 et auribus audiant
15 oculis videant Rusch ] inv. Li446@
et corde intelligant
et convertantur et sanem16 eos.
16 sanem Li446 Rusch Weber] sanent Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,16 

Vestri autem
beati oculi
quia17 vident,
17 quia Cor3 (Rabanus anti.)] qui Cor3 (Ieronymus)
et aures vestre
quia18 audiunt.
18 quia] que Cor3 (vel Ieronymus)
Numérotation du verset Mt. 13,17 

Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
videre que videtis19
19 videtis] vos praem. ΩJ* (cancel. et exp.)
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset Mt. 13,18 

Vos ergo
audite parabolam seminantis.
Numérotation du verset Mt. 13,19 

Omnis qui audit verbum regni
et non intelligit
venit malus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est20.
20 secus viam – seminatus est Cor3 (sic est ordo secundum Rababus et anti.) ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,20 

Qui autem super21 petrosa22
21 super Rusch ] supra ΩJ Li446@ Li446 Weber |
22 petrosa ΩJ Rusch Weber ] petrosam Li446@ Li446 |
seminatus est,
hic est qui verbum audit
et continuo cum gaudio accipit23 illud.
23 accipit Rusch Weber ] suscipit ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,21 

Non habet autem in se
radicem
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
et persecutione
propter verbum
continuo scandalizatur.
Numérotation du verset Mt. 13,22 

Qui autem seminatus est24 in spinis, hic est qui verbum Dei25 audit et sollicitudo
24 seminatus est Rusch ] inv. Li446@ ( + enim) Li446 Weber |
25 Dei Rusch ] om. Li446@ Weber |
istius seculi26 et fallacia divitiarum
26 istius seculi Rusch ] inv. Li446@ Weber
suffocat27 verbum et sine fructu efficitur.
27 suffocat Li446 Rusch Weber ] suffoca Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,23 

Qui vero in terram bonam seminatus est,
hic est qui audit verbum
et intelligit
et fructum affert
et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, porro aliud28 tricesimum29.
28 porro aliud Rusch Weber ] vero aliud Li446@ Li446 , aliud vero ΩJ |
29 centesimum...tricesimum] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Cor3 (grec. vero), centesimum et sexagesimum et tricesimum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.), centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Weber |
Numérotation du verset Mt. 13,24 

Aliam parabolam
proposuit illis
dicens: Simile factum est regnum celorum
homini qui seminavit bonum semen
in agro suo.
Numérotation du verset Mt. 13,25 

Cum autem
dormirent homines,
venit inimicus eius
et superseminavit zizania in medio tritici
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 13,26 

Cum autem crevisset
herba et30 fructum fecisset
30 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
tunc apparuerunt31 zizania.
31 apparuerunt Rusch ] + et Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 13,27 

Accedentes autem servi patrisfamilias
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Numérotation du verset Mt. 13,28 

Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis imus32
32 imus Li446 Rusch Weber] innis Li446@
et colligimus ea?
Numérotation du verset Mt. 13,29 

Et ait: Non,
ne forte
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
Numérotation du verset Mt. 13,30 

Sinite utraque
crescere
usque ad messem
et in tempore
messis dicam messoribus:
Colligite primum zizania
et alligate ea
fasciculos ad comburendum.
Triticum autem congregate
in horreum meum.
Numérotation du verset Mt. 13,31 

Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum
grano sinapis
quod accipiens
homo seminavit in agro suo.
Numérotation du verset Mt. 13,32 

Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
Cum autem creverit
maius est omnibus oleribus,
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset Mt. 13,33 

Aliam parabolam locutus est eis.
Simile est regnum celorum
fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine satis tribus
donec fermentatum est totum.
Numérotation du verset Mt. 13,34 

Hec omnia locutus est Iesus
in parabolis
ad turbas
et sine parabolis non33 loquebatur eis,
33 non Li446@ Rusch Weber ] + designatur Li446
Numérotation du verset Mt. 13,35 

ut adimpleretur34
34 adimpleretur Rusch ] impleretur Li446@ Weber
quod dictum est35 per prophetam dicentem:
35 est Li446 Rusch ] erat Weber
Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita
a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 13,36 

Tunc, dimissis turbis, venit in domum
et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: Edissere36 nobis parabolam zizaniorum agri.
36 Edissere Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] dissere Cor3 (Ieronymus anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 13,37 

Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 13,38 

Ager autem37 est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
37 autem Rusch Weber] om. Li446@ Li446
Zizania autem hi38 sunt filii39 nequam.
38 hi Rusch ] om. Li446@ Weber |
39 sunt filii Rusch ] inv. Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 13,39 

Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset Mt. 13,40 

Sicut ergo zizania colliguntur40 et igni comburuntur,
40 zizania colliguntur Rusch Li446@ ] inv. Weber
sic erit41 in consummatione seculi.
41 erit Rusch Weber ] + est Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,41 

Mittet Filius hominis angelos suos
et colligent de regno eius omnia scandala
et eos qui faciunt
iniquitatem
Numérotation du verset Mt. 13,42 

et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 13,43 

Tunc iusti
fulgebunt sicut sol
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mt. 13,44 

Simile est regnum celorum
thesauro abscondito
in agro
quem qui invenit homo
abscondit
et pre gaudio illius vadit
et vendit universa que habet
et emit agrum illum.
Numérotation du verset Mt. 13,45 

Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
querenti bonas margaritas.
Numérotation du verset Mt. 13,46 

Inventa autem una
pretiosa margarita
abiit et vendidit omnia42 que habuit
42 omnia Rusch Weber] universa praem. Li446@
et emit
eam.
Numérotation du verset Mt. 13,47 

Iterum
simile est regnum celorum sagene43 misse in mare
43 sagene Rusch Weber ] sage Li446@
et ex omni genere piscium congreganti.
Numérotation du verset Mt. 13,48 

Quam cum impleta esset
educentes
et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa44,
44 vasa Cor3 (anti. non habent nec grecus!) Rusch Weber ] + sua Cor3 (in Origene Ieronymo et Rabano) ΩJ Li446@
malos autem foras miserunt.
Numérotation du verset Mt. 13,49 

Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset Mt. 13,50 

et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Mt. 13,51 

Intellexistis45 hec omnia?
45 intellexistis Li446 Rusch Weber ] [S]ntellexistis Li446@
Dicunt ei: Etiam.
Numérotation du verset Mt. 13,52 

Ait illis: Ideo omnis scriba doctus
in regno celorum
similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro
suo nova et vetera.
Numérotation du verset Mt. 13,53 

Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset Mt. 13,54 

Et veniens in patriam suam
docebat eos in synagogis
eorum, ita ut mirarentur
et dicerent: Unde huic46 sapientia
46 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
hec
et virtutes?
Numérotation du verset Mt. 13,55 

Nonne hic est fabri filius?
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
Iacobus et Ioseph
et Simon et Iudas?
Numérotation du verset Mt. 13,56 

Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic47 omnia ista?
47 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,57 

Et48 scandalizabantur49 in eo.
48 et Rusch Weber] + sic Li446@ Li446 |
49 scandalizabantur Li446 Rusch Weber ] scandalizabatur Li446@ |
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
sine honore nisi in patria sua
et in domo sua.
Numérotation du verset Mt. 13,58 

Et non fecit50
50 fecit Li446 Rusch Weber] om. Li446@
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Capitulum 13

Numérotation du verset Mt. 13,1 
In illo die exiens Iesus de domo
interl.| Iudeorum
marg.| IN  ILLO  DIE etc. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore more Scripture. Marcus eundem tenet ordinema. Lucas in aliud transitb, sed nec repugnat huic. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera et loca plena sunt sacramentis. Post sermonem in domo, ubi demonium habere dictus est, exit ad mare, et docet quia relicta perfida Iudea, que domus Domini fuit, ad gentes tumidis amarisque fluctibus similes colligendas per apostolos transit, et externis interna contulit, ad que Iudei non intraverunt foris in littera fixi.
a Cf. Mc. 4, 2: « Et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua ».
b Cf. Lc. 8, 4: « Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem ».
sedebat secus mare.
interl.| gentium
Numérotation du verset Mt. 13,2 
Et congregate sunt ad eum turbe multe
interl.| ad predicationem eius per apostolos factam
ita ut naviculam1 ascendens sederet
1 naviculam Rusch ] in praem. Li446@ Li446 Weber
interl.| Ecclesiam in medio non credentium, et contra dicentium edificandam, quam gratia sua illustrat et in qua mansionem sibi consecrat
et omnis turba stabat in litore.
interl.| in soliditate fidei, nondum tamen per gratiam baptismi recepti
marg.| Turba stabat in litore. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, nec dum celestibus mysteriis, que desiderant imbuti, cum Christo ascendunt.
Numérotation du verset Mt. 13,3 
Et locutus est multa2
2 multa Rusch ] multa eis multa Li446@ , eis multa Li446 ΩJ Weber
interl.| non omnia, quedam enim aperte ut per ea ad oscura provocentur
in parabolis
interl.| similitudinibus
marg.| LOCUTUS  EIS  IN  PARABOLIS. Quia turba non unius est sententie, sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut iuxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas.
dicens: Ecce exiit
interl.| de sinu Patris in mundum, vel de domo Iudeorum parte assumpta ad gentes
qui seminat
marg.| Qui seminat. Ipse Christus qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit.
marg.| Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.
seminare semen suum3.
3 semen suum Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent semen suum nec habent   celi ubi quidam libri habent   volucres celi ) ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 13,4 
Et dum seminat quedam
interl.| semina
ceciderunt secus viam
interl.| hi sunt qui nec predicatione compunguntur, nec bene agere incipiunt
marg.| SECUS  VIAM. Via est mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Demones dicuntur ‘volucres’, seu quia celestis spiritualisque nature, seu quia per aera volitant.
et venerunt
marg.| Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est.
volucres celi4 et comederunt
4 celi] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, antiqui. grec. non habent [...] celi ubi quidam libri habent   volucres celi ) ΩJ
interl.| rapuerunt
marg.| Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.
ea.
Numérotation du verset Mt. 13,5 
Alia autem ceciderunt in petrosa
interl.| in duritiam proterve mentis
marg.| IN  PETROSA.   Petrosa cito querunt germinare, sed non figitur radix {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944ra ; facsim., p. 47a} quia non est alta terra, id est quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam ‘petra’ hic pro duritia, ‘terra’ pro levitate mentis, ‘sol’ pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: «Fulgebunt iusti sicut sol»c et petra in fundamento pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus.
c Mt. 13, 43.
ubi non habebant5 terram multam
5 habebant Rusch ] habebat Cor3 (anti habent habebat, Glosa inpersonaliter) ΩJ Li446@ Weber
interl.| lenitatem anime obedientis et probate
et continuo exorta sunt
interl.| quia dulcedine tantum auditi verbi et promissionis ad horam delectantur, sed radicem non figunt
quia non habebant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944ra ; facsim., p. 47a} altitudinem terre.
marg.| Altitudinem terre. Altitudo terre est probitas animi disciplinis celestibus eruditi et in temptationibus probati.
Numérotation du verset Mt. 13,6 
Sole autem orto
interl.| fervore persecutionis
estuaverunt
interl.| per impatientiam, quia verbum non firmiter heserat menti
et quia non habebant radicem aruerunt.
interl.| virorem fidei perdiderunt
Numérotation du verset Mt. 13,7 
Alia autem ceciderunt in spinas
interl.| in corda divitiarum ambitione sollicita
et creverunt spine
interl.| multiplicate sunt divitie
et suffocaverunt ea.
interl.| occupaverunt mentem ut fructus spiritualis in ea proficere non possit
Numérotation du verset Mt. 13,8 
Alia vero6 ceciderunt in terram bonam
6 vero Rusch Weber ] autem Li446@
interl.| fidelem et devotam conscientiam
et dabant7 fructum, aliud centesimum,
7 dabant Cor3 (anti.) ΩJ
interl.| cum omnia eternitatis intentione nos facere docet
aliud sexagesimum,
interl.| cum perfectionem bone operationis docet
interl.| hec duo ad activam
marg.| Sexagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.
aliud tricesimum.
interl.| cum fidem sancte Trinitatis insinuat
Numérotation du verset Mt. 13,9 
Qui habet
interl.| quia hoc mysticum est
aures audiendi audiat.
interl.| interiores sensus audiendi, obediendi faciendique
marg.| Qui habet aures etc. Quotiens hec admonitio in evangelio vel in Apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.
Numérotation du verset Mt. 13,10 
Et accedentes
interl.| vel: ‘audientes’
marg.| Et accedentes. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum quod dudum cum ipso navim conscenderint, et ibi stantes querunt.
discipuli dixerunt ei: Quare8 in parabolis
8 Quare] + misteria Cor3 (anti.) ΩJ* ( cancel. et exp. ), + abdita scripturarum Cor3 (Glossa)
interl.| per enigmata
loqueris eis?
Numérotation du verset Mt. 13,11 
Qui respondens ait illis: Quia vobis9
9 vobis Li446 Rusch Weber] nobis Li446@
interl.| solis et vestris sequacibus qui ad me introeunt, non his qui foris sunt
datum est
marg.| Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta parabolas esse, id est signa mysticarum rerum que non intelligebant multi qui foris sunt.
nosse mysteria10 regni celorum11
10 mysteria] misterium Cor3 (vel)
11 celorum Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| abdita Scripturarum
illis autem non est datum.
interl.| qui clausis sensibus non curant intrare
Numérotation du verset Mt. 13,12 
Qui enim habet
marg.| Qui enim habet, id est apostolis habentibus fidem si quid minus virtutum habent, conceditur. Iudeis qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere, qui caput non habent sapientie.
dabitur ei
interl.| vos vero verbo intendite, quia qui habet verbi amorem, dabitur ei sensus intelligendi
et abundabit,
interl.| intelligentia
qui autem non habet
interl.| amorem Verbi eterni
et quod habet auferetur ab eo.
interl.| vel naturali ingenio vel studio litterarum
marg.| Auferetur ab eo. Nulla vere sapientie dulcedine gaudebit.
Numérotation du verset Mt. 13,13 
Ideo in parabolis
marg.| Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excecati sunt, et sententie Domini per parabolas eis occultate sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, maioris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia, amplori flagrant dilectione. Sed Ioannes hunc locum ita dicit: ‘Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excecavit oculos eorum, ut non videant’d. Ubi aperte dicit, non ideo factam excecationem ut ea commoniti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando. Non enim hoc possent nisi crederent. Sed potius ideo excecati {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944rb ; facsim., p. 47b} ut non crederent quod aliis peccatis meruerunt.
d Cf. Io. 12, 39-40: « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos ».
loquor eis
interl.| nunc reddit causam apostolis, quare turbe loquitur in parabolis
quia videntes
interl.| videre se presumentes ingenio suo
non vident
interl.| privantur spirituali intellectu
marg.| Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas quia inutiles sunt ei.
et audientes
interl.| foris
non audiunt
interl.| intus
neque intelligunt,
interl.| expositionem littere etsi exponatur eis
Numérotation du verset Mt. 13,14 
ut adimpleatur12
12 ut adimpleatur Li446@ Rusch ] et adimpletur Weber
interl.| alias: ‘et adimpletur’
in13 eis prophetia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944rb ; facsim., p. 47b} Isaie14 dicentis15:
13 in Rusch Li446@] om. Weber
14 Cf. Is. 6, 9-10.
15 dicentis Li446@ Rusch ] dicens Weber
interl.| vel: ‘dicens’
Auditu
interl.| exteriori
audietis et non intelligetis,
marg.| Auditu audietis etc. Hec de turbis prophetata sunt, que stant in litore, et Domini non merentur audire sermonem.
et videntes videbitis
interl.| oculo corporis
et non videbitis.
interl.| oculo mentis
Numérotation du verset Mt. 13,15 
Incrassatum est enim
interl.| abundantia malitie
cor populi
interl.| Iudeorum
huius
interl.| vel: ‘eius’
et auribus graviter audierunt
interl.| quia ingrate susceperunt verba Dei
et oculos suos clauserunt,
interl.| intium mentis per invidiam averterunt
marg.| Oculos suos, id est ipsi sibi causa fuerunt, ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicit: «Excecavit oculos eorum»e. Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, cecitate sua sibi displicentes, et ex hoc humiliati ut pie querant Deum.
e Io. 12, 40.
marg.| Mens est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid dirigitur. Auris, quia alio docente discit.
nequando
marg.| Nequando, id est ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti, quod tamen misericorditer factum est eis.
oculis videant16 et auribus audiant
16 oculis videant Rusch ] inv. Li446@
interl.| non ad horam, sed cum tanta mentis impenitudine ut numquam convertantur ad fidem
et corde intelligant
interl.| ad penitentiam
et convertantur et sanem17 eos.
17 sanem Li446 Rusch Weber] sanent Li446@
interl.| reddam innoncentes
Numérotation du verset Mt. 13,16 
Vestri autem
interl.| non scribarum
beati oculi
interl.| interiores
marg.| Beati oculi. Vere beati, quia hoc etiam presentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.
quia18 vident,
18 quia Cor3 (Rabanus anti.)] qui Cor3 (Ieronymus)
interl.| per fidem quod visuri sunt quandoque per speciem
et aures vestre
interl.| interiores
quia19 audiunt.
19 quia] que Cor3 (vel Ieronymus)
interl.| obediunt
Numérotation du verset Mt. 13,17 
Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
marg.| Et iusti cupierunt. Lucas iustos reges dicit, quia motus suos bene regunt.
videre que videtis20
20 videtis] vos praem. ΩJ* (cancel. et exp.)
interl.| in presentia
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
interl.| nisi a longe per aliquas species cisinum. Vos autem in presentia convescentes et que vultis interrogantes
Numérotation du verset Mt. 13,18 
Vos ergo
marg.| Vos ergo etc. Primam parabolam exponit ut idem attendant in ceteris.
marg.| Exponit non secundum singula verba sed summam sententie.
marg.| AUGUSTINUS. SUPER GENESIM AD LITTERAM LIBRO OCTAVO. Proinde quod narravit evangelista, etiam factum est, Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, que sermone proferuntur. Christus est lapis unctus a Iacob, et lapis reprobatus ab edificantibus, qui factus est in caput angulif. Sed illud etiam in rebus gestis factum est. Hoc autem tantum in figuris predictum. Illud quippe scripsit narrator rerum preteritarum, hoc prenuntiator tantum modo futurorum.
f Cf. Ps. 117, 22: « Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli ».
audite parabolam seminantis.
interl.| quia vobis datum est nosse mysterium regni Dei
Numérotation du verset Mt. 13,19 
Omnis qui audit verbum regni
interl.| per quod promittitur regnum
et non intelligit
interl.| id est ad actum non perducit
interl.| nulla fide, nulla saltem occasione utilitatis capit
venit malus
interl.| diabolus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est21.
21 secus viam – seminatus est Cor3 (sic est ordo secundum Rababus et anti.) ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
interl.| ubi meatus cogitationum verbum abolet, nec quicquam boni incipit
Numérotation du verset Mt. 13,20 
Qui autem super22 petrosa23
22 super Rusch ] supra ΩJ Li446@ Li446 Weber
23 petrosa ΩJ Rusch Weber ] petrosam Li446@ Li446
marg.| Super petrosa . Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt, sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant eos ne perficiant.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944va ; facsim., p. 48a} Divitiis iungitur sollicitudo custodie que affligit, et voluptas que effluere facit.
seminatus est,
interl.| in duritiam proterve mentis
hic est qui verbum audit
interl.| ad tempus
et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944va ; facsim., p. 48a} continuo cum gaudio accipit24 illud.
24 accipit Rusch Weber ] suscipit ΩJ Li446@
interl.| quia et utilitatem probant et desiderium gustant
Numérotation du verset Mt. 13,21 
Non habet autem in se
interl.| cepit, sed non perseveravit
radicem
interl.| caritatis
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
interl.| in loco suo
et persecutione
interl.| de loco ad locum
propter verbum
interl.| fidei
continuo scandalizatur.
interl.| distat enim inter hunc et eum qui multis penis compellitur Chrsitum negare
interl.| tranquillitatis mentis perdit
Numérotation du verset Mt. 13,22 
Qui autem seminatus est25 in spinis, hic est qui verbum Dei26 audit et sollicitudo
25 seminatus est Rusch ] inv. Li446@ ( + enim) Li446 Weber
26 Dei Rusch ] om. Li446@ Weber
interl.| spes acquirendi, timor perdendi
istius seculi27 et fallacia divitiarum
27 istius seculi Rusch ] inv. Li446@ Weber
interl.| qui promittunt quod non dant voluptatem et iocunditatem
suffocat28 verbum et sine fructu efficitur.
28 suffocat Li446 Rusch Weber ] suffoca Li446@
interl.| quia dum bonum desiderium ad cor intrare non sinit, quasi aditum vitalis flatus claudit
Numérotation du verset Mt. 13,23 
Qui vero in terram bonam seminatus est,
interl.| fidelem et devotam conscientiam
hic est qui audit verbum
interl.| foris
et intelligit
interl.| intus edificatur
et fructum affert
interl.| boni operis perducit ad maturitatem
et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, porro aliud29 tricesimum30.
29 porro aliud Rusch Weber ] vero aliud Li446@ Li446 , aliud vero ΩJ
30 centesimum...tricesimum] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Cor3 (grec. vero), centesimum et sexagesimum et tricesimum Cor3 (Ieronymus Rabanus anti.), centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Weber
marg.| ALIUD  CENTESIMUM. Tres differentie sunt in bona terra sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias, sexaginta ad viduas, centum qui numerus iam est in dextera ad virginitatem. Vel centum quod transfertur ad dexteram significat eternam beatitudinem. Siquidem triginta, et sexaginta continentur in leva, sed centum continentur in dextera. Quamvis enim magna sit fides que cognitionem Dei revelat, magna opera quibus fides ne sit otiosa consummatur, tamen ambo in hac vita sunt necessaria, premium vero fidei et operationis in futuro speratur. Vel bona terra fert fructum centesimum martyrum, propter sanctitatem vite, vel contemptum mortis. Sexaginta virginum propter otium interius, quia non impugnant contra consuetudinem carnis. Solet enim concedi otium sexagenariis post militiam. Tricesimum, coniugatorum quia hec est etas preliantium, et his est maior conflictus ne libidine superentur.g
g Cf. Hieronymus , Epistolae, Ep. 49, CSEL 54, p. 353.18-354.20: « T riginta referuntur ad nuptias ; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se conplexans et foederans maritum pingit et coniugem. sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et superiori digito deprimuntur, quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium. porro centesimus numerus - diligenter quaeso, lector, adtende - de sinistra transfertur ad dextram, et isdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? aurum virginitatem, argentum diximus matrimonium. centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra et de una exposuimus semente generari, licet multum in numero differat. et quisquam tam iniquus lector erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet? et certe multo clementiores erga coniugia fuimus omnibus paene latinis et graecis tractatoribus, qui centesimum numerum ad martyras referunt, sexagesimum ad virgines, tricesimum ad viduas. atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra et de patris familiae semine excludantur mariti ». Cf.   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 386.34-387.58: «  Triginta referuntur ad nuptias ; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli se osculo conplectens et foederans maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae ; unde et in superiore digito deprimuntur ; quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus - quaeso, diligenter, lector, attende - a sinistra transfertur ad dexteram et hisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Aliter. Centum, qui computando a sinistra transferuntur ad dexteram, recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis, siquidem triginta et sexaginta in laeua adhuc manu continentur, centum transeunt ad dexteram. Quamuis enim magna fides, quae nobis cognitionem nostri Conditoris revelat, magna sint opera, quibus fides, ne sit otiosa, consummatur, in hac tamen ambo sunt uita necessaria. Praemium uero fidei et operationis, quae per dilectionem exercetur, in futura est uita sperandum. Siue aliter. Bona terra centesimum fructum fert martyrum propter satietatem uitae uel contemptum mortis. Sexagesimum uirginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis ; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam uel post actiones publicas. Tricesimum coniugatorum, quia haec est aetas proeliantium ; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur ».
Numérotation du verset Mt. 13,24 
Aliam parabolam
marg.| Aliam parabolam . Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquis que secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit: aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hec parabola proponitur dimissis turbis domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam et discretionem, et longanimitatem, et iustitiam. h
h Cf. Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2, CCSL 77, p. 106.827-107.834: « Sedebat dominus in naui, turba stabat in litore ; illi procul, discipuli uicinius audiebant. proponit eis et aliam parabolam quasi diues paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis ut unusquisque secundum naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. unde et in priori parabola non dixit alteram sed aliam. si enim praemisisset alteram, expectare tertiam non poteramus ; praemisit aliam ut plures sequantur ». Cf.   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 387.64-388.81: « Proponit eis et aliam parabolam, quasi diues paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. Unde et in priore parabola non dixit 'alteram', sed"aliam". Si enim praemisisset alteram, expectare tertiam non poteramus. Praemisit"aliam", ut plures sequantur. Sed quia haec secunda parabola cum interpretatione sua non statim exposita est, sed interiectis aliis parabolis edisserta, hic quidem a Saluatore proponitur et postea dimissis turbis cum domum uenitur rogantibus discipulis exponitur. Ideo interim, donec ab eo audiamus, allegoricam eius expositionem disseramus. Breviter tamen in ipsius parabolae contemplatione ad moralem instructionem aliquid temptemus dicere, ne forte tam sacram lectionem audientes, sine aliqua aedificatione nostra praetereamus. Docet enim nos simplici sermone, si eam rite intellexerimus, bonam uoluntatem habere. Docet cautelam, docet patientiam, docet discretionem, docet longanimitatem, docet et iustitiam. Quae omnia in suis locis distinctim dicemus, ipsas evangelii sententias, quae ea demonstrant, praeponentes ».
proposuit illis
interl.| sedens in navi
dicens: Simile factum est regnum celorum
interl.| Ecclesia
homini qui seminavit bonum semen
interl.| bonum non seminat nisi bonus qui semen bone voluntatis ad bona opera studet producere
in agro suo.
interl.| mundo
Numérotation du verset Mt. 13,25 
Cum autem
interl.| cautelam amovet
dormirent homines,
interl.| id est inertia et incuria torporent
marg.| Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prelati in Ecclesia. Vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.
venit inimicus eius
interl.| diabolus
interl.| precedente nomine Christi
et superseminavit zizania in medio tritici
interl.| que non de semine tritici, palee vero sunt hi qui etsi non vita fide sunt de Ecclesia. Hereticos permiscuit electis
interl.| id est latuit et occultissimus factus est
Numérotation du verset Mt. 13,26 
Cum autem crevisset
interl.| proficeret
marg.| Cum autem crevisset . Quia cum spiritualis esse ceperit, tunc iudicat omnia, et tunc ei apparent errores. Sed donec maturescat qui herba est, potest eum movere quare sub nomine Christi multe sunt hereses. Unde dicit: Nonne bonum semen seminasti?
herba et31 fructum fecisset
31 et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| et bone spei opera monstraret
tunc apparuerunt32 zizania.
32 apparuerunt Rusch ] + et Li446@ Weber
interl.| manifestaverunt se hereticorum dogmata
Numérotation du verset Mt. 13,27 
Accedentes autem servi patrisfamilias
interl.| custodes messis
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
Numérotation du verset Mt. 13,28 
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis imus33
33 imus Li446 Rusch Weber] innis Li446@
interl.| de officio
marg.| Vis imus etc. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo, qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit iustitiam Dei an facere debeat et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed veritas respondet non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 944vb ; facsim., p. 48b} et quid bonis conferat eius error, et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur qui forte futuri sunt, vel ne bonis obsit, quibus prosunt etc. Tunc vero opportune fieri, cum iam non est commutande vite tempus et proficiendi aliis, et tunc non ab hominibus sed ab angelis dicit fieri.
et colligimus ea?
interl.| ut excommunicemus eos
Numérotation du verset Mt. 13,29 
Et ait: Non,
marg.| Et ait non. etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos lesi patientur feramus.
ne forte
interl.| ecce discretio
marg.| Ne forte . Hic datur locus penitentie, et monemur non cito amputare, quia qui errat hodie cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permixti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis, altitudo caritatis marcescit, quod est eradicari.
marg.| Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adiuventur boni.
marg.| AUGUSTINUS. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
interl.| sic ne tu reddas vicem malis ut scandalizes bonos, sed patere
Numérotation du verset Mt. 13,30 
Sinite utraque
interl.| longanimitas est que usque ad finem necessaria est
marg.| Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: «Auferte malum ex vobis»i. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est parum distat ita monet Dominus ne de ambiguo iudicemus quod Dominus in die iudicii non suspiciose, sed manifeste damnabit.
i 1Cor. 5, 13.
marg.| In patiendo iustitiam meditemur, in iudicando iustitiam non negligamus.
crescere
interl.| in Ecclesia
usque ad messem
interl.| iudicium
et in tempore
marg.| Et in tempore. Qui longanimiter tulit per iustitiam digna retribuit. Discrete enim sunt virtutes, sed non contrarie.
messis dicam messoribus:
interl.| non vobis
Colligite primum zizania
interl.| separate a bonis
et alligate ea
interl.| hic vagos
marg.| Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.
fasciculos ad comburendum.
interl.| non unum fascem, quia pro modo perversitatis sue unusquisque punietur
Triticum autem congregate
interl.| ut qui unitatem amaverunt
in horreum meum.
interl.| in celestes mansiones
Numérotation du verset Mt. 13,31 
Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum celorum
marg.| Simile est regnum. Regnum celorum predicatio est evangelii, de qua alibi: «Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius»j ; vel notitia Scripturarum.
j Mt. 21, 43.
grano sinapis
interl.| quanto plus teritur, tanto plus redolet
marg.| GRANO  SINAPIS.   Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est omnia dogmata pravitatis.
marg.| Potest in grano sinapis humilitas Dominice incarnationis intelligi. Quo accepto, homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi salvatoris accipiens Ioseph in orto sepelivitk. Expandit ramos in quibus volucres celi requiescent, quia predicatores dispersit in mundum in quorum dictis et consolationibus fideles ab huius vite fatigatione respirarent.
k Cf. Io. 19, 38-41: « Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathea eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhe et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat ».
quod accipiens
interl.| acceptum habens
homo seminavit in agro suo.
interl.| Deus in iusto vel iustus vir in corde suo granum predicationis fovet
Numérotation du verset Mt. 13,32 
Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
interl.| hec predicatio primo humilima est omnium disciplinarum pro scandalo crucis
Cum autem creverit
marg.| Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum, quia nemo repente perfectus.
marg.| Creverit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in celum. Vel crevit, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945ra ; facsim., p. 49a} id est mentibus hominum quante sit virtutis in notuerit. Cetera apparent olera que cito trescunt et corruunt, non vivida, sed marcida illa non olus sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in eius diversis sententiis spirituales quiescunt.
marg.| Oleribus, id est dogmatibus philosophorum que cito crescunt et corruunt nihil vitale promittentia.
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset Mt. 13,33 
Aliam parabolam locutus est eis.
interl.| ut pro varietate morborum varia sit medicina
Simile est regnum celorum
interl.| vita iustorum
fermento
interl.| caritas pro fervore vel sancta doctrina
quod acceptum
interl.| a gratia Dei
mulier
interl.| mater Ecclesia vel sapientia Dei
abscondit in farine satis tribus
interl.| commendat hominibus de tribus Noe filiis origine ducentibus quos Ecclesia ad fidei unitatem colligit
marg.| IN  FARINE  SATIS. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres anime virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel mulier, Ecclesia fidem hominum farine tribus satis miscet credulitati Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis.
marg.| Satum est genus mensure iuxta morem Palestine modium et dimidium capiens.l
l ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, lin. 1576 sqq.: «Satum genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et dimidium modium capiens ». << =   Hieronymus, In Mt. , lib. 2, CCSL 77, p. 110.920. <Paral.> Glossa ordinaria in Mt. 13, 33 ; Lc. 13, 21. [MM2020]
marg.| Possunt in satis tribus illi dominici seminis fructus intelligi, tricesimus scilicet sexagesimus et centesimus, id est coniugatorum, continentium et virginum. Vel sata tria genera hominum, Noe, Daniel, et Iob.
donec fermentatum est totum.
marg.| DONEC  FERMENTATUM etc. Tamdiu caritas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil preter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.
Numérotation du verset Mt. 13,34 
Hec omnia locutus est Iesus
interl.| non quia nihil proprie, sed quia nihil ubi non sit aliquid parabole
in parabolis
marg.| In parabolis. Quia quicquid ibi dicitur de exercitu Israel et omnia signa, occulta sunt sacramenta.
ad turbas
interl.| non ad discipulos quibus volebat aperta loqui
et sine parabolis non34 loquebatur eis,
34 non Li446@ Rusch Weber ] + designatur Li446
Numérotation du verset Mt. 13,35 
ut adimpleretur35
35 adimpleretur Rusch ] impleretur Li446@ Weber
interl.| et sic impletum est
quod dictum est36 per prophetam dicentem:
36 est Li446 Rusch ] erat Weber
interl.| in Psalmo septuaginta septemm ex persona Domini
m Ps. 77, 2.
Aperiam in parabolis os meum,
interl.| qui prius aperui ora prophetarum
eructabo abscondita
interl.| de profundo eliciam
a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 13,36 
Tunc, dimissis turbis, venit in domum
interl.| Mystice: A tumultantibus secessit ad electorum corda qui digni erant instrui
et accesserunt ad eum discipuli eius
interl.| familiares
dicentes: Edissere37 nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Edissere Li446@ Li446 ΩJ Rusch ] dissere Cor3 (Ieronymus anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 13,37 
Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 13,38 
Ager autem38 est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
38 autem Rusch Weber] om. Li446@ Li446
interl.| omnes iusti
Zizania autem hi39 sunt filii40 nequam.
39 hi Rusch ] om. Li446@ Weber
40 sunt filii Rusch ] inv. Li446@ Weber
interl.| omnia scandala
Numérotation du verset Mt. 13,39 
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset Mt. 13,40 
Sicut ergo zizania colliguntur41 et igni comburuntur,
41 zizania colliguntur Rusch Li446@ ] inv. Weber
interl.| omnis immunditia in segete zizania dicitur
sic erit42 in consummatione seculi.
42 erit Rusch Weber ] + est Li446@
interl.| filius hominis consummabitur
Numérotation du verset Mt. 13,41 
Mittet Filius hominis angelos suos
interl.| bonos quorum officio vindicta implebitur
et colligent de regno eius {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945rb ; facsim., p. 49b} omnia scandala
interl.| prius, quia in tribulatione precedente separabuntur impii a piis
et eos qui faciunt
interl.| non qui fecerunt
iniquitatem
Numérotation du verset Mt. 13,42 
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
interl.| nota duplicem penarum
Numérotation du verset Mt. 13,43 
Tunc iusti
interl.| quorum vita hic estimatur insania
fulgebunt sicut sol
interl.| sine defectu
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
interl.| quia mystice omnia
Numérotation du verset Mt. 13,44 
Simile est regnum celorum
interl.| conversatio iustorum
marg.| Terrenis regnum celorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat.
thesauro abscondito
interl.| thesaurus celeste desiderium est
marg.| thesauro etc. Thesaurus potest accipi verbum Dei qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura in qua reposita est notitia salvatoris. Vel duo Testamenta in Ecclesia pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur.
marg.| Terrenis regnum celorum similitatur, ut per cognita surgat ad incognita animus et diligat.
in agro
interl.| ager est celestis celestis studii disciplina
quem qui invenit homo
interl.| qui impetrat a gratia Dei
abscondit
interl.| depredari desiderat qui thesaurum publice portat in via
marg.| Abscondit. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945rb ; facsim., p. 49b} Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
et pre gaudio illius vadit
interl.| incipit ire cum incipit diligere
et vendit universa que habet
interl.| omnibus terrenis renuntiat
et emit agrum illum.
interl.| per contemptum terrenorum venit ad studium eternorum
Numérotation du verset Mt. 13,45 
Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
interl.| qui cum sit pauper multis laboribus negotiatur
marg.| NEGOTIATORI. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes intelligendo recte, et operando bene negotiari.
querenti bonas margaritas.
interl.| bonos homines cum quibus vivat, vel bona precepta, vel bonos intellectus
marg.| BONAS  MARGARITAS. Bone margarite lex et prophete. Una pretiosa, scientia salvatoris, pro qua homo ut Paulus omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavitn.
n Cf. Phil. 3, 7-8: « Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».
Numérotation du verset Mt. 13,46 
Inventa autem una
marg.| INVENTAM  AUTEM  UNA. Id est Christo qui pre est omnibus hominibus, vel spirituali precepto dilectionis, vel intellecto Verbo quod erat apud Deum penetrata carnis testudine, vel celestis vite dulcedine pro qua omnia vilescunt.
pretiosa margarita
interl.| celestis vite dulcedo pro qua omnia vilescunt
abiit et vendidit omnia43 que habuit
43 omnia Rusch Weber] universa praem. Li446@
interl.| renuntiat omnibus suis et sibiipsi
et emit
interl.| vel comparavit
eam.
Numérotation du verset Mt. 13,47 
Iterum
interl.| terret timore pene quos premii amore invitavit
simile est regnum celorum sagene44 misse in mare
44 sagene Rusch Weber ] sage Li446@
interl.| in mundo
marg.| Sagene misse. Impletur Ieremie vaticinium: ‘Ecce ego mitto ad vos piscatores multos’o. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes: «Sequimini me, faciam vos piscatores hominum»p, contexuerunt sibi sagenam ex veteri et novo Testamento, et in mare seculi miserunt que usque hodie trahitur, et in fluctibus tunditur, capiens quicquid incidit bonos et malos, quos ad litus trahit, id est ad finem mundi, ut tunc fiet divisio. Unde sequitur: «Sic erit in consummatione seculi»q etc.
o Cf. Ier. 16, 16: « Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum ».
p Mt. 4, 19.
q Mt. 13, 49.
marg.| Sagene comparatur Ecclesia, vel predicatio evangelica, que a fluctibus seculi ad celum trahit.
et ex omni genere piscium congreganti.
interl.| que ad veniam vocat omnis generis homines
Numérotation du verset Mt. 13,48 
Quam cum impleta esset
interl.| universaliter
educentes
interl.| in fine seculi
et secus litus sedentes
interl.| quia tunc verum iudicium secernendorum patebit
marg.| Et secus litus. Litus ‘finis seculi’, in quo boni ad celum, mali ad tenebras mittentur in presenti enim erant permixti.
elegerunt bonos in vasa45,
45 vasa Cor3 (anti. non habent nec grecus!) Rusch Weber ] + sua Cor3 (in Origene Ieronymo et Rabano) ΩJ Li446@
interl.| in eterna tabernacula
malos autem foras miserunt.
interl.| in infernum
Numérotation du verset Mt. 13,49 
Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
interl.| ad opus sibi iniunctum
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset Mt. 13,50 
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
interl.| aperte dicit de tormentis malorum ne quis se excuset per ignorantiam
Numérotation du verset Mt. 13,51 
Intellexistis46 hec omnia?
46 intellexistis Li446 Rusch Weber ] [S]ntellexistis Li446@
interl.| hec ad apostolos qui sunt futuri magistri quos non vult
Dicunt ei: Etiam.
Numérotation du verset Mt. 13,52 
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus
marg.| Ideo omnis. Quia intelligitis mysteria que vobis revelo, ideo faciam vos predicatores. Et eritis mihi similes, qui de thesauro scientie mee nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis.
in regno celorum
interl.| intelligentibus dignum testimonium reddet dicens eos similes esse sibi
similis est homini patrifamilias qui profert de {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945va ; facsim., p. 50a} thesauro
marg.| Qui profert de thesauro. Vetus erat pro culpa ad infernum descendere. Novum est per adventum Christi ut conversus in regno vivat. Hoc ergo in conclusione ponit quod premisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum et bonam margaritam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 945va ; facsim., p. 50a} protulit, post de malorum combustione narravit, nunc concludens subiungit: Ideo omnis scriba. Ac si aperte dicat: ille in sancta Ecclesia doctus est predicator qui nova scit proferre de suavitate regni et vetusta de terrore supplicii, ut pene terreant quos premia non invitant.
marg.| Apostoli sunt scribe et notarii Christi, verba eius signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patris familias, eicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quicquid in evangelio predicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.
suo nova et vetera.
interl.| Novum Testamentum preponit dignitatem
Numérotation du verset Mt. 13,53 
Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset Mt. 13,54 
Et veniens in patriam suam
marg.| +Venit Iesus in patriam suam id est Nazareth.A r
r Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
A ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch CCCM189
interl.| ut ibi doceat apertius
interl.| Galileam vel specialiter Nazareth
docebat eos in synagogis
interl.| conventibus
eorum, ita ut mirarentur
marg.| Ut mirarentur. Magna cecitas quem verbis et factis Christum cognoscunt ob generis notitiam contemnunt.
et dicerent: Unde huic47 sapientia
47 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
interl.| ‘Greci sapientiam, Iudei signa petunt’s
s Cf. 1Cor. 1, 22: « Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt ».
interl.| ad doctrinam
hec
interl.| tanta
et virtutes?
interl.| ad miracula
Numérotation du verset Mt. 13,55 
Nonne hic est fabri filius?
marg.| Fabri filius. Non sine re voluit dici faber fabri filius, non illius quem putant sed fabricatoris omnium. Sed huius sacramenti Iudei ignari, divine virtutis opera carnalis prosapie contemplatione contemnunt.
marg.| Non enim considerant presentia eius opera, sed fragilem recordantur infantiam.
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
interl.| cognati, more Scripture
Iacobus et Ioseph
interl.| iustus
et Simon et Iudas?
Numérotation du verset Mt. 13,56 
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic48 omnia ista?
48 huic Li446 Rusch Weber] hinc Li446@
Numérotation du verset Mt. 13,57 
Et49 scandalizabantur50 in eo.
49 et Rusch Weber] + sic Li446@ Li446
50 scandalizabantur Li446 Rusch Weber ] scandalizabatur Li446@
interl.| quia huic magna, huic humilia
Iesus autem dixit eis: Non est propheta
interl.| vel ego, vel quilibet alius
sine honore nisi in patria sua
marg.| In patria etc., id est in populo Iudeorum, maiora autem facit in gentibus.
et in domo sua.
interl.| quia mos est civibus cives invidere et recordari fragilitatem infantie
Numérotation du verset Mt. 13,58 
Et non fecit51
51 fecit Li446 Rusch Weber] om. Li446@
marg.| Et non fecit. Fecit virtutes aliquas sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, maiora autem in gentibus facit.
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_13)

Notes :