Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 

Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt Rusch Weber ] rogantes Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 16,2 

At ille respondens ait eis2: Facto vespere
2 eis Rusch Weber] illis Li446@
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
Numérotation du verset Mt. 16,3 

Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
Numérotation du verset Mt. 16,4 

Faciem ergo celi diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis3?
3 potestis] + scire Cor1 P, scire Weber ( Z P Φ ) Clementina
Generatio mala et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei nisi
signum Ione4.
4 Ione Cor3 (anti.) Rusch Weber ] + prophete Cor3 (Ieronymus et grecus habent et anti. non habent) Li446@ Li446 ΩJ
Et relictis illis
abiit.
Numérotation du verset Mt. 16,5 

Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
Numérotation du verset Mt. 16,6 

Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,7 

At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Numérotation du verset Mt. 16,8 

Sciens autem Iesus
dixit5: Quid cogitatis
5 dixit Rusch
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
Numérotation du verset Mt. 16,9 

Nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum
in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset Mt. 16,10 

Neque septem panum
in quatuor millia hominum6 et quot sportas sumpsistis?
6 hominum Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 16,11 

Quare non intelligitis quia non de pane
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
Numérotation du verset Mt. 16,12 

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,13 

Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
et interrogabat discipulos suos
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Numérotation du verset Mt. 16,14 

At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
Numérotation du verset Mt. 16,15 

Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Numérotation du verset Mt. 16,16 

Respondens Simon Petrus dixit:
Tu es Christus Filius Dei vivi.
Numérotation du verset Mt. 16,17 

Respondens autem Iesus dixit ei:
Beatus es Simon
Bar Iona
quia caro et sanguis
non revelavit tibi
sed Pater meus qui in celis est.
Numérotation du verset Mt. 16,18 

Et ego dico tibi,
quia tu es Petrus
et super hanc petram
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
non prevalebunt adversus eam.
Numérotation du verset Mt. 16,19 

Et tibi dabo claves
regni celorum.
Et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum et in celis,
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
Numérotation du verset Mt. 16,20 

Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset7 Iesus Christus8.
7 esset Rusch Weber] est Li446@ Li446 ΩJ |
8 quia ipse esset Iesus Christus] quia ipse est Christus Weber ( N P ), quod? ipse esset Ihesus Christus , ... Iesus Christus , Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. Glosa habent et exponunt) |
Numérotation du verset Mt. 16,21 

Exinde
cepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset Mt. 16,22 

Et assumens eum Petrus
cepit increpare illum
dicens:
Absit a9 te, Domine.
9 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
Non erit tibi hoc.
Numérotation du verset Mt. 16,23 

Qui conversus
dixit Petro: Vade post me,
Satana10,
10 Satana Rusch Weber ] Satanas Li446@ Li446
scandalum11 es mihi12
11 scandalum Li446 Rusch Weber ] scandum Li446@ |
12 es mihi Rusch Weber] inv. Li446@ Li446 |
quia non sapis
ea13 que Dei sunt sed ea que sunt14 hominum.
13 ea Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
14 sunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber |
Numérotation du verset Mt. 16,24 

Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire abneget semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mt. 16,25 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam.
Qui autem perdiderit animam suam15
15 suam Rusch Weber] om. Li446@
propter me
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 16,26 

Quid enim prodest homini,
si mundum universum16 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
16 mundum universum Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
Aut quam
dabit homo
commutationem pro anima sua?
Numérotation du verset Mt. 16,27 

Filius enim
hominis venturus est in gloria Patris sui
cum angelis suis et tunc reddet unicuique
secundum opera eius17.
17 opera] opus Cor3 (vel Ieronymus Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 16,28 

Amen dico vobis,
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Capitulum 16

Numérotation du verset Mt. 16,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948ra ; facsim., p. 55a} Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
interl.| legis fiducia insolentes dedignantes opera virtutum
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt Rusch Weber ] rogantes Li446@ Li446
marg.| UT  SIGNUM  DE  CELO. Ut qui pavit multos paucis, manna plueret quo omnes reficeret. Unde Ioannes post edulium panum: «Quod signum facis ut videamus et credamus tibi, quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto»a.
a Io. 6, 30-31.
marg.| Petebant temptando, ut in morem Elie ignem de sublimi mitteretb, vel in similitudinem Samuelis estivo tempore mugire tonitrua faceretc, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. d
b Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 38: « Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam que erat in aquaeductu lambens ».
c 1Rg. (1Sm.) 12, 18: « Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die ».
d Cf. Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 96.545-97.555: « Sic signum postulant quasi quae uiderant signa non fuerint. sed in alio evangelista quid petant plenius explicatur: uolumus a te signum uidere de caelo, uel in morem heliae ignem de sublimi uenire cupiebant uel in similitudinem Samuhelis tempore aestiuo mugire tonitrua, coruscare fulgora, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari et dicere ex occultis et uariis aeris passionibus accidisse ». Cf.   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 365.36-45: « Sic signa postulant, quasi quae uiderant signa non fuerint. Sed in alio evangelista quid petunt plenius explicatur: Volumus a te signum uidere de caelo. Vel in morem Heliae ignem de sublimi uenire cupiebant uel in similitudinem Samuhelis tempore aestiuo mugire tonitrua, coruscare fulgora, imbres ruere ; quasi non possint et illa calumniari et dicere ex occultis et uariis aeris passionibus accidisse. At qui calumniaris ea, quae oculis uides, in manu tenes, utilitate sentis, quid facies de his quae de caelo uenerint? Utique respondebis et magos in Aegypto multa signa fecisse de caelo. nam qui calumniaris ea quae oculis uides, manu tenes, utilitate sentis, quid facturus es de his quae de caelo uenerint? utique respondebis et magos in aegypto multa signa fecisse de caelo ».
Numérotation du verset Mt. 16,2 
At ille respondens ait eis2: Facto vespere
2 eis Rusch Weber] illis Li446@
marg.| FACTO  VESPERE. Increpat eos quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophete adventus sui indicia ex operum que gereret admiratione significent.
marg.| Cum qualitatem temporis, venturi ex signis precedentibus cognoscerent, rem tam necessariam ex signis suis intelligere negligebant.
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
interl.| ita in morte mea debetis resurrectionem peccatorum per meum sanguinem intelligere
Numérotation du verset Mt. 16,3 
Et mane:
interl.| futurum iudicium previdere per precendentes tribulationes sanctorum
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
marg.| RUTILAT  ENIM. Patiuntur apostoli post resurrectionem per quos me iudicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.
Numérotation du verset Mt. 16,4 
Faciem ergo celi diiudicare nostis,
interl.| ex istis signis
signa autem temporum non potestis3?
3 potestis] + scire Cor1 P, scire Weber ( Z P Φ ) Clementina
interl.| nota eadem superius4 dicta
4 superius] coniec., supius cacogr. Rusch
marg.| SIGNA  AUTEM etc. Ad tempus gratie pertinentia a prophetis predicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu.
marg.| SIGNA  AUTEM. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum celum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum celum cum tristitia.
Generatio mala et adultera
interl.| incredula pro spirituali carnalem intellectum habens
signum querit
interl.| de celo
et signum non dabitur ei nisi
interl.| nisi de inferiori
marg.| NON  DABITUR  EI etc. Sed datur fidelibus de celo quando videntibus apostolis in celum ascendit et Spiritum sanctum misit.
signum Ione5.
5 Ione Cor3 (anti.) Rusch Weber ] + prophete Cor3 (Ieronymus et grecus habent et anti. non habent) Li446@ Li446 ΩJ
interl.| hoc potestatis sue signum constitutum esse demonstrat
Et relictis illis
interl.| relictis ut infidelibus, non demissis
interl.| Iudeis
abiit.
interl.| ad gentes
Numérotation du verset Mt. 16,5 
Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
marg.| OBLITI  SUNT  PANES. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navim ascenderunt, et navigantes audiunt ut caveant a fermento Phariseorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum, unius veri et interni panis qui cum eis erat dulcedine capti, parum se curare iudicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.
Numérotation du verset Mt. 16,6 
Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
marg.| A FERMENTO. Fermentum est perversa doctrina, que vel modica totam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948rb ; facsim., p. 55b} massam corrumpit et in suum saporem trahit.
Phariseorum et Sadduceorum.
interl.| id est a vanis traditionibus quibus videntur quod non sunt
Numérotation du verset Mt. 16,7 
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
interl.| non vult ut de panibus eorum accipiamus
Numérotation du verset Mt. 16,8 
Sciens autem Iesus
interl.| cogitationes eorum
dixit6: Quid cogitatis
6 dixit Rusch
marg.| QUID  COGITATIS. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
Numérotation du verset Mt. 16,9 
Nondum intelligitis neque recordamini
interl.| neque mysterium intelligetis neque virtutem in memoria habetis
quinque panum
interl.| expensorum
in quinque millia hominum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948rb ; facsim., p. 55b} et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset Mt. 16,10 
Neque septem panum
interl.| expensorum
in quatuor millia hominum7 et quot sportas sumpsistis?
7 hominum Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 16,11 
Quare non intelligitis quia non de pane
interl.| corporali
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
marg.| CAVETE A  FERMENTO. A superstitiosa doctrina que more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit quid significant, quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit ‘heretica dogmata’, panes sunt ‘vera doctrina’.
Numérotation du verset Mt. 16,12 
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset Mt. 16,13 
Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
interl.| quam in honore Tiberii Cesaris Philippus frater Herodis exstruxit
marg.| IN  PARTES  CESAREE  PHILIPPI. Iste locus est ubi Iordanis oritur ad radicem Libani, ex Ior et Dan, duobus fontibuse.
e Cf. Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 139.1-11: « Venit autem iesus in partes caesareae philippi. philippus iste est frater herodis de quo supra diximus, tetrarcha itureae et traconitidis regionum qui in honorem tiberii caesaris caesaream philippi (quae nunc paneas dicitur) appellauit et est in prouincia phoenicis, imitatus herodem patrem qui in honorem augusti caesaris appellauit caesaream, quae prius turris stratonis uocabatur et ex nomine filiae eius libiadem trans iordanem exstruxit. iste locus est caesarea philippi ubi iordanis ad radices oritur libani et habet duos fontes, unum nomine ior et alterum dan, qui simul mixti iordanis nomen efficiunt ».
et interrogabat discipulos suos
interl.| ut vere confessionis mercedem reddat, non quasi nesciat
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
interl.| non dicit ‘me’, ne insolenter loqui videatur
marg.| HOMINES etc. Homines sunt qui de filio hominis loquuntur, dii enim qui deitatem intelligunt.A
A ¶Codd. : Cas574 Ed1953
marg.| FILIUM  HOMINIS. Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli deitatem intelligunt.
Numérotation du verset Mt. 16,14 
At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
marg.| ALII  IOANNEM  BAPTISTA. Sic poterant errare in Elia vel in ceteris aliis, sicut Herodes erravit in Ioanne, cum ait:"Ioannes quem ego decollavi surrexit a mortuis"f, et ideo virtutes operantur in eo.B
f Cf. Lc. 9, 7-8: « Audivit autem Herodes tetrarcha omnia que fiebant ab eo, et hesitabat eo quod diceretur a quibusdam: Quia Ioannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et querebat videre eum ».
B ¶Codd. : Cas574 Ed1953
marg.| Ideo vult exponi errores eorum ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione sed ex Domini revelatione. C
C ¶Codd. : Cas574 (interl.) Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,15 
Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
interl.| dicreti ab aliis, non homines sed diig D
g Cf. Ps. 81, 6: « Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes ».
D ¶Codd. : Cas574 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,16 
Respondens Simon Petrus dixit:
interl.| sciunt et apostoli, sed Petrus respondet pro omnibus
marg.| RESPONDENS  SIMON. Ideo unus respondens et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur.
Tu es Christus Filius Dei vivi.
interl.| omnia complexus est, qui et naturam et nomen expressit
interl.| verum hominem et verum Deum credit et confitetur
marg.| DEI  VIVI etc. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de insensibili materia sibi instituerunt.
Numérotation du verset Mt. 16,17 
Respondens autem Iesus dixit ei:
interl.| in Petro omnibus respondit
Beatus es Simon
interl.| tam alte fidei confessione
Bar Iona
interl.| ‘filius columbe’ syriace
marg.| BARIONA. Bene ‘filius columbe’, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur qui ostensus est in columba ab eo quem filium Dei vivi vocaverat, et filio columbe Pater revelath, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat inquam mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est homines carnali sapientia inflati qui non columbe filii, et ideo a sapientia spiritus alieni, de quibus supra:   Alii Ioannem, alii Eliam etc.
h Mt. 3, 16-17: « Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei celi: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de celis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ».
quia caro et sanguis
interl.| carnalis quilibetE
E ¶Codd. : Cas574 Ed1953
non revelavit tibi
interl.| tantum arcanum
sed Pater meus qui in celis est.
interl.| qui illustrat mentes hominumF
F ¶Codd. : Cas574 Ed1953
Numérotation du verset Mt. 16,18 
Et ego dico tibi,
interl.| qui credis in meG
G ¶Codd. : Cas574 Ed1953
interl.| tu dixisti mihi: ‘Filius Dei’ et ego dico tibi cuius dicere est facere
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948va ; facsim., p. 56a} TU  ES. Non dico ‘vocaberis’, sed ‘tu es Petrus’, ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam.
marg.| PETRUS. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti, tu super me ordinabis lapides mundos, et abiicies leprosos.
marg.| Sicut lumen et cetera nomina, ut: «Vos estis sal terre»i, a Domino sortiti sunt apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit.
i Mt. 5, 13.
et super hanc petram
interl.| id est Christum in quem credis
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
marg.| ET  PORTE. Porte inferi sunt peccata, mine, blandimenta, hereses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis sue credendi sunt edificavisse, id est non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum pretendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quicquid ingruit extra, facile vincit.
non prevalebunt adversus eam.
interl.| non separabunt eam a caritate mea et fide
Numérotation du verset Mt. 16,19 
Et tibi dabo claves
interl.| presentis iudicii potestatem
marg.| ET  TIBI. Ut omnibus constaret quia absque ea confessione ac fide nullus regnum celorum posset intrare.
marg.| Qui pre ceteris confessus est, pre ceteris donatur clavibus. Claves sunt discernendi scientia et potentia qua dignos recipere, indignos excludere debet a regno. Unde subdit: Et quodcumque ligaveris , id est quem in peccatis persistentem eternis penis adiudicaveris vel quem humilem et vere penitentem absolveris, sic erit et in celis.
regni celorum.
interl.| Ecclesie
Et quodcumque ligaveris
marg.| ET  QUODCUMQUE  LIGAVERIS. HIERONYMUS. Habent quidem eandem iudiciariam potestatem alii apostoli quibus post resurrectionem ait: «Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis»j etc. Habet etiam omnis Ecclesia in presbyteris et episcopis, sed ideo Petrus specialiter accipit ut omnes intelligant quod quicumque ab unitate fidei et societate eius se separaverit, nec a peccatis solvi nec celum potest ingredi. Hunc locum quidam non intelligentes aliquid sibi sumunt de supercilio Phariseorum, ut damnare innoxios vel solvere se noxios putent, cum apud Deum non sententia sacerdotum sed reorum vita queratur. Unde in Levitico ostendere se sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos sed discernunt qui mundi vel immudi suntk, ita et hic.
j Io. 20, 22.
k Cf. Lv. 13, 9-16: « Plaga lepre si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicue immunditie est. Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. Quando vero caro vivens in eo apparuerit, tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet ».
marg.| Nota Christum per se intus vivificare, ministris potestatem solvendi post vitam redditam tribuere. Non enim aliquem solvere possunt nisi vivat quem solvunt. Sed ad quid solvendi potestatem accipiunt, cum a Deo iam liberatus et vivificatus quem solvunt, queritur? Dicunt quidam ministros solvere, id est solutos demonstrare reconciliatos Ecclesie, quos prius de crimine manifestos vel convictos ab introitu Ecclesie privaverant. Alii, a quadam impotentia bene operandi, que post remissionem et satisfactionem adhuc remanet, et est fex et reliquie precedentium peccatorum, non tamen peccatum, ab hac purgatur homo cum reconciliatur Ecclesie, per iudicium sacerdotis. Ut enim in homine post febris purgationem debilitas quedam remanet, que febris non est a qua non cito purgatur. Sic in homine post criminalem remissionem pro qua iudicium Ecclesie subiit, ipsius peccati debilitas remanet. Alii veritati et evangelio adherentes, ministros Ecclesie a peccato solvere dicunt. Dicit enim veritas: «Accipite Spiritum sanctum, quorumcumque remiseritis peccata remittuntur eis»l. De hoc iterum Augustinus contra {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948vb ; facsim., p. 56b} quinque hereses. Nec eos audiamus qui negant catholicam Ecclesiam non omnia peccata posse dimittere. Illi enim in Petro petram non intelligunt, et non intelligentes Ecclesie datas esse claves regni celorum, ipsi eas de propria manu amiserunt. His opponitur quod solus Deus Lazarum suscitavit apostolis solvendum tradidit. Item quod solius Dei dimittere peccatum est. Ad hoc dicunt quod Deus prius Lazarum suscitavit, hoc est quod ipse a se non ab alio peccatum dimittit. Quia discipuli resuscitatum solvunt, hoc est quod non a se, sed a Deo habent quod peccata dimittunt, sic dicitur: ‘Solus Deus peccatum dimittit’, quia hoc quod per ipsum facimus ipse facit.
l Io. 20, 22.
super terram erit ligatum et in celis,
interl.| quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, apud Deum indignus iudicabitur
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
interl.| quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a Deo
Numérotation du verset Mt. 16,20 
Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
marg.| UT  NEMINI  DICERENT. Supra adventum suum predicare precepit, hic ne dicant eum esse Iesum. Sed aliud est predicare Christum quod est commune nomen dignitatis, aliud Iesum quod est proprium salvatoris. Quasi dicat: non prodest publice predicari maiestatem populis, qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam deitatis ostenderit.
quia ipse esset8 Iesus Christus9.
8 esset Rusch Weber] est Li446@ Li446 ΩJ
9 quia ipse esset Iesus Christus] quia ipse est Christus Weber ( N P ), quod? ipse esset Ihesus Christus Cor1 P , ... Iesus Christus Cor1 P , Cor3 (Ieronymus Rabanus anti. Glosa habent et exponunt)
marg.| Iesus: ‘salvator’, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.
Numérotation du verset Mt. 16,21 
Exinde
marg.| EXINDE. Ecce causam prohibite predicationis, quasi dicat: tunc me predicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
cepit Iesus ostendere discipulis suis
interl.| non aliis sed provectioribus
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset Mt. 16,22 
Et assumens eum Petrus
interl.| separatim ne coram aliis magistrum arguat
cepit increpare illum
interl.| amantis affectu
dicens:
interl.| optando
Absit a10 te, Domine.
10 a Li446 Rusch Weber] ad Li446@
interl.| non potest esse ut Filius Dei occidatur
marg.| ABSIT A  TE. Non vult Petrus destrui confessionem suam, nec putat filium Dei posse occidi.
Numérotation du verset Mt. 16,23 
Qui conversus
interl.| a laude ad vituperium
dixit Petro: Vade post me,
interl.| sequere sententiam meam
marg.| VADE  POST  ME. Supra omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in presenti data:   Edificabo Ecclesiam meam et tibi dabo claves etc. Que si statim dedisset numquam postea locum error invenisset in eo.
Satana11,
11 Satana Rusch Weber ] Satanas Li446@ Li446
interl.| adversarie mee voluntati
scandalum12 es mihi13
12 scandalum Li446 Rusch Weber ] scandum Li446@
13 es mihi Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
interl.| offendis me volendo preire
quia non sapis
marg.| QUIA  NON  SAPIS. Non placet tibi ut per mortem meam mundum redimam que est voluntas Patris, sed carnaliter hec sapis.
ea14 que Dei sunt sed ea que sunt15 hominum.
14 ea Li446 Rusch Weber] om. Li446@
15 sunt Rusch ] om. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 16,24 
Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
marg.| SI  QUIS  VULT. Predicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbam.
post me venire abneget semetipsum
marg.| SEMETIPSUM. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur tollat crucem suam, et sequatur me.
marg.| Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: ‘Vivo autem ego iam non ego’m. Quod vero ultra se erat ceperat: «Vivit vero in me Christus»n.
m Cf. Gal. 2, 20: « Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ».
n Gal. 2, 20.
et tollat crucem suam
interl.| quasi ego vere patiar et si quis vult me imitari, renuntiet voluptatibus suis
marg.| TOLLAT  CRUCEM  SUAM. Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus vel cum per compassionem proximi animus affligitur.
marg.| Crucem abstinentie habuit Paulus dum dicebat: «Castigo corpus meum et in servitutem redigo»o. Compassionis quoque cum ait: «Quis infirmatur et ego non infirmor?»p
o 1Cor. 9, 27.
p 2Cor. 11, 29.
et sequatur me.
interl.| faciendo hoc ex caritate
Numérotation du verset Mt. 16,25 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere
interl.| hic
perdet eam.
interl.| in futuro
Qui autem perdiderit animam suam16
16 suam Rusch Weber] om. Li446@
interl.| quasi dicatur agricole: ‘si frumentum servas, perdis ; si seminas, renovas’
propter me
interl.| non propter vanam gloriam vel aliud quodlibet
inveniet eam.
Numérotation du verset Mt. 16,26 
Quid enim prodest homini,
marg.| QUID  ENIM  PRODEST. Ecclesia habet temporis persecutionis habet et temporis pacis. Hec tempora designat in preceptis. Natura tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria, nam:   Quid pro homines etc.
si mundum universum17 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
17 mundum universum Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| cum deest persecutio, custodiatur cor, quia pacis tempore licet vivere, licet et ambire.
Aut quam
marg.| AUT  QUAM. Nec lucra nec timor nec aliquid aliud retrahat a salute, quia:   Quam commutationem dabit homo 18.
18 sic Rusch Weber] + eis Li446@ Li446
marg.| «Calicem salutaris accipiam et nomine Domini invocabo»q. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
q Ps. 115, 4.
dabit homo
interl.| quasi: «Quid retribuam Domino pro omnibus»r etc.
r Ps. 115, 3.
commutationem pro anima sua?
interl.| nihil dabit pro anima, quia Filius hominis secundum opera dabit
interl.| quam ipse redemit
Numérotation du verset Mt. 16,27 
Filius enim
marg.| FILIUS  AUTEM 19. Nec durum videatur hoc pati, quia: «Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis»s.
s Rm. 8, 18.
19 sic Rusch
hominis venturus est in gloria Patris sui
interl.| qui prius venit humilis
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949ra ; facsim., p. 57a} cum angelis suis et tunc reddet unicuique
interl.| omni condicioni, omni sexui
secundum opera eius20.
20 opera] opus Cor3 (vel Ieronymus Rabanus#)
interl.| «Stella enim differt a stella in claritate»t
t 1Cor. 15, 41.
Numérotation du verset Mt. 16,28 
Amen dico vobis,
interl.| quod quia incertum est
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
interl.| a sanctis mors, quasi libando gustatur, vitam vero possident in futuro
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949ra ; facsim., p. 57a} SUNT  QUIDAM etc. Quia rudes erant apostoli, etiam in presenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro.
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
interl.| in ea claritate in qua erit peracto iudicio quod completum est in transfiguratione, de qua stati agit evangelia
marg.| IN  REGNO  SUO. In regno beatitudinis eterne vel ostendendo suam potestatem in presenti Ecclesia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_16)

Notes :