Capitulum 18
Numérotation du verset
Mt. 18,1
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis putas maior est
in regno celorum?
Numérotation du verset
Mt. 18,2
Et advocans Iesus
parvulum
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset
Mt. 18,3
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,4
Quicumque ergo
humiliaverit se
sicut parvulus iste
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,5
Et qui susceperit unum parvulum talem
in nomine meo
me suscepit1.
1 suscepit
Rusch
] suscipit
Li446@ Weber
, suscepit
Li446
*
Numérotation du verset
Mt. 18,6
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his2 qui in me credunt,
2 his
Rusch
] istis Li446@ Li446 Weber
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
Numérotation du verset
Mt. 18,7
Ve
mundo ab scandalis.
Necesse est enim
ut veniant scandala.
Verumtamen ve homini illi
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset
Mt. 18,8
Si autem manus tua
vel pes tuus
scandalizat te
abscide eum3
3 eum] ea
Cor3
(grec.)
et proiice abs te.
Bonum est tibi4
4 est tibi ΩF ΩS
Li446@ Rusch
]
inv
. ΩJ ΩL
Weber
ad vitam ingredi debilem5 vel claudum
5 debilem ΩF ΩS
Rusch Weber
] bilem
cacogr. Rusch
quam
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset
Mt. 18,9
Et si oculus tuus scandalizat te
erue eum et proiice abs te. Bonum est tibi6 cum uno oculo7 in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
6 est tibi ΩF ΩS Li446@] inv. ΩL
Rusch
Weber
|
7 cum uno oculo ΩF ΩS ΩL
Rusch
] unum oculum habentem
Li446@
, unoculum
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 18,11
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Numérotation du verset
Mt. 18,12
Quid vobis videtur8?
8 videtur Li446@
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
Si fuerint alicui centum oves
et erraverit una ex eis
nonne relinquet
nonaginta novem in deserto9,
9 deserto
Cor3
(Glosa exponit
IN DESERTO
id est “in celo ab homine derelicto” et est sumpta de omelia que facta est super Lucam)
Rusch ; cf. Lc. 15, 4
] montibus
Li446@
ΩJ
Weber
et vadet10
10 vadet
Rusch
] vadit
Li446@ Weber
querere eam que erravit?
Numérotation du verset
Mt. 18,13
Et si contigerit ut11 inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
11 ut
Rusch
Weber] quod Li446@
magis12 quam supra13 nonaginta novem que non erraverunt.
12 super eam – magis
Rusch Weber
]
om. Li446@
|
13 supra
Rusch
] super
Li446@ Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,14
Sic non est voluntas ante14 Patrem vestrum qui in celis est
14 ante Cas237
Rusch Weber
] autem
Li446@
*
Li446
ut pereat unus de pusillis istis.
Numérotation du verset
Mt. 18,15
Si autem peccaverit in te
frater tuus
vade et corripe eum
inter te et ipsum solum.
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum15.
15 eris]
Cor3
(Rabanus anti #)
Numérotation du verset
Mt. 18,16
Si autem16 non te17 audierit adhibe tecum18 unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
16 autem Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
|
17 non te
Rusch
Weber] inv. Li446@ Li446
|
18 tecum Li446@ Li446
Rusch
] + adhuc Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 18,17
Quod si non audierit eos
dic Ecclesie.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
et publicanus.
Numérotation du verset
Mt. 18,18
Amen dico vobis,
quecumque alligaveritis super terram
erunt ligata et in celo
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset
Mt. 18,19
Iterum dico vobis, quia si19 ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
19 si
Rusch
] + duo Li446@ Weber
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 18,20
Ubi enim sunt duo
vel tres
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,21
Tunc accedens Petrus ad eum
dixit: Domine, quotiens peccabit20 in me frater meus et21 dimittam ei?
20 peccabit
Rusch Weber
] peccaverit
Li446@
, peccata
Li446
|
21 et
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
|
Usque septies?
Numérotation du verset
Mt. 18,22
Dicit illi22 Iesus: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
22 illi Li446
Rusch
Weber] ei Li446@
Numérotation du verset
Mt. 18,23
Ideo assimilatum est
regnum celorum
homini regi
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset
Mt. 18,24
Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei23 decem millia talenta.
23 ei
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,25
Cum autem non haberet unde redderet
iussit eum dominus suus24 venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
24 suus
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,26
Procidens autem servus ille rogabat25 eum
25 rogabat
Li446@ Rusch
] orabat
Weber
dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset
Mt. 18,27
Misertus autem
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Numérotation du verset
Mt. 18,28
Egressus autem servus ille
invenit unum
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
et tenens suffocabat eum
dicens: Redde quod debes.
Numérotation du verset
Mt. 18,29
Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: Patientiam habe in me
et omnia reddam tibi.
Numérotation du verset
Mt. 18,30
Ille autem noluit
sed abiit
et misit eum in carcerem
donec redderet26 debitum.
26 redderet
Li446 Rusch Weber
] + universum
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 18,31
Videntes autem conservi eius
que fiebant contristati sunt valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant27.
27 fuerant Li446@ Li446
Rusch
] erant Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,32
Tunc vocavit illum28 dominus suus et ait illi: Serve nequam.
28 illum
Rusch
Weber] eum Li446@ Li446
Omne debitum
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset
Mt. 18,33
Nonne29 ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
29 Nonne Li446@ Li446
Rusch
] Non Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,34
Et iratus dominus eius
tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet
universum debitum.
Numérotation du verset
Mt. 18,35
Sic et Pater meus celestis vobis faciet30,
30 vobis faciet
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Mt. 18,1
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Quis putas maior est
marg.|
QUIS
PUTAS etc. Ex equalitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prelatum.
in regno celorum?
interl.|
in collegio iustorum
marg.|
IN
REGNO
CELORUM, vel regnum Dei doctrina est evangelii cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.
Numérotation du verset
Mt. 18,2
Et advocans Iesus
marg.|
ET
ADVOCANS. Secundum Marcum puerum Iesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione.
parvulum
interl.|
contra ambitionem glorie humilitatem proponit
marg.|
PARVULUM etc. Parvulum etate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari sed ministrare. Vel parvulum, id est Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.
statuit eum in medio eorum
Numérotation du verset
Mt. 18,3
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis
interl.|
a vestra elatione
et efficiamini sicut parvuli
interl.|
innocentes et humiles per virtutes
interl.|
non sensibus sed malitiaa
a Cf. 1Cor. 14, 20: « Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote ».
non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,4
Quicumque ergo
interl.|
qui de se maiora non senserit innocens erit
marg.|
QUICUMQUE
ERGO etc. Invitat discipulos suos et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem.
humiliaverit se
interl.|
quia aliter non intratur
sicut parvulus iste
interl.|
quem prepono vel qui me imitatus fuerit, qui me exaninavi formam servi accipiensb
b Cf. Phil. 2, 7: « sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».
interl.|
talem per virtutem qualis iste per naturam
marg.|
SICUT
PARVULUS
ISTE. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira, Iesus non meminit, visam mulierem non cupit.
hic est maior in regno celorum.
Numérotation du verset
Mt. 18,5
Et qui susceperit unum parvulum talem
interl.|
humilem mee innocentie imitatorem
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950rb ; facsim., p. 59b} in nomine meo
interl.|
ne putent se honorari
me suscepit1.
1 suscepit
Rusch
] suscipit
Li446@ Weber
, suscepit
Li446
*
Numérotation du verset
Mt. 18,6
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis his2 qui in me credunt,
2 his
Rusch
] istis Li446@ Li446 Weber
interl.|
magnus enim non potest moveri
marg.|
Qui autem scandalizaverit etc. Et si hoc generaliter dicitur contra omnes, tamen hic specialiter contra apostolos qui hic de dignitate videntur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950rb ; facsim., p. 59b} contendere, et in hoc poterant alios perdere. Mola asinaria secundum ritum dicitur ‘provincie’, ubi ista pena est maiorum criminum.
Expedit ei
, quia multo utilius est innoxium gravissima pena vitam finire, quam ledendo fratrem mereri mortem perpetuam. Vel per molam asinariam secularis vite circuitus et labor exprimitur, per profundum maris extrema damnatio. Quicumque ergo speciem sanctitatis habens verbo vel exemplo ceteros destruit, melius esset ei ut eum sub exteriori habitu ad mortem terrena acta constringerent, quam sacra officia ceteris in culpa imitabilem ostenderent, quia si solus caderet tolerabilior eum pena cruciaret. Aliter: asinus ad molam gentilis cecus ad lapidem quem adorat hic cum persecutionem Christiano intulerit, hac pena plectitur ut cum sui sacrilegii mola iudicandi seculi fluctibus mergatur. Nota quod in quantum potes sine peccato vitare scandalum proximi debes. Quod si de veritate est, pro scandalo veritas relinqui non debet.
marg.|
Quicumque speciem sanctitatis habes verbo vel exemplo elationis vel alterius vitii, causa ruine infirmo fuerit cui maxime nos oportet consulere:
Expedit
etc.
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris.
marg.|
EXPEDIT. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere penam, quam eternis servari cruciatibus:"Non enim iudicabit Deus bis in idipsum"c.d
c Non enim... idipsum]
s
ententia ex Na. 1, 9 (
Vetus latina
iuxta LXX
)
; Weber: « Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio ». Cf.
Hieronymus
Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 1, 9, CCSL 76A, p. 534.242-247: « Quid cogitatis contra dominum? consummationem ipse faciet ; non consurget duplex tribulatio. Septuaginta: quid cogitatis contra dominum? consummationem ipse faciet, non
vindicabit
bis in idipsum in tribulatione. Symmachus apertius: ‘non sustinebunt impetum secundae angustiae’ ; Theodotio: non consurget secunda tribulatio ».
d Cf.
Sedulius Scotus
, In evangelium Matthaei, lib. 3, cap. 18, p. 429.71-76: « Quod autem dicit"expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius", secundum ritum prouintiae loquitur, quo maiorum criminum ista apud Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur."Expedit" autem"ei", quia multo melius est pro culpa brevem
recipere
poenam quam aeternis servari cruciatibus. Non enim iudicabit Deus bis in id ipsum ». <Parall
.
> Glossa ordinaria (Lc. 17, 2) marg.
Numérotation du verset
Mt. 18,7
Ve
interl.|
ergo
mundo ab scandalis.
interl.|
que non cavet
Necesse est enim
interl.|
tamen
interl.|
utile
ut veniant scandala.
interl.|
ut qui probati sunt meliores fiant
Verumtamen ve homini illi
marg.|
VE
HOMINI. Quia non iudicatur secundum utilitatem que inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
per quem scandalum venit.
Numérotation du verset
Mt. 18,8
Si autem manus tua
interl.|
quantumcumque utilis adiutor
marg.|
SI
AUTEM
MANUS
TUA. Docuit supra ne scandalizemus credentes, nunc quantum cavere debemus eos qui scandalizare nos possunt, quia parum distat in vitio fallere vel falli, scandalizare vel scandalizari, si ex negligentia. Si ex invincibili ignorantia distat quia tunc falli peccatum non imputatur.
marg.|
Inemendabiles amici sunt a nobis alienandi, ne per immunditiam eorum, et ipsi polluti pereamus. Omnis affectus omnis propinquitas amputetur, ne per occasionem pietatis pateas scandalis.
vel pes tuus
interl.|
discursos in tuos usus
scandalizat te
interl.|
scandalizat qui dicto vel facto minus recto occasionem dat ruine
interl.|
ledit te in causa anime
abscide eum3
3 eum] ea
Cor3
(grec.)
interl.|
rumpe affectum
et proiice abs te.
interl.|
devita eius societatem quem castigare nequis
Bonum est tibi4
4 est tibi ΩF ΩS
Li446@ Rusch
]
inv
. ΩJ ΩL
Weber
marg.|
BONUM
TIBI
EST. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vite presentis necessaria vitam eternam perdere.
ad vitam ingredi debilem5 vel claudum
5 debilem ΩF ΩS
Rusch Weber
] bilem
cacogr. Rusch
interl.|
sine pernicioso adiutore vel discursore
quam
interl.|
cum his
duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum.
Numérotation du verset
Mt. 18,9
Et si oculus tuus scandalizat te
interl.|
provisor in consiliis in errorem vult te inducere
erue eum et proiice abs te. Bonum est tibi6 cum uno oculo7 in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
6 est tibi ΩF ΩS Li446@] inv. ΩL
Rusch
Weber
7 cum uno oculo ΩF ΩS ΩL
Rusch
] unum oculum habentem
Li446@
, unoculum
Weber
Numérotation du verset
Mt. 18,10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
marg.|
VIDETE
NE etc. Sic precipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias ut admisceam clementiam, ut queratis eorum salutem. Sed si persistant in malis, melius est solum salvari quam damnari cum pluribus.
marg.|
Quamvis pro scandalis omnis rumpendus est affectus, querite tantum salutem infirmorum quantum potestis.
Dico enim vobis quia angeli eorum
interl.|
deputat eis custodiam
marg.|
QUIA
ANGELI
EORUM. Cur non sunt contemnendi? Quia pro eis quotidie mittuntur angeli.
marg.|
Magna dignitas animarum, ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950va ; facsim., p. 60a} in custodiam sui angelum delegatum.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950va ; facsim., p. 60a} in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
marg.|
SEMPER
VIDENT. Visione Dei manifesta perfruuntur, ideo non est spernendum ab homine quod apud Deum tante cure est, ergo vos nolite spernere quantum in vobis est.
marg.|
Etsi enim missi veniant, sic exterius implent ministerium ut numquam intus desint per contemplationem. Mittuntur ad hominum salutem, et tamen
Semper vident faciem Patris
, quia quolibet missi veniant intra ipsum currunt.
Numérotation du verset
Mt. 18,11
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
interl.|
non debetis curam hominum parvipendere pro quibus ego veni.
Numérotation du verset
Mt. 18,12
Quid vobis videtur8?
8 videtur Li446@
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
interl.|
ad clementiam provocat qui premisit:
Videte ne contemnetis
Si fuerint alicui centum oves
interl.|
aliud de eadem re subdit exemplum
marg.|
SI
FUERINT
CENTUM. Dominus centum oves hubuit, dum rationalis nature numerus angelorum et hominum integer, id est in sua perfectione mansit. Sed una erravit, cum homo peccavit.
marg.|
Ovis perdita omnes peccatores qui per penitentiam reconciliantur Deo. Nonaginta novem sunt superbi, quos reliquit in montibus qui timorem9 vel sollicitudinem gerunt in animo, qui solos se10 videri volunt, qui de se presumentes penitentibus preponunt se11, quibus “ad perfectionem unitas deest"e.A
e Cf.
Augustinus Hipponensis
, Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 32, CCSL 44B, lin. 4 sqq.: « Et si quidam eximius doctorum hunc numerum relictarum ouium de his dictum accipiat ouibus quas reliquit in deserto, non de angelis quidem sed de superbientibus quibuslibet hominibus quos superbos significat tamquam solitudinem gerentes in animo dum solos se uideri uolunt quibus ad perfectionem unitas
deesse probatur ».
A
¶Codd. : Cas237 (136vb)
Rusch
9 timorem
Ca237
] tumorem
cacogr. Rusch
10 solos se]
inv.
Cas237
11 preponunt se]
inv. Cas237
et erraverit una ex eis
interl.|
quia rationalis creature numerus pereunte homine fuit imminutus
nonne relinquet
interl.|
vel:
relinquit
marg.|
NONNE
RELINQUET. GREG<ORIUS>. Quiaf: «Seipsum exinanivit formam servi accipiens», angelica natura persistente in summa beatitudine. Alii in nonaginta iustorum numerum putant intelligi, in uno peccatorum. Unde alibig: «Non veni vocare iustos sed peccatores». In Luca scriptum est: ‘Maius gaudium est super uno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta iustos, qui non indigent penitentia’h. Quia ut quotidie experimur, qui illicita non commiserunt, in rebus licitis sepe sibi prebent usum, ad celestia anxie non anelant. Et quia securi sunt, ad bona agenda pigri remanent. E contra autem plerumque peccator facit. Maius ergo gaudium de eo quam de stante iusto, ut dux in prelio, plus enim militem illum diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam eum qui numquam fugit nec umquam fortiter egit. Sed et sunt quidam iusti de quibus est tantum gaudium ut eis nullus penitens preponi possit, qui etsi non sint malorum conscii sibi, tantum licita respuunt, in omnibus se humiliant. Quantum ergo gaudium est si humiliter plangat iustus, cum tantum sit si quod male gessit damnat iniustus?
f Phil. 2, 7.
g Lc. 5, 32.
h Cf. Lc. 15, 7: « Dico vobis quod ita gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent penitentia ».
nonaginta novem in deserto12,
12 deserto
Cor3
(Glosa exponit
in deserto
id est “in celo ab homine derelicto” et est sumpta de omelia que facta est super Lucam)
Rusch ; cf. Lc. 15, 4
] montibus
Li446@
ΩJ
Weber
interl.|
alius evangelista dicit in montibus, id est excelsis
interl.|
in celo ab homine derelicto
et vadet13
13 vadet
Rusch
] vadit
Li446@ Weber
interl.|
in terram
querere eam que erravit?
interl.|
hominem ut summa reintegretur
Numérotation du verset
Mt. 18,13
Et si contigerit ut14 inveniat eam amen dico vobis, quia gaudebit super eam
14 ut
Rusch
Weber] quod Li446@
marg.|
GAUDEBIT
SUPER. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione - quia magis nos gaudere15 facit - quam de angelorum immutabilitate. Maior enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione.16
B
B
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
15 nos gaudere]
inv. Cas237
16 Maior... creatione]
om. Cas237
magis17 quam supra18 nonaginta novem que non erraverunt.
17 super eam – magis
Rusch Weber
]
om. Li446@
18 supra
Rusch
] super
Li446@ Weber
interl.|
quia maior gloria reformantis est19 perdita restaurare quam ea que sunt immota retinereC
C
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
19 gloria reformantis - est]
inv. Cas237
Numérotation du verset
Mt. 18,14
Sic non est voluntas ante20 Patrem vestrum qui in celis est
20 ante Cas237
Rusch Weber
] autem
Li446@
*
Li446
interl.|
sicut non est voluntas pastoris ut una de ovibus pereat
interl.|
docet21 parabolam ideo propositam ut pusilli non contemnaturD
D
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
21 docet] + per
Cas237
ut pereat unus de pusillis istis.
interl.|
si perit, non voluntate eius perit E
E
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 18,15
Si autem peccaverit in te
interl.|
sed omni benevolentia etiam ab his quos offendunt corriganturF
F
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
marg.|
SI
PECCAVERIT
IN
TE. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. G
i
i
¶Fons :
Hieronymus,
Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, lin. 606 sqq.: «
si peccauerit
in nos frater noster et in qualibet causa nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus; sin autem in deum quis peccauerit, non est nostri arbitrii ».
G
¶Codd. :
Rusch
marg.|
+
SI
PECCAVERIT. Si enim in Deum, id est in conscientia tantum, quod est in Deum tantu. Nec ex his que occulta confitentur debent sic corripi. Ea enim nullo modo sunt alicui dicenda quia iam patent in proditores, non est nostri arbitrii. H
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950vb ; facsim., p. 60b} Hoc ordine scandala vitare debemus, ne quem ledamus et peccantem zelo iustitie corripiamus et penitenti misericordie viscera pandamus. I
I
¶Codd. : Cas237 (137rb)
Rusch
frater tuus
interl.|
iniuria vel contumelia affecerit
vade et corripe eum
marg.|
CORRIPE. Non passim iubet peccanti dimittere, sed penitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet, sicut qui penitenti non indulget. Nam qui dixit, si penitet dimitte, premisit si peccaverit increpa. Nec difficile sit venia, nec remissa indulgentia.
inter te et ipsum solum.
interl.|
ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita in peccato permaneat
Si te audierit lucratus eris fratrem tuum22.
22 eris]
Cor3
(Rabanus anti #)
interl.|
per alterius salutem salus tibi acquiritur
Numérotation du verset
Mt. 18,16
Si autem23 non te24 audierit adhibe tecum25 unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
23 autem Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
24 non te
Rusch
Weber] inv. Li446@ Li446
25 tecum Li446@ Li446
Rusch
] + adhuc Weber
interl.|
studio corrigendi vel convincendi sub testibus
Numérotation du verset
Mt. 18,17
Quod si non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 950vb ; facsim., p. 60b} audierit eos
interl.|
adhuc incorrigibilis extiterit
dic Ecclesie.
interl.|
ut obiurgatio plurimorum eum corrigat
interl.|
hic auctoritas de manifesta vocatione
marg.|
DIC
ECCLESIE etc. Ut detestationi eum habeat. Et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis, et ut rubore sequestrationis emendetur, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ne quis superbus talem contemneret sequestrationem subdit:
Amen dico vobis.
Potestatem tribuit apostolis ut sciant qui a talibus damnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari.
Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus
interl.|
gentilis
et publicanus.
interl.|
exactor publicorum vectigalium
marg.|
SICUT
ETHNICUS
ET
PUBLICANUS. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam aperte gentiles. Nec ideo salus eius negligenda est. Natura et ethnicos, id est gentiles et publicanos in numero quidem fratrum non deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus.
marg.|
Typice. Publicani sunt qui lucem seculi sectantur et exigunt vectigalia negotiationis per fraudes, per furta, et per periuria.
Numérotation du verset
Mt. 18,18
Amen dico vobis,
marg.|
AMEN
DICO etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina, vel ad recipiendum penitentem, vel ad abiiciendum contumacem.
quecumque alligaveritis super terram
interl.|
vinculo anathematis
erunt ligata et in celo
interl.|
divino iudicio
et quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo.
Numérotation du verset
Mt. 18,19
Iterum dico vobis, quia si26 ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint
26 si
Rusch
] + duo Li446@ Weber
interl.|
quesita pro salute corrigendorum
fiet illis a Patre meo qui in celis est.
interl.|
id est in sanctis
Numérotation du verset
Mt. 18,20
Ubi enim sunt duo
marg.|
SI
27 Duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quicquid petunt fiet. Quia si corpus vult que spiritus vult tantum bonarum rerum est petitio.
27 sic
Rusch
vel tres
interl.|
in omnibus que iudicando aguntur in terra ad salutem hominum assum cooperator
congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum.
interl.|
monuit ad concordiam nunc premium pollicetur quo est in medio eorum
marg.|
IBI
SUM
IN
MEDIO. Omnis sermo supra ad concordiam provocat et pacem, quam adeo commendat ut dicat Deum in medio esse eorum, qui pax et caritas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.
Numérotation du verset
Mt. 18,21
Tunc accedens Petrus ad eum
marg.|
TUNC
ACCEDENS. Dixerat:
Videte ne contemnatis unum de pusillis istis
; adiecerat: si peccat, corripe et premium promiserat.
Si duo ex vobis
: Provocatus enim Petrus querit quotiens dimittat.
dixit: Domine, quotiens peccabit28 in me frater meus et29 dimittam ei?
28 peccabit
Rusch Weber
] peccaverit
Li446@
, peccata
Li446
29 et
Rusch
Weber]
om.
Li446@ Li446
interl.|
penitenti quidem
Usque septies?
Numérotation du verset
Mt. 18,22
Dicit illi30 Iesus: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
30 illi Li446
Rusch
Weber] ei Li446@
marg.|
SEPTUAGIES
SEPTIES. HIERONYMUS. Id est quadringentibus quadraginta vicibus, id est totiens in die quotiens ille peccare potest.
marg.|
AUGUSTINUS. Typice. Undecim per se transgressionem significat, quia iam est extra decalogum. Cum vero multiplicatur per septem iam omnis intelligitur ‘transgressio’ propter septem vitia. Nota: aliter datur venia petenti fratri ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut Ioseph fratribusj. Aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, etsi licet faciamus, ut David lugens Saulk.
j Cf. Gn. 45, 4-5: « Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Egyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Egyptum ».
k Cf. 1Rg. (1Sm.) 26, 7-11: « Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput eius: Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in prelium descendens perierit: propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius, et scyphum aque, et abeamus ».
Numérotation du verset
Mt. 18,23
Ideo assimilatum est
marg.|
IDEO
ASSIMILATUM. Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951ra ; facsim., p. 61a} per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis.
marg.|
Mos erat Syriorum per parabolas loqui.
regnum celorum
interl.|
vita iustorum
homini regi
interl.|
huic toti negotio
interl.|
typice Christo qui merita cuiusque examinat
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
Numérotation du verset
Mt. 18,24
Et cum cepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat ei31 decem millia talenta.
31 ei
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
interl.|
populus iudaicus qui decalogo constrictus multarum transgressionem reus erat
Numérotation du verset
Mt. 18,25
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951ra ; facsim., p. 61a} Cum autem non haberet unde redderet
interl.|
viribus suis hoc explere non posset
iussit eum dominus suus32 venundari et uxorem eius et filios et omnia que habebat et reddi.
32 suus
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
interl.|
permisit iusto iudicio malignorum spirituum servum fieri
marg.|
ET
UXOREM
EIUS. Eum non solum populum, sed etiam prelatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus, ut quod noluerunt voto solvant tormento.
marg.|
Iussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis penas solvere.
Numérotation du verset
Mt. 18,26
Procidens autem servus ille rogabat33 eum
33 rogabat
Li446@ Rusch
] orabat
Weber
interl.|
cum sponte nollet malus, coactus populus ille penitet
dicens: Patientiam habe in me
interl.|
parce peccatis
et omnia reddam tibi.
interl.|
credendo in te qui es finis legis
Numérotation du verset
Mt. 18,27
Misertus autem
marg.|
MISERTUS
AUTEM. Misericors Dominus non solum captivitatem iudaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto.
dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
marg.|
DIMISIT
EI etc. Dimisit eum, id est pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones.
Numérotation du verset
Mt. 18,28
Egressus autem servus ille
interl.|
in libertate fidei vel de captivitate liberatus
invenit unum
marg.|
INVENIT
UNUM. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat, gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus sed etiam tormentis expetebat.
de conservis suis qui debebat ei centum denarios
interl.|
id est recognoscebat ab eo salutem prestitam sibi
et tenens suffocabat eum
interl.|
non sinebat eum reddere rationem
dicens: Redde quod debes.
interl.|
observa carnales observantias
Numérotation du verset
Mt. 18,29
Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: Patientiam habe in me
interl.|
parce peccatis
et omnia reddam tibi.
interl.|
quicquid lex precipit spiritualiter implebo
Numérotation du verset
Mt. 18,30
Ille autem noluit
interl.|
spiritualia
sed abiit
interl.|
a spirituali intellectu recessit
et misit eum in carcerem
interl.|
artam tribulationem
donec redderet34 debitum.
34 redderet
Li446 Rusch Weber
] + universum
Li446@
interl.|
hoc intendens ut legem carnaliter impleret quod videbatur debere
Numérotation du verset
Mt. 18,31
Videntes autem conservi eius
interl.|
angeli qui referunt Deo gesta hominum vel predicatores evangelii
que fiebant contristati sunt valde
interl.|
propter afflictionem Christiani populi
et venerunt et narraverunt domino suo omnia que facta fuerant35.
35 fuerant Li446@ Li446
Rusch
] erant Weber
interl.|
pro salute credentium contra dolum persecutorum Dominum implorant
Numérotation du verset
Mt. 18,32
Tunc vocavit illum36 dominus suus et ait illi: Serve nequam.
36 illum
Rusch
Weber] eum Li446@ Li446
marg.|
SERVE
NEQUAM. Sepe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti, sed liberatus compassionem non habuisti quin potius prophetas et apostolos persequeris et ingratus, et de iustitia presumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo iudicans.
Omne debitum
interl.|
omnes prevaricationes
dimisi tibi quoniam rogasti me.
Numérotation du verset
Mt. 18,33
Nonne37 ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
37 Nonne Li446@ Li446
Rusch
] Non Weber
interl.|
dignas misericordia gentes reputare, quoniam: «Omnes peccaverunt et egent gratia Dei»l
l Rm. 3, 23.
Numérotation du verset
Mt. 18,34
Et iratus dominus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951rb ; facsim., p. 61b} eius
interl.|
iusta animadversione
tradidit eum tortoribus
interl.|
in manus Romanorum vel tartareis ministris38
38 ministris]
coniec.,
minstris
cacogr. Rusch
quoadusque redderet
interl.|
in perpetuum
universum debitum.
Numérotation du verset
Mt. 18,35
Sic et Pater meus celestis vobis faciet39,
39 vobis faciet
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
interl.|
repetet a vobis dimissa
marg.|
SIC
ET
PATER
MEUS. Si non dimiseritis ex corde quod in vos delinquitur, et hoc quod per penitentiam dimissum erat a vobis exigitur.
marg.|
Repetet vel de mala voluntate damnando a qua omne malum, vel de inobedientia que est origo totius mali. Quotiens enim quis peccat, in obediens efficitur.
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
interl.|
non ficta pace
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_18)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_18)
Notes :