Glossa ordinaria

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilea et venit in fines Iudee trans Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 19,2 

Et secute sunt eum
turbe multe
et curavit eos ibi.
Numérotation du verset Mt. 19,3 

Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum
et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa?
Numérotation du verset Mt. 19,4 

Qui respondens ait illis1:
1 illis Rusch ] eis Weber
Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos?
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 

Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset Mt. 19,6 

Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit
homo non separet.
Numérotation du verset Mt. 19,7 

Dicunt illi:
Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
Numérotation du verset Mt. 19,8 

Et2 ait illis: Quoniam Moyses
2 et Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
ad duritiam cordis vestri permisit
vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic.
Numérotation du verset Mt. 19,9 

Dico autem vobis quia quicumque dimiserit3 uxorem suam nisi ob fornicationem
3 dimiserit Rusch Weber ] dimisit Li446@
et aliam duxerit mechatur
et qui dimissam duxerit mechatur.
Numérotation du verset Mt. 19,10 

Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis4 cum uxore
4 hominis Li446 Rusch ] homini Li446@ Weber
non expedit nubere.
Numérotation du verset Mt. 19,11 

Qui dixit illis5: Non omnes capiunt
5 illis Rusch] om. Weber, eis Li446@, ei Li446
verbum istud sed quibus datum est.
Numérotation du verset Mt. 19,12 

Sunt enim eunuchi
qui de matris utero sic nati sunt
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus6
6 facti sunt – ab hominibus Rusch Weber ] inv. Li446@
et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum celorum.
Qui potest capere capiat.
Numérotation du verset Mt. 19,13 

Tunc oblati sunt ei parvuli
ut manus eis imponeret et oraret.
Discipuli autem
increpabant eos.
Numérotation du verset Mt. 19,14 

Iesus vero7 ait illis8: Sinite parvulos
7 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446 |
8 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber |
et nolite eos prohibere9 ad me venire10.
9 eos prohibere Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@ |
10 ad me – venire Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
Talium
est enim11 regnum celorum.
11 est enim Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 19,15 

Et cum imposuisset eis manus abiit inde.
Numérotation du verset Mt. 19,16 

Et ecce unus accedens
ait illi: Magister bone, quid faciam12 ut habeam vitam eternam?
12 faciam Rusch ] boni praem. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 19,17 

Qui dixit ei13: Quid me interrogas de bono?
13 Qui dixit ei Rusch Weber ] om. Li446@ , qui dicit ei Li446
Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi,
serva mandata.
Numérotation du verset Mt. 19,18 

Dicit illi: Que?
Iesus autem dixit: Non homicidium facies,
non adulterabis14, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
14 adulterabis] Cor3 (Ieronymus anti. Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 19,19 

honora patrem tuum15 et matrem16 et diliges proximum tuum
15 tuum Rusch ] om. Li446@ Weber |
16 matrem Rusch Weber ] + tuam Li446@ |
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 19,20 

Dicit ei17 adolescens:
17 ei Rusch ] illi Li446@ Li446 Weber
Omnia hec
custodivi a iuventute mea18. Quid adhuc mihi deest?
18 a...mea Cor3 (Grecus habet) ΩJ Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 19,21 

Ait illi Iesus: Si vis
perfectus esse,
vade et19 vende omnia20
19 et Li446 Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber |
20 omnia ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui Grecus non habent) Weber |
que habes et da pauperibus et habebis
thesaurum
in celo.
Et veni sequere me.
Numérotation du verset Mt. 19,22 

Cum audisset21 adolescens verbum22 abiit tristis.
21 audisset Rusch ] + autem Weber Li446 , autem praem. Li446@ |
22 verbum Rusch Weber ] verba hec Li446@ Li446 |
Erat enim habens
multas possessiones.
Numérotation du verset Mt. 19,23 

Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives
difficile
intrabit in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,24 

Et iterum dico vobis: Facilius est camelum
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
Numérotation du verset Mt. 19,25 

Auditis autem his discipuli mirabantur valde
dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Numérotation du verset Mt. 19,26 

Aspiciens autem Iesus
dixit illis: Apud homines hoc impossibile est,
apud Deum
autem omnia possibilia sunt.
Numérotation du verset Mt. 19,27 

Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia
et
secuti sumus te.
Quid ergo
erit nobis?
Numérotation du verset Mt. 19,28 

Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
in regeneratione
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Mt. 19,29 

Et omnis
qui reliquerit23
23 reliquerit Li446@ Li446 Rusch ] reliquit Weber , + omnia Li446@ *
domum vel fratres aut24 sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet
24 aut Rusch Weber] vel Li446@
et vitam eternam possidebit.
Numérotation du verset Mt. 19,30 

Multi autem erunt25 primi
25 erunt Li446 Rusch Weber] eunt Li446@
novissimi
et novissimi primi.

Capitulum 19

Numérotation du verset Mt. 19,1 
Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
marg.| Incipit narrare que Dominus in Iudea fecit et docuit et passus est, primo trans Iordanem ad orientem, post et citra Iordanem, quando venit a Hiericho in Hierusalem.
marg.| SERMONES etc. Quos in Galilea post tributum de humilitate et innocentia et correctione et venia habuit.
migravit a Galilea et venit in fines Iudee trans Iordanem.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951rb ; facsim., p. 61b} VENIT  IN  FINES  IUDEE. Omnis Iudeorum provincia ad distinctionem aliarum gentium Iudea dicitur, sed specialiter meridiana plaga ad differentiam Samarie, Galilee, Decapolis et ceterarum regionum eiusdem provincie.
Numérotation du verset Mt. 19,2 
Et secute sunt eum
interl.| de Galilea
marg.| ET  SECUTE  SUNT. Galileos maluit curare in Iudea, ut gentes in eam veniam que Iudee parabatur admitteret.
turbe multe
interl.| ex pietate ut doceantur et infirmi sanentur
et curavit eos ibi.
interl.| in Iudea
Numérotation du verset Mt. 19,3 
Et accesserunt ad eum Pharisei temptantes eum
interl.| ex livore ut decipiant
et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
marg.| SI  LICET  HOMINI etc. Quasi complexione capiatur. Si diceret: ‘dimittenda est’ quacumque ex causa et ducenda alia pudicitie predicator contra se facit. Si dicit: ‘non est dimittenda’, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secunde opponens, que non voluntate Dei sed peccantium necessitate concessa est.
quacumque ex causa?
interl.| earum causarum que scribebantur in libro repudii
Numérotation du verset Mt. 19,4 
Qui respondens ait illis1:
1 illis Rusch ] eis Weber
interl.| non sua respondit, sed historie veteris et mandatorum Dei recordatur
Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos?
marg.| ET  FEMINAM etc. Non ait ‘feminas’, ut unum coniugium sit non plura, quod ex repudio priorum querebatur.
Et dixit:
Numérotation du verset Mt. 19,5 
Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue
interl.| non uxoribus
marg.| ADHEREBITUR  UXORI etc. Si malis moribus, si luxuriosa, seu quidlibet huiusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus nolentes nos subie cimus servituti.
marg.| Si ancilla libero vel servus libere supponitur, non reputatur coniugium postquam detectum fuerit, sic et de consanguineis.
et erunt duo
interl.| non tres
in carne una.
interl.| in carnali copula
marg.| ET  ERUNT  DUO  IN etc. Premium nuptiarum est ex duobus una caro. Castitas coniuncta spiritui unus spiritus efficitur.
marg.| Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse quod de se cognosceret fabricatum.
Numérotation du verset Mt. 19,6 
Itaque iam non sunt duo sed una caro.
interl.| quia unum facit carnaliis coniunctio
Quod ergo Deus coniunxit
interl.| faciendo unam carnem
homo non separet.
interl.| sed Deus
marg.| HOMO  NON  SEPARET. Homo separat quando pro desiderio secunde primam dimittit. Deus separat qui et coniungit, quando ex consensu propter cultum Dei eo quod tempus in arto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.
Numérotation du verset Mt. 19,7 
Dicunt illi:
interl.| ecce aperiunt calumniam
Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?
interl.| quandoquidem Deus sic ordinavit, quare Moyses superordinavit?
Numérotation du verset Mt. 19,8 
Et2 ait illis: Quoniam Moyses
2 et Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
interl.| non Deus
marg.| QUONIAM  MOYSES. Servus constrictus infirmitate permisit, ego autem magister et Dominus precipio.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951va ; facsim., p. 62a} Moyses rudibus in quibus lex naturalis hebetata erat, indulget. Non enim indulgeret nisi haberet postea perfectos quos argueret, de rudibus enim paulatim boni esse ceperunt.
marg.| Consilium fuit hominis non Dei imperium, qui maluit indulgere divorcium, quam desiderio secundarum nuptiarum fieri homicidium, vel perdurare odium.
ad {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951va ; facsim., p. 62a} duritiam cordis vestri permisit
interl.| non imperavit
vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic.
interl.| non sic habuit lex naturalis
interl.| doctrina Christi concordat legi naturali, quia iam est tempus perfectionis
Numérotation du verset Mt. 19,9 
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit3 uxorem suam nisi ob fornicationem
3 dimiserit Rusch Weber ] dimisit Li446@
interl.| que unam carnem divit in alteram et separat
marg.| NISI  OB  FORNICATIONEM. AUGUSTINUS. Uxor ut dimittatur una carnalis causa est fornicatio, una spiritualis, timor Domini, ut viva ea alia ducatur nulla causa in lege Dei est.
et aliam duxerit mechatur
interl.| id est mechiam facit
marg.| ET  ALIAM  DUXERIT etc. Quia poterat accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret prime uxori. Sic priorem dimittere iubet ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro, eadem cautela precipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, ‘viro’ dicitur, quod si talem ducit sub adulterii crimine sit.
marg.| Dicit Scriptura: ‘Qui ad adulteram tenet stultus et impius est’a.
a Cf. Prv. 18, 22: « Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet iocunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius ».
et qui dimissam duxerit mechatur.
Numérotation du verset Mt. 19,10 
Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis4 cum uxore
4 hominis Li446 Rusch ] homini Li446@ Weber
interl.| ut nullo modo sit dimittenda nisi pro fornicatione
non expedit nubere.
interl.| id est bonum est continere
marg.| NON  EXPEDIT  NUBERE. Videbant grave pondus uxorum, quod iracunde, ebriose et huiusmodi, que quidem sunt sustinende, quia cum essemus liberi subiecimus nos servituti.
Numérotation du verset Mt. 19,11 
Qui dixit illis5: Non omnes capiunt
5 illis Rusch] om. Weber, eis Li446@, ei Li446
marg.| NON  OMNES. Quasi consentit quod non expedit. Sed infirmitatem videns dicit: non omnes capiunt. Non dicit: ‘Non possunt capere’, sed: ‘Non omnes volunt capere’.
marg.| NON  OMNES  CAPIUNT. Id est non omnes implere possunt preceptum continentie, quia non omnibus datum est a Deo nec etiam omnibus prodest ad premium continere et hoc exponit.
verbum istud sed quibus datum est.
interl.| quia non valemus nisi ex gratia Dei
Numérotation du verset Mt. 19,12 
Sunt enim eunuchi
interl.| continentes
marg.| SUNT  ENIM  EUNUCHI. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscisi sunt. Tertium spirituale qui cum possent esse viri propter Christum continent.
qui de matris utero sic nati sunt
interl.| sine instrumentis vel frigide nature
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus6
6 facti sunt – ab hominibus Rusch Weber ] inv. Li446@
interl.| quorum neuter premium habet, quia necessitate abstinet non voluntate
marg.| QUI  FACTI  SUNT. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem.
et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum celorum.
interl.| qui voluntate se devoverunt castitati
Qui potest capere capiat.
marg.| QUI  POTEST. Vox est hortantis non iubentis quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitie implere precepta.
Numérotation du verset Mt. 19,13 
Tunc oblati sunt ei parvuli
interl.| cum de castitate esset sermo
ut manus eis imponeret et oraret.
interl.| ut eis manu et voce benediceret
interl.| quasi laudaret castos necessitate non virtute continentie
Discipuli autem
interl.| infirmi fide
increpabant eos.
interl.| timentes Deum importunitate offerentium lassari
Numérotation du verset Mt. 19,14 
Iesus vero7 ait illis8: Sinite parvulos
7 vero Rusch Weber] autem Li446@ Li446
8 illis Rusch ] eis Li446@ Li446 Weber
marg.| SINITE  PARVULOS. Si sancti sunt futuri cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam prefertis ante culpam?
et nolite eos prohibere9 ad me venire10.
9 eos prohibere Li446 Rusch Weber ] inv. Li446@
10 ad me – venire Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| "non enim personarum acceptor est Deus"b
b Cf. Act. 10, 34.
Talium
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951vb ; facsim., p. 62b} TALIUM. Nam quales sunt modo, meum quidem est quod honorate, quales post futuri sunt ipsorum est, quod miseremini.
marg.| Non ait: ‘istorum’, sed: ‘talium’, ut ostendat non etatem regnare sed mores, et bis qui similem habent innocentiam et simplicitatem premium promittit.
est enim11 regnum celorum.
11 est enim Rusch Weber] inv. Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 19,15 
Et cum imposuisset eis manus abiit inde.
interl.| ut humiles sua benedictione dignos significet
marg.| ET  CUM  IMPOSUISSET. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratie tribuit.
Numérotation du verset Mt. 19,16 
Et ecce unus accedens
marg.| ET  ECCE  UNUS. BE<DA>. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vult que certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi.
marg.| HIERONYMUS. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed temptantis interrogat.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 951vb ; facsim., p. 62b} ait illi: Magister bone, quid faciam12 ut habeam vitam eternam?
12 faciam Rusch ] boni praem. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 19,17 
Qui dixit ei13: Quid me interrogas de bono?
13 Qui dixit ei Rusch Weber ] om. Li446@ , qui dicit ei Li446
interl.| quid me vocas bonum magistrum quasi aliquem hominem
marg.| QUID  ME  INTERROGAS  DE  BONO? Quia ‘bonum’ dixit, magistrum et non Deum vel Dei filium confessus est, discit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem.
marg.| Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit.
Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi,
interl.| viam que ducit ad vitam
serva mandata.
marg.| SERVA  MANDATA. Iste quesierat quid faciam? Contra non ait: ‘Disce’, quia Deus eum docuerat factor rationalis creature, ostendens quia ille non est bonus qui querit de bono, sed qui facit quod bonum est.
marg.| BEDA. Ecce activa vita que ad legem pertinet. Nota quod iustitia legis suo tempore observata non solum bona terre sed vitam eternam dabat.
Numérotation du verset Mt. 19,18 
Dicit illi: Que?
interl.| temptando quasi non legerit, vel Dominus posset iubere contraria Deo
Iesus autem dixit: Non homicidium facies,
interl.| hec est puerilis innocentia et castitas
non adulterabis14, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
14 adulterabis] Cor3 (Ieronymus anti. Rabanus#)
Numérotation du verset Mt. 19,19 
honora patrem tuum15 et matrem16 et diliges proximum tuum
15 tuum Rusch ] om. Li446@ Weber
16 matrem Rusch Weber ] + tuam Li446@
interl.| non quod facit, sed quod factus est
interl.| non vitium tuum vel suum
sicut teipsum.
Numérotation du verset Mt. 19,20 
Dicit ei17 adolescens:
17 ei Rusch ] illi Li446@ Li446 Weber
marg.| DICIT  EI  ADOLESCENS. BE<DA>. Non est putandus iste, ut quidam aiunt, vel Dominum temptasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit confessus est alioquin, ut alius evangelista ait, non intuitus arcana cordis eius diligere eum diceretur Iesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse adiungit. Unde sequitur:   Si vis perfectus esse .
Omnia hec
marg.| OMNIA  HEC. HIERONYMUS. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare iuberetur.
custodivi a iuventute mea18. Quid adhuc mihi deest?
18 a...mea Cor3 (Grecus habet) ΩJ Rusch Li446@ Li446 ] om. Cor3 (Ieronymus, Rabanus, anti.) Weber
Numérotation du verset Mt. 19,21 
Ait illi Iesus: Si vis
interl.| quia ex voluntate est
perfectus esse,
interl.| in dilectione Dei
vade et19 vende omnia20
19 et Li446 Rusch ] om. ΩJ Li446@ Weber
20 omnia ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (Ieronymus Rabanus antiqui Grecus non habent) Weber
interl.| non partem
que habes et da pauperibus et habebis
interl.| sic dando
thesaurum
interl.| retributionem
in celo.
interl.| ecce contemplativa que ad evangelium pertinet
Et veni sequere me.
interl.| non sufficit relinquere mala nisi sequatur Dominum, id est imitetur
Numérotation du verset Mt. 19,22 
Cum audisset21 adolescens verbum22 abiit tristis.
21 audisset Rusch ] + autem Weber Li446 , autem praem. Li446@
22 verbum Rusch Weber ] verba hec Li446@ Li446
interl.| quare?
Erat enim habens
interl.| cum amore
multas possessiones.
interl.| que semen Dei suffocaverunt
Numérotation du verset Mt. 19,23 
Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives
interl.| amator divitiarum
difficile
marg.| DIVES  DIFFICILE. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.
marg.| De omnibus tutius est nec habere nec amare divitias.
intrabit in regnum celorum.
interl.| non impossibile est, sed rarum, quia difficulter contenuntur divitie
Numérotation du verset Mt. 19,24 
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum
interl.| intentibus membris enormem
marg.| FACILIUS  EST  CAMELUM. Mystice: Facilius est Christum pro dilectoribus seculi pati, quam dilectores seculi ad Christum converti. Camelus dicitur ‘Christus’, quia sponte humiliatus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952ra ; facsim., p. 63a} infirmitatis nostre onera sustulit. Acus est ‘punctio’ per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu nostre nature, quasi scissa vestimenta relartire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per anguste vie vitam ingredi, quam Iudeum de meritis suis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.
per {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 952ra ; facsim., p. 63a} foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum.
marg.| QUAM  DIVITEM etc. I<SIDORUS>. Nullus dives intrabit, id est confidens in divitiis, ut Iesus secundum Marcum exponit.
Numérotation du verset Mt. 19,25 
Auditis autem his discipuli mirabantur valde
marg.| MIRABANTUR. Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit maior turba pauperum, non dicerent: quis poterit salvus esse?
dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
Numérotation du verset Mt. 19,26 
Aspiciens autem Iesus
interl.| suo aspectu attentos facit
dixit illis: Apud homines hoc impossibile est,
interl.| ut per se a cupiditatibus suis convertantur
apud Deum
marg.| DEUM. Qui ab amore terrenorum ad caritatem eternorum convertit. Non quod cupidi et superbi intrent.
autem omnia possibilia sunt.
Numérotation du verset Mt. 19,27 
Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia
interl.| id est voluntatem habendi
et
interl.| id est etiam
secuti sumus te.
interl.| quod est perfectio
Quid ergo
interl.| premii
erit nobis?
Numérotation du verset Mt. 19,28 
Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,
interl.| non qui reliquisti tantum quod et Socrates fecit
in regeneratione
interl.| quando mortui resurgent incorrupti
marg.| IN  REGENERATIONE etc. Due sunt regenerationes, prima «ex aqua et Spiritu sancto»c, secunda in resurrectione. Ita et due adoptiones et due resurrectiones.
c Cf. Io. 3, 5.
cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue
marg.| FILIUS  HOMINIS etc. Id est cum servi forma que iudicata est, iudiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum iudices.
sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
interl.| quia vobis credentibus credere noluerunt
marg.| SUPER  SEDES  DUODECIM etc. Per duodecim sedes universitas iudicantium, per duodecim tribus ‘universitas iudicandorum’ intelligitur. Qui reliquerunt omnia et secuti sunt Dominum hi iudices erunt, qui licita habentes recte usi sunt, iudicabuntur, quibus dicetur: ‘Venite benedicti Patris mei. Esurivi enim et dedistis mihi manducare’d. Duo enim sunt ordines bonorum.
d Cf. Mt. 25, 34-36: « Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me ».
Numérotation du verset Mt. 19,29 
Et omnis
interl.| non tantum vos
qui reliquerit23
23 reliquerit Li446@ Li446 Rusch ] reliquit Weber , + omnia Li446@ *
interl.| omnes affectus caritati mee supposuerit
domum vel fratres aut24 sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet
24 aut Rusch Weber] vel Li446@
marg.| CENTUPLUM. Id est qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet que comparatione et merito sui ita erunt quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: ‘Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam eternam’e, id est in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.
e Cf. Mc. 10, 29-30: « Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in seculo futuro vitam eternam ».
marg.| Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt subdit: Multi autem erunt primi etc.
et vitam eternam possidebit.
Numérotation du verset Mt. 19,30 
Multi autem erunt25 primi
25 erunt Li446 Rusch Weber] eunt Li446@
interl.| multi prius serventes postea torpent, multi subito inardescunt
novissimi
interl.| ut Iudas
et novissimi primi.
interl.| ut latro



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_19)

Notes :