Capitulum 2
Numérotation du verset
Mt. 2,1
Cum ergo natus esset1
1 esset ΩMSF²JP ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] est ΩF*
Iesus
in Bethleem Iude
in diebus
Herodis regis,
ecce magi
ab oriente venerunt Hierosolymam2,
2 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv.
ΩF*
Numérotation du verset
Mt. 2,2
dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
Vidimus enim3 stellam
3 enim ΩJ ΩL]
om. Li446@
eius
in oriente et venimus adorare eum.
Numérotation du verset
Mt. 2,3
Audiens autem Herodes rex,
turbatus est,
et omnis Hierosolyma cum illo.
Numérotation du verset
Mt. 2,4
Et congregans omnes principes sacerdotum,
et scribas populi,
sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur.
Numérotation du verset
Mt. 2,5
At illi dixerunt ei4: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
4 ei To22* ΩFJ ΩL
Li446
]
om.
Cava Kells
Wordsworth
(E L R T) ΩP
Numérotation du verset
Mt. 2,6
Et tu Bethleem
terra Iuda,
nequaquam minima es in principibus
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,7
Tunc Herodes clam vocatis5 magis
5 vocatis ΩJ ΩL] vocatus
Li446@
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
que apparuit eis.
Numérotation du verset
Mt. 2,8
Et mittens eos6 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
6 eos ΩFP
Li446 Li446@ Rusch
] illos ΩJ ΩL
Weber
et cum inveneritis, renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum.
Numérotation du verset
Mt. 2,9
Qui, cum audissent regem, abierunt.
Et ecce stella7
7 stella] magna ΩJ* (
rubr. cancel.
)
quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra8 ubi erat puer.
8 supra ΩMJ ΩL
Rusch Weber
] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat.
Wordsworth
)
Numérotation du verset
Mt. 2,10
Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.
Numérotation du verset
Mt. 2,11
Et intrantes domum,
invenerunt puerum cum Maria matre eius9,
9 eius ΩFJP² (
al. m. post.
) ΩL
Rusch Weber
]
om.
ΩP*
et, procidentes
adoraverunt eum.
Et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera: aurum,
thus
et myrrham.
Numérotation du verset
Mt. 2,12
Et responso accepto
in somnis
ne redirent
ad Herodem,
per aliam viam
reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset
Mt. 2,13
Qui cum recessissent,
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
eius, et fuge in Egyptum,
et esto ibi usque10 dum dicam tibi. Futurum est enim
10 usque
Li446@
² (
al. m. marg.
) ΩL etc.] regem
Li446@
*
ut Herodes querat11 puerum ad perdendum eum.
11 querat ΩJ ΩL] que
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 2,14
Qui consurgens
accepit puerum et matrem eius nocte,
et secessit in Egyptum,
Numérotation du verset
Mt. 2,15
et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
Numérotation du verset
Mt. 2,16
Tunc Herodes videns quoniam12 illusus esset a magis,
12 quoniam ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] quod ΩJ
iratus est valde,
et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
a bimatu
et infra secundum tempus,
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset
Mt. 2,17
Tunc adimpletum13 est
13 adimpletum ΩJ ΩL] impletum
Li446 Li446@
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 2,18
Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus.
Rachel plorans filios suos,
et
noluit consolari,
quia non sunt.
Numérotation du verset
Mt. 2,19
Defuncto autem14 Herode,
14 autem ΩL]
om. ω1
ecce apparuit angelus Domini15 in somnis
15 apparuit - a. D.
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv. ω1
ΩFJSP ΩL
Ioseph in Egypto16,
16 in Egypto ΩFJ ΩL
Li446@ Rusch Weber
]
om.
ΩP
Numérotation du verset
Mt. 2,20
dicens: Surge, et accipe puerum,
et matrem eius,
et vade in terram Israel.
Defuncti sunt
enim qui querebant animam
pueri.
Numérotation du verset
Mt. 2,21
Qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,22
Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Iudea
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
Et admonitus in somnis,
secessit in partes Galilee.
Numérotation du verset
Mt. 2,23
Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est17 per prophetas:
17 est ΩJ ΩL
Li446
]
om. Li446@
Quoniam Nazareus vocabitur.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Mt. 2,1
Cum ergo natus esset1
1 esset ΩMSF²JP ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] est ΩF*
interl.|
ecce nativitas cum esset natus
marg.|
CUM
ERGO
NATUS. Quamvis Mattheus nativitatem pretermittat tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat sic dicens:
Cum ergo
etc.2
A
A
¶Codd. : Ber111
Rusch
2 sic... etc.] dicens sic
Ber111
marg.|
Quatuor hic ponuntur cum natus esset3 a prophetis roborata: nativitas, nomen, locus et4 tempus.B
B
¶Codd. : Ber111
Rusch
3 cum natus esset]
om. Rusch
4 et]
om.
Ber111
marg.|
De nativitate Domini in Bethleem Mattheus et Lucas consentiunt, sed quomodo et qua occasione ad eam venerint Ioseph et Maria Lucas exponit, Mattheus preterit, sicut et cetera usque ad circumcisionem, sicut e contra de adventu magorum Lucas tacet, et Mattheus exponitC
C
¶Codd. : Ber111 (non contuli)
Rusch
Iesus
interl.|
nomen
in Bethleem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922va ; facsim., p. 8a} Iude
interl.|
locus
marg.|
BETHLEEM
IUDE. Ad differentiam illius que est in Galilea in tribu Zabulon. Due enim sunt Bethleem.
marg.|
Bethleem
prius dicta est Ephrata.
Bethleem
: domus panis, quia ibi nasciturus erat panis vivus qui de celo descendita, qui ponitur in presepio {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922va ; facsim., p. 8a} ut irrationabiles pastos faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam que est domus in qua panis vivus comeditur.
a Cf. Io. 6, 41: « Murmurabant ergo Iudei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
in diebus
interl.|
tempus
Herodis regis,
marg.|
IN
DIEBUS
HERODIS. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum: «Non deficiet princeps de Iuda»b etc.
b Gn. 49, 10 (
Vetus latina
, p. 505, versio L).
marg.|
IN
DIEBUS
HERODIS
REGIS. Finito scilicet regno Iudeorum, quando iam Herodes alienigena in gente Iudeorum regnum sibi occupaverat, impleta prophetia que dicitc: «Cum venerit sanctus sanctorum ‘cessabit unctio vestra’».D
d
c
Sententia ex Dn. 9, 24.26 (
Vetus latina
iuxta LXX « 24 ... καὶ συντελεσθῆναι τὸ ὅραμα καὶ εὐφρᾶναι ἅγιον ἁγίων. [...] 26 καὶ μετὰ ἑπτὰ καὶ ἑβδομήκοντα καὶ ἑξήκοντα δύο ἀποσταθήσεται χρῖσμα καὶ οὐκ ἔσται... ») ut infra Anselmo laud. Fontes: cf. <Parall
.
> Glosa ordinaria (Ps. 73, 9).
d
Anselmus Laudunensis
, In Mt., c. 2, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb): « ... tempus
Herodis
scilicet alienigene
regis
, qui ut ipse Iosephus dicit dominici adventus est testis et, quodammodo prophetia completam esse ostendit. […] Prophetia itaque completa est que dicit: “Cum venerit sanctus sanctorum cessabit unctio” » ; versio B (PL 162, 1253C-D): « Quia ecce alienigena rex Israel [Herodes] factus erat, ut impleretur prophetia, quae dicit:
Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est (Gn. 49) . Ex quo enim intraverunt filii Israel in terram promissionis, iudices habuerunt usque ad Saulem, deinde reges usque ad transmigrationem Babylonis. Post vero reditum de Babylonia per pontifices gerebatur summa rerum usque ad Hircanum simul pontificem et regem, quo fratris invidia vexato, et tandem ab Herode interempto, | regnum Iudaeae iussu Augusti traditum est Herodi. Prophetia itaque completa est, quae dicit: ‘Cum venerit Sanctus sanctorum cessabit unctio vestra’ ».
D
¶Codd. : Ber111
Rusch
ecce magi
marg.|
ECCE
MAGI.
Magi
non malefici, sed philosophi Chaldeorum qui de singulis philosophantur. Et fuerunt ut dicitur de genere Balaam, et successores doctrinarum eius. In istis fides gentium ut primitie Deo consecratur5. Hi predicant nativitatem locum nesciunt. Iudei locum insinuant, tempus adventus6 non cognoscunt.E
E
¶Codd. : Ber111
Rusch
5 consecratur] consecrentur
Ber111
6 adventus] adunentus
cacogr. Ber111
marg.|
Venerunt magi non post annum, quia tunc non inveniretur in presepio sed in Egypto, sed tredecimo die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, iuxta quam et Arabia est, ubi magi fuerunt reges. Qui etsi7 tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes que ex tribus filiis Noe nati8 sunt venture ad fidem prefigurentur9, vel10 tot fuerunt principes qui multos duxerunt in suo comitatu11.F
F
¶Codd. : Ber111 Cas574 Rusch {MM2021}
7 etsi] hec tria
Ber111
8 nati] nate
Ber111
9 prefigurentur] prefigurantur
Ber111,
prefigurarentur
Cas574
10 vel] ut
Ber111
11 comitatu] comitatur
cacogr. Ber111
marg.|
Ideo magi apud Hierosolymam precipue natum regem querunt, quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem iudicabat. Stella Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur rex Iudeorum in oriente non queritur.
ab oriente venerunt Hierosolymam12,
12 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv.
ΩF*
interl.|
ubi erat caput regni
interl.|
civitas Dei orbe refulget in qua minus docti eriuduntur divina lege
Numérotation du verset
Mt. 2,2
dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
interl.|
ne hoc de Herode querere videantur
marg.|
UBI
EST
QUI
NATUS etc. Confusio Iudeorum est ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, etsi non credunt, inexcusabiles sunt.
Vidimus enim13 stellam
13 enim ΩJ ΩL]
om. Li446@
interl.|
signa non fidelibus sed infidelibus data sunt
marg.|
VIDIMUS
ENIM
STELLAM. HIERONYMUS. Hec stella dominice nativitatis nuntia numquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavite, et magis previam deputavit, que mox peracto officio esse desiit.
e
Anselmus Laudunensis
, Enarrationes in evangelium Matthaei, cap. 2, PL 162, 1254C: « Magi enim dicuntur ab oriente venisse, eo quod vere in vero oriente essent positi, sed quidquid est ultra Jerusalem versus orientem, in oriente quantum ad eos dicitur esse. A die nativitatis
Domini
creditur stella tantum apparuisse, et peracto officio, cum nova esset
desinit
esse. Ait enim Fulgentius: Puer natus novam stellam fabricavit ».
marg.|
Christum nondum loquentem muta stella predicat, postea loquentem loquentes apostoli nuntiaverunt.
marg.|
Iudeis tamquam ratione utentibus substantia rationalis, id est angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella perduxit.
marg.|
Pastoribus angeli, magis stella, utrisque tamen loquitur lingua celorum, quia iam cessabat lingua prophetarum.
marg.|
Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente et eos in Hierusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege querunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Iudea natum, et ideo Hierusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam previam quam recognoscunt.
marg.|
Alleg<orice>. Stella est illuminatio fidei que ad Christum ducit. Dum divertunt ad Iudeos eam amittunt, quia Domini a malis consilium querunt, veram illuminationem perdunt.
eius
interl.|
propriam, quia hanc creavit ad ostensionem sui
in oriente et venimus adorare eum.
interl.|
quia Deum intelligunt stella famulante
Numérotation du verset
Mt. 2,3
Audiens autem Herodes rex,
marg.|
AUDIENS
AUTEM
HERODES. ‘Rex’ dicitur, ut ex collatione eius qui queritur hic intelligatur extraneus, quia iam defecerat proprius.f
f
¶Fons :
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1255C: «Turbatus est propter astantem multitudinem magos comitantem, quasi erubescens alium quam se quaeri regem. Unde notandum, quia rex hic nominatur, ut ex collatione ejus qui quaeritur, ipse
extraneus intelligatur ». [MM2020]
marg.|
AUDIENS
AUTEM
HERODES. Alium regem Iudeorum quam se queri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri, et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.
turbatus est,
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922vb ; facsim., p. 8b}
TURBATUS. Vel quia exicium regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel Dominus sine eorum consilio diceretur.
marg.|
Nato rege celi rex terre turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celestis celsitudo predicatur.
et omnis Hierosolyma cum illo.
marg.|
CUM
ILLO. Propter favorem, quia sepe populus plus eis iniuste favet quos crudeles sustinet. Unde Salomon: ‘Rex iniustus omnes ministros impios habet’g.h
g Prv. 29, 12: « Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios ».
h
¶Fons :
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1255C: «Et vide quia coeli Regi nato, rex terrae turbatur; dum enim celsitudo coelestis aperitur, altitudo terrena confunditur. Sequitur: Et omnis Jerosolyma cum illo. Volens illi favere quem timebat. Populus enim plus justo
illis
favet, quos crudeles sustinet. Unde Salomon. Rex injustus omnes ministros habet impios ». [MM2020]
Numérotation du verset
Mt. 2,4
Et congregans omnes principes sacerdotum,
interl.|
pontifices
marg.|
ET
CONGREGANS
OMNES
PRINCIPES
SACERDOTUM. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit, sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam si rex eorum tristes vel letos faciat Iudeos.i
i
¶Fons :
Anselmus Laudunensis (?),
Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1256A-B: «Et congregans, etc. […] [1256A]
Tunc Herodes clam vocatis magis
. Diligentia quaerentis, ut si [1256B] invenerit, faciat quod post se velle ostendit; sin autem excusatus sit a Romanis, explorat etiam si rex eorum tristes faciat ». [MM2020]
et scribas populi,
interl.|
moralium latores preceptorum
sciscitabatur ab eis
interl.|
palam quasi ex bono affectu
ubi Christus nasceretur.
interl.|
sic vocat eum quia noverat iniungi reges Iudeorum
marg.|
UBI
CHRISTUS. A Iudeis querit locum a magis tempus, ut de utroque fiat certus.
Numérotation du verset
Mt. 2,5
At illi dixerunt ei14: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
14 ei To22* ΩFJ ΩL
Li446
]
om.
Cava Kells
Wordsworth
(E L R T) ΩP
interl.|
Micheam
marg.|
IN
BETHLEEM
IUDE etc. Locum nativitatis exprimunt quem testimonio Scripture didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adiutorium fidei.
marg.|
Ex hoc patet quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.
Numérotation du verset
Mt. 2,6
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 922vb ; facsim., p. 8b} Et tu Bethleem
interl.|
ad tribum Iude pertinebat
marg.|
ET
TU
BETHLEEM. Hoc sic ponit ut ab eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt.
marg.|
In hebreo sic estj: «Et tu Bethleem Ephrata parva es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus eternitatis». Et est sensus: etsi sis parvus viculus comparata civitatibus Iude ubi tanta millia, tamen non es minima, quia ex te egredietur magnus Christus, qui non tantum de David, quia egressus eius ex mea constat substantia, natus a diebus eternitatis, quia: «In principio erat Verbum»k.l
j Mi. 5, 2.
k Io. 1, 1.
l
¶Fons : Cf.
Hieronymus,
Commentarii in prophetas minores
(
Mi.)
, lib. 2, c. 5, CCSL 76, p. 482.86-97: «Exponamus ergo
hebraicum
: et
tu, bethleem
, id est domus panis, quae uocaris
ephratha
, minima quidem es
in ciuitatibus
iuda
; et
tantis
millibus
comparata, uix
paruus
es
uiculus,
sed ex hoc paruo uiculo
egredietur
christus
,
qui
est
dominator
in
Israel
. ac ne putes eum
de
genere
dauid
tantum
esse
, cui repromisi, dicens: de fructu uentris tui ponam super sedem meam, carnis assumptio diuinae non impedit maiestati;
de me
enim
natus est ante
omnia
saecula
, et temporum conditor in tempore non tenetur. ipse est cui et in alio psalmo dixi: ante luciferum genui te.
in principio
enim erat uerbum, et
uerbum erat apud Deum
, et deus erat uerbum».
marg.|
ANTIQUITUS
EPHRATA
POSTEA
BETHLEEM. Mystice est dicta Ephrata furorem vidit, quod premonstrat insaniam Herodis qui ibi pueros occidit. Vel Ephrata ‘frugifera’, que colit agrum vite. Merito in eo loco Christus nascitur, qui totius Ecclesie typum gerit, et ex nomine innuit Christum pabulum vite cunctis.
terra Iuda,
marg.|
TERRA
IUDA. In hebreo Ephrata.
Bethleem
est domus panis, Ephrata: speculum. Que sunt domus iste nisi fidelium mentes panem angelorum manducantes? Et quantum in hac vita mortali conceditur gloriam Domini speculantes? In quibus Christus iam per fidem natus, de gentilitate velut de longinquo venientibus per falsorum doctorum demonstrationem aliquando queritur, et inventus adoratur.
nequaquam minima es in principibus
interl.|
in hebreo: in millibus
interl.|
arguuntur scribe oblivionis quod non ipsis verbis prophete usi sunt
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,7
Tunc Herodes clam vocatis15 magis
15 vocatis ΩJ ΩL] vocatus
Li446@
marg.|
CLAM
VOCATIS
MAGIS. Remotis sacerdotibus et scribis. Timebat enim ne Iudei quasi ex Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare, ne quis sentiret dolum eius, sed sine suspicione ob gratiam favoris ei renuntiarent.
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
interl.|
quia locum didicerat quando nasceretur explorat
que apparuit eis.
Numérotation du verset
Mt. 2,8
Et mittens eos16 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
16 eos ΩFP
Li446 Li446@ Rusch
] illos ΩJ ΩL
Weber
interl.|
cognito loco et tempore restat cognitio persone
et cum inveneritis, renuntiate mihi
interl.|
hoc subiungendo ad renuntiandum invitat
interl.|
ut alacrius per eum redeant, et ne Iudei, quia rex eorum futurus erat, occultent
ut et ego veniens adorem eum.
marg.|
ADOREM
EUM. Herodes devotionem promittit, sed gladium acuit, malitiam cordis depingens colore humilitatis.
marg.|
Finxit se vultu et verbis adorare eum quem invida mente cogitabat occidere. Cuius personam representant hypocrite qui dum ficte Deum querunt, numquam merentur invenire.
Numérotation du verset
Mt. 2,9
Qui, cum audissent regem, abierunt.
interl.|
estimantes supple vera que dixerat
Et ecce stella17
17 stella] magna ΩJ* (
rubr. cancel.
)
marg.|
ECCE
STELLA. Ingressi Iudeam deseruntur indicio stelle ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui querunt humanum18 Nec debebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum, quia: «Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis»m etc.
m Lc. 16, 31.
18 humano] humanuro
cacogr. Rusch
marg.|
Non tenuit ethereas vias. Sed multum domui vicinia, aliter non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923ra ; facsim., p. 9a} discernerent domum.
marg.|
Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad Christum. Vel potius fides que est mentis illuminatio per quam ingrediens Christum videt qui est stella matutina, et eo viso gaudet gaudio et adorare non desinit.
quam viderant in oriente, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923ra ; facsim., p. 9a} antecedebat eos, usque dum
interl.|
donec
veniens staret supra19 ubi erat puer.
19 supra ΩMJ ΩL
Rusch Weber
] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat.
Wordsworth
)
interl.|
quasi diceret: hic est quem natum testabar
Numérotation du verset
Mt. 2,10
Videntes autem stellam gavisi sunt
marg.|
GAVISI
SUNT. Gaudio gaudet qui propter Deum, qui verum gaudium est, gaudet. Addit et magno, quo nihil est maius. Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus alius minus gaudere.
gaudio magno valde.
interl.|
invento quos desideraverant
Numérotation du verset
Mt. 2,11
Et intrantes domum,
interl.|
diversorium illud quod Lucas commemoratn
n Cf. Lc. 2, 7: « Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in presepio: quia non erat eis locus in diversorio ».
marg.|
ET
INTRANTES. Tres magi uno itinere Deum veniunt adorare, quia in uno Christo, qui est via, inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda.
invenerunt puerum cum Maria matre eius20,
20 eius ΩFJP² (
al. m. post.
) ΩL
Rusch Weber
]
om.
ΩP*
marg.|
PUERUM
CUM
MARIA. Sepe puer nominatur, ut eum agnoscant de quo dictum esto: «Puer natus est nobis».
o
Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis): « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius: et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6: « Parvulus enim natus est nobis ».
marg.|
Cur non et Ioseph cum Maria inventus est a magis? Ne aliqua inde male suspicionis occasio daretur gentibus, que primitias suas statim nato salvatore ad eum adorandum miserunt.
et, procidentes
interl.|
signum humilitatis sine qua nullus vere adorat
adoraverunt eum.
interl.|
in carne Verbum
marg.|
ADORAVERUNT. Sic confitentes Deum quem factum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per
myrrham
ostendunt.
Et apertis thesauris suis
interl.|
fidem suam mysticis profitentur muneribus
marg.|
ET
APERTIS
THESAURIS. Fidem suam mysticis protestantur muneribus ;
munera
: clausa fides est cordis,
munera
aperta confessio est oris. In thure confunditur Arius qui soli Patri sacrificandum esse contendit ; in myrrha Manicheus qui Christum mortuum non credit ; in auro uterque, quia et Manicheus de semine David regem natum non credit, et Arius solam ei servitutem ascribit.
marg.|
Moraliter.
Et apertis
. Magnum religionis sacramentum hic aperitur, ut fide previa thesauros nostros in via non pandamus, donec preteritis hostibus soli Deo ex occultis cordium offeramus. Ezechias quia thesauros alienigenis prodidit condemnatur in posterisp.
p Cf. Is. 39, 1-8: « In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod egrotasset et convaluisset. Letatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis sue, et universa que inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia que in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia que in domo tua sunt, et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ».
obtulerunt ei munera: aurum,
interl.|
regi
thus
interl.|
Deo
et myrrham.
interl.|
mortali
marg.|
Obtulerunt ei munera aurum, thus et myrrham
. Queritur an singuli singula an unusquisque tria? Quod magis fatendum est, quia congruit mysterio, quia omnis vere Christianus Christum Deum regem et passum confitetur.
marg.|
Dicitur quod reges Persarum semper cum muneribus solent adorare, quo more et isti munera obtulerunt. Sed magis divina inspiratione est factum ut in hoc sit mysterium omnium. Unde et figuraliter tria dicuntur.
marg.|
Aurum
ad tributum,
thus
ad sacrificium, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum. Vel per hec tria in eodem Christo intimantur: regia potestas, divina maiestas, humana mortalitas.
marg.|
Moraliter. Nos ergo
thus
offerimus, si cogitationes carnis in corde per studium orationis incendimus,
aurum
dum superna sapientia resplendemus,
myrrham
si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Hec munera ex thesauro animi condita proferunturq: ‘’Cum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem’’.
q Cf. Rm. 10, 10: « Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem ».
marg.|
Aurum
est perfecta sapientia,
thus
oratio munda,
myrrha
operatio bona. Primum ergo fides Christo offerenda, deinde oratio, tertio loco operatio. Infirma est oratio quam non munit eleemosyna.
marg.|
Mystice. Tres magi significant gentilem populum de tribus filiis Noe procreatum ad fidem Christi venientem. Stella propheticum sermonem ortum Christi veraciter profitentem. Herodes diabolum qui cognita divinitate Christi persequitur eum in membris suis, a quo magi pergunt dum ab idolatria gentes recedunt, et ad domum in qua Christus est, id est ad catholicam Ecclesiam perveniunt, in quam intrantes per fidem inveniunt Christum cum matre sua, id est Ecclesia. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923rb ; facsim., p. 9b} Ioseph semoto, id est Iudeorum populo propter perfidiam. Et apertis thesauris suis, id est litterarum peritia, obtulerunt ei munera, id est physicam, ethicam, logicam; vel historiam, tropologiam et allegoriam; vel sancte Trinitatis fidem.G
r
r
¶Fons :
Anselmus Laudunensis
, Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1257BC: «MYSTICE. Veniunt gentes, dimisso Herode, id est diabolo qui pelliceus interpretatur, vel dimissis hypocritis qui vere pellicei sunt, id est mortuis pellibus induti, id est peccatis. Unde Adam et Eva [1257B] pelliceis induti tunicis post peccatum fuisse leguntur. Veniunt stella praecedente, id est fide, et intrant domum, id est Ecclesiam, dum pars Ecclesiae efficiuntur, et inveniunt Christum cum matre. Mater Christi sunt praedicatores, qui eum in mentibus audientium generant. Aberat Joseph, id est populus
Judaeorum qui propter perfidiam et infidelitatem suam in consortio Ecclesiae locum non habent. Tres sunt, quia de tribus partibus mundi gentes veniunt, id est Asia, Europa et Africa. Vel quia de tribus filiis Noe
procreatae sunt. Thesauros in domo aperiunt, dum fidem cordis per confessionem oris ostendunt. Bene in domo, non in via, thesaurus aperitur, ne a latrunculis forte rapiatur. Per hoc docemur ne thesaurum bonae conscientiae jactando [1257C] propalemus, ne a spiritualibus hostibus per inanem gloriam nobis subripiatur, sed soli Deo in tuto loco, id est in secreto cordium offeramus. Et offerunt tria munera, id est fidem sanctae Trinitatis: vel apertis thesauris Scripturarum, historicum, moralem
et
allegoricum sensum offerunt, vel logicam, physicam, ethicam, dum illa fidei catholicae faciunt servire. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera habeatur humanitas, unde et mox mittitur in Aegyptum ».
Numérotation du verset
Mt. 2,12
Et responso accepto
marg.|
ET
RESPONSO
ACCEPTO
21. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas? Hec responsio non fit per angelum sed per ipsum Deum
22
, quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit: «Ego sum via, veritas et vita»s.H
t
s
Corpus antiphonalium officii (n° 2602-2603) <cuius fons> Io. 14, 6.
t
¶Fons :
Paschasius Radbertus
, Expositio in Mt., CCCM 56, lib. 2, lin. 1684 sqq.: « Verum tamen quia sicut Moyses nihil dicens ad Deum mente clamabat sic et isti
tacentes
pio deuotionis affectu solliciti interrogabant quid diuina iuberet uoluntas ne suae temeritatis ignauia quippiam a Dei omnipotentis libramine deuiarent ». [MM2023]
21 Et... accepto] Responso
Cas239
22 per ipsum Deum] ab ipso domino divinitus inbuuntur
Cas239
marg.|
Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur23, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Egyptum mittitur24, quia et fides nutrienda erat ad
25
premium et vita doctrine preparanda est ad eundum
26.I
u
u
¶Fons :
Anselmus Laudunensis
, Enarrationes in Mt. 2, PL 162, 1257C: «Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera habeatur humanitas, unde et mox mittitur in Aegyptum ». [MM2023]
I
¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
23 revelaretur] reveletur
Cas239
24 in Egyptum - mittitur]
inv. Cas239
25 ad] om. Cas574
26 quia et fides... eundum
Cas574 Rusch
]
om. Cas239
in somnis
interl.|
quia intus querebant quid vellet divina voluntas de reversione ad Herodem, Dei meruerunt responsionem
ne redirent
interl.|
quia cognita veritate non licet retroire
ad Herodem,
interl.|
diabolum
per aliam viam
interl.|
fidem, spem, caritatem
marg.|
PER
ALIAM
VIAM. In hoc forma datur credentibus ut devoti ad Deum veniant, et quod iubeat intendant, scilicet ne ad diabolum redeant, sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo, resurgant obediendo.
reversi sunt in regionem suam.
interl.|
paradisum vel celestem Hierusalem
Numérotation du verset
Mt. 2,13
Qui cum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923rb ; facsim., p. 9b} recessissent,
interl.|
impleto purgationis tempore prius et oblato in Hierusalem quod hic pretermittitur
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
interl.|
hic Ioseph non quasi maritus sed nutricius et custos asciscitur
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
interl.|
gloriosam
eius, et fuge in Egyptum,
marg.|
FUGE
IN
EGYPTUM. Mira humilitas Christi. Fugit qui refugium est aliorum, et virtus, fugiendo, instruit suos. Undev: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam».
v Mt. 10, 23 (
Vetus latina
: Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.
Augustinus Hipponensis
, In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim. Cf.. Weber: « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam »).
et esto ibi usque27 dum dicam tibi. Futurum est enim
27 usque
Li446@
² (
al. m. marg.
) ΩL etc.] regem
Li446@
*
interl.|
ecce quod fraudes non latent Deum
ut Herodes querat28 puerum ad perdendum eum.
28 querat ΩJ ΩL] que
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 2,14
Qui consurgens
marg.|
QUI
CONSURGENS. Ioseph figura predicatorum qui Christum cum matre, id est fidem Christi et Ecclesie tulerunt ad gentes, relicto Herode, id est Iudeorum infidelitate.
accepit puerum et matrem eius nocte,
marg.|
NOCTE. Quia occulte per fugam ad illustrandam Egyptum descendit, relicta nocte Iudeis.
marg.|
Nocte
tulit in Egyptum, quia noctem ignorantie his a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi Iudei fidem tamquam Christum ab Egypto revertentem suscipientes illuminabuntur. Hic datur exemplum fidelibus vitandi rabiem persecutorum ubi est opportunum, sicut ipse aitw: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam». Significat autem hec fuga Domini electos improbitate malorum a sedibus suis sepius esse pellendos. Fugit ut homo, quem paulo ante stella Deum monstravit.
w Mt. 10, 23 (
Vetus latina:
Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.
Augustinus Hipponensis
, In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Cf. Weber: « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ».
et secessit in Egyptum,
interl.|
quia fides Christi mansit in gentibus «Donec plenitudo gentium intraret»x.
x Rm. 11, 25.
marg.|
IN
EGYPTUM. Omnigenum Deum monstra venerantem, quia Christus a Iudeis non receptus, per predicationem transit ad gentes.
marg.|
Fugit in Egyptum sicut natus est, ut corruptam repararet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat. Nec insidias expavit, qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga predixit Isaiasy:"Ecce Dominus ascendet super nubem levem" id est carnem sine peccato: “Ingredieturque Egyptum, et commovebuntur simulacra eius". Septem autem annis in Egypto latuit.
y Cf. Is. 19, 1: « Onus Egypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Egyptum, et commovebuntur simulacra Egypti a facie eius, et cor Egypti tabescet in medio eius ».
Numérotation du verset
Mt. 2,15
et erat ibi usque ad obitum Herodis
interl.|
usque in finem infidelitatis quia Iudea contra Ecclesiam sevit
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
interl.|
consubstantialem quia: «Verbum caro factum est et habitavit in nobis»z
z Io. 1, 14.
marg.|
EX
EGYPTO etc. In Oseeaa iuxta hebraicam veritatem hoc invenitur, vel in libro Numerorumab ut quidam asserunt, quia totum dispositione Dei factum est.
aa Cf. Os. 11, 1: « Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum ; et ex Egypto vocavi filium meum ».
ab Cf. Nm. 23, 22: « Deus eduxit illum de Egypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis ».
Numérotation du verset
Mt. 2,16
Tunc Herodes videns quoniam29 illusus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923va ; facsim., p. 10a} esset a magis,
29 quoniam ΩL
Li446 Li446@ Rusch Weber
] quod ΩJ
marg.|
TUNC
HERODES
VIDENS. Verisimile est quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos. Unde et tamdiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his que in templo facta dicta ve fuerant, se a magis sensit illusum et in mortem Christi properans pueros occidit.
marg.|
Verisimile est post annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desevisse, quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut romanos consuleret super his que de Christo dicebantur.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923va ; facsim., p. 10a} Ideo forsitan tamdiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.
iratus est valde,
interl.|
inde accumulatur ira iam turbato per nativitatem
et mittens occidit omnes pueros,
interl.|
lingua usus est pro gladio
interl.|
ut hic qui natus erat non effugeret
marg.|
OCCIDIT
OMNES
PUEROS. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum persecutio, que figuravit persecutionem sanctorum, et dum infans queritur infantes occiduntur in quibus forma martyrii nascitur ubi infantia Ecclesie dedicatur.
marg.|
Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum qui parvi, id est humiles et innocentes occisi sunt, qui non in Iudea tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi, quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit, quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.ac
ac
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 1, CCCM 174, p. 69.94 sqq.: « Allegorice autem haec mors innocentum parvulorum praefigurat passionem omnium martyrum Christi, qui
parvuli
et innocentes sunt, id est humiles et ab omni dolo malitiae alieni et qui non
solum in Bethleem (hoc est in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo), sed et in omnibus eiusdem Ecclesiae finibus per totum orbem terrarum persecutionem passi sunt ab impiis et nequissimis persecutoribus, quorum Herodes truculentissimus typum tenuit. Hi ergo bimi occisi sunt, hoc est doctrina et operatione perfecti. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus, qui quaerebatur, vivens evasit, insinuat quidem corpora ab impiis posse
perimi, sed Christum, pro quo tota persecutio saevit, nullatenus eis viventibus uel occisis posse auferri », potius quam
Sedulius Scotus
, In evangelium Matthaei, lib. 1, cap. 2, ed. B. Löfstedt, 1989-1991 (VL, Aus der Geschichte der lateinischen Bibel, 14 et 19, 1), p. 82.38-48: « Iuxta uero typicum intellectum haec strages innocentum paruulorum mortem pretiosam cunctorum in Christo martyrum significat. Quod enim parvuli occisi sunt, designat per humilitatis et innocentiae meritum ad martyrii gloriam perueniendum. Quod in Bethleem et in omnibus finibus eius caesi sunt, ostendit non solum in Iudea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus eiusdem Ecclesiae finibus, quacumque per orbem defusa est, persecutionem perfidorum saeuituram et piorum patientiam esse coronandam. Quia bimi interempti sunt, doctrina et operatione perfectos indicant. Quia vero infra, simplices uel idiotas, fidei tamen non fictae, constantia fortes aeque denuntiant. Porro quod illi infantuli occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur uiuens euasit, illud insinuat corpora quidem ab impiis posse perimi, sed Christum, pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis uel viventibus vel occisis posse auferri, sed eos veraciter contestari, quia sive vivimus Domino uiuimus, sive morimur Domino morimur ; siue enim vivimus sive morimur, Domini sumus ». [FG2016 MM2016]
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
interl.|
ut in tanta multitudine latere non posset
marg.|
ET
IN
OMNIBUS
FINIBUS. Non est contentus vastatione
Bethleem
, sed ad iacentia loca vastavit, nec ullam misericordiam etatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret.
a bimatu
interl.|
ut neque loco neque tempore celaretur
marg.|
A BIMATU. Ideo
a bimatu
, ut sicut preoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et preoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu, quia timebat ne puer cui famulabantur sidera paulo supra etatem vel infra speciem sibi conformaret.
et infra secundum tempus,
interl.|
ab ortu stelle
quod exquisierat a magis.
Numérotation du verset
Mt. 2,17
Tunc adimpletum30 est
30 adimpletum ΩJ ΩL] impletum
Li446 Li446@
marg.|
TUNC
ADIMPLETUM.
Adimpletum
dicitur, quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat aliquid futurum occulte promittebat.
marg.|
IOANNES CHRYSOSTOMUS. In septima homilia dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in celo, quando vox angelorum audita est: transeamus ab his sedibus.
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 2,18
Vox in Rama
interl.|
in excelso
marg.|
VOX
IN
RAMA. Id est in excelso longe lateque diffusa.
marg.|
All<egorice>: vel vox Ecclesie de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit iudicis.
marg.|
VOX
IN
RAMA. Propter uxorem levite fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel tribum Beniamin preter trecentos viros delevit, eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus, auditus est usque Rama, qui est locus iuxta Gabaa duodecimo milliario a Bethleem.
Audita
: exaggerat ut hyperbolice Rachel iam mortua, dolentis affectu filios iam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldeis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Iudeorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetie respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cedis infantium pronuntiatur.
audita est, ploratus et ululatus multus.
interl.|
longe lateque resonans planctus usque ad Deum pervenit
Rachel plorans filios suos,
marg.|
RACHEL. Quia sepulta est iuxta Bethleemad et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Beniamin et Ioseph occisi sunt. De
Rachel
natus est Beniamin ad cuius sortem non pertinet Bethleem, sed ad tribum tantum Iuda. Sed quia contigue tribus sunt Iuda et Beniamin in finibus Bethleem, multi quoque de tribu Beniamin occisi sunt.
ad Cf. Gn. 35, 19: « Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via que ducit Ephratam, hec est Bethleem ».
marg.|
Nota quod melius per
Rachel
, quam si per Bethleem plorasse diceretur, figura sacramenti inducitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesie commendatur, que plorat non tam morte translatos quam supplicio peremptos.
marg.|
Rachel
, id est Ecclesia suos teneros agnos plorat peremptos neque vult consolari in presenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad eternam transmittit vitam. Vel plorat et non recipit consolationem secundum duplicem quorumdam intelligentiam: sive quod in eternum mortuos estimaret, sive quod hic nollet consolari in presenti de his quos sciret in eternum victuros. Hoc verius {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923vb ; facsim., p. 10b} Ecclesie convenit que non tantum peremptos dolet, sed eos amplius quos prius editos vult retinere, vel nondum genitos generare de quibus nulla consolatio, quia eternaliter mortui sunt.
marg.|
Allego<rice>: Bene autem
Rachel
que ‘ovis videns Deum’ dicitur ; Ecclesiam figurat cuius tota intentio ut Deum contempletur invigila, et ipsa est ovis centesima quam pastor humeris reportabatae.af
ae Cf. Mt. 18, 12-14.
af
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Mt., lib. 1, CCCM 174, p. 70.17 sqq.: « Et bene Rachel, quae
'ouis' aut 'uidens Deum' dicitur, ecclesiam
figurate demonstrat, cuius tota intentio, ut uidere Deum mereatur, inuigilat; et ipsa est ouis centesima, quam pastor bonus relictis in caelo nonaginta nouem ouibus angelicarum uirtutum abiit quaerere in terra, inuentam que suis humeris imposuit, et sic reportauit ad gregem ». [MM2020]
marg.|
Rachel
, id est Ecclesia
plorans
pro suis occisis. Et ideo non modicum fuit prophete tantum sacramentum licet obscure diligentius presignare.
marg.|
Plorat Ecclesia et non vult consolari hic, quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat, quia dum parit tristitiam habet, Unde dicitur: ‘Vos plorabitis’ etc., sed additur consolatio: ‘Tristitia vestra vertetur in gaudium’ag.
ag Cf. Io. 16, 20: « Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium ».
et
interl.|
tamen
noluit consolari,
interl.|
eo modo ut in mundum revocarentur
quia non sunt.
interl.|
revocandi
Numérotation du verset
Mt. 2,19
Defuncto autem31 Herode,
31 autem ΩL]
om. ω1
interl.|
de quo predictum est
marg.|
DEFUNCTO
AUTEM
HERODE. Quia sopita Iudeorum perfidia, Elia et Enoch predicantibus, Iudea verbum Dei recipiet.
marg.|
Defuncto rege illico complices eius pereunt, sic cessante persecutione Ecclesia ad celestia invitatur.
ecce apparuit angelus Domini32 in somnis
32 apparuit - a. D.
Li446 Li446@ Rusch Weber
]
inv. ω1
ΩFJSP ΩL
interl.|
quia nondum publice revelabatur cui angelus hoc officium deferebat
Ioseph in Egypto33,
33 in Egypto ΩFJ ΩL
Li446@ Rusch Weber
]
om.
ΩP
Numérotation du verset
Mt. 2,20
dicens: Surge, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923vb ; facsim., p. 10b} et accipe puerum,
interl.|
non filium tuum
et matrem eius,
interl.|
non coniugem
et vade in terram Israel.
interl.|
quia scribe et Pharisei mortem Christi meditabuntur cum Herode
marg.|
IN
TERRAM
ISRAEL. Non determinat in quam partem, ut dubitante Ioseph angelus revertatur, et frequenti eius allocutione Ioseph certior reddatur.
marg.|
Quia non distinxit in quam partem, ideo Ioseph intellexit Iudeam que dignior pars regni erat.
Defuncti sunt
marg.|
DEFUNCTI. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Iudeorum occidere ut sic cogeret Iudeos mortem suam fiere.
enim qui querebant animam
interl.|
vitam
pueri.
Numérotation du verset
Mt. 2,21
Qui consurgens,
marg.|
QUI
CONSURGENS. Alleg<orice>. Ioseph gerit figuram apostolorum quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel, quia primum predicaverunt Iudeis. Sed pro Herode, id est manente hereditaria infidelitate metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus predicare et ad eas Christum transferre.
marg.|
Nominata terra Israel, visum est Ioseph non alicubi talem puerum debere habitare nisi in Hierusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galileam quam et Iudei incolebant, quod ostendit sic fuisse predestinatum, quia ‘Nazareus’ vocabiturah.
ah Cf. Mt. 2, 23: « Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur ».
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset
Mt. 2,22
Audiens autem quod Archelaus
interl.|
Herodes, Philippus, Archelaus et Lysanias fratres fuerunt
regnaret in Iudea
interl.|
de qua putabat se admonitum
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
marg.|
TIMUIT
ILLO
IRE. Si timuit Iudeam pro Archelao herede paterne crudelitatis, cur non et Galileam ubi Herodes alius frater eius regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit, sed insolescens a Tiberio Cesare deiectus est Lugdunum in exilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galileam, Herodes fratur eius obtinuitai.
ai Timuit... obtinuit] Cf.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 15.200-16.207: « Multi propter ignorantiam historiae labuntur errore putantes eundem esse Herodem a quo in passione sua Dominus inridetur et qui nunc mortuus esse referatur. Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai quem et ipsum Tiberius Caesar Lugdunum quae galliarum est ciuitas relegavit fratrem que eius Herodem successorem regni fecit. Lege Iosephi historiam ».
marg.|
Queritur: quare non timuit Ioseph ire in Galileam sicut in Iudeam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth que remota erat latere quam in Hierusalem ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.
Et admonitus in somnis,
interl.|
non mutat angelus preceptum sed manifestius corrigit errorem pietatis
secessit in partes Galilee.
interl.|
que est ipsa terra est Israel, quia et ipsam populus Israel incolebat
marg.|
SECESSIT
IN
PARTES
GALILEE. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus significat quia illis abscondetur Christus in quibus regnabit Antichristus.
Numérotation du verset
Mt. 2,23
Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
interl.|
que est in Galilea
marg.|
NAZARETH. Nazareth ‘germen novellum’ vel ‘flos campi’ interpretatur, de cuius radice germis sanctus sanctorum ad significandam eternitatis sue substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo elegit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret, cuius nomen indicio est, quod ipse sanctitas in sanctitate nutritus, ‘sanctus sanctorum’ recte dicitur. Unde et discipuli eius prius ‘Nazarei’ dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.
marg.|
Nazareth
Galilee quo transfertur, partem eiusdem gentis que fidem susceptura erat significat. Unde ‘flos’ interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad celestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat.
ut adimpleretur quod dictum est34 per prophetas:
34 est ΩJ ΩL
Li446
]
om. Li446@
marg.|
PER
PROPHETAS. [a] Prophetas pluraliter dicit35, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum, ostendit sensum non verba se36 sumpsisse. [c] Vel eisdem verbis in Isaia iuxta hebraicam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924ra ; facsim., p. 11a} veritatemaj: ‘Exiet virga de radice Iesse, et Nazareus de radice eius ascendet’.J
ak
aj Cf. Is. 11, 1: « Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet ».
ak
Vide n. infra.
J
¶Codd. :
Cas239Rusch
35 prophetas... dicit] pluraliter
Cas239
36 sensum non verba – se]
inv. Cas339
Quoniam Nazareus vocabitur.
interl.|
interl.|[b]
Nazareus
, id est ‘sanctus’, quod convenit Christoal
al Per prophetas... Christo] Cf.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 1, CCSL 77, p. 16.210-219: « Si fixum de scripturis posuisset exemplum, numquam diceret: quod dictum est per prophetas, sed simpliciter: quod dictum est per prophetam ; nunc autem [a] pluraliter prophetas uocans, ostendit se non uerba de scripturis sumpsisse sed sensum. [b] Nazareus sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere quod etiam [c] eisdem uerbis iuxta hebraicam ueritatem in Esaia scriptum sit: exiet uirga de radice Iesse, et Nazareus de radice
conscendet ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_2)
Notes :