Capitulum 21
Numérotation du verset
Mt. 21,1
Et1 cum appropinquasset2
1 Et]
om.
ω1
|
2 appropinquasset
Cor3
(vel Ieronimus Grec.)
Rusch
] appropinquassent ΩJ
Li446@ Weber
, + Ihesus
ω1
|
Hierosolymis
et venisset3 Bethphage
3 venisset
ω1 Li446 Rusch
] venissent ΩJ
Li446@ Weber
ad montem Oliveti,
tunc Iesus4
4 Iesus]
om. ω1
misit
duos discipulos
Numérotation du verset
Mt. 21,2
dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam
alligatam
et pullum cum ea.
Solvite et adducite mihi.
Numérotation du verset
Mt. 21,3
Et si quis vobis aliquid dixerit
dicite
quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos.
Numérotation du verset
Mt. 21,4
Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem
Cor3
(Ieronymus anti. non habent
TOTUM.
Rabanus et Grecus habent)
Rusch Weber
] + totum
ω1
ΩJ
Li446@ Li446
|
6 adimpleretur ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
] impleretur
Weber
|
dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 21,5
Dicite filie Sion:
Ecce rex tuus
venit tibi
mansuetus
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@
Rusch
] et praem. Weber
filium subiugalis.
Numérotation du verset
Mt. 21,6
Euntes autem
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
Numérotation du verset
Mt. 21,7
Et adduxerunt
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1
Li446 Rusch
] eum
Li446@
, eis
Weber
et eum desuper sedere fecerunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,8
Plurima autem turba
straverunt
vestimenta sua
in via,
alii autem cedebant ramos
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset
Mt. 21,9
Turbe autem
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio David, benedictus
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit
ω1 Li446@ Li446 Rusch
] venturus est
Weber
Hosanna
in excelsis10
10 excelsis
Cor3
(Ieronymus Rabanus)
Li446
(f. 185vb
ex Origene
)
Rusch
] altissimis
Cor3
(alii) ΩJ
Li446@
(f. 184vb)
Li446
(f. 185vb
ex Glossa
)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,10
Et cum intrasset Hierosolymam
commota est
universa civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset
Mt. 21,11
Populi autem dicebant:
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
Numérotation du verset
Mt. 21,12
Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ
Rusch Weber
]
om. Cor3
(Rabanus, Ieronymus, anti.)
et cathedras vendentium
columbas evertit
Numérotation du verset
Mt. 21,13
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Numérotation du verset
Mt. 21,14
Et accesserunt ad eum
ceci et claudi12
12 claudi Li446
Rusch
Weber] caudi Li446@
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset
Mt. 21,15
Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,16
et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia
Rusch
Weber]
om.
Li446@
perfecisti laudem?
Numérotation du verset
Mt. 21,17
Et relictis illis,
abiit foras
extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei
Li446@ Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,18
Mane autem
revertens in civitatem esuriit
Numérotation du verset
Mt. 21,19
et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
secus viam
venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi: Numquam ex te fructus
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur
Rusch Weber Li446@
] inv.
Li446
Et arefacta est continuo ficulnea.
Numérotation du verset
Mt. 21,20
Et videntes discipuli
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
Numérotation du verset
Mt. 21,21
Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis
Rusch Weber
] dixit illis
Li446@
, ait illis
Li446
et non hesitaveritis,
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
Tollere20
20 tollere
Rusch
] tolle
Li446@ Weber
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare
Rusch
] iacta te
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,22
Et omnia quecumque
petieritis in oratione credentes
accipietis.
Numérotation du verset
Mt. 21,23
Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes: In qua potestate hec facis?
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 21,24
Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
|
24 eis Li446
Rusch
] illis Li446@ Weber
|
25 Interrogo
Rusch
] interrogabo
Li446@ Weber
|
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,25
Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Weber
] Baptismum
Cor3
(Ieronymus, Rabanus, anti.)
E28 celo
28 e
Rusch
Weber] ex Li446@ Li446
an ex29 hominibus?
29 ex Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo non credistis33 illi34?
30 et
Rusch
] at Li446@ Li446 Weber
|
31 si
Rusch
] + autem
Li446@ Weber
|
32 e
Rusch
Weber] ex Li446@
|
33 credistis
Rusch
] credidistis
Li446@ Weber
|
34 illi
Rusch
Weber] ei Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 21,26
Si autem dixerimus ex hominibus
timemus35 turbam.
35 timemus
Rusch Weber
] timebimus
Li446@
Omnes enim habebant36 Ioannem sicut prophetam.
36 habebant
Li446@ Rusch
] habent
Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,27
Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam37 vobis in qua potestate hec facio.
37 dicam
Rusch
] dico Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,28
Quid autem vobis videtur? Homo quidam
habebat duos filios
et accedens ad primum
dixit:
Fili, vade hodie
operare38 in vineam meam39.
38 operare ΩJ
Li446@ Rusch Weber
] operari
Cor3
(vel)
|
39 vineam meam
Li446@ Li446 Rusch
] vinea mea
Weber
|
Numérotation du verset
Mt. 21,29
Ille autem respondens ait:
Nolo.
Postea autem
penitentia motus abiit in vineam
et40
40 in vineam et
Rusch
]
om. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,30
accedens41 ad alterum
41 accedens
Rusch
] + autem
Li446@ Li446 Weber
dixit similiter. At ille respondens ait:
Eo, domine,
et non ivit.
Numérotation du verset
Mt. 21,31
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
et meretrices
precedunt42 vos in regno43 Dei.
42 precedunt ΩJ
Rusch Weber
] precedent Cor3 (vel Ieronymus)
Li446@
|
43 regno
Cor3
(vel)
Rusch Weber
] regnum ΩJ
|
Numérotation du verset
Mt. 21,32
Venit enim ad vos Ioannes44 in via iustitie
44 ad vos – Ioannes
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
nec penitentiam habuistis postea45 ut crederetis ei.
45 postea Li446@ Li446
Rusch
Weber] post Li446@*
Numérotation du verset
Mt. 21,33
Aliam parabolam
audite:
Homo erat paterfamilias
qui plantavit46 vineam
46 plantavit
Li446@ Rusch Weber
] planuit
Li446@
*
et sepem47
47 sepem Li446@ (marg.) Li446
Rusch
Weber] spem Li446@
circumdedit ei et fodit
in ea torcular
et edificavit turrim
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset
Mt. 21,34
Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos
ad agricolas
ut acciperent fructus eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,35
Et agricole, apprehensis servis eius,
alium ceciderunt,
alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,36
Iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset
Mt. 21,37
Novissime autem
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
forsitan48 filium meum.
48 forsitan ΩJ
Rusch
]
om. Cor3
(Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13)
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,38
Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,39
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,40
Cum ergo venerit
dominus vinee quid faciet agricolis illis49?
49 illis Li446
Rusch
Weber] suis Li446@
Numérotation du verset
Mt. 21,41
Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis.
Numérotation du verset
Mt. 21,42
Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
edificantes
hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset
Mt. 21,43
Ideo dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructus eius.
Numérotation du verset
Mt. 21,44
Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset
Mt. 21,45
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
Numérotation du verset
Mt. 21,46
Et querentes eum tenere
timuerunt turbas quoniam50 sicut prophetam eum habebant.
50 quoniam
Cor3
(vel)
Li446@ Li446 Rusch Weber
] quia ΩJ
Capitulum 21
Numérotation du verset
Mt. 21,1
Et1 cum appropinquasset2
1 Et]
om.
ω1
2 appropinquasset
Cor3
(vel Ieronimus Grec.)
Rusch
] appropinquassent ΩJ
Li446@ Weber
, + Ihesus
ω1
marg.|
ET
CUM
APPROPINQUASSET. Hic pretermitit Mattheus ea que facta {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953rb ; facsim., p. 65b} sunt antequam intraret Hierusalem, que alii prolixius tractant.
marg.|
Et cum appropinquasset
. Dominus spiritualiter Hierusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit.
Bethphage
enim ‘domus bucce’ dicitur.
Hierosolymis
interl.|
salute data credentibus ingredi cupit pacis urbem et visionis Dei
et venisset3 Bethphage
3 venisset
ω1 Li446 Rusch
] venissent ΩJ
Li446@ Weber
interl.|
‘domus bucce’ interpretatur
marg.|
BETHPAGE.
Bethphage
erat viculus sacerdotum in monte Oliveti in cuius montis latere est civitas Bethania.
Bethphage
: domus bucce, Bethania: domus obedientie. Has Dominus pergens Hierusalem sua presentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis pie confessionis et obedientie implevit. Site autem sunt ille civitates in monte Olivarum, id est in Christo Domino a quo unctio et lux omnibus venit. Unde: «Non potest civitas abscondi super montem posita»a.
a Mt. 5, 14.
ad montem Oliveti,
interl.|
mons Oliveti significat Ecclesiam, vel celsitudinem dominice dilectionis
marg.|
AD
MONTEM etc. Ad sublimitatem misericordie respiciens. Oleos misericordia interpretatur.
marg.|
Olei natura lucis ministra est, et laborum et dolorum solamen, et excellit ceteris liquoribus.
tunc Iesus4
4 Iesus]
om. ω1
interl.|
quando misericordie recordatus est
misit
marg.|
misit
quia lucernam quam accepit non vult sub modio abscondi.
duos discipulos
interl.|
duos
predicatores ordines: alter in gentes, alter in circumcisionem
interl.|
quia lucernam quam accendit non vult sub modio ponib
b Cf. Mc. 4, 21: « Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? ».
marg.|
DUOS
DISCIPULOS. Duo propter scientiam veritatis et munditiam operis, et sacramentum gemine dilectionis predicaturi. Quidam dicunt hos
duos
Petrum et Philippum, qui primum gentiles ad Christum adduxerunt, Philippus Samariam quam ‘asinam’ interpretantur, Petrus Cornelium quasi Samarie pullum.
Numérotation du verset
Mt. 21,2
dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est
interl.|
penetrate barbara et indocta mundi latera quasi contrapositi castelli menia
et statim invenietis asinam
interl.|
Iudeos legis iugos domitos sed tamen peccatis irretitos
alligatam
interl.|
a peccatis
et pullum cum ea.
marg.|
ET
PULLUM. Pullus est populus gentium, cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat: «Omnes enim peccaverunt et egerunt gratia Dei»c. Alii de solo pullo, Mattheus, qui Hebreis scribit et de asina dicit, docens non desperari salutem Hebreis si peniteant.
c Rm. 3, 23.
marg.|
Marcus dicit: “Pullum ante ianuam in bivio inventum”d. Ianua: Christus extra quam populus gentium stabat ligatus, non in una via fidei sed in diversis erroribus.
d Cf. Mc. 11, 4: « Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum ».
Solvite et adducite mihi.
interl.|
‘Quecumque solveritis soluta erunt’e
e Cf. Mt. 16, 19: « Et tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celis ».
Numérotation du verset
Mt. 21,3
Et si quis vobis aliquid dixerit
interl.|
obedientiam eorum denegare voluerit
dicite
interl.|
non desistatis predicando
quia Dominus his opus habet
interl.|
Dominus simpliciter omnium rerum cui servire debet omnis creatura
et confestim dimittet eos.
interl.|
veri Domini servitio mancipandos
Numérotation du verset
Mt. 21,4
Hoc autem5 factum est ut adimpleretur6 quod dictum est per prophetam
5 autem
Cor3
(Ieronymus anti. non habent
totum.
Rabanus et Grecus habent)
Rusch Weber
] + totum
ω1
ΩJ
Li446@ Li446
6 adimpleretur ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
] impleretur
Weber
interl.|
Zachariam
dicentem:
Numérotation du verset
Mt. 21,5
Dicite filie Sion:
interl.|
predicatores
marg.|
DICITE
FILIE
SION. Filia Sion est Hierusalem sita in monte Sion. Mystice: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953va ; facsim., p. 66a} Ecclesia pertinens ad supernam Hierusalem que est mater omnium nostrum cuius non minima pars tunc erat in populo Israel.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953va ; facsim., p. 66a} Ecce rex tuus
interl.|
in spiritu videte, non oculis
marg.|
REX, ne dicatis: «Non habemus regem nisi Cesarem»f. Tibi si credis, contra te si non credis.
f Io. 19, 15.
venit tibi
interl.|
ut ametur, non ut per potentiam timeatur
mansuetus
interl.|
ecce mansuetudo
sedens7 super asinam et pullum
7 sedens ω1 Li446@
Rusch
] et praem. Weber
interl.|
non in curru vel equo superbie vel belli, sed in asina pacis quia in humilis et quietis requiescit
marg.|
SUPER
ASINAM
ET
PULLUM. Non ad litteram super utrumque sedit. Sed in precordiis utriusque populi.
marg.|
Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno et ascendens super alium.
filium subiugalis.
interl.|
quia exemplo Iudeorum gentilis populus credit
Numérotation du verset
Mt. 21,6
Euntes autem
interl.|
Christi virtus qui cor illius Domini ad dandum animal paravit
discipuli fecerunt sicut precepit illis Iesus.
interl.|
ministerium apostolorum
Numérotation du verset
Mt. 21,7
Et adduxerunt
marg.|
ET
ADDUXERUNT. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cetera turba, id est Iudei.
Vestimenta
, id est legis mandata sternunt, que a Christianis erant conculcanda.
In via
, id est in Christo.
asinam et pullum et imposuerunt super eos8 vestimenta sua
8 eos ω1
Li446 Rusch
] eum
Li446@
, eis
Weber
interl.|
nota fidem et mores
marg.|
Super eos vestimenta. Vestes apostolorum sunt precepta divina et gratia spiritualis quibus turpitudo carnis nostre tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam sed in via, nec ubi offendat, quia sancti martyres carnem exuentes simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant. Moraliter. Item Iesus asellum insidens Hierusalem tendit, non solum quando cuiusque fidelis animam regens ad pac intime visionem ducit sed etiam cum sancte Ecclesie universaliter presidet, et eam in superne pacis desiderium accendit. Multi sternunt vestimenta sua in via, quia corpora sua domant ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus prebeant.
et eum desuper sedere fecerunt.
interl.|
non ad litteram super utrumque sedit, sed in precordiis utriusque populi
Numérotation du verset
Mt. 21,8
Plurima autem turba
interl.|
id est Iudei
straverunt
interl.|
simplicibus in exemplum vivendi proponunt
interl.|
id est legis mandata sternunt
vestimenta sua
interl.|
fides et mores
in via,
interl.|
ut illeso pede pullus incederet
alii autem cedebant ramos
interl.|
vel: ‘frondes’
de arboribus
marg.|
RAMOS
DE etc. Ramos vel frondes cedunt, quia verba et sententias de libris patrum excerpunt vel exempla.
et sternebant in via.
Numérotation du verset
Mt. 21,9
Turbe autem
interl.|
primitivi patres et eorum sequaces cum magno affectu fatebantur, quia salus ascribenda est homini a Verbo Dei assumpta
que precedebant et que sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
interl.|
salus
interl.|
vel, secundum Hieronymum,
osi: interiectio, anna: salva, id est: o Domine salva
marg.|
HOSANNA. HIERONYMUS.
osi id est salva, salvifica ; anna: interiectio deprecantis, quasi: salva obsecrog
g Cf.
Sedulius Scotus,
In evangelium Matthaei (Mt. 21, 9), lib. 3, p. 476.85: « Itaque "osanna" dicimus pro 'osianna', media uocali allisa, 'Osia' enim 'saluifica', 'anna'
interiectio
deprecantis ». Glossae biblicae (Mt. 21, 9), CCCM 189B, Fulda, Hessische Landesbibliothek, Aa 2, [F], ff. 38r-117u, saec. x, sectio 54, glossa 32, p. 342.20 ; Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 1469, [V], ff. 83u-155u, saec. x/xi, sectio 54, glossa 35, p. 526.19: « Osanna. saluifica uel saluum fac subauditur populum uel mundum. Osi: saluifica, anna interiectio deprecantis ». Cf.
Heiricus Autissiodorensis
, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 1, linea 349: « Osanna enim uerbum est hebraicum, quod latine interpretatur saluifica, siue saluum fac: 'osi' enim saluifica, 'anna' uero interiectio est obsecrantis ; ergo integre dicitur 'osi anna', sed dum in unam partem redigitur, corruptum sonat 'osanna' ».
marg.|
Hosanna totum hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit. Unde sequitur:
Benedictus
.h
h Cf.
Hieronymus
, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 185.1258-1269: « Pro eo quod in lxx habetur interpretibus: o domine
saluum me fac, in hebreo legimus: anna Adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum ». Cf.
Anselmus Laudunensis,
Glosae super Io. 12, v. 13, CCCM 267, p. 218.149.
filio David, benedictus
interl.|
et tu a peccato immunis qui prius in forma servi tandem appariturus es in gloria Domini
qui venit9 in nomine Domini.
9 venit
ω1 Li446@ Li446 Rusch
] venturus est
Weber
interl.|
unde et ipse: «Veni in nomine Patris mei»i
i Io. 5, 43.
Hosanna
interl.|
qui prius redimes ab inferis
marg.|
hosanna
id est salva,
in excelsis
: quia adventus Christi, non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena coniungens celestibus: «Ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum»j.
j Phil. 2, 10.
in excelsis10
10 excelsis
Cor3
(Ieronymus Rabanus)
Li446
(f. 185vb
ex Origene
)
Rusch
] altissimis
Cor3
(alii) ΩJ
Li446@
(f. 184vb)
Li446
(f. 185vb
ex Glossa
)
Weber
interl.|
alias:
in altissimis
marg.|
In excelsis
quia et angelorum salus quorum numerum implet.
Numérotation du verset
Mt. 21,10
Et cum intrasset Hierosolymam
interl.|
cum tanta turba
marg.|
CUM
INTRASSET. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non cum his laudibus, non ‘rex’ vocatur, quod semper fugerat nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia iam tempus passionis instabat.
commota est
interl.|
mirans frequentiam nesciens veritatem
universa {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953vb ; facsim., p. 66b} civitas dicens: Quis est hic?
Numérotation du verset
Mt. 21,11
Populi autem dicebant:
interl.|
a minoribus incipit confessio ut ad maiores perveniat
Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.
interl.|
sicut et Moyses eum prophetam dixit
Numérotation du verset
Mt. 21,12
Et intravit Iesus in templum Dei
marg.|
INTRAVIT etc. Ingressus urbem primo templum adiit, dans formam religionis, ut quoquo imus primo domum orationis - si ibi est - adeamus, et per orationes Deo commendati, sic ad agenda negotia secedemus. Appropinquante {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 953vb ; facsim., p. 66b} passionis tempore appropinquavit Iesus loco ubi posset inveniri ostendens se non invitum pati. Hic introitus in Hierusalem factus est ante dies Pasche, in quo passio complenda erat, dicit enim Ioannes quod: «Ante sex dies Pasche venit Bethaniam»k ubi cena facta a sorore Lazari oleo perunctus est, et in crastino asino insidens, obviante turba cum palmis venit Hierusalem. Ecce quantum convenit veteri umbre. Ibi dicitur decimo die mensis primi tollat unusquisque agnum, id est domi introducat, et servet usque ad quartum decimum diem qua immolabitur ad vesperam, et Dominus decimo die eius mensis, id est ante quinque dies Pasche, civitatem in qua passurus erat intravit, certam prestolans horam immolationis, et quarto decimo die ad vesperam comprehensus et ligatus sacramenta victimationis inchoavit.
k Io. 12, 1.
et eiciebat
interl.|
ardore Spiritus concitatus
marg.|
ET
EICIEBAT. AUGUSTINUS. Eiecerat et ante alia vice quod Ioannis solus dicit, sed de hac ultima eiectione dicunt et alii.
omnes vendentes et ementes in templo11 et mensas nummulariorum
11 templo ΩJ
Rusch Weber
]
om. Cor3
(Rabanus, Ieronymus, anti.)
interl.|
altaria Dei sic vocat propter avaritiam sacerdotum
marg.|
MENSAS
NUMMULARIORUM. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerunt ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt nummularios qui mutuo darent, et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est poma, uvas et huiuscemodi, accipiebant. Hos eicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia eicit. Et habet unius criminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia.
et cathedras vendentium
marg.|
ET
CATHEDRAS
VENDENTIUM, que magistrorum sunt, id est sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus per quam Spiritus sanctus datur pretium accipiunt. Hinc est quod heresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.
columbas evertit
interl.|
gratiam sancti Spiritus ut ordines etc.
Numérotation du verset
Mt. 21,13
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
interl.|
unde AUGUSTINUS. Nemo in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen habet
marg.|
LATRONUM etc. Latro est qui lucem sectatur qui et non dantes corporaliter persequitur et dantes necat spiritualiter et dum lesionem proximi cogitat quasi latro sedet in spelunca.
Numérotation du verset
Mt. 21,14
Et accesserunt ad eum
interl.|
calumniatoribus virtutis potentiam ostendit in his facta corporaliter, melius fiat in illis spiritualiter
marg.|
ET
ACCESSERUNT. Mystice: Simplices peccatores ad se per penitentiam accedentes, prius cecos in cognitione et claudos in operatione illuminando et in viam rectitudinis dirigendo quotidie sanat.
ceci et claudi12
12 claudi Li446
Rusch
Weber] caudi Li446@
interl.|
testes vocis puerorum
in templo et sanavit eos.
Numérotation du verset
Mt. 21,15
Videntes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia que fecit
marg.|
MIRABILIA
QUE
FECIT. Ut flagello unius et vilis tot eici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex eius oculis, lucet in facie maiestas deitatis.
et pueros in templo clamantes13 et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt
13 in templo clamantes
Rusch
]
inv. Li446@ Weber
interl.|
non ausi manum mittere, opera calumniabantur et testimonium populi
Numérotation du verset
Mt. 21,16
et dixerunt ei14: Audis quid isti dicunt?
14 ei
Rusch
Weber]
om.
Li446@
interl.|
quasi: ascribis tibi hec esse scripta de te
Iesus autem dixit eis:
interl.|
perfidis contemptoribus
marg.|
DIXIT
EIS etc. Non patet calumnie, non ait bene faciunt vel male vel etati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripture confirmat.
Utique. Numquam legistis quia15 ex ore infantium et lactentium
15 quia
Rusch
Weber]
om.
Li446@
marg.|
INFANTIUM
ET
LACTENTIUM. Testes miraculorum Christi ‘infantes’ dicuntur, non etate sed simplicitatel. Lactentes quasi lacte, id est miraculorum suavitate delectati que dicuntur ‘lac’, panis vero doctrina perfecta.
l Cf. 1Cor. 14, 20: « Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote ».
perfecisti laudem?
interl.|
perfectio laudis est fieri ab indoctis in quibus sola veritas operatur non ingenium hominis
Numérotation du verset
Mt. 21,17
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954ra ; facsim., p. 67a} Et relictis illis,
interl.|
incredulis et contradicentibus
abiit foras
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954ra ; facsim., p. 67a} Abiit foras, quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.
extra civitatem in Bethaniam
interl.|
in domum obedientie vocationem gentium prefigurans
ibique mansit et docebat eos de regno Dei16.
16 et docebat … Dei
Li446@ Rusch
]
om. Weber
interl.|
usque ad consummationem seculi
Numérotation du verset
Mt. 21,18
Mane autem
interl.|
more studiosi operatoris qui mane surgit
revertens in civitatem esuriit
interl.|
pro veritate carnis vel salutem credentium
Numérotation du verset
Mt. 21,19
et videns fici arborem17 unam
17 fici arborem
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
interl.|
Synagogam
marg.|
FICI
ARBOREM. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quereret, cuius tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id eterne sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hoc facto, ne quis habens folia id est verba iustitie sine fructu operum mereatur excidi.m
m
¶Fons :
Beda Venerabilis,
In Marci evangelium expositio, lib. 3, cap. 11, CCSL 120, p. 577.1366-1381: « Quo modo dominus multa in parabolis
dicere
ita
etiam non nulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea
quaereret
quorum
tempus nondum esse quilibet homo nouerat arborem que quod fructum per
id temporis non haberet aeternae
sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam uerbo docebat hoc etiam facto
terrebat
ne quis
habendo
folia et fructum non habendo, hoc
est uerba iustitiae absque operibus praetendendo, excidi et in ignem mereretur proici? » <Parall
.
> Glossa ordinaria (Mc. 11, 13) marg., [ed. Rusch, 1481, t. 4, facsim. p. 119b],
ed. Gloss-e
.
secus viam
interl.|
non in via Spiritus, sed littere
venit ad eam
interl.|
immobilem sine pedibus evangelii
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
interl.|
id est eloquia legis et prophetarum
marg.|
FOLIA. Traditiones Phariseorum sine fructu veritatis. Unde alius evangelista, nondum erat tempus salvationis Israel, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia preteriit tempus fidei cum spretus ad gentes transiit.
et ait illi: Numquam ex te fructus
interl.|
tali
marg.|
NUMQUAM
FRUCTUS. Non facit iniuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.
nascatur18 in sempiternum.
18 fructus nascatur
Rusch Weber Li446@
] inv.
Li446
interl.|
damnanda
Et arefacta est continuo ficulnea.
interl.|
folia et truncus aruit, sola radix vivit que in fine mundi pullulabit
Numérotation du verset
Mt. 21,20
Et videntes discipuli
marg.|
ET
VIDENTES. Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare. Unde et mirabantur quod ficus aruit. Potuit eadem virtute inimicos siccare, nisi per patientiam eorum exspectasset salutem.
mirati sunt dicentes: Quomodo continuo aruit?
interl.|
quando maledicta est
Numérotation du verset
Mt. 21,21
Respondens autem Iesus ait eis19: Amen dico vobis, si habueritis fidem
19 ait eis
Rusch Weber
] dixit illis
Li446@
, ait illis
Li446
interl.|
que non frangatur adversis
et non hesitaveritis,
interl.|
vos accepturos quod petitis
marg.|
FIDEM
ET
NON
HESITAVERITIS. Perfectam fidem habet qui per dilectionem operatur, hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent, si ipsi aliis dimittunt.
marg.|
Mystice: Per pre dicationem apostolorum Dominus qui est mons a Iudeis est ablatus et in mare gentium missus.
marg.|
Exclusionem suam de electis, amplius seviendo vindicat in reprobus.
non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis:
interl.|
et ad litteram quando ratio exigit iam in multis factum est, vel superbo diabolo
Tollere20
20 tollere
Rusch
] tolle
Li446@ Weber
interl.|
de predestinatis
et iactare21 in mare, fiet.
21 iactare
Rusch
] iacta te
Li446@ Weber
interl.|
in turbulentos infideles
Numérotation du verset
Mt. 21,22
Et omnia quecumque
interl.|
que ad salutem pertinent
petieritis in oratione credentes
interl.|
non hesitantes
accipietis.
marg.|
ACCIPIETIS etc. Etsi differatur ad tempus opportunum, etsi non his quibus petitur, tamen qui digne petunt.
Numérotation du verset
Mt. 21,23
Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
interl.|
quasi si diceret: se Christum arrogantem et superbum et sacrilegum invaderent
dicentes: In qua potestate hec facis?
interl.|
quasi: non Dei, sed Beelzebub ut supra
Et quis tibi dedit22 hanc potestatem?
22 tibi dedit
Li446 Rusch Weber
] inv.
Li446@
interl.|
Filium Dei negant quem non suis sed alienis viribus operari putant
Numérotation du verset
Mt. 21,24
Respondens autem23 Iesus dixit eis24: Interrogo25
23 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
24 eis Li446
Rusch
] illis Li446@ Weber
25 Interrogo
Rusch
] interrogabo
Li446@ Weber
marg.|
INTERROGO etc. Poterat aperte confutare eos, sed ideo interrogat ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954rb ; facsim., p. 67b} cognoscant pre se, secundum illudn: «Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum».
n Ps. 57, 7.
vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego dicam vobis26 in qua potestate hec facio.
26 dicam vobis
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,25
Baptismus27 Ioannis unde erat?
27 Baptismus ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Weber
] Baptismum
Cor3
(Ieronymus, Rabanus, anti.)
interl.|
dicite mihi
E28 celo
28 e
Rusch
Weber] ex Li446@ Li446
interl.|
ex statuto Dei
an ex29 hominibus?
29 ex Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@*
interl.|
an fictione hominum
Et30 illi cogitabant inter se dicentes: Si31 dixerimus e32 celo dicet nobis: Quare ergo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954rb ; facsim., p. 67b} non credistis33 illi34?
30 et
Rusch
] at Li446@ Li446 Weber
31 si
Rusch
] + autem
Li446@ Weber
32 e
Rusch
Weber] ex Li446@
33 credistis
Rusch
] credidistis
Li446@ Weber
34 illi
Rusch
Weber] ei Li446@
interl.|
qui dixito: «Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi35«
o Io. 1, 29.
35 peccata]
sic Rusch
Numérotation du verset
Mt. 21,26
Si autem dixerimus ex hominibus
interl.|
qui mihi testimonium perhibuit et in qua potestate hec facio demonstravit
timemus36 turbam.
36 timemus
Rusch Weber
] timebimus
Li446@
interl.|
timent lapidationem, sed magis veritatis confessionem
Omnes enim habebant37 Ioannem sicut prophetam.
37 habebant
Li446@ Rusch
] habent
Weber
interl.|
cuius baptisma susceperant
Numérotation du verset
Mt. 21,27
Et respondentes Iesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dicam38 vobis in qua potestate hec facio.
38 dicam
Rusch
] dico Li446@ Li446 Weber
interl.|
non ego dico vobis, quia non vultis fateri quod utique scitis
marg.|
NEC
EGO
DICO
VOBIS. Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores. Unde: ‘Habeo multa vobi dicere, sed non potestis portare modo’p. Vel quia sunt contemptores. Unde: «Nolite sanctum dare canibus»q.
p Cf. Io. 16, 12: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ».
q Mt. 7, 6.
Numérotation du verset
Mt. 21,28
Quid autem vobis videtur? Homo quidam
interl.|
Deus qui paterne diligit omnes quos creavit
marg.|
HOMO
QUIDAM. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
marg.|
Ut simpliciter hec parabola est non de gentibus et de Iudeis, sed de peccatoribus et iustis, ut post ea Dominus disseritr:"Amen dico vobis quia publicani et meretrices precedunt vos in regno Dei".
r Cf. Mt. 21, 31.
habebat duos filios
interl.|
populos
et accedens ad primum
interl.|
gentilem qui ab Noe
interl.|
quia prius fuit gentilis quam Iudeus
dixit:
interl.|
non in auribus sed dans intellectum in sensibus
Fili, vade hodie
interl.|
in tempore huius seculi
operare39 in vineam meam40.
39 operare ΩJ
Li446@ Rusch Weber
] operari
Cor3
(vel)
40 vineam meam
Li446@ Li446 Rusch
] vinea mea
Weber
interl.|
quod tibi non vis alii ne feceris
marg.|
VADE
HODIE
ET
41
OPERARE. Ex quo homo conditus est legem habuit: ‘Quod tibi non vis fieri alii ne feceris’s.
s Cf. Tb. 4, 16: « Quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias ».
41 sic
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 21,29
Ille autem respondens ait:
interl.|
superbe cum bonum reliquit et malum elegit
Nolo.
interl.|
hic liberum arbitrium
Postea autem
interl.|
in adventu Christi
penitentia motus abiit in vineam
interl.|
sermonis contumaciam labore correxit
et42
42 in vineam et
Rusch
]
om. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 21,30
accedens43 ad alterum
43 accedens
Rusch
] + autem
Li446@ Li446 Weber
interl.|
Iudeum qui ab Abraham
dixit similiter. At ille respondens ait:
interl.|
Moysi
Eo, domine,
interl.|
omnia quecumque dixeris faciemus
et non ivit.
interl.|
quia filium extra vineam interfecit
Numérotation du verset
Mt. 21,31
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus.
interl.|
ut suo iudicio damnentur
marg.|
DICUNT
EI
PRIMUS. In quibusdam codicibus habetur pro primus ‘novissimus’. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando vel subterfugiendo nolunt dicere quod sentiunt, ut et de baptismo Ioannis.
Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani
interl.|
ut Mattheus
et meretrices
interl.|
ut Maria
precedunt44 vos in regno45 Dei.
44 precedunt ΩJ
Rusch Weber
] precedent Cor3 (vel Ieronymus)
Li446@
45 regno
Cor3
(vel)
Rusch Weber
] regnum ΩJ
interl.|
in celo vel Ecclesia
interl.|
quare?
Numérotation du verset
Mt. 21,32
Venit enim ad vos Ioannes46 in via iustitie
46 ad vos – Ioannes
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
interl.|
predicata, id est Christo vel preceptis Dei
marg.|
IOANNES
IN
VIA. Ioannem Iudei contemnentes, nec viam iustitie comprehenderunt, nec de operibus malis penitentiam egerunt.
et non credidistis ei. Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes
interl.|
viam iustitie quam predicavit
marg.|
VOS
AUTEM. GREGORIUS. Quia aperte nolebant respondere sapientie, in parabolis capiuntur.
nec penitentiam habuistis postea47 ut crederetis ei.
47 postea Li446@ Li446
Rusch
Weber] post Li446@*
interl.|
saltem post completam eius prophetiam
Numérotation du verset
Mt. 21,33
Aliam parabolam
interl.|
ubi mortem suam eis improperavit
audite:
interl.|
vel: ‘locutus est’
Homo erat paterfamilias
interl.|
Dominus Sabaoth
qui plantavit48 vineam
48 plantavit
Li446@ Rusch Weber
] planuit
Li446@
*
marg.|
VINEAM. De qua Isaiast: «Vinea Domini Sabaoth domus Israel est».
t Cf. Is. 5, 7 (
Vetus latina,
p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vineam enim Domini exercituum... ».
et sepem49
49 sepem Li446@ (marg.) Li446
Rusch
Weber] spem Li446@
interl.|
communitionem, scilicet terram promissionis
interl.|
murum urbis, vel angelorum custodiam, vel bellicorum virorum ut David et Machabeorum
circumdedit ei et fodit
marg.|
FODIT. In fossione timor notatur, quia precepta illa legalia non amore sed timore servabant.
in ea torcular
interl.|
imposuit ei tormenta legalia per que cogeretur ad bene vivendum
et edificavit turrim
interl.|
templum
et locavit eam agricolis
interl.|
qui supra operarii in vinea
et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954va ; facsim., p. 68a} peregre profectus est.
interl.|
non mutando locum sed operandi relinquens liberum arbitrium
Numérotation du verset
Mt. 21,34
Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954va ; facsim., p. 68a}
TEMPUS
FRUCTUM. Bene tempus fructuum non fructus, quia nullus fuit in illo contumaci populo.
misit servos suos
interl.|
Moysen et Aaron legiferos
ad agricolas
interl.|
qui se male colebant
ut acciperent fructus eius.
interl.|
ut inquirerent fructum legis
Numérotation du verset
Mt. 21,35
Et agricole, apprehensis servis eius,
interl.|
legis custodibus
alium ceciderunt,
interl.|
ut Ieremiam
alium occiderunt,
interl.|
ut Isaiam
alium vero lapidaverunt.
interl.|
ut Zachariam quem occiderunt inter templum et altare
Numérotation du verset
Mt. 21,36
Iterum misit alios servos plures prioribus
interl.|
prophetarum choros
et fecerunt illis similiter.
Numérotation du verset
Mt. 21,37
Novissime autem
interl.|
adhuc locum dat penitentie
marg.|
NOVISSIME
AUTEM. Vide patris familias patientiam qui exspectat ad penitentiam.
misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur
marg.|
Verebuntur. Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est.
forsitan50 filium meum.
50 forsitan ΩJ
Rusch
]
om. Cor3
(Ieronimus Rabanus anti. non habent hic sed est in Lc. 20, 13)
Li446@ Li446 Weber
interl.|
non de ignorantia, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini referuetur
Numérotation du verset
Mt. 21,38
Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres.
marg.|
HIC
EST
HERES. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam sed per invidiam occidisse Iesum, cum scirent eum esse cui dicitur: «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam»u. Unde et consulentes sibi aiebant: «Si dimittimus eum sic»v etc.
u Ps. 2, 8.
v Io. 11, 48.
Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius.
marg.|
ET
HABEBIMUS
HEREDITATEM. Hereditas Christi quam resurgens possedit Ecclesia est quam moliebantur preripere Iudei, dum fide eius extincta iustitiam que ex lege est, gentibus persuadere conabantur.
Numérotation du verset
Mt. 21,39
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
interl.|
quia extra portam passus est vel prius a cordibus incredulorum repulsus, deinde crucifigetur
marg.|
ET
EIECERUNT
EXTRA. Marcus mutat hunc ordinem dicens: «Occiderunt et eiecerunt extra vineam»w, quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt et gentibus miserunt.
w Mc. 12, 8.
Numérotation du verset
Mt. 21,40
Cum ergo venerit
interl.|
iudicaverit
dominus vinee quid faciet agricolis illis51?
51 illis Li446
Rusch
Weber] suis Li446@
interl.|
non ignorans querit, sed ut sua responsione eos condemnet
marg.|
QUID
FACIET. HIERONYMUS. Alii videntes contra se dictum, dixerunt secundum Lucam: «Absit»x cum etiam secundum Marcumy Dominus a se dixisset: ‘’Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis’’.
x Lc. 20, 16.
y
Revera: Mt. 21, 41: « Aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis » ; cf. Mc. 12, 9: « Quid ergo faciet dominus vinee? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis ».
marg.|
Mystice: Cuique vinea locatur colenda, cum mysterium baptismi datur, quod operando exerceat. Mittitur servus unus et alter, cum lex psalmus propheta legitur, quorum monitu bene operetur. Sed missus ceditur, eicitur, cum sermo contemnitur, vel - quod peius est - blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui Filium Dei conculcaverit, et spiritui gratie contumeliam fecerit. Perdito malo, vinea alii datur, cum donum gratie quod superbus perdit humilis accipit.
Numérotation du verset
Mt. 21,41
Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis
interl.|
Ecclesiam de aliis nationibus eliget
qui reddant ei fructum temporibus suis.
interl.|
verbi vel facti pro competentia temporis
Numérotation du verset
Mt. 21,42
Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt
marg.|
LAPIDEM
QUEM. Quia vinea aliis locabitur, affirmat prophetico exemplo.
Lapidem
, id est Christum cuius fidem et iustitiam contempserunt.
edificantes
interl.|
suas traditiones
marg.|
EDIFICANTES. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur.
hic factus est in caput anguli.
interl.|
duos populos in se uno condens
A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
interl.|
non humanis viribus, sed Dei potentia
Numérotation du verset
Mt. 21,43
Ideo dico {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954va ; facsim., p. 68a} vobis
interl.|
concludo ex vestra concessione et prophetica auctoritate
quia auferetur a vobis
interl.|
a Iudeis
regnum Dei
interl.|
sacra Scriptura
interl.|
ut non sitis quod esse presumabitis
et dabitur genti
interl.|
gentilibus
facienti fructus eius.
interl.|
opera
Numérotation du verset
Mt. 21,44
Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
marg.|
ET
QUI
CECIDERIT etc. Qui credit, et tamen peccat, cadit super illum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 954vb ; facsim., p. 68b} lapidem et non conteritur, sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum qui modo contemnit, et iniuriis afficit, nec dum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in iudicio opprimit, cum dicit: «Ite in ignem eternum»z.
z Mt. 25, 41.
super quem vero ceciderit conteret eum.
Numérotation du verset
Mt. 21,45
Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.
interl.|
illas parabolas
Numérotation du verset
Mt. 21,46
Et querentes eum tenere
marg.|
ET
QUERENTES
EUM etc. Quasi mentientem interficere querunt, in quo vera probantur, que dixerat. Ipse est enim heres, illi pravi coloni, qui solo humano terrore retardantur, donec veniret hora eius.
marg.|
Mystice: Principes et scribe querunt manum mittere in Iesum, nec audent timore, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis veritatem, quam non diligit propter bonos cohabitantes,"vel erubescit vel timet impugnare. Qui tamen, sicut de stultissima avium struthioneaa, Dominus ait: «Cum tempus venerit in altum alas erigit»ab, quia persequendo Ecclesiam quasi Deum cruci addicere et ostentui gaudebit habere".ac
aa stultissima avium] Cf.
M. Aurelius Olympius Nemesianus (dubium),
De aucupio (fragmenta duo apud Gybertum Longolium seruata)
, p. 203: « Et tetracem, Romae quem nunc uocitare taracem coeperunt, avium est multo stultissima ». Cf.
Augustinus Hipponensis
, Adnotationes in Iob, c. 39, CSEL 28,2, J. Zycha, 1895, p. 509-628 (CPL 0271), hic p. 619.
ab Iob. 39, 18
ac
Rabanus Maurus
, Expositio in Matthaeum, lib. 6, CCCM 174A, p. 569.8 sqq.: « Sed et hoc quod principes sacerdotum, scribae ac seniores manum mittere
quaerentes
in Iesum, timore turbae retinentur, cotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis
unitatem propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem aut erubescit aut timet inpugnare. Qui tamen, sicut de stultissima auium strutione Dominus ait: « Cum tempus fuerit, in altum alas erigit », quia persequendo Ecclesiam quasi Dominum cruci addicere et ostentui gaudebit habere » =
Beda Venerabilis,
In Marci euangelium expositio, lib. 3, cap. 12, p. 586.1753-587.1762 =
Beda Venerabilis,
In Lucae evangelium expositio, lib. 5, cap. 20, p. 356.2408-2415.
timuerunt turbas quoniam52 sicut prophetam eum habebant.
52 quoniam
Cor3
(vel)
Li446@ Li446 Rusch Weber
] quia ΩJ
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_21)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_21)
Notes :