Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 

Et egressus Iesus de templo
ibat. Et accesserunt1 discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
1 accesserunt Rusch Weber ] + ad eum Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 24,2 

Ipse autem respondens ait illis2: Videtis hec omnia?
2 ait illis Rusch ] dixit eis Li446@ Li446 Weber
Amen dico vobis, non relinquetur hic3 lapis super lapidem qui non destruatur.
3 hic Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,3 

Sedente autem eo
super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli eius4 secreto
4 eius Li446@ Rusch ] om. Weber
dicentes: Dic nobis5 quando hec erunt et quod signum6 adventus tui et consummationis seculi?
5 nobis Li446 Rusch Weber] vobis Li446@ |
6 signum Li446 Rusch Weber] + erit Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,4 

Et7 respondens Iesus dixit eis8: Videte ne quis vos seducat.
7 Et Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
8 eis Li446 Rusch Weber] illis Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 24,5 

Multi enim venient
in nomine meo
dicentes: Ego sum Christus et multos seducent9.
9 et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,6 

Audituri enim estis
prelia
et opiniones preliorum.
Videte ne turbemini.
Oportet enim hec fieri
sed nondum est finis10.
10 est finis Rusch Weber ] statim finis Li446@ , statim est finis Li446
Numérotation du verset Mt. 24,7 

Consurget enim gens in gentem
et regnum in regnum
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
Numérotation du verset Mt. 24,8 

Hec autem11 initia sunt dolorum.
11 autem Rusch ] + omnia Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,9 

Tunc tradent
vos
in tribulationem et occident vos et eritis odio
omnibus gentibus12
12 gentibus Rusch Weber ] hominibus Li446@ Li446
propter13 nomen meum.
13 propter Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,10 

Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent
et odio habebunt invicem.
Numérotation du verset Mt. 24,11 

Et multi pseudo prophete surgent
et seducent multos.
Numérotation du verset Mt. 24,12 

Et quoniam abundabit
iniquitas
refrigescet caritas multorum.
Numérotation du verset Mt. 24,13 

Qui autem perseveraverit14
14 perseveraverit Li446 Li446@ Rusch ] permanserit Weber
usque in finem
hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 24,14 

Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
in testimonium
omnibus gentibus
et tunc
veniet consummatio.
Numérotation du verset Mt. 24,15 

Cum ergo videritis abominationem desolationis
que dicta
est a Daniele15 a propheta stantem in loco sancto
0 Cf. Dn. 9, 27.
15 Daniele Li446@ Rusch ] Danihelo Weber
qui legit
intelligat:
Numérotation du verset Mt. 24,16 

Tunc qui in Iudea
sunt fugiant ad montes
Numérotation du verset Mt. 24,17 

et qui in tecto non descendat tollere aliquid
de domo sua
Numérotation du verset Mt. 24,18 

et qui in agro
non revertatur
tollere tunicam suam.
Numérotation du verset Mt. 24,19 

Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset Mt. 24,20 

Orate autem
ut non fiat fuga vestra16 hieme vel sabbato.
16 vestra Rusch Weber ] nostra Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,21 

Erit enim tunc
tribulatio magna
qualis non17 fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
17 non Li446 Rusch Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,22 

Et nisi18 breviati fuissent dies illi,
18 nisi Li446 Rusch Weber] + in Li446@
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
Numérotation du verset Mt. 24,23 

Tunc
si quis vobis
dixerit: Ecce hic Christus
aut illic,
nolite ei19 credere.
19 ei Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,24 

Surgent enim pseudo christi et pseudo prophete
et dabunt signa magna
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
etiam electi.
Numérotation du verset Mt. 24,25 

Ecce predixi vobis.
Numérotation du verset Mt. 24,26 

Si ergo dixerint vobis:
Ecce in deserto est
nolite exire,
ecce in penetralibus20 nolite credere.
20 penetralibus Rusch ] penetrabilibus Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,27 

Sicut enim fulgur
erit21 ab oriente
21 erit Rusch ] exit Li446@ Li446 Weber
et paret usque in occidentem,
ita erit22 adventus Filii hominis.
22 erit Li446@ Cas574 Rusch] + et Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 24,28 

Ubicumque fuerit corpus
illuc23 congregabuntur24 aquile.
23 illuc Rusch Weber] illic Li446@ Li446 |
24 congregabuntur Rusch Weber ] + et Li446@ Li446 |
Numérotation du verset Mt. 24,29 

Statim autem post tribulationem dierum illorum
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
et stelle cadent de celo
et virtutes celorum
commovebuntur
Numérotation du verset Mt. 24,30 

et tunc parebit25 signum Filii hominis in celo
25 parebit Rusch Weber ] apparebit Li446@ Li446
et tunc plangent omnes tribus terre
et videbunt Filium hominis venientem
in nubibus celi
cum virtute multa et maiestate.
Numérotation du verset Mt. 24,31 

Et mittet angelos suos cum tuba
et voce magna
et congregabunt26 electos eius
26 congregabunt Li446@ Rusch Weber ] congrabunt Li446@ *
a quatuor ventis,
a summis27 celorum usque ad terminos eorum.
27 a summis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,32 

Ab arbore autem fici discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia28 nata scitis quia prope est estas.
28 folia Li446@ Li446 Rusch Weber] filia Li446@*
Numérotation du verset Mt. 24,33 

Ita et vos cum videritis hec omnia
scitote quia prope est in ianuis.
Numérotation du verset Mt. 24,34 

Amen dico vobis
quia non preteribit
hec generatio29 donec omnia30 fiant.
29 hec generatio Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446 |
30 omnia Li446 Rusch ] + hec Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,35 

Celum
et terra transibunt
verba autem31 mea non preteribunt.
31 autem Li446@ Li446 Rusch ] vero Weber
Numérotation du verset Mt. 24,36 

De die
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
nisi Pater solus.
Numérotation du verset Mt. 24,37 

Sicut autem in diebus Noe
ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,38 

Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
et bibentes32
32 bibentes Rusch Weber ] + et Li446@ Li446
nubentes et nuptum33 tradentes usque ad eum diem quo intravit34 in arcam Noe
33 nuptum Cor3 (al.) Rusch Weber ] nuptui ΩJ Li446@ |
34 intravit Rusch ] introivit Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,39 

et non cognoverunt
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Numérotation du verset Mt. 24,40 

Tunc
duo
erunt in agro,
unus assumetur et unus relinquetur.
Numérotation du verset Mt. 24,41 

Due molentes in mola,
una assumetur
et altera35 relinquetur.
35 altera Li446 Rusch ] una ΩJ Li446@ Weber
Duo in lecto,
unus assumetur et alter36 relinquetur37.
36 alter Rusch ] unus ΩJ Li446@ Li446 |
37 duo...relinquetur ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit) Weber |
Numérotation du verset Mt. 24,42 

Vigilate ergo
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
Numérotation du verset Mt. 24,43 

Illud autem scitote,
quoniam si sciret paterfamilias
qua hora fur
venturus esset, vigilaret utique
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Mt. 24,44 

Ideoque38* et vos estote parati
38 Ideoque Li446@ Weber ] Ideo Rusch
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset Mt. 24,45 

Quis, putas,
est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus
super familiam suam
ut det illis cibum in tempore?
Numérotation du verset Mt. 24,46 

Beatus ille servus39 quem cum venerit dominus eius
39 ille servus Cas239 Rusch] inv. Cas574
invenerit sic facientem.
Numérotation du verset Mt. 24,47 

Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
constituet eum.
Numérotation du verset Mt. 24,48 

Si autem dixerit malus servus ille40 in corde suo41: Moram facit dominus meus venire
40 servus ille] inv. Cas239 Cas574 |
41 in corde suo Cas239 Rusch] om. Cas574 |
Numérotation du verset Mt. 24,49 

et ceperit42 percutere conservos suos,
42 ceperit Cas239 Cas574 Li446 Rusch Weber] + et Li446@
manducet autem et bibat cum ebriosis43,
43 ebriosis Cas239 Li446@ Rusch] ebriis Weber
Numérotation du verset Mt. 24,50 

veniet44 dominus servi illius in die qua non sperat
44 veniet Cas239 Rusch] + autem Cas574
et hora qua45 ignorat
45 et... qua Cas239 Rusch ] hora quam Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,51 

et dividet eum,
partemque eius
ponet cum hypocritis.
Illic erit fletus
et stridor dentium.

Capitulum 24

Numérotation du verset Mt. 24,1 
Et egressus Iesus de templo
marg.| ET  EGRESSUS  IESUS. Non relinquetur lapis super lapidem. Mystice: Recedente Domino de templo omnia legis edificia et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil possita Iudeis impleri. Divinitus autem provisum est ut crescente evangelii gratia, templum illud cum suis cerimoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus iudaismi occasionem haberet.
marg.| Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione.
ibat. Et accesserunt1 discipuli eius ut ostenderent ei edificationes templi.
1 accesserunt Rusch Weber ] + ad eum Li446@ Li446
interl.| non ignotas, sed tamquam admirans, quia videbatur quod numquam destrueretur tale opus et frustra esset comminatio Christi
Numérotation du verset Mt. 24,2 
Ipse autem respondens ait illis2: Videtis hec omnia?
2 ait illis Rusch ] dixit eis Li446@ Li446 Weber
interl.| videtis tam firmam edificationem
Amen dico vobis, non relinquetur hic3 lapis super lapidem qui non destruatur.
3 hic Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| quod quadragesimo secundo anno post passionem Domini factum est a Romanis
Numérotation du verset Mt. 24,3 
Sedente autem eo
interl.| quasi contrarius civitati
marg.| SEDENTE  AUTEM. Ubi Marcus ait: «Contra templum»a. Sedet contra templum, cum de ruina eius et excidio gentis disputat, ut et corporis situs verbis suis congruat.
a Mc. 13, 3.
marg.| Mystice: Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens, superborum detestatur arrogantiam.
super montem Oliveti
interl.| id est super fructiferam Ecclesie celsitudinem
accesserunt ad eum discipuli eius4 secreto
4 eius Li446@ Rusch ] om. Weber
interl.| Marcus ait: «Petrus et Iacobus et Ioannes et Andrea»b
b Mc. 13, 3.
dicentes: Dic nobis5 quando hec erunt et quod signum6 adventus tui et consummationis seculi?
5 nobis Li446 Rusch Weber] vobis Li446@
6 signum Li446 Rusch Weber] + erit Li446@
marg.| DIC  NOBIS etc. Quia dixit omnia destruenda tempus et signa destructionis querunt.
marg.| Tria querunt: quo tempore destruenda Hierusalem sit? Quo venturus Christus? Quo consummatio seculi ventura sit?
Numérotation du verset Mt. 24,4 
Et7 respondens Iesus dixit eis8: Videte ne quis vos seducat.
7 Et Li446 Rusch Weber] om. Li446@
8 eis Li446 Rusch Weber] illis Li446@
interl.| ne quis persuadeat quasi hec omnia mox sint futura
marg.| VIDETE  NE. Cum hoc fient ne putemus instare diem Domini cuius signum perspicue ponitur in sequentibus.
marg.| Premunit ne turbentur, vel deficiant per deceptionem ut per Simonem magum, vel per tribulationem et persecutionem ut per Neronem. Nota hec venientia ante excidium Hierusalem, similia sunt et eadem vere his que fient in consummatione seculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.
Numérotation du verset Mt. 24,5 
Multi enim venient
interl.| Antichristi pro Christo, quorum primus Simon Magus cui omnes in Samaria auscultabant dicentes: ‘Hec virtus Dei magna est’c
c Cf. Act. 8, 9-10: « Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samarie, dicens se esse aliquem magnum: cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna ».
marg.| MULTI  ENIM  VENIENT. Imminente Hierusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum qui preter alia falsa dicerent instare diem Domini.
in nomine meo
interl.| ante horum completionem
dicentes: Ego sum Christus et multos seducent9.
9 et ... seducent Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| hic temptatio
Numérotation du verset Mt. 24,6 
Audituri enim estis
interl.| ante excidium
marg.| AUDITURI. Hec in Iudea a passione Domini abundaverunt, quibus ne territi apostoli Hierusalem et iudeam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duo annos.
prelia
interl.| que ad hostes
et opiniones preliorum.
interl.| exspectationes ut rumores
interl.| in Luca: ‘Seditionesque’d ad cives
d Lc. 21, 9: « Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis ».
Videte ne turbemini.
interl.| Iudeam desereatis
interl.| quantum ad prelia
Oportet enim hec fieri
interl.| constat hec omnia contigisse tempore iudaice seditionis ante ultimam provincie eversionem
10 est finis Rusch Weber ] statim finis Li446@ , statim est finis Li446
Numérotation du verset Mt. 24,7 
Consurget enim gens in gentem
marg.| CONSURGET  GENS. etc. Mystice: Regnum surget in regnum, et pestilentia eorum quorum sermo ut cancer serpit. Et fames, verbi Dei, commotio terre, et a fide separatio. Ultima enim tribulatio multis prevenitur, et per crebra mala indicantur mala perpetua. Et ideo post bella et seditiones non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957rb ; facsim., p. 73b} statim finis, quia multa mala debent precurrere ut nuntient mala sine fine. Eorum autem alia e celo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. ‘Surget gens’, ecce perturbatio hominum. ‘Terremotus’, ecce respectus ire desuper. ‘Pestilentia’, ecce inequalitas corporum. ‘Fames’, ecce sterilitas terre. ‘Terrores de celo et tempestates’e - secundum Lucam - ecce inequalitas aeris. Omnia ergo consummanda conturbantur, ut qui in omnibus deliquimus in omnibus feriamur. Unde: ‘Pugnabit pro eo orbis terre contra insensatos’f.
e Cf. Lc. 21, 11: « Et terremotus magni erunt per loca, et pestilentie, et fames, terroresque de celo, et signa magna erunt ».
f Sap. 5, 21: « Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos ».
et regnum in regnum
interl.| Audituri estis prelia et opiniones etc. Consurgent enim gens
et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca.
interl.| he sunt partes preliorum
Numérotation du verset Mt. 24,8 
Hec autem11 initia sunt dolorum.
11 autem Rusch ] + omnia Li446@ Li446 Weber
interl.| futurorum
marg.| HEC  AUTEM. Hec autem omnia sunt initia non consummatio quasi preconia Antichristi vel excidii urbis. Hec partim ad eversionem Iudeorum, partim ad diem iudicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverant de utroque.
Numérotation du verset Mt. 24,9 
Tunc tradent
interl.| ministris
marg.| TUNC  TRADENT. Quo merito hec Iudeis eveniant subdit, quia post occisionem Christi nominis et fidei eius precones per secuti sunt.
vos
interl.| exercendos
in tribulationem et occident vos et eritis odio
interl.| per apostolos omnium credentium persona signatur
omnibus gentibus12
12 gentibus Rusch Weber ] hominibus Li446@ Li446
interl.| in fine mundi similes apostolis tribulationibus sunt probandi
propter13 nomen meum.
13 propter Li446 Rusch Weber] om. Li446@
interl.| propter assertionem veritatis
Numérotation du verset Mt. 24,10 
Et tunc scandalizabuntur multi
interl.| discedent a fide timore vel portentis vel immanitate tormentorum
et invicem tradent
interl.| gladio Domini ab invicem separante eos quod in principio predicationis factum est, maxime tempore Antichristi est futurum
et odio habebunt invicem.
interl.| frater infidelis fratrem fidelem
Numérotation du verset Mt. 24,11 
Et multi pseudo prophete surgent
interl.| ut miraculis seducant
marg.| ET  MULTI etc. Quidam hoc ad eversionem Iudeorum referunt. Sed tunc inter eos quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio, melius hoc accipitur de hereticis quorum primus Simon magus fuit. Extremus maior omnibus Antichristus est. Diligenter intuendum est quod signorum ad excidium urbis quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus que ex illo tempore erant secutura, sive de excidio Hierusalem, sive de adventu suo.
et seducent multos.
interl.| hoc tempore iudaice vastitatis, plene tempore Antichristi
Numérotation du verset Mt. 24,12 
Et quoniam abundabit
interl.| unde Apostolus: ‘Erunt homines amantes seipsos’.g
g Cf. 2Tim. 3, 2: « Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti ».
iniquitas
interl.| infidelitas
refrigescet caritas multorum.
interl.| pro tribulatione que ante tribulationem videbature calere vel calebat utcumque in pace
Numérotation du verset Mt. 24,13 
Qui autem perseveraverit14
14 perseveraverit Li446 Li446@ Rusch ] permanserit Weber
interl.| in fide et caritate
interl.| quocumque tempore incipiat
usque in finem
interl.| usque in finem presentis vite
hic salvus erit.
Numérotation du verset Mt. 24,14 
Et predicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
interl.| edificatorium Ecclesie ante finem mundi, sicut ante destructionem Hierusalem per apostolos
marg.| ET  PREDICABITUR etc. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione sue gentis contristanda, hec solacio relevat, ut scirent multo plures socios gaudii eterni de toto orbe colligendos.
marg.| Adhuc tenete hoc signum quod non instet dies Domini vel desolatio Hierusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint preter duos Iacobos, qui prius in Iudea interfecti sunt. Dispersi inquam ut si dolerent de perditione sue gentis, solacium habeant plures socios de omni gente collectos.
in testimonium
interl.| sue damnationis
omnibus gentibus
interl.| non credentibus
et tunc
interl.| post hec omnia
veniet consummatio.
interl.| non statim, sed non prius
Numérotation du verset Mt. 24,15 
Cum ergo videritis abominationem desolationis
interl.| hominem peccati qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus qui destruet et ad solitudinem rediget suscepturos se
marg.| ABOMINATIONEM etc. [c] Vel si de excidio urbis abominatio, id est idolum. [a] Pilatus enim posuit imaginem Cesaris in templo desolato. [b] Vel hoc dicitur de statua Adriani equestris que in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.h
h Cf. Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120/3, p. 597.107-598.117: « Pro eo quod marcus ait, stantem ubi non debet, in Matheo scriptum est,   stantem in loco sancto , quod unum omnimodis idem que significat quia nimirum in loco sancto non debet abominatio stare desolationis. Quando autem ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de antichristo accipi [a] aut de imagine caesaris quam pilatus posuit in templo [b] aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. [c] Abominatio quoque secundum veterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit ».
Cf.   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 7, CCCM 174, p. 620.80-621.98: « Pro eo quod in Matthaeo scriptum est   stantem in loco sancto , in Marco scriptum est stantem ubi non debet, quod unum omnimodis idem que significat, quia nimirum in loco sancto non debet abhominatio stare desolationis. Quando ad intellegentiam prouocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Legimus autem in Danielo hoc modo: Et in medio ebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina et in templo desolationum abhominatio erit usque ad consummationem temporis et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc et Apostolus loquitur, quod homo iniquitatis aduersarius elevandus sit contra omnem qui dicitur Deus et culturam, ita ut audeat stare in templo Dei et ostendere, quod ipse Dominus sit, cuius aduentus secundum operationem Satanae destruat eos et ad solitudinem redigat, qui se susceperint. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi aut de [a] imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo, [b] aut de Adriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. [c] Abhominatio quoque secundum ueritatem Scripturarum idolum nuncupatur, et idcirco additur"desolatio", quod in desolato templo atque deserto idolum positum est ».
Cf.   Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2, CCSL 77, p. 225.437-226.453: « Quando ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est. legimus autem in danihelo hoc modo: et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. de hoc et apostolus loquitur quod homo iniquitatis et aduersarius elevandus sit contra omne quod dicitur deus, aut quod colitur ita ut audeat stare in templo dei et ostendere quod ipse sit deus, cuius aduentus secundum operationem Satanae destruat eos et ad dei solitudinem redigat qui se susceperint. potest autem simpliciter aut de antichristo accipi aut de imagine caesaris quam [a] pilatus posuit in templo aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. [b] abominatio quoque secundum ueterem scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit ».
que dicta
interl.| predicta
est a Daniele15 16 propheta stantem in loco sancto
15 Daniele Li446@ Rusch ] Danihelo Weber
16 Cf. Dn. 9, 27.
interl.| in templo Dei vel ubi non debet secundum Marcum quod idem signat
interl.| illam prophetiam vel sequentiam
intelligat:
interl.| in cofessione fidei
interl.| vel dimissa occidente littera et iudaica pravitate eternis appropient montibus
Numérotation du verset Mt. 24,16 
Tunc qui in Iudea
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957va ; facsim., p. 74a} TUNC  QUI  IN  IUDEA. Hec ad litteram facta sunt cum appropinquante exterminio Iudeorum oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippe qui parebat Romanis.
marg.| Mystice: Tunc , id est cum hereses et flagitia regnare ceperint inter sanctos, et pacem eorum distrahere, quanto plures vident sequi prava, tanto altius virtutes petant.
sunt fugiant ad montes
interl.| virtutum culmen altius ascendant
Numérotation du verset Mt. 24,17 
et qui in tecto non descendat tollere aliquid
interl.| qui excedit carnem animo non redeat ad aliquos actus pristine conservationis
de domo sua
interl.| carne vel mundo
Numérotation du verset Mt. 24,18 
et qui in agro
interl.| qui operatur in Ecclesia
non revertatur
interl.| qui exierit civitatem huius mundi non revertatur
tollere tunicam suam.
interl.| id est rem secularem qua se exuit ut nudus Christum sequaturi
i Cf. Hieronymus , Epistolae, Ep. 125, CCSL 56, p. 142, § 20.6: « si habes substantiam, uende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es ; nudum christum nudus sequere ».
Numérotation du verset Mt. 24,19 
Ve autem pregnantibus
interl.| ve ambitionis paritutorum
marg.| VE  AUTEM  PREGNANTIBUS etc. Quia sarcina gravate fugere non poterunt. In isto qui in Iudea sunt fugiant ad montes concordat Lucas. Cetera videtur aliter dicere, ita et qui in medio eius discedant. Sed quomodo cum predixit evangelista circumdari Hierusalem ab exercitu, qui in medio sunt, id est cum ita urgebit periculum ut evadi non possit, discedant, id est non capiantur desiderio huius seculi in aliam vitam migrare parati? Idem quod alii dixerunt in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua, hoc est nullo affectu inclinentur ad carnem. Et hoc quod Lucas ait: «Et qui in regionibus non intrent in eam»j, id est qui iam bono proposito cordis extra illam facti sunt, non eam rursus carnali cupiditate desiderent. Hoc alii, et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam hoc est iterum involvi curis quibus exutus erat.
j Lc. 21, 21.
marg.| Graves anime peccatis et que nutriunt, id est imperite Antichristum effugere non poterunt. Vel ve illis qui sua germina non produxerunt in virum perfectum.
et nutrientibus in illis diebus.
interl.| divitias quas adepti sunt foventibus, quia sarcina gravati fugere non potuerunt
interl.| quia initia fidei habent et egens nutrimento magistrorum
Numérotation du verset Mt. 24,20 
Orate autem
interl.| non tunc primo incipiatis declinare a malo cum morte preveniente iudicium Dei non potestis effugere
marg.| ORATE  AUTEM. Si de captivitate orent ne fuga eorum sit hieme vel sabbato. Quia in altero prohibet duritia frigorum ad solitudines fugere, et in desertis latitare. In altero transgressio legis est si fugere volunt, vel mors si remanent. Spiritualiter autem precipitur ut non frigescat fides in Deum et caritas, neque otiosi in opere torpeamus virtutum sabbato. Hanc sententiam Lucas illustrat. Dicit enim: «Attendite vobis ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite, et superveniat in vos dies illa repentina»k. Vigilate itaque omni tempore ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt. Ad hiemem pertinent cure que tristes sunt, ut hiems, crapula et ebrietas ad sabbatum, quia in eis deliciis affluere mos erat Iudeis ignari veri sabbati.
k Lc. 21, 34.
ut non fiat fuga vestra17 hieme vel sabbato.
17 vestra Rusch Weber ] nostra Li446@
interl.| quia hec tempora non sunt itineri convenientia
Numérotation du verset Mt. 24,21 
Erit enim tunc
interl.| hoc proprie temporibus Antichristi
tribulatio magna
interl.| cuius non concuciatur fidem cum persecutor pietatis erit operator virtutum
qualis non18 fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
18 non Li446 Rusch Weber] numquam Li446@
Numérotation du verset Mt. 24,22 
Et nisi19 breviati fuissent dies illi,
19 nisi Li446 Rusch Weber] + in Li446@
marg.| ET  NISI etc. Que ergo spes electis nisi gratia Dei, que dat patientiam piis ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hec tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur.
marg.| BREVIATI. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hec mala tribus annis et dimidio tantum.
non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.
interl.| ne desperent
Numérotation du verset Mt. 24,23 
Tunc
interl.| in illa pressura
si quis vobis
interl.| vestris imitatoribus
dixerit: Ecce hic Christus
interl.| apud Arianos
marg.| ECCE  HIC  CHRISTUS. Habet una quecumque heresis vel certas mundi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957vb ; facsim., p. 74b} partes. Unde dicitur:   Ecce hic, ecce illic . Vel in occultis aut in obscuris conventiculis, curiositatem hominum decipit. Unde dicitur:   Ecce in cubilibus ecce in deserto .
marg.| Multi erunt qui non credunt Christum esse communem salutem omnium sed quorumdam. Unde dicitur: Hic aut illic .
aut illic,
interl.| apud donatistas vel huiuscemodi
nolite ei20 credere.
20 ei Rusch ] om. Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 24,24 
Surgent enim pseudo christi et pseudo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 957vb ; facsim., p. 74b} prophete
interl.| membra eius qui se efferet super omne quod dicitur Deus aut quod colitur
et dabunt signa magna
interl.| aliquid magni significantia
et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest
marg.| SI  FIERI  POTEST. Id est si aliquo modo fieri posset, ut Dei prefinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis.
etiam electi.
marg.| ELECTI. Non quod divina electio frustretur, sed qui iudicio humano videntur electi.
Numérotation du verset Mt. 24,25 
Ecce predixi vobis.
interl.| ut prescii vigiletis
Numérotation du verset Mt. 24,26 
Si ergo dixerint vobis:
interl.| quia premoniti estis
Ecce in deserto est
interl.| Christus moratur in dogmate gentilium philosophorum
marg.| ECCE  IN  DESERTO etc. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora precepta fidei aliis non omnibus. Unde dicitur:   In penetralibus .
marg.| Nolite credere quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides eius ab oriente in occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine orientis et occidentis totum orbem designat.
nolite exire,
interl.| a fide ad doctrinam eorum
ecce in penetralibus21 nolite credere.
21 penetralibus Rusch ] penetrabilibus Li446@ Weber
interl.| hereticorum qui se iactant arcana Dei nosse
Numérotation du verset Mt. 24,27 
Sicut enim fulgur
interl.| contra hoc quod dixit: Ecce in penetralibus
marg.| SICUT  FULGUR. Pro manifestatione et claritate inter nubi la vel noctem huius seculi. Stultum est ergo eum querere in parvo loco, vel in abscondito qui totius mundi lumen est. Et ne loci in quo futurus est essemus ignari ait. Ubicumque fuerit corpus, id est in celum quo hinc levavit corpus susceptum, quia: ‘Rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus’l. De naturali exemplo Christi astruit sacramentum. Aquile et vultures dicuntur trans marina sentire cadavera ibique congregari. Nonne ergo nos rationales congregabimur ad eum qui ut   fulgur erit . Vel per corpus quod significantius dicitur cadaver quod morte cadat, passionem Christi intellige. Ad quam provocamur ut ubicumque legitur congregemur, et per illam venire possimus ad verbum Dei.
l Cf. 1Th. 4, 17: « Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus ».
marg.| Vel sancti sunt aquile qui innovantur consumpta vetustate ad petram qui est Christus.
erit22 ab oriente
22 erit Rusch ] exit Li446@ Li446 Weber
interl.| cunctis videntibus non in secreto
et paret usque in occidentem,
interl.| contra quod dixit: Ecce hic, ecce illic
ita erit23 adventus Filii hominis.
23 erit Li446@ Cas574 Rusch] + et Li446 Weber
interl.| nec uno loco, nec occultus erit adventus Christi, sed in toto orbe manifestabitur
Numérotation du verset Mt. 24,28 
Ubicumque fuerit corpus
interl.| verus Christus non est ficticius
illuc24 congregabuntur25 aquile.
24 illuc Rusch Weber] illic Li446@ Li446
25 congregabuntur Rusch Weber ] + et Li446@ Li446
interl.| eo festinat intentio sanctorum qui in veri splendori solis suos possunt figere intuitus
Numérotation du verset Mt. 24,29 
Statim autem post tribulationem dierum illorum
interl.| non quod tota transacta, quia precedet tribulatio ut sequatur quorumdam defectio
sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum
marg.| SOL  OBSCURABITUR etc.26 Mystice: Ecclesia speciosa « ut luna electa ut sol »m, et que noctem mundi27* illuminat ut stelle, tunc non apparebit, impiis ultra modum sevientibus. Et cadent multi qui fulgere videbantur et firmissimi turbabuntur.A
m Ct.
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
26 etc.] om. Cas574
27 mundi] om. Rusch
marg.| Vel sol et luna et stelle ad tempus suo lumine privabuntur, ut vicinum indicent adventum Domini. Sed peracto die iudicii mundo innovato maius lumen recipient.
marg.| Vel superveniente claritate veri luminis, videbuntur obscurari et nullius esse luminis, et angeli in tenebras reputabuntur.
marg.| Iob dixit: ‘Columne celi contremiscunt et pavent adventum eius’n.
n Cf. Iob. 26, 11: « Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius ».
et stelle cadent de celo
interl.| id est lumine carebunt
et virtutes celorum
interl.| timebunt angeli, quanto magis homines
commovebuntur
interl.| et venient ad vos
Numérotation du verset Mt. 24,30 
et tunc parebit28 signum Filii hominis in celo
28 parebit Rusch Weber ] apparebit Li446@ Li446
interl.| thau impressum frontibus fideliumo p
o Cf. Ez. 9, 4: « Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Ierusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius. Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini ».
pCf. Apc. 7, 2-3: « Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ».
interl.| vel signum crucis ut videant in quem transfixerunt vel vexillum signum victorie triumphantis
et tunc plangent omnes tribus terre
interl.| sero, accusante conscientia
et videbunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 958ra ; facsim., p. 75a} Filium hominis venientem
interl.| ad iudicandum
in nubibus celi
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 958ra ; facsim., p. 75a} IN  NUBIBUS. Vel   in nubibus, id est in sanctis, sicut quotidie facit dum predicatores et angelos mittit.
cum virtute multa et maiestate.
interl.| «Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum»q
q Act. 1, 11.
interl.| qui quasi humilis et infirmus iudicatus est
marg.| CUM  VIRTUTE. Secundus adventus non in humilitate ut prior, sed in gloria demonstrabitur.
Numérotation du verset Mt. 24,31 
Et mittet angelos suos cum tuba
interl.| de qua Apostolus loquiturr
r Cf. 1Th. 4, 16.
et voce magna
interl.| tam aperta et tam intensa voce que ubique a mortuis audiatur
et congregabunt29 electos eius
29 congregabunt Li446@ Rusch Weber ] congrabunt Li446@ *
interl.| ad iudicium
a quatuor ventis,
interl.| id est a quatuor mundi climatibus: oriente, occidente, aquilone, austro
a summis30 celorum usque ad terminos eorum.
30 a summis Li446 Rusch Weber] om. Li446@
marg.| A SUMMIS  CELORUM. Ne quis putaret a quatuor plagis terre et non a cunctis finibus eius simul, et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subdits: «A summo terre usque ad summum celi», id est ab extremis terre finibus per directum usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspicientibus circulus celi terre videtur insidere.
s Mc. 13, 27.
Numérotation du verset Mt. 24,32 
Ab arbore autem fici discite parabolam.
interl.| sub exemplo arboris docet de adventu consummationis
marg.| AB  ARBORE etc. Mystice: A populo Israel in quo cecitas ex parte contigit, et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et caritatis in eo viruerit, et folia id est verba predicationis exorta fuerint, prope est estas que exspectatur, id est eterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia: «Israel omnis salvus fiet»t, prope esse diem iudicii non dubitandum est.
t Rm. 11, 25.
Cum iam ramus eius tener fuerit et folia31 nata scitis quia prope est estas.
31 folia Li446@ Li446 Rusch Weber] filia Li446@*
interl.| intelligitis estatis adventum
Numérotation du verset Mt. 24,33 
Ita et vos cum videritis hec omnia
interl.| que scripta sunt, que dixi supra
scitote quia prope est in ianuis.
interl.| ne putetis iam esse consummationem mundi, sed precursiones quasdam que ostendunt quod prope sit in ianuis
Numérotation du verset Mt. 24,34 
Amen dico vobis
interl.| credite que dixi
quia non preteribit
interl.| de morte ad immortalitatem, donec veniat dies Domini
hec generatio32 donec omnia33 fiant.
32 hec generatio Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
33 omnia Li446 Rusch ] + hec Li446@ Weber
interl.| vel omne genus hominum vel gens Iudeorum que non deficiet, donec veniat dies Domini
Numérotation du verset Mt. 24,35 
Celum
interl.| aerum non etherum
et terra transibunt
interl.| innovabuntur
marg.| CELUM  ET  TERRA. Innovabuntur deposita priori forma permanente autem substantia. Unde dicitur: ‘Terra in eternum stabit’u.
u Cf. Qo. (Ecl.) 1, 4: « Generatio preterit, et generatio advenit ; terra autem in eternum stat ».
verba autem34 mea non preteribunt.
34 autem Li446@ Li446 Rusch ] vero Weber
interl.| sed sicut dicuntur: sine ulla imminutione implebuntur
Numérotation du verset Mt. 24,36 
De die
marg.| DE  DIE. Ne forte auditis signis quererent etiam illius diei certum terminum ait. De die novissima post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti.
marg.| Nulli definitum est quod vel in die vel in nocte iudicium futurum sit. Sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox.
autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum
interl.| ne apostoli quererent certam horam adventus Christi qui intelligitur etiam in morte uniuscuiusque
marg.| NEMO  SCIT etc.35 In quibusdam codicibus36 additur: Neque filius, qui quidem omnia scit cum Patre sed non facit homines scire37, sicut Apostolus ait: ‘In eo esse absconditos thesauros sapientie et scientie’v. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu iudicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die38 iudicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei huius39, neque filio adoptivo, id est neque ulli sanctorum hominum.B
v Cf. Col. 2, 3: « In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi ».
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
35 etc.] om. Cas574
36 codicibus] + late CorS2 (in Mc. 13 , 32)
37 In quibusdam... scire CorS2 (f. 233r in Mc. 13 , 32: « Glossa Matthei 24 bene .e. » )
38 alia die] illa Cas574
39 diei huius] inv. Cas574
nisi Pater solus.
interl.| in quo Filius et Spiritus sanctus intelligitur
Numérotation du verset Mt. 24,37 
marg.| SICUT  AUTEM  IN  DIEBUS. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis, nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Noe, vel Loth secundum alium evangelistam equiparat. Mystice: Noe arcam edificavit, cum Dominus Ecclesiam construit quam consummatam ingreditur, cum eam in die iudicii presentia visionis sue eternus habitator illustrat. Sed cum edificatur arca, iniqui luxuriantur, cum intratur intereunt, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 958rb ; facsim., p. 75b} quia qui hic sanctis certantibus insultant, illis coronatis punientur.
ita erit et adventus Filii hominis.
interl.| sic repentinus interitus incredulis superveniet, cum dixerit: Pax etc.
Numérotation du verset Mt. 24,38 
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes
interl.| gule dediti
et bibentes40
40 bibentes Rusch Weber ] + et Li446@ Li446
interl.| ebrietati dediti
marg.| COMEDENTES  ET  BIBENTES. Non alimenta et nuptie sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella fames, terremotus et cetera tunc41 brevis sequetur42 pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret43 iudicem venturum. Unde dicitur: ‘Cum dixerint pax et securitas tunc repente44 interitus superveniet’w.C x
w Cf. 1Th. 5, 3: « Cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient ».
x ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , In Mt., lib. 7 (Mt. 13, 32), CCCM 174A, p. 638.59 sqq.: «Non hic iuxta uesanum Marcionis et Manichaei et Tatiani, principis Encratitarum, dogma coniugia uel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia, sed (iuxta quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt) inmoderatus potius licitorum usus arguitur. Neque enim quia haec agebant, sed quia his se totos dedendo Dei iudicia contemnebant, aqua uel igne perierunt. Quaeritur, quomodo supra scriptum sit: Surget enim gens in gentem et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames et terraemotus, et nunc ea futura memorantur, quae pacis indicia sunt. Sed aestimandum iuxta Apostolum, quod post pugnas, dissensiones et pestilentias et fames et terraemotus et cetera, quibus genus uastatur hominum, breuis subsecutura sit pax, quae quieta omnia repromittat, ut fides credentium conprobetur, utrum transactis malis sperent iudicem esse uenturum; hoc est enim, quod in Paulo legimus: Quando dixerint 'Pax et securitas', tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor parturientis, et non effugient». [MM2021]
C ¶Codd. : Cas574 Rusch
41 tunc] om. Cas574
42 sequetur] subsequetur Cas574
43 fidelis probetur... speret] fideles probentur... sperent Cas574
44 repente] repentinus Cas574
nubentes et nuptum45 tradentes usque ad eum diem quo intravit46 in arcam Noe
45 nuptum Cor3 (al.) Rusch Weber ] nuptui ΩJ Li446@
46 intravit Rusch ] introivit Li446@ Weber
interl.| et his toti dediti ei iudicia Dei contemnentes perstiterunt usque in eum diem
Numérotation du verset Mt. 24,39 
et non cognoverunt
interl.| cognoscere noluerunt quamvis Noe predicenteD
D ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
interl.| tamquam fur comprehendit47 filios noctis48 E
E ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
47 comprehendit] comprehendet Cas239 Cas574
48 noctis] mortis Cas239
Numérotation du verset Mt. 24,40 
Tunc
interl.| in illa consumationeF
F ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
duo
interl.| predicatoresG
G ¶Codd. : Rusch ; om. exczexcCas239 Cas574
erunt in agro,
marg.| TUNC  ERUNT 49. Lucas in illa nocte, id est illa in50 tribulatione qua probantur, in qua alii permanent51, alii cadunt52.H
H ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
49 Tunc erunt] In .II. vel qua Cas239
50 illa in] inv. Cas239
51 permanent] manent Cas574
52 cadunt] + d. Ca239
marg.| DUO  ERUNT  IN  AGRO. Due differentie predictorum sunt in Ecclesia quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.I
I ¶Codd. : Rusch ; om. Cas239
unus assumetur et unus relinquetur.
interl.| invenientur in semente pares, sed non eque metentes fructus
Numérotation du verset Mt. 24,41 
Due molentes in mola,
interl.| occupati secularibus
marg.| DUE  MOLENTES. Due differetie sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia maiorum consilio reguntur femine a viris.
una assumetur
interl.| qui habuerunt tamquam non habentes
et altera53 relinquetur.
53 altera Li446 Rusch ] una ΩJ Li446@ Weber
interl.| qui in incerto divitiarum speraverunt
Duo in lecto,
interl.| continentes non occupati ecclesiasticis vel secularibusJ
J ¶Codd. : Rusch ; om. Cas574
marg.| DUO  IN  LECTO.54 Qui otium eligunt et quietem que significantur nomine ‘lecti’55, nec56 secularibus nec ecclesiasticis negotiis occupati.   Unus assumetur , qui propter Deum continere57 studet ut, sine sollicitudine vivens, cogitet que Dei sunt58. Qui59 autem humana laude, vel aliqua60 vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit61, relinquetur a Deo. Non sunt62 alia genera hominum quam hec tria in Ecclesia63. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Noe, Daniel et Iob, id est rectores ut Noe64, continentes ut Daniel65, coniugatos ut Iob66. Et secundum hec tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit:   Vigilate ergo . In secunda agit de existentibus in lecto, quod est ubi dicit:"Simile est regnum celorum decem virginibus"y. In tertia agit de molentibus in mola quod est ubi dicit:"Sicut enim homo peregre proficiscens67"z etc.
y Cf. Mt. 25, 1: « Tunc simile erit regnum celorum decem virginibus: que accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponse ».
z Cf. Mt. 25, 14: « Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua ».
54 Duo in lecto] In .II. vel in duo in lecto Cas239
55 significantur nomine ‘lecti’] lecti nomine significantur Cas239 Cas574
56 nec Cas239 Rusch] non Cas574
57 propter Deum continere] propter Deum continentie Cas239, continentie propter Deum Cas574 .
58 Dei sunt] inv. Cas239 Cas574
59 Qui] Quia Cas574
60 aliqua] aliquorum Cas239
61 elegerit] leserit Cas239, duxerit Cas574
62 sunt + et Cas574
63 quam hec tria – in Eccl.] in Ecclesia que tria hec Cas239, inv. Cas574
64 ut Noe] om. Cas239 Cas574
65 ut Daniel] om. Cas239 Cas574
66 ut Iob] om. Cas239 Cas574
67 Et secundum hec tria... - ...peregre Cas574 Rusch ] om. Cas239 | proficiscens Rusch ] om. Cas239, etc. Cas574
unus assumetur et alter68 relinquetur69.
68 alter Rusch ] unus ΩJ Li446@ Li446
69 duo...relinquetur ΩJ Rusch ] om. Cor3 (Ieronimus et antiqui non habent hunc versum set Rabanus habet et exponit) Weber
Numérotation du verset Mt. 24,42 
Vigilate ergo
interl.| ecce quo tendant que dixitK
K ¶Codd. : Cas574 Rusch
interl.| ‘Solliciti estote’. Hec est70* enim causa cur nescire vult nos71 diem adventus suiL
L ¶Codd. : Cas574 Rusch
70 est] om. Rusch
71 vult nos] voluit Cas574
quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
interl.| +nescitis72 vos ut non dicam ‘nescimus vos’M
M ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
72 nescitis] om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,43 
Illud autem scitote,
interl.| probat quod debent73 vigilare et sobrii esseN
N ¶Codd. : Cas574 Rusch
73 debent] debeant Cas574
quoniam si sciret paterfamilias
interl.| spiritus
marg.| SI  SCIRET  PATERFAMILIAS. Nesciente patrefamilias, fur domum perfodit74, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum iudicis occulte venientem precavens occurreret penitendo75.O
O ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
74 perfodit ] perforat Cas574
75 occurreret penitendo] inv. Cas239 Cas574
qua hora fur
interl.| Deus in morte
venturus esset, vigilaret utique
interl.| in illa hora que sibi esset76 suspectaP
P ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
76 sibi – esset] inv. Cas574
et non sineret perfodi domum suam.
interl.| id est corpusQ
Q ¶Codd. : Rusch ; om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,44 
Ideoque77* et vos estote parati
77 Ideoque Li446@ Weber ] Ideo Rusch
interl.| "Sine macula et ruga"aa R
aa Cf. Eph. 5, 25-27: « Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».
R ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Numérotation du verset Mt. 24,45 
Quis, putas,
interl.| difficultatem ostendit per ‘ quis’ 78, non impossibilitatem virtutis79*S
S ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
78 ostendit - per quis] inv. Cas239, ostendit quis Cas574
79 virtutis] ostendit Rusch
interl.| bene erogando pecuniam Domini suiT
T ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
marg.| QUIS,  PUTAS,  EST  FIDELIS  SERVUS. Tribus similitudinibus fulguris furis et submersionis Pentapolis terrorem iudicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prelatos loquitur qui humiles prudentes non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves.U
U ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| QUIS,  PUTAS,  EST  FIDELIS etc.80 Quasi dicat81*: admonendi estis, nam quam rarus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 958va ; facsim., p. 76a} est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore82 Christi pascens, prudens, in futuro sibi providens83.V
V ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
80 est... etc.] om. Cas239 Cas574
81 dicat] diceret Rusch, d. Cas574
82 amore] amorem Cas574
83 providens] + quo constat quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magis se ingesserit et qui non magis se pascat quam oves Cas239
quem constituit dominus suus
interl.| ChristusW
W ¶Codd. : Cas574 Rusch
interl.| discernens capacitatem singulorumX
X ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
marg.| QUEM  CONSTITUIT etc.84Quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magis se ingesserit et qui non magis se pascat quam oves.Y
Y ¶Codd. : Cas239 Rusch ; om. Cas574
84 quem constituit etc.] quo constat Cas239 (post sententiam Quis putas²... providens )
super familiam suam
interl.| EcclesiamZ
Z ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
ut det illis cibum in tempore?
interl.| pro capacitate auditorumAA
AA ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
interl.| cibum sermonis divini vel exempli suiAB
AB ¶Codd. : Cas574 Rusch, om. Cas239
Numérotation du verset Mt. 24,46 
Beatus ille servus85 quem cum venerit dominus eius
85 ille servus Cas239 Rusch] inv. Cas574
interl.| ChristusAC
AC ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| BEATUS  ILLE etc.86 Eterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad iudicium repertus fuerit fideliter annonam verbi Dei87* ministrans et in cura gregis vigilans.AD
AD ¶Codd. : Cas574 Rusch
86 Beatus... etc.] om. Cas574
87 Dei] om. Rusch
marg.| Rarus invenitur fidelis vel prudens sed qui talis invenitur beatus est.AE
AE ¶Codd. : Rusch, om. Cas574
invenerit sic facientem.
interl.| cibum ministrantemAF
AF ¶Codd. : Rusch, om. Cas239 Cas574
interl.| +vigilantemAG
AG ¶Codd. : Cas239, om. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 24,47 
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
interl.| +non ut sol<i> sed ut pre ceteris AH
AH ¶Codd. : Cas239, om. Cas574 Rusch
interl.| pro tempore etc., supra dictaAI
AI ¶Codd. : Rusch ; om. Cas239 Cas574
marg.| SUPER  OMNIA id est88 super omnia celestis regni gaudia ceteros, id est bonos auditores « faciet discumbere et, transiens, ministrabit eis »ab 89.AJ
ab Lc. 12, 37.
AJ ¶Codd. : Cas574 Rusch
88 id est] bona Cas239, bona sua Rusch
89 eis] illis Cas574
constituet eum.
interl.| non ut90 soli sed ut pre ceteris habeant eterna gaudia vel91* premia tum pro vita sua92, tum93 pro gregis custodiaAK
AK ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
90 non ut] inv. Cas574
91 gaudia vel] om.Cas239 Rusch
92 vita sua] inv. Cas239, vita Cas574
93 tum... tum] tunc... tunc Cas239, tum... cum Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,48 
Si autem dixerit malus servus ille94 in corde suo95: Moram facit dominus meus venire
94 servus ille] inv. Cas239 Cas574
95 in corde suo Cas239 Rusch] om. Cas574
interl.| e contra si dissimulaverit iudicium Dei in proximo venturum, securitatem sibi ipsi96 faciensAL
AL ¶Codd. : Cas574 Rusch
96 ipsi] om. Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,49 
et ceperit97 percutere conservos suos,
97 ceperit Cas239 Cas574 Li446 Rusch Weber] + et Li446@
interl.| iniuriis afficere
marg.| PERCUTERE  CONSERVOS.98 Iniuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas aitac: pueros vel ancillas quorum quanta infirmior est99 etas vel sexus, tanto facilior est ruina.AM
ac Cf. Lc. 12, 45.
AM ¶Codd. : Cas574 Rusch
98 percutere conservos] om. Cas574
99 est] om. Cas574
manducet autem et bibat cum ebriosis100,
100 ebriosis Cas239 Li446@ Rusch] ebriis Weber
marg.| ipse autem sit deditus101 gule vel102 ebrietati vel103 facinoribus et illecebris seculi plenus sitAN
AN ¶Codd. : marg. Cas574 ; interl. : Rusch
101 sit ded.] inv. Cas574
102 vel] et Cas574
103 vel] aut Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,50 
veniet104 dominus servi illius in die qua non sperat
104 veniet Cas239 Rusch] + autem Cas574
interl.| in quo omnes mali prepositi intelligunturAO
AO ¶Codd. : Cas574 Rusch
et hora qua105 ignorat
105 et... qua Cas239 Rusch ] hora quam Cas574
Numérotation du verset Mt. 24,51 
et dividet eum,
interl.| a consortio fidei106 AP
AP ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
106 fidei] fidelium Cas574
partemque eius
interl.| sortem eiusAQ
AQ ¶Codd. : Rusch, om. Cas574
ponet cum hypocritis.
interl.| licet non fuisset hypocritaAR
AR ¶Codd. : Rusch ; om. Cas574
marg.| CUM  HYPOCRITIS etc.107 Cum illis108 scilicet qui erant in agro109, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocrite et110 in agro et in mola, id est qui bona111 videbantur facere, sed exitus diverse voluntatis apparuit.AS
AS ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
107 etc.] om. Cas574
108 illis] hiis Cas574
109 erant – in agro] inv. Cas574
110 et] qui Cas574
111 id est... bona] idem q<ui>d boni Cas574
Illic erit fletus
interl.| pre112* caloreAT
AT ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
112 pre] pro Cas239 Rusch
marg.| FLETUS. Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.AU
AU ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
et stridor dentium.
interl.| pre113* frigoreAV
AV ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
113 pre] pro Cas239 Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_24)

Notes :