Glossa ordinaria

Capitulum 26

Numérotation du verset Mt. 26,1 

Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Mt. 26,2 

Scitis quia post biduum
Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 26,3 

Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas.
Numérotation du verset Mt. 26,4 

Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
Numérotation du verset Mt. 26,5 

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Numérotation du verset Mt. 26,6 

Cum autem esset Iesus in Bethania
in domo Simonis leprosi,
Numérotation du verset Mt. 26,7 

accessit
ad eum mulier habens alabastrum
unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis.
Numérotation du verset Mt. 26,8 

Videntes autem discipuli indignati sunt
dicentes: Ut quid perditio hec?
Numérotation du verset Mt. 26,9 

Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
Numérotation du verset Mt. 26,10 

Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim1 bonum
1 enim Rusch ] om. Li446@ Li446 ω1 Weber
operata est2 in me.
2 est Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,11 

Nam semper pauperes habebitis3 vobiscum, me autem non semper habebitis4.
3 habebitis Rusch ] habetis Li446@ ω 1 Weber |
4 habebitis Li446 ω 1 Rusch ] habetis Li446@ Weber |
Numérotation du verset Mt. 26,12 

Mittens enim
hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
Numérotation du verset Mt. 26,13 

Amen dico vobis, ubicumque predicatum fuerit
hoc evangelium
in toto mundo
dicetur et quod hec fecit
in memoriam eius.
Numérotation du verset Mt. 26,14 

Tunc abiit unus de duodecim
qui dicebatur5 Iudas Scarioth
5 dicebatur Li449@ Weber ] dicitur Li446 ω 1
ad principes sacerdotum
Numérotation du verset Mt. 26,15 

et ait illis: Quid vultis mihi dare et ego vobis eum6 tradam?
6 vobis eum ω1 Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Numérotation du verset Mt. 26,16 

Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
Numérotation du verset Mt. 26,17 

Prima autem die7
7 die ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Numérotation du verset Mt. 26,18 

At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam
et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Numérotation du verset Mt. 26,19 

Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha.
Numérotation du verset Mt. 26,20 

Vespere autem facto
discumbebat cum duodecim discipulis suis8.
8 suis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 26,21 

Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Numérotation du verset Mt. 26,22 

Et contristati valde
ceperunt singuli dicere:
Numquid ego sum, Domine?
Numérotation du verset Mt. 26,23 

At ille9 respondens ait: Qui intingit
9 ille Li446 Rusch ] ipse Li446@ Weber
mecum manum in parapside hic me tradet.
Numérotation du verset Mt. 26,24 

Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo10:
10 eo Rusch ] illo ω1 Li446@ Li446 Weber
Ve autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Numérotation du verset Mt. 26,25 

Respondens autem Iudas qui tradidit eum
dixit: Numquid ego sum rabbi?
Ait illi: Tu dixisti.
Numérotation du verset Mt. 26,26 

Cenantibus autem eis11
11 eis Rusch Weber] illis Li446@ Li446
accepit
Iesus panem et benedixit ac fregit,
deditque discipulis suis et ait: Accipite
et comedite. Hoc est corpus meum.
Numérotation du verset Mt. 26,27 

Et accipiens calicem gratias egit
et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
Numérotation du verset Mt. 26,28 

Hic est enim12 sanguis meus
12 enim Rusch Weber] om. Li446@ Li446
novi Testamenti
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mt. 26,29 

Dico autem vobis: Non bibam amodo
de hoc genimine
vitis
usque in diem illum cum illud
bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Numérotation du verset Mt. 26,30 

Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
Numérotation du verset Mt. 26,31 

Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte.
Scriptum est enima:
0 Za. 13, 7.
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
Numérotation du verset Mt. 26,32 

Postquam autem
surrexero13 precedam vos in Galileam.
13 surrexero Li446@ Rusch ] resurrexero ω 1 Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,33 

Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes
scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
Numérotation du verset Mt. 26,34 

Ait illi Iesus:
Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet
ter me negabis.
Numérotation du verset Mt. 26,35 

Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Numérotation du verset Mt. 26,36 

Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani
et dixit discipulis suis: Sedete hic
donec vadam illuc et orem.
Numérotation du verset Mt. 26,37 

Et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedei
cepit contristari
et mestus esse.
Numérotation du verset Mt. 26,38 

Tunc ait illis: Tristis est anima mea
usque ad mortem.
Sustinete hic
et vigilate mecum.
Numérotation du verset Mt. 26,39 

Et progressus pusillum procidit in faciem suam
orans et dicens: Pater mi14, si possibile est,
14 Pater mi Rusch ] inv. ω1 Li446@ Weber , mi om. Li446
transeat a me calix iste.
Verumtamen
non sicut ego volo
sed sicut tu vis15.
15 vis Li446 Rusch ] om. ω1 Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 26,40 

Et venit ad discipulos suos16 et invenit eos dormientes
16 suos Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Numérotation du verset Mt. 26,41 

Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
Spiritus quidem
promptus est
caro autem infirma.
Numérotation du verset Mt. 26,42 

Iterum secundo abiit et oravit dicens:
Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
Numérotation du verset Mt. 26,43 

Et venit iterum et invenit eos dormientes.
Erant enim oculi eorum gravati.
Numérotation du verset Mt. 26,44 

Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio,
eumdem sermonem dicens.
Numérotation du verset Mt. 26,45 

Tunc venit ad discipulos suos dicens17: Dormite iam et requiescite.
17 dicens Rusch ] et ait illis Li446@ Li446 , et dicit illis ω 1 Weber
Ecce appropinquabit18 hora
18 appropinquabit Rusch ] appropinquavit ω 1 Li446@ Weber
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Numérotation du verset Mt. 26,46 

Surgite, eamus. Ecce appropinquabit19 qui me tradet20.
19 approbinquabit Rusch ] adpropinquavit ω 1 Li446@ Weber |
20 tradet Li446 Rusch Weber ] traditurus est Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 26,47 

Adhuc eo21 loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus,
21 eo Li447 Li447@ Weber ] ipso ω1
missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Numérotation du verset Mt. 26,48 

Qui autem tradidit eum dedit eis22 signum
22 eis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] illis Weber
dicens: Quemcumque osculatus
fuero ipse est, tenete eum.
Numérotation du verset Mt. 26,49 

Et confestim accedens ad Iesum dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mt. 26,50 

Dixit23 illi Iesus: Amice,
23 Dixit Rusch ] Dixitque ω1 Li446@ Li446 Weber
ad quid24 venisti?
24 quid ω1 Rusch ] quod Li446@ Li446 Weber
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mt. 26,51 

Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu,
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Numérotation du verset Mt. 26,52 

Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
Omnes enim
qui acceperint25 gladium gladio peribunt.
25 acceperint ω 1 Rusch Weber ] acceperunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,53 

An putas
quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Numérotation du verset Mt. 26,54 

Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
Numérotation du verset Mt. 26,55 

In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quotidie apud vos sedebam in templo docens26 et non me tenuistis.
26 in templo - docens ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Mt. 26,56 

Hoc autem totum factum est ut adimplerentur27 Scripture
27 adimplerentur ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] implerentur Weber
prophetarum.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Numérotation du verset Mt. 26,57 

At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham
principem sacerdotum
ubi scribe et seniores convenerant.
Numérotation du verset Mt. 26,58 

Petrus autem
sequebatur eum
a longe
usque ad28 atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro
28 ad Rusch ] in ω1 Li446@ Weber
sedebat cum ministris
ut videret finem.
Numérotation du verset Mt. 26,59 

Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
Numérotation du verset Mt. 26,60 

Et non invenerunt
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes
Numérotation du verset Mt. 26,61 

et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare29 illud.
29 reedificare ω 1 Rusch ] aedificare Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,62 

Et surgens
princeps sacerdotum
ait illi: Nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
Numérotation du verset Mt. 26,63 

Iesus autem tacebat.
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Mt. 26,64 

Dicit30 illi Iesus: Tu dixisti.
30 Dicit ω1 Li446 Rusch Weber ] Dixit Li446@
Verumtamen dico vobis:
Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei31 et venientem in nubibus celi.
31 Dei Li446@ Li446 Rusch ] om. ω1 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,65 

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Numérotation du verset Mt. 26,66 

Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Numérotation du verset Mt. 26,67 

Tunc expuerunt in faciem eius
et colaphis eum ceciderunt,
alii autem
palmas32
32 alii ... palmas Rusch Weber ] iter . Li446@
in faciem eius dederunt
Numérotation du verset Mt. 26,68 

dicentes: Prophetiza nobis, Christe. Quis est qui te percussit?
Numérotation du verset Mt. 26,69 

Petrus vero sedebat foris in atrio
et accessit ad eum una ancilla
dicens: Et tu cum Iesu Galileo eras.
Numérotation du verset Mt. 26,70 

At ille negavit coram omnibus
dicens: Nescio quid dicis.
Numérotation du verset Mt. 26,71 

Exeunte autem illo
ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi:
Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Numérotation du verset Mt. 26,72 

Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Numérotation du verset Mt. 26,73 

Et post pusillum
accesserunt qui stabant
et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.
Numérotation du verset Mt. 26,74 

Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
Numérotation du verset Mt. 26,75 

Et recordatus est Petrus
verbi Iesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis. Et egressus
foras flevit33 amare.
33 flevit ω 1 Rusch ] ploravit Weber , fluit Li446@ *

Capitulum 26

Numérotation du verset Mt. 26,1 
Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis:
marg.| ET  FACTUM etc. De consummatione seculi et discretione iudicii, vel ab initio evangelii usque ad passionem omnia faciendo et predicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate predixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admixtum esse glorie eternitatis admoneat.
Numérotation du verset Mt. 26,2 
Scitis quia post biduum
marg.| SCITIS  QUIA  POST  BIDUUM. Sicut ex Ioannis narratione colligitur: «Ante sex dies Pasche venit Iesus Bethaniam»a, ibique factum est illud convivium in quo de unguento pretioso fit commemoratio. Inde venit Hierusalem sedens super asellum, postea geruntur ea que narrantur post hunc adventum Hierosolymis acta vel gesta. Ex illo ergo die quo venit Iesus Bethaniam usque ad diem quo omnia ista gesta et dicta sunt intelligimus esse consummatum quatriduum, ut occurreret dies quem ante biduum Pasche Mattheus et Marcus definierunt. Mystice: Post duos dies clari luminis Veteris et Novi Testamenti verum Pascha per mundum celebratur. Pascha quod hebraice dicitur Phase non a passione, sed a transitu nominatur, quia exterminator viso sanguine in foribus Israel transivit eos et Deus auxilium prebens eis desuper ambulavit. Mystice: Quia in ea festivitate agnus Dei de hoc mundo erat transiturus, vel nos salubri transitu quasi de Egypto huius mundi educturus. Pascha proprie ‘solus dies’ dicitur, quo agnus ad vesperam occidebatur, id est quatuordecim luna primi mensis. Decimaquinta luna qua egressi sunt de Egypto, erant azyma septem diebus. Sed indifferenter et Pascha pro diebus azymorum, et dies azymorum pro Pascha ait Marcus: «Erat Pascha et azyma post biduum»b. Lucas: «Dies festus azymorum qui dicitur Pascha»c. Mystice: Uno die agno immolato, septem dies azymorum sequuntur, quia Christo semel passo per totum tempus seculi vivendum est in azymis sinceritatis et veritatis.
a Io. 12, 1.
b Mc. 14, 1.
c Lc. 22, 1.
Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
interl.| prenovit et non declinavit, sed etiam ceteris ire nolentibus pergit intrepidus
Numérotation du verset Mt. 26,3 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960ra ; facsim., p. 79a} Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
interl.| qui debuerat se parare ad Pascha, contra verum agnum se armant
in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas.
Numérotation du verset Mt. 26,4 
Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
interl.| nam si palam timebant ne eis tolleretur
Numérotation du verset Mt. 26,5 
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
interl.| non timentes seditionem, sed ne auxilio populi de suis manibus tolleretur
Numérotation du verset Mt. 26,6 
Cum autem esset Iesus in Bethania
interl.| mundum redempturus moratur in domo obedientie
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960ra ; facsim., p. 79a} CUM  AUTEM etc. Habito consilio, ordo narrationis illuc transit: Tunc abiit unus ex duodecim, ut factum Iude coniungatur ad consilium sacerdotum. Redit ad eum autem diem qui erat ante sex dies Pasche dicens:   Cum autem etc.
in domo Simonis leprosi,
interl.| olim, sed postea a Christo mundati
marg.| SIMONIS etc. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi que credidit Domino et curata est. Simon, id est ‘obediens’.
Numérotation du verset Mt. 26,7 
accessit
marg.| ACCESSIT. HIERONYMUS. Diligenter observa, que de duabus super caput. Siquidem peccatrix super pedes, et ea que dicitur non fuisse peccatrix super caput.
ad eum mulier habens alabastrum
interl.| genus marmoris in quo bene servantur unguenta sine detrimento
marg.| MULIER etc. Maria Magdalena soror Lazari modo iusta et familiaris, que quondam peccatrix venit et pedes lacrimis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Ioannes dicit.
unguenti pretiosi
marg.| UNGUENTI  PRETIOSI. Marcus: «Nardi spicati, id est de spicis et foliis confecti quod pretiosius est. Ioannes nardi pistici, id est fidelis non adulterati aliis herbis, ‘pistis’ grece, ‘fides’ latine. Mystice: Hec devotio Marie fidem significat Ecclesie que dum deitatem Christi predicat, caput unguit dum humanitatem pedes.
marg.| De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt et Mattheus et Marcus et Ioannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis Pharisei non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere que tunc accessit peccatrix.
et effudit super caput ipsius recumbentis.
Numérotation du verset Mt. 26,8 
Videntes autem discipuli indignati sunt
interl.| synecdoche1
1 synecdoche] synodoche Rusch
marg.| DISCIPULI  INDIGNATI. Ioannes dicit hec Iudam locutum, et hoc gratia cupiditatis, alii potuerunt verbis eius consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum.
dicentes: Ut quid perditio hec?
Numérotation du verset Mt. 26,9 
Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
Numérotation du verset Mt. 26,10 
Sciens autem Iesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim2 bonum
2 enim Rusch ] om. Li446@ Li446 ω1 Weber
interl.| devotionis et pietatis
marg.| OPUS  ENIM  BONUM. Sicut Maria pie devotionis adepta est gloriam, ita econtra Iudas contradicens perfidie infamiam. Sed Dominus qui bona laudat tacendo hec preteriit.
operata est3 in me.
3 est Li446 Rusch Weber] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,11 
Nam semper pauperes habebitis4 vobiscum, me autem non semper habebitis5.
4 habebitis Rusch ] habetis Li446@ ω 1 Weber
5 habebitis Li446 ω 1 Rusch ] habetis Li446@ Weber
marg.| ME  AUTEM  NON  SEMPER  HABEBITIS. Corporali presentia. Alioquin dicit alibi: «Omnibus diebus vite vobiscum sum usque ad consummationem seculi»d.
d Mt. 28, 20.
Numérotation du verset Mt. 26,12 
Mittens enim
marg.| MITTENS  ENIM. Officium est sepulture quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.
hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
Numérotation du verset Mt. 26,13 
Amen dico vobis, ubicumque {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960rb ; facsim., p. 79b} predicatum fuerit
interl.| id est quocumque se dilataverit Ecclesia
hoc evangelium
interl.| nota notitiam futurorum in Christo
in toto mundo
interl.| id est Ecclesia
dicetur et quod hec fecit
interl.| id est obsequium quod mihi pie exhibuit
in memoriam eius.
interl.| Marie
Numérotation du verset Mt. 26,14 
Tunc abiit unus de duodecim
interl.| damnum de effusione unguenti vult magistri pretio compensare
marg.| TUNC  ABIIT  UNUS etc. Premissa est causa que compulit Iudam ad vendendum Dominum. Cum enim fur esset et loculos haberet et vidisset unguentum super caput et pedes Domini effusum quod putaverat esse vendendum et pretium sibi esse tradenduum ut aliquid inde furaretur, quod perdiderat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960rb ; facsim., p. 79b} in effusione unguenti voluit recompensare in venditione magistri.
marg.| Quando congregati sunt principes . Ubi patet quod non invitus neque coactus, sed sponte iviit consilium sceleratorum. Quarta feria congregati sunt principes sacerdotum etc. Iudas accessit ut venderet magistrum. Et hoc ostendit prophetia Ieremiee que legitur quarta feria, ubi dicitur: «Ecce merces eius cum eo».
e Revera: Is. 10, 10: « Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo ».
qui dicebatur6 Iudas Scarioth
6 dicebatur Li449@ Weber ] dicitur Li446 ω 1
interl.| memoria mortis
ad principes sacerdotum
Numérotation du verset Mt. 26,15 
et ait illis: Quid vultis mihi dare et ego vobis eum7 tradam?
7 vobis eum ω1 Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
marg.| QUID  VULTIS etc. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.
At illi constituerunt ei triginta argenteos.
interl.| idem pretium quo Ioseph venditus est a fratribus
Numérotation du verset Mt. 26,16 
Et exinde querebat opportunitatem ut eum traderet.
interl.| quod sine turbis eum tradere posset quod Lucas aperte ait
marg.| ET  EXINDE  QUEREBAT  OPPORTUNITATEM. Multi hodie sunt qui factum Iude execrantur et idem faciunt. Nam cum pro munere falsum testimonium dicunt, quia veritatem negant, Deum qui veritas est vendunt dum caritatem violant, Deum qui caritas est produnt presertim cum non ignorantia sed opportunitate faciendi quesita hoc faciunt.
Numérotation du verset Mt. 26,17 
Prima autem die8
8 die ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
interl.| ecce opportunitas
azymorum
interl.| Pasche
marg.| PRIMA  AUTEM  DIE  AZYMORUM etc. Id est quarta decima die primi mensis, quando abiecto fermento agnum immolant ad vesperam, quod exponit Apostolus: «Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus»f qui licet die sequenti id est quindecima luna sit crucifixus, tamen ea nocte passionis sue tentus a Iudeis celebravit exordium.
f 1Cor. 5, 7.
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
marg.| UBI  VIS etc. Non erat eis certa domus, in quo improbatur edificatio superfluorum.
Numérotation du verset Mt. 26,18 
At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam
marg.| AD  QUEMDAM. Eundem significat quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait:   ad quemdam tamquam ex persona sua - et non Domini - studio brevitatis illum compendio insinuavit.
marg.| AD  QUEMDAM. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit: ite in civitatem, interponit ipse:   ad quemdam , non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.
et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Numérotation du verset Mt. 26,19 
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha.
marg.| ET  FECERUNT  DISCIPULI  SICUT etc. In alio evangelio scribitur: ‘Invenerunt cenaculum magnum stratum’g. Cenaculum ‘lex spiritualis’ est, que de angustiis littere egrediens in sublimi loco recipit salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo Pascha facit. Sed qui aque baiulum, id est preconem gratie in domum Ecclesie sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.
g Cf. Mc. 14, 15-16: « Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande, stratum: et illic parate nobis. Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha ». Lc. 22, 12-13: « Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt Pascha ».
Numérotation du verset Mt. 26,20 
Vespere autem facto
interl.| quando verus sol ad occasum properabat
discumbebat cum duodecim discipulis suis9.
9 suis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] om. Weber
interl.| quia eis eternam requiem preparabat et per eos aliis
Numérotation du verset Mt. 26,21 
Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
marg.| QUIA  UNUS. Qui predixit de passione, predicit de proditore, ut videns se non latere peniteret facti.
marg.| Mittit crimen in numero, ut agat conscius penitentiam. Non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.
Numérotation du verset Mt. 26,22 
Et contristati valde
interl.| quia non erant sibi huius reatus conscii
ceperunt singuli dicere:
marg.| CEPERUNT  SINGULI. Quia plus credunt magistro quam sibi, et timentes etiam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960va ; facsim., p. 80a} fragilitatem suam querunt de peccato cuius non habent conscientiam.
Numérotation du verset Mt. 26,23 
At ille10 respondens ait: Qui intingit
10 ille Li446 Rusch ] ipse Li446@ Weber
marg.| QUI  INTINGIT. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit.
mecum manum in parapside hic me tradet.
interl.| qui latenter notatus non resipiscit manifestius arguitur non tamen ex nomine
marg.| IN  PARAPSIDE etc. Marcus: «In catino»h. Parapsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est ab equis lateribus dictum. Catinum vas fictile aptum ad admittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret.
h Mc. 14, 20.
marg.| Pena predicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.
Numérotation du verset Mt. 26,24 
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo11:
11 eo Rusch ] illo ω1 Li446@ Li446 Weber
interl.| ‘Homo pacis mee qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem’i
i Cf. Ps. 40, 10: « Etenim homo pacis mee in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem ».
Ve autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
marg.| BONUM  ERAT  EI etc. Multo melius esset omnino non esse, quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum, an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ut non esset apostata per proditionem. Vel solemus dicere simpliciter melius esset non esse quam male esse.
Numérotation du verset Mt. 26,25 
Respondens autem Iudas qui tradidit eum
interl.| ne tacendo videretur se prodere aliis interrogantibus
dixit: Numquid ego sum rabbi?
marg.| RABBI. Alii dicunt: ‘Domine’, iste:   rabbi, quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam dominum, vel blandiendo.
Ait illi: Tu dixisti.
interl.| tu prodidisti, non ego
marg.| TU  DIXISTI. Nec hic aperte dicitur an ipse esset. Potest enim intelligi quasi dicat: ‘Non ego dixi’.
Numérotation du verset Mt. 26,26 
Cenantibus autem eis12
12 eis Rusch Weber] illis Li446@ Li446
interl.| finito veteri Pascha transit ad novum
marg.| CENANTIBUS  AUTEM etc. Finitis sollemnibus gaudiis veteris Pasche que in liberationis memoriam populi Dei de Egypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat ut videlicet, pro carne agni ac sanguine sui corporis, ad sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret cui «iuravit Dominus et non penitebit eum: tu es»j etc.
j Ps. 109, 4: « ... tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ».
accepit
marg.| ACCEPIT. HIERONYMUS. Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem.
Iesus panem et benedixit ac fregit,
marg.| BENEDIXIT  ET 13  FREGIT. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam in esse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret.
13 sic Rusch
marg.| Fregit ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto gratia divine virtutis implevit.
deditque discipulis suis et ait: Accipite
interl.| quasi: intelligite
et comedite. Hoc est corpus meum.
interl.| quod sub specie panis videtur
marg.| Ideo post cenam corpus suum dedit, quia necesse erat Pascha typicum prius consummari, et sic veri Pasche sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur dominice passionis sacramentis quam corporalibus escis.
Numérotation du verset Mt. 26,27 
Et accipiens calicem gratias egit
interl.| ipse equalis Deo Patri, quid ergo subditus faciet?
interl.| inter adversa
marg.| GRATIAS  EGIT. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpe proprie cum ipse equanimiter tulit aliene, quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur. Mystice: Hoc ad corpus illud ad sanguinem Christi refertur. Verum nec panis sine aqua conficitur, nec vinum sine aqua offertur. Per aquam populus signatur, qui nec sine Christi passione salvatur, nec sine eius amore Christus passus est. Oportet ergo ut nos ei uniamur, ut ipse in nobis maneat et nos in ipso.
et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes.
Numérotation du verset Mt. 26,28 
Hic est enim14 sanguis meus
14 enim Rusch Weber] om. Li446@ Li446
interl.| dedicator
novi Testamenti
interl.| non veteris quod sanguine hircorum dedicatum estk
k Cf. Hbr. 9, 17-20: « Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ».
qui pro multis effundetur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960vb ; facsim., p. 80b} in remissionem peccatorum.
interl.| quia impossibile est sanguine hircorum peccata auferri
Numérotation du verset Mt. 26,29 
Dico autem vobis: Non bibam amodo
interl.| mortalitatem bibit Christus et legis vetustatem dum ei placuit
marg.| NON  BIBAM. Non delectabor cerimoniis huius populi, in quibus sacra paschalis agni precipua sunt.
marg.| Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam que modo mortalis est.
de hoc genimine
interl.| quod est mortalitas et passibilitas
vitis
interl.| est humanitatis
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 960vb ; facsim., p. 80b} DE  HOC  GENIMINE  VITIS. Vitis est ‘humana natura’, genimina ‘eius mortalitas’ et ‘legis vetustas’. Mortalitatem bibit Christus et legis vetustatem dum ipsi placuit, et ipse observando implevit. De genimine vitis eiusdem bibit in resurrectione factus immortalis, quia immortalitas est genimen illius vitis quam in resurrectione bibent sui. Ideo dixit: vobiscum. Immortalitate enim resurrectionis eadem remanebit substantia, etsi qualitas sit mutata. Si autem vitem de cuius vetustate nunc passionis calicem bibit, Iudeos accipis, significat etiam gentem ad corpus Christi per novitatem vite accessuram, cum post gentes ingressas omnis Israel salvus fiet.
marg.| «Vinea Domini Sabaoth domus Israel est»l de qua semper bibit, quia non defuerunt aliqui quorum pietate delectaretur, sed passo Domino tempus erat ut illa legalis observantia cessaret et in spiritum transiret.
l Cf. Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vineam enim Domini exercituum... ».
usque in diem illum cum illud
interl.| genimen
bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
interl.| immortalis et impassibilis
marg.| NOVUM  IN  REGNO  PATRIS. Dicens illud novum hoc vetus, ostendit corpus scilicet de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura.
marg.| Erit autem dies mee resurrectionis cum in regno Dei, id est immortalitatis gloria sublimatus, de salute eiusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.
Numérotation du verset Mt. 26,30 
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
interl.| spirituali cibo pastus debet conscendere ad montem virtutum quibus unguatur vel reficiatur
marg.| ET  HYMNO etc. Hoc est quod psalmus dicit: «Edent pauperes et saturabuntur»m etc. Vel hymnum secundum Ioanne Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur.   Exierunt in montem Oliveti , ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat, ubi laboris refectio doloris solacium.
m Ps. 21, 27.
Numérotation du verset Mt. 26,31 
Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
marg.| OMNES  VOS. Predicit illis quid passuri sunt, ut post eventum non desperent, sed penitentia liberentur.
scandalum patiemini in me in ista nocte.
interl.| id est in ista tribulatione
interl.| nocti congruit scandalum
Scriptum est enim15:
15 Za. 13, 7.
interl.| in Zacharia: «Percute pastorem»n ex persona prophete
n Za. 13, 7.
Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
interl.| ab unitate fidei solventur
Numérotation du verset Mt. 26,32 
Postquam autem
marg.| POSTQUAM  AUTEM. Sicut predixit locum passionis, sic predicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic letentur glorificati resurrectione vel visione.
surrexero16 precedam vos in Galileam.
16 surrexero Li446@ Rusch ] resurrexero ω 1 Li446 Weber
marg.| PRECEDAM  VOS etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur.
Numérotation du verset Mt. 26,33 
Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes
marg.| ETSI  OMNES. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.
scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
Numérotation du verset Mt. 26,34 
Ait illi Iesus:
interl.| Petrus ex ardore promittit, Christus ut Deus ventura predicit
Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet
interl.| Marcus dicit: ‘Antequam gallus bis vocem dederit’. Ceteri: ‘Antequam gallus cantet’
marg.| ANTEQUAM  GALLUS. Tres ita simpliciter. Solus Marcus: “Antequam gallus bis vocem dederit”o. Tertia negatio Petri si tota post primum gallicantum inciperet, mentiri viderentur tres qui dicunt: Antequam gallus cantet. Item si tota ante, superflue diceret Marcus: «Antequam bis cantet»p. Sed quia ante primum cepta, attenderunt illi tres non quando completurus esset eam, sed quanta futura esset quandocumque incepta. Vel tota in animo timentis Petri peracta est ante primum cantum, quamvis verbis ante primum cepta, ante secundum peracta sit. Tantus enim timor mentem eius invaserat qui ter negare faceret. Mattheus et Marcus negationem Petri subnectunt, postquam Iesus egressus est de domo ubi manducavit Pascha. Lucas et Ioannes antequam inde egressus esset Iesus. Sed facile intelligimus illos recapitulasse, vel istos preoccupasse, nisi magis moveret quod tam diversa non modo verba sed etiam sententias Domini premittunt, quibus permotus Petrus illam presumptionem preferret {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961ra ; facsim., p. 81a} moriendi, ut magis cogant intelligiter illum expressisse presumptionem suam diversis locis ad sermones Christi, et ter illa a Domino responsum quod eum ante gallicantum esset negaturus, sicut post resurrectionem an se amaret ter interrogavit et ter de pascendis ovibus precepit.
o Cf. Mc. 14, 30: « Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus ».
p Cf. Mc. 14, 30 ut supra.
marg.| ANTE  GALLICANTUM. Id est crescentibus tenebris negat, post gallicinium, id est luce vicina culpam lacrimis lavat.
interl.| timor erit causa ter me negandi
Numérotation du verset Mt. 26,35 
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
interl.| intellexit enim quod timore mortis prediceret eum negaturm
Similiter et omnes discipuli dixerunt.
interl.| ex amore et ardore eodem
Numérotation du verset Mt. 26,36 
Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani
marg.| IN  VILLAM  QUE  DICITUR  GETHSEMANI. Lucas: «In montem Olivarum17»q. Ioannes: «Trans torrentem Cedron»r quod idem est, quia   Gethsemani locus in quo oravit est ad radicem montis Oliveti ubi est hortus.   Gethsemani interpretatur ‘vallis pinguium’ et loca et tempora plena sunt figuris. Cum in monte orat, sursum nos habere cor in oratione docet. Cum in valle, et hoc in valle pinguium, docet in oratione humilitatem et interne pinguedinem dilectionis esse servandam.A s
q Lc. 22, 39.
r Io. 18, 1.
s ¶Fons : Anselmus Laudunensis , Enarrationes in Mt. 26, PL 162, 1472D: « Lucas dicit in montem Oliveti, Joannes trans torrentem Cedron, quod idem est, quia Gethsemani locus, in quo oravit, est ad radicem montis Oliveti, ubi est hortus, et ubi etiam ecclesia aedificata est ». <<   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 699.24-27: « In Luca ita scriptum est: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum, et in Iohanne: Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus. Quod nullo modo contrarium est Matthaeo, qui de Gethsamani narrauit. Monstratur enim usque hodie locus Gethsamani, in quo Dominus orauit, ad radices montis Oliueti, ubi intellegimus illum fuisse hortum, de quo Iohannes narrauit, nunc que desuper ecclesia aedificata constat. Interpretatur autem Gethsamani 'uallis pinguium' siue 'pinguedinum'. [MM2020]
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
17 montem Olivarum] monte Oliveti Cas574
et dixit discipulis suis: Sedete hic
interl.| non moveamini sicut nec loco ita nec mente
donec vadam illuc et orem.
interl.| cuius oratio omnium redemptio
marg.| ET  OREM. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et caritatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.
Numérotation du verset Mt. 26,37 
Et assumpto Petro
interl.| progressus parum
et duobus filiis Zebedei
interl.| quibus secretiora manifestarat
cepit contristari
marg.| CEPIT  CONTRISTARI. Non timore passionis qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum.
marg.| HIERONYMUS. Cepit contristari ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio eius animo dominatur, verum propassio est. Unde ait: cepit contristari . Contristatur autem non timore patiendi qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Iudam et scandalum apostolorum, et eiectionem Iudeorum, et eversionem Hierusalem.
et mestus esse.
interl.| ne puteretur irrationalis anima Christi ; animalia merent sed non norunt cur et quousque tristentur
Numérotation du verset Mt. 26,38 
Tunc ait illis: Tristis est anima mea
interl.| pro Iuda damnando
marg.| TRISTIS. Anima est que timet et tristatur. Petrus inferior non timet dicens: «Animam meam ponam pro te»t, quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia ut Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, qui corpus suscepit omnia debuit subire que corporis sunt.
t Io. 13, 37.
usque ad mortem.
marg.| USQUE  AD  MORTEM. HILARIUS. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis fides est firmanda credentium.
Sustinete hic
interl.| pondus tribulationis
et vigilate mecum.
interl.| a somno infidelitatis et torpore mentis, ne ingravante diabolus obrepat
Numérotation du verset Mt. 26,39 
Et progressus pusillum procidit in faciem suam
interl.| ut humilitatem mentis habitu corporis ostendat
orans et dicens: Pater mi18, si possibile est,
18 Pater mi Rusch ] inv. ω1 Li446@ Weber , mi om. Li446
marg.| SI  POSSIBILE  EST. Hoc non pro timore, sed pro misericordia ne Iudei qui excusationem ignorantie non habent, me occidant. Unde ait: iste, id est populi Iudeorum, non simpliciter calix.
marg.| SI  POSSIBILE  EST, ut sine interitu Iudeorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem, illi excecandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea sed tua voluntas.
transeat a me calix iste.
interl.| scilicet ut me non moriente mors moriatur
Verumtamen
interl.| quasi in se reversus hoc dicit
non sicut ego volo
interl.| humano affectu
marg.| NON  SICUT  EGO  VOLO. AUGUSTINUS. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: «Esurivi et dedistis mihi manducare»u. Et quid me persequeris? Docet autem eos {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961rb ; facsim., p. 81b} privatam voluntatem corrigere et dirigere iuxta divinam.
u Mt. 25, 35.
marg.| AMBROSIUS. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, equabat affectu, ut dicecet: Sed non sicut ego volo sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem predico.
sed sicut tu vis19.
19 vis Li446 Rusch ] om. ω1 Li446@ Weber
interl.| docet humane voluntati voluntatem Dei preponi
Numérotation du verset Mt. 26,40 
Et venit ad discipulos suos20 et invenit eos dormientes
20 suos Li446 Rusch ] om. Li446@ Weber
interl.| pre tristitia somnum vincere non possunt
et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
interl.| qui pre ceteris erat gloriatus pre ceteris erat increpandus
Numérotation du verset Mt. 26,41 
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem.
interl.| non: ‘ne temptemini’, sed: ‘ne temptatione superamini’
Spiritus quidem
interl.| ideo orandum
promptus est
interl.| ad confitendum
caro autem infirma.
interl.| ad tolerandum
interl.| quia nondum induti virtute ex alto
marg.| CARO  AUTEM. Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se numquam negaturos.
Numérotation du verset Mt. 26,42 
Iterum secundo abiit et oravit dicens:
interl.| similiter
marg.| ITERUM  SECUNDO etc. Secundo orat, id est si non potest Ninive salvari aliter, nisi aru erit cucurbita, id est populus Iudeorum qui prius fuit eius tabernaculum, ut me occidat.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961rb ; facsim., p. 81b} Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
Numérotation du verset Mt. 26,43 
Et venit iterum et invenit eos dormientes.
interl.| vicina iam negatione
Erant enim oculi eorum gravati.
interl.| languescebant enim eorum oculi vicina negatione
Numérotation du verset Mt. 26,44 
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio,
marg.| ORAVIT  TERTIO. Tribus vicibus oravit, ut et nos a preteritis peccat veniam, et a presentibus malis tutelam et a futur periculis cautelam oremus et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina temptatio cupiditat ita et timor. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et ambitio seculi. Est et timor mortis, et timor vilitatis et timor doloris. Contra que omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam temptationem passionis, potest intelligi Dominus ter orasse.
eumdem sermonem dicens.
Numérotation du verset Mt. 26,45 
Tunc venit ad discipulos suos dicens21: Dormite iam et requiescite.
21 dicens Rusch ] et ait illis Li446@ Li446 , et dicit illis ω 1 Weber
marg.| DORMITE. Primo revertens obiurgat, secundo silet, et tertio quiescere iubet. Quia primo post resurrectionem diffidentes reprehendit. Secundo misso spiritu gravatos ad contuendam evangelii libertatem oculos visitavit, tertio claritat sue reditu secure quieti eos restituit. Dormite iam et requiescite: huic videatur repugnare quod connectit:   Ecce appropinquavit . Sed sciendum post illa verba siluisse Dominum ut fieret quod promiserat. Et post secundum Marcum intulit sufficit quod iam requievistis. Addiditque:   Ecce appropinquavit .   Surgite eamus . Ultro nos offeramus, non timentes inveniant ut confidentiam et gaudium passuri videant.
marg.| Postquam in hortum Dominum cum discipulis ingressum dixit Ioannesv, non commemorat quid illic egerit donec traditor venit.
v Io. 18, 1.
Ecce appropinquabit22 hora
22 appropinquabit Rusch ] appropinquavit ω 1 Li446@ Weber
interl.| interposito aliquo silentio ait
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Numérotation du verset Mt. 26,46 
Surgite, eamus. Ecce appropinquabit23 qui me tradet24.
23 approbinquabit Rusch ] adpropinquavit ω 1 Li446@ Weber
24 tradet Li446 Rusch Weber ] traditurus est Li446@
Numérotation du verset Mt. 26,47 
Adhuc eo25 loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus,
25 eo Li447 Li447@ Weber ] ipso ω1
marg.| CUM  GLADIIS  ET  FUSTIBUS. Factum congruit mutate menti. Iam enim venit cum fustibus, qui quamdium cum pace fuit tranquillius se egit.
missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Numérotation du verset Mt. 26,48 
Qui autem tradidit eum dedit eis26 signum
26 eis ω1 Li446@ Li446 Rusch ] illis Weber
marg.| DEDIT  EIS  SIGNUM. Putabat signa que viderat non divinitus sed magice facta, et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur, et ideo dabat signum.
dicens: Quemcumque osculatus
marg.| QUEMCUMQUE  OSCULATUS. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi.
fuero ipse est, tenete eum.
Numérotation du verset Mt. 26,49 
Et confestim accedens ad Iesum dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
interl.| impudens confidentia magistrum vocare et osculum iungere ei quem tradidit
marg.| ET  OSCULATUS  EST. Suscepit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur. Unde: «Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus»w.
w Ps. 119, 7.
Numérotation du verset Mt. 26,50 
Dixit27 illi Iesus: Amice,
27 Dixit Rusch ] Dixitque ω1 Li446@ Li446 Weber
interl.| ironice
ad quid28 venisti?
28 quid ω1 Rusch ] quod Li446@ Li446 Weber
interl.| ut supra: «Amice, quomodo huc instrasti non habens vestem nuptialem?»x
x Mt. 22, 13.
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mt. 26,51 
Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu,
interl.| Petrus eodem ardore mentis quo cetera, zelatus sicut Phynees
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961va ; facsim., p. 82a} auriculam eius.
marg.| SERVUM  PRINCIPIS  SACERDOTUM. Mystice: Servus est populus Iudeorum principibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961va ; facsim., p. 82a} sacerdotum indebite mancipatus, qui in Domini passione dexteram aurem, id est spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est vilitate littere contentus, non Petro tollente sed divino iudicio ablatam pandente, que auris in his qui credere maluerunt pietate Dei restituitur. Vel auris amputata et sanata, significat auditum ablata vetustate innovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vestutate littere quod cui datur a Christo, datur et regnare cum eo. Unde bene Malcus dicitur quod est ‘rex’ vel ‘regnaturus’. Quod servus inventus est, pertinet ad vetustatem que in servitutem generat. Sed cum accessit sanitas figurata est libertas.
marg.| Lucasy addit quod Dominus tangens aurem sanavit, qui nec hostibus pietatis obliviscitur.
y Cf. Lc. 22, 51.
Numérotation du verset Mt. 26,52 
Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum.
interl.| cesset vindicta, exhibeatur patientia ut patientiam nostros doceamus, non vindictam
Omnes enim
interl.| nam e contrario
interl.| si omnes tunc et Iudei
qui acceperint29 gladium gladio peribunt.
29 acceperint ω 1 Rusch Weber ] acceperunt Li446@
interl.| exercuerint vindictam ipsa vindicta erit eis causa perditionis
marg.| GLADIO  PERIBUNT. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est divine vindicte, et gladio spiritus, id est verbi Dei.
Numérotation du verset Mt. 26,53 
An putas
marg.| AN  PUTAS. Quasi diceret: non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia, quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum si contra Iesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum Aliter. Hic numerus significat omne genus hominum cum romano imperio contra Iudeos certaturum, hi sunt angeli Dei qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.
quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Numérotation du verset Mt. 26,54 
Quomodo ergo implebuntur Scripture quia sic oportet fieri?
interl.| quibus dictum est: «Tamquam ovis ad occisionem ductus est»z etc.
z Is. 53, 7: « Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum » ; cf. etiam Act. 8, 32.
Numérotation du verset Mt. 26,55 
In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
marg.| EXISTIS  CUM  GLADIIS. Stultum est cum gladiis et fustibus querere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
Quotidie apud vos sedebam in templo docens30 et non me tenuistis.
30 in templo - docens ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Mt. 26,56 
Hoc autem totum factum est ut adimplerentur31 Scripture
31 adimplerentur ω 1 Li446@ Li446 Rusch ] implerentur Weber
interl.| promptum animum ostendit ad patiendum ut sua passione asserat prophetarum dicta
prophetarum.
interl.| «Tamquam ovis ad occisionem ductus est»aa
aa Is. 53, 7 ; Act. 8, 32.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
interl.| timorem mortis ostendentes
marg.| TUNC  DISCIPULI  OMNES  RELICTO etc. Sicut Petrus qui negationem lacrimis abluit et confessione Dei funditus extirpavit recuperationem eorum significat qui in martyrio labuntur, ita ceteri qui fugerunt cautelam fugiendi docent eos qui minus idonei sunt ferendis adversis, quibus tutius est latere quam se discrimini committere. Ita etiam adolescens qui secundum Marcum relicta sindone nudus profugit, illorum opus et animum designat, qui ut securiores sint omnia que in mundo habent abiiciunt, et Deo potius famulari nudi quam herendo mundi rebus, materiam temptandi et a Deo reuocandi dare didicerunt. Iuxta exemplum Ioseph qui relicto adultere pallio, maluit nudus Deo quam indutus meretricis cupiditatibus servire.
Numérotation du verset Mt. 26,57 
At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961vb ; facsim., p. 82b} AD  CAIPHAM. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est ‘investigator’ vel ‘sagax’ ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium, et ad petendum homicidium.
principem sacerdotum
interl.| qui pontificatum illius anni pretio sibi acquisierat ab Herode Romanorum principe, prius tamen ad Annam, ut Ioannes ait
ubi scribe et seniores convenerant.
Numérotation du verset Mt. 26,58 
Petrus autem
interl.| in hoc diversus a ceteris
sequebatur eum
interl.| hoc est devotionis
a longe
interl.| hoc timoris natura est quod negat, obreptionis est quod penitet fidei est
marg.| A LONGE etc. Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia.
usque ad32 atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro
32 ad Rusch ] in ω1 Li446@ Weber
interl.| per discipulum notum pontifici
sedebat cum ministris
interl.| exspectans vel amore discipuli, vel humana curiositate
ut videret finem.
interl.| quid iudicaret pontifex de Iesu
Numérotation du verset Mt. 26,59 
Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 961vb ; facsim., p. 82b} traderent.
Numérotation du verset Mt. 26,60 
Et non invenerunt
interl.| quia non erant ut Marcus ait convenientia testimoniaab
ab Cf. Mc. 14, 56: « Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant ».
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes
marg.| DUO  FALSI  TESTES etc. Quia non eo sensu quo Dominus qui dixit de templo corporis sui, sed in verbis quibusdam additis vel mutatis quasi iniustam calumniam faciunt. Dominus dixerat: «Solvite templum hoc»ac, commutant: «Ego dissolvam templum hoc manufactum»ad. Vos inquit solvite non ego, quia non est licitum ut nobis mortem inferamus. Item Dominus dixerat: «Et ego suscitabo»ae, quod de animali templo dicitur. Illi invertunt. Aliud manufactum edificabo, ut proprie de templo iudaico dictum videatur.
ac Io. 2, 19.
ad Mc. 14, 58.
ae Ier 23, 3.
Numérotation du verset Mt. 26,61 
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare33 illud.
33 reedificare ω 1 Rusch ] aedificare Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 26,62 
Et surgens
interl.| motu corporis indicat insaniam mentis
princeps sacerdotum
interl.| iratus, quia non inveniebat calumnie locum
ait illi: Nihil respondes ad ea que isti adversum te testificantur?
Numérotation du verset Mt. 26,63 
Iesus autem tacebat.
interl.| sciens ut Deus quicquid respondisset torquendum in calumniam
Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Mt. 26,64 
Dicit34 illi Iesus: Tu dixisti.
34 Dicit ω1 Li446 Rusch Weber ] Dixit Li446@
interl.| didicisti in lege
marg.| TU  DIXISTI etc. Marcus: «Ego sum»af, quod idem est, et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur.
af Mc. 14, 62.
Verumtamen dico vobis:
interl.| quamvis ut hominem condemnatis, tamen dico
Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei35 et venientem in nubibus celi.
35 Dei Li446@ Li446 Rusch ] om. ω1 Weber
interl.| ad iudicium in nube vel mirabiliter operantem in sanctis
marg.| FILIUM  HOMINIS etc. Me in forma quam iudicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomenag.
ag Cf. Phil. 2, 8-9: « Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen ».
Numérotation du verset Mt. 26,65 
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua
marg.| SCIDIT  VESTIMENTA  SUA etc. Furor qui fecit de solio surgere facit et vestem scindere. Magno mysterio, cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificum esse penitus solvendum. Sed soliditas Ecclesie que vestis Dei dicitur, usque infinem seculi indirupta manebit.
marg.| Mos est Iudeorum cum aliquid blasphemie audiunt, scindunt vestimenta.
marg.| Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Lycaonia cum dicti sunt Iupiter et Apolloah.
ah Cf. Act. 14, 11: « Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi ».
dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Numérotation du verset Mt. 26,66 
Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
interl.| quia eum blasphemum putaverunt, ideo morti addixerunt
Numérotation du verset Mt. 26,67 
Tunc expuerunt in faciem eius
interl.| significat eos qui gratie eius penitentiam respuunt
marg.| TUNC  EXPUERUNT etc. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est blasphemiis eorundem ceditur.
et colaphis eum ceciderunt,
interl.| colaphis cedunt qui honores suos preferunt
alii autem
interl.| significat eos qui eum venisse negant tamquam presentiam eius a se repellentes
palmas36
36 alii ... palmas Rusch Weber ] iter . Li446@
interl.| vel alapasai
ai Non inveni in apparatibus Wordsworth
in faciem eius dederunt
Numérotation du verset Mt. 26,68 
dicentes: Prophetiza {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962ra ; facsim., p. 83a} nobis, Christe. Quis est qui te percussit?
marg.| PROPHETIZA etc. Dicunt contumeliam ei, qui se prophetam haberi voluit a populis.
marg.| Velaverunt enim faciem eius secundum Marcumaj, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis eius abscondant. Sicut {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962ra ; facsim., p. 83a} velum fuit super faciem Moysi quod usque hodie manetak.
aj Cf. Mc. 14, 65.
ak Cf. Ex. 34, 33.
Numérotation du verset Mt. 26,69 
Petrus vero sedebat foris in atrio
interl.| non appropinquabat Iesu, ne ministris aliqua suspicio oriretur
et accessit ad eum una ancilla
marg.| UNA  ANCILLA. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere. Nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse, et per passionem redemptus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodivit, ut veterem prevaricationis aboleret errorem.
marg.| Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum filium Dei confessus fuerat principem Ecclesie compellit.
dicens: Et tu cum Iesu Galileo eras.
Numérotation du verset Mt. 26,70 
At ille negavit coram omnibus
interl.| quia manifestare se expavit qui adhuc nolebat mori
dicens: Nescio quid dicis.
Numérotation du verset Mt. 26,71 
Exeunte autem illo
marg.| EXEUNTE  AUTEM. Hic Marcus adimplet quod iste brevitatis causa omisit: «Exiit inquit foras ante atrium, et gallus cantavit»al, quo reverso, in atrio fit negatio.
al Mc. 14, 68.
marg.| EXEUNTE  AUTEM. In hac secunda negatione a duobus compellitur. Ab ancilla, ut ait Mattheus, et Marcus, et ab alio, ut ait Lucas dicens: ‘Et post pusillum ait alius et tu de illis es’am. In hoc pusillo exiit, et reversus stans ad focum, ut Ioannes ait: ‘Iterum negat’an. Exeunte enim illo, id est cum exiret, hoc est cum exsurgeret ut exiret, animadvertit eum ancilla, et dixit his qui circa ignem erant. Quibus rediens iurat Petrus non novi hominem, id est: ‘non sum eius discipulus’, in quo et ipsum Christum negavit. Nota, primum ait:   Nescio quid dicis . Secundo cum iuramento negavit. Tertio cepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Quia perseverare in peccato dat incrementum scelerum, et qui minima spernit cadit in maiora.
am Cf. Lc. 22, 58: « Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum ».
an Cf. Io. 18, 27: « Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit ».
ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi:
interl.| cum quibus calefaciebat se Petrus
Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Numérotation du verset Mt. 26,72 
Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
interl.| ab illis inquisitus quibus ancilla propalaverat
marg.| NON  NOVI  HOMINEM. Quam noxia pravorum colloquia que cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est inter discipulos Dei Filium.
Numérotation du verset Mt. 26,73 
Et post pusillum
interl.| Lucas ait: ‘Quasi facto intervallo unius hore’ao
ao Cf. Lc. 22, 59: « Et intervallo facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galileus est ».
accesserunt qui stabant
marg.| QUI  STABANT. Ioannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari, vel unus erat qui eum viderat, et precipue dicebat, quem secuti ceteri simili arguebant.
et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.
interl.| Hierosolomite et Galilei eque sunt Hebrei unius lingue, sed queque provincia habet suum sonum
Numérotation du verset Mt. 26,74 
Tunc cepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
marg.| ET  CONTINUO  GALLUS  CANTAVIT. Post tertiam negationem sequitur gallicantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in gallicantu penitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est. Quia quod in tenebris oblivionis erravit, sperate iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem vere lucis presentia plene quicquid nutaverat erexit. Mystice: Gallus aliquis doctor est qui somnolentos increpans aitap: «Evigilate iusti et nolite peccare». Quod Petrus ante primum gallicantum negat, eos significat qui Christum ante resurrectionem Deum non putaverunt esse morte eius turbati. Quod bis ante secundum gallicantum negat, illos significat qui nunc in illo secundum hominem vel secundum deum in utraque substantia errant, et ideo veritatem negant. Primus gallicantus est Domini resurrectione in seipso. Secundus est eiusdem in corpore Ecclesie.
ap 1Cor. 15, 34 ; cf. Ps. 4, 5.
Numérotation du verset Mt. 26,75 
Et recordatus est Petrus
interl.| respiciente se Domino
marg.| RECORDATUS  EST. In alio evangelio dicitur: «Respexit Dominus Petrum»aq, et intuitu provocavit ad lacrimas quasi in mentem ei reducens quotiens negaverat et quod ei predixerat. Nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit.
aq Lc. 22, 61.
verbi Iesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis. Et egressus
marg.| ET  EGRESSUS. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hesitare permissus est, ut in Ecclesie principe remedium penitentie conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.
foras flevit37 amare.
37 flevit ω 1 Rusch ] ploravit Weber , fluit Li446@ *
interl.| ut haberet liberum locum flendi



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_26)

Notes :