Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 

Mane autem facto,
consilium inierunt omnes principes sacerdotum1 et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent.
1Mane... sacerdotum ΩJ Li446@ ω 1 Rusch ] Mane autem facto inierunt principes sacerdotum CorS1
Numérotation du verset Mt. 27,2 

Et vinctum
adduxerunt eum2 et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
2 eum ΩJ (interl. post. m.) Li446@ Rusch ] om. ΩJ* Li446
Numérotation du verset Mt. 27,3 

Tunc videns3 Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
3 videns Rusch Weber ] iter. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,4 

dicens: Peccavi tradens sanguinem iustum.
At illi dixerunt: Quid ad nos?
Tu videris.
Numérotation du verset Mt. 27,5 

Et proiectis argenteis in templo recessit
et abiens laqueo se suspendit.
Numérotation du verset Mt. 27,6 

Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere4
4 eos mittere ΩJ Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
in corbanan
quia pretium sanguinis est.
Numérotation du verset Mt. 27,7 

Consilio autem inito emerunt ex ipsis5 agrum figuli,
5 ipsis Rusch ] illis ΩJ Li446@ Li446 Weber
in sepulturam peregrinorum.
Numérotation du verset Mt. 27,8 

Propter hoc vocatus est ager ille6 Acheldemach, hoc est7 ager sanguinis usque in hodiernum diem.
6 ille ΩJ Li446@ Li446 Weber ] + a lingua eorum Rusch |
7 hoc est Weber (M Z P Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,9 

Tunc adimpletum8 est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
8 adimpletum Li446 Rusch ] impletum ΩJ Li446@ Weber
Et acceperunt
triginta argenteos pretium
appretiati
quem
appretiaverunt a filiis Israel
Numérotation du verset Mt. 27,10 

et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.
Numérotation du verset Mt. 27,11 

Iesus autem stetit ante presidem et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
Dicit illi9 Iesus: Tu dicis.
9 illi ΩJ Rusch ] ei Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 27,12 

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit.
Numérotation du verset Mt. 27,13 

Tunc dicit illi10 Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
10 illi ΩJ Rusch Weber] ei Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,14 

Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur preses vehementer.
Numérotation du verset Mt. 27,15 

Per diem autem sollemnem consueverat preses dimittere populo unum vinctum11 quem voluissent.
11 unum vinctum Rusch Weber ] inv. ΩJ Li446@ Li446
Numérotation du verset Mt. 27,16 

Habebat12 autem tunc unum vinctum13
12 Habebat Li446@ Li446 Cor3 (vel) Rusch Weber ] habebant ΩJ Weber (M D) |
13 unum vinctum ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] unum Z, inv. Φ, vinctum Weber |
insignem
qui dicebatur Barabbas.
Numérotation du verset Mt. 27,17 

Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis?
Barabban14 an Iesum qui dicitur Christus?
14 Barraban] Barrabam ΩJ Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,18 

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Numérotation du verset Mt. 27,19 

Sedente autem illo15
15 illo ΩJ Li446 Rusch Weber] eo Li446@
pro
tribunali, misit ad eum
uxor eius
dicens: Nihil tibi et iusto illi.
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Numérotation du verset Mt. 27,20 

Principes autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero16 perderent.
16 vero ΩJ Li446 Rusch Weber] autem Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,21 

Respondens autem preses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Numérotation du verset Mt. 27,22 

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
Numérotation du verset Mt. 27,23 

Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis preses: Quid enim mali fecit?
At illi magis clamabant
dicentes: Crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 27,24 

Videns autem Pilatus17 quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret,
17 Pilatus ΩJ Li446@ Li446 Weber ] preses Rusch
accepta aqua lavit manus coram populo
dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 18.
18 iusti huius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
Vos videritis.
Numérotation du verset Mt. 27,25 

Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius
super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Mt. 27,26 

Tunc dimisit illis19 Barabbam.
19 illis ΩJ Li446 Rusch Weber] eis Li446@
Iesum autem20 flagellatum
20 autem ΩJ Li446 Li446@ Weber] vero Rusch
tradidit eis ut crucifigeretur.
Numérotation du verset Mt. 27,27 

Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio21 congregaverunt ad eum22 universam23 cohortem
21 pretorio ΩJ Li446@ Rusch Weber ] pretorium Clementina , preto. Li446 |
22 ad eum ΩJ Li446@ Li446 Weber] om. Rusch |
23 universam ΩJ Li446@ Weber ] universum Rusch , univer. Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,28 

et exuentes eum
chlamydem coccineam
circumdederunt ei.
Numérotation du verset Mt. 27,29 

Et plectentes coronam de spinis,
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera24 eius.
24 dextera ΩJ Rusch Weber ] dexteram Li446@
Et genuflexo ante eum
illudebant ei25 dicentes: Ave rex Iudeorum.
25 illudebant ei Rusch ] illudebant ΩJ, eum inludebant Weber Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,30 

Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Numérotation du verset Mt. 27,31 

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde26 et induerunt eum27 vestimentis eius28 et duxerunt eum ut crucifigerent29.
26 chlamyde Amiatinus M Cava Φ ΩJ Clementina Rusch ] om. Li446 , + coccinea Rusch , clamydem Weber |
27 et induerunt eum] om. Li446 |
28 eius ΩJ Rusch Weber] suis Li446 Li446@ |
29 eum ut crucifigerent Rusch Weber ] eum ut crucifigeretur Li446@ , ut cruci. eum Li446 |
Numérotation du verset Mt. 27,32 

Exeuntes autem
invenerunt hominem Cyreneum30
30 Cyreneum Rusch Weber ] + venientem obviam sibi Z ΩJ Li446@ , venientem de villa Li446
nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mt. 27,33 

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
quod est Calvarie locus.
Numérotation du verset Mt. 27,34 

Et dederunt ei vinum bibere31
31 vinum bibere ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
cum felle mixtum32.
32 mixtum ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber] mistum Clementina
Et cum gustasset noluit bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,35 

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut adimpleretur33 quod dictum est per prophetam34: Diviserunt sibi35 vestimenta mea et super vestem meam36
33 adimpleretur P Li446 Li446@ Rusch ] impleretur Amiatinus Z Φ ΩJ Clementina |
34 dicentem] om. Amiatinus ΩJ Rusch |
35 sibi] om. Z ΩJ² (rubr. cancel.) |
36 vestem meam] vestimentum meum P |
miserunt sortem37.
37 ut adimpleretur … sortem Amiatinus Z P Φ ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,36 

Et sedentes servabant eum.
Numérotation du verset Mt. 27,37 

Et imposuerunt
super caput eius causam ipsius scriptam:
Hic est Iesus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mt. 27,38 

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.
Numérotation du verset Mt. 27,39 

Pretereuntes autem
blasphemabant eum
moventes capita38
38 sua ΩJLi446@ Li446 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,40 

et dicentes: Vath39. Qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es descende de cruce.
39 Vath ΩM Li446@ Li446 Sarum] Vach Rusch , Vah Z F P Φ ΩJ Clementina ; om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,41 

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Numérotation du verset Mt. 27,42 

Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei.
Numérotation du verset Mt. 27,43 

Confidit in Deum40, liberet eum nunc41 si vult. Dixit enim: Quia Filius Dei42 sum.
40 confidit in Deum Rusch ] confidit in Deo ΩJ Li446@ Li446 , confidet in Deo Weber |
41 eum nunc Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩJ Weber |
42 Filius Dei Li446 Li446@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mt. 27,44 

Idipsum autem et latrones
qui crucifixi erant43 cum eo improperabant44 ei.
43 crucifixi erant ΩJ(crucifixi/erant) Li446 Rusch ] crucifixerant Li446@ , fixi erant Weber |
44 improperabant ΩJ Rusch Weber ] improperabunt Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,45 

A sexta autem hora
tenebre facte sunt super45 universam terram
45 super ΩJ Li446 Rusch Weber] per Li446@
usque ad horam nonam.
Numérotation du verset Mt. 27,46 

Et circa horam nonam clamavit Iesus46 voce magna dicens47:
46 Iesus ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
47 dicens ΩJ Li446@ Li446 Clementina Weber ] om. Rusch |
Heli Heli lamazabatani48? Hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
48 lamazabatani Rusch ] lamazabathani ΩJ Li446@, lamma sabacthani Clementina , lema sabacthani Weber
Numérotation du verset Mt. 27,47 

Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
Numérotation du verset Mt. 27,48 

Et continuo currens unus ex eis
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,49 

Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Numérotation du verset Mt. 27,50 

Iesus autem iterum clamans voce magna
emisit spiritum.
Numérotation du verset Mt. 27,51 

Et ecce velum templi scissum est in duas partes
a summo usque deorsum.
Et terra mota est
et petre scisse sunt.
Numérotation du verset Mt. 27,52 

Et monumenta aperta sunt
et multa corpora sanctorum
qui dormierant49 surrexerunt.
49 dormierant ΩJ Rusch Weber ] dormierunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,53 

Et exeuntes de monumentis
post resurrectionem eius50 venerunt in sanctam civitatem
50 eius ΩJ Rusch Weber ] + in sanctam Li446@
et apparuerunt multis.
Numérotation du verset Mt. 27,54 

Centurio autem et qui cum eo erant
custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Filius Dei51 erat iste.
51 FiliusDei Li446 Li446@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mt. 27,55 

Erant autem ibi mulieres multe
a longe que52 secute erant53 Iesum a Galilea ministrantes ei
52 que ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@ |
53 erant ΩJ Li446 Rusch Weber ] fuerant Li446@ |
Numérotation du verset Mt. 27,56 

inter quas erat Maria Magdalene
et Maria
Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
Numérotation du verset Mt. 27,57 

Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia54
54 Arimathia Li446@ Li446 Rusch Weber ] Amarimathia ΩJ, Arimathaea hic et ubique Clementina
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat55 Iesu.
55 discipulus erat ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,58 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Numérotation du verset Mt. 27,59 

Et accepto corpore, Ioseph
involvit56 illud in sindone munda
56 involvit ΩJ Li446@ Weber ] involit cacogr. Rusch ]
Numérotation du verset Mt. 27,60 

et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 27,61 

Erant57 autem ibi
57 Erant Li446@ Li446 Rusch Weber ] Erat ΩJ
Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 27,62 

Altera autem die, que est post Parasceven,
convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
Numérotation du verset Mt. 27,63 

dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Numérotation du verset Mt. 27,64 

Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore.
Numérotation du verset Mt. 27,65 

Ait illis Pilatus: Habetis custodiam
ite, custodite sicut scitis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 

Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Mt. 27,1 
Mane autem facto,
interl.| vide quam solliciti in malo, tota nocte vigilaverunt ut facerent homicidium
marg.| MANE  AUTEM  FACTO. Mattheus et Marcus contexuerunt narrationem de his que cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam, qua terminata, redeunt iterum ad mane ut inde cetera contexerent.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962rb ; facsim., p. 83b} consilium inierunt omnes principes sacerdotum1 et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent.
1Mane... sacerdotum ΩJ Li446@ ω 1 Rusch ] Mane autem facto inierunt principes sacerdotum CorS1
Numérotation du verset Mt. 27,2 
Et vinctum
interl.| quem vinxerant in horto ut Ioannes aita
a Cf. Io. 18, 12: « Cohors ergo et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum ».
adduxerunt eum2 et tradiderunt Pontio Pilato presidi.
2 eum ΩJ (interl. post. m.) Li446@ Rusch ] om. ΩJ* Li446
interl.| mos erat ut quem morti adiudicassent ligatum iudici traderent
Numérotation du verset Mt. 27,3 
Tunc videns3 Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
3 videns Rusch Weber ] iter. Li446@
interl.| magnitudinem avaritie impietatis pondus excludit
Numérotation du verset Mt. 27,4 
dicens: Peccavi tradens sanguinem iustum.
interl.| quanto magis qui emerunt
marg.| PECCAVI  TRADENS etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam, licet autem mutaverit voluntatem, tamen prime voluntatis exitum non mutavit.
At illi dixerunt: Quid ad nos?
marg.| QUID  AD  NOS. Quid ad nos pertinet de hoc? Tu videris, tu scias quid fecisti, vel quid videris pertinere ad nos.
marg.| Quid ad nos pertinet pretium acceptum, tu illud probaveras? Tu inde fac quod vis.
marg.| Qui ad mortem peccant tantam habent ignorantiam et cecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec penitentie dolore crucientur.
Tu videris.
interl.| emisse se audiunt et tamen extra reatum se credunt et in vendente scelus constituunt
Numérotation du verset Mt. 27,5 
Et proiectis argenteis in templo recessit
marg.| ET  PROIECTIS etc. Sicut penitentia eius fuit infructuosa, sic et hec oblatio in templo est execrabilis.
et abiens laqueo se suspendit.
interl.| ut ostenderet se perosum celi et terre
marg.| ET  ABIENS. HIERONYMUS. Nihil profuit Iude egisse penitentiam per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem ut emendare valeat quod peccavit potest ei dimitti. Sin autem permanent opera frustra voce assumitur penitentia, hoc est quod de eo dicitur: «Et oratio eius fiat in peccatum»b ut non solum emendare nequinerit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit.
b Ps. 108, 7.
Numérotation du verset Mt. 27,6 
Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere4
4 eos mittere ΩJ Rusch ] inv. Li446@ Li446 Weber
interl.| oblatio impiorum abominabilis est Domino que offertur ex scelere
marg.| NON  LICET  EOS. Vere colantes culicem et camelum glutientesc, si enim ideo non mittunt pecuniam in corbanam, id est in gazophylacium, id est inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid premii eis si inde ageremitur in sepulturam pauperum?
c Cf. Mt. 23, 13: « Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes ».
marg.| LEO PAPA. Sceleratior omnibus, o Iuda, et infelicior extitisti quem non penitentia revocavit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Exspectasses consolationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro omnibus effunderetur informis leti suspendium distulisses.
in corbanan
interl.| corbanan interpretatur ‘oblatio’
interl.| in gazophylacium
quia pretium sanguinis est.
Numérotation du verset Mt. 27,7 
Consilio autem inito emerunt ex ipsis5 agrum figuli,
5 ipsis Rusch ] illis ΩJ Li446@ Li446 Weber
marg.| EMERUNT  AGRUM  FIGULI etc. All<egorice>. Magnum mysterium est in factis iniquitatis. Figulus est Deus in cuius manu est ex eodem luto facere aliud vas in honorem aliud in contumeliam. Ager eius seculum quod universum pretio eius emitur ut ei commortui sepeliantur peregrini, non utique Israel, sed alieni qui in pretio sanguinis Christi sepulti eternam requiem sortientur.
marg.| Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut eternum relinquerent sue nequitie monimentum6. Sed nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem, et in pretio sanguinis Christi requiescimus.
6 sic Rusch
in sepulturam peregrinorum.
interl.| huius seculi
Numérotation du verset Mt. 27,8 
Propter hoc vocatus est ager ille7 Acheldemach, hoc est8 ager sanguinis usque in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962va ; facsim., p. 84a} hodiernum diem.
7 ille ΩJ Li446@ Li446 Weber ] + a lingua eorum Rusch
8 hoc est Weber (M Z P Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,9 
Tunc adimpletum9 est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
9 adimpletum Li446 Rusch ] impletum ΩJ Li446@ Weber
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962va ; facsim., p. 84a} PER  IEREMIAM. HIERONYMUS. Hoc non in Ieremia, sed in Zacharia legitur, tamen aliis verbis. Legi nuper Ieremie apocryphum in quo hec verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum qui verborum ordine pretermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt.
marg.| PER  IEREMIAM  PROPHETAM. Sed hoc in Ieremia non invenitur sed in Zacharia fere secundum sensum, non secundum verba. Unde quidam codices non habent per Ieremiam sed tantum per prophetam. Tamen secreto Dei consilio factam est ut animo Matthei pro Zacharia occurreret Ieremias, quia omnes prophete uno spiritu sunt locuti, ita ut singula sint omnium, et omnia singulorum. Quare ergo Mattheus hoc emundaret quod spiritu regente fecerat? Ut per hoc admoneremur tantam inter prophetas esse concordiam, ut uni deputetur congrue quod ab alio dicitur. Vel apud Ieremiam invenitur de empto agro, sed non sub hoc nomine pretii. Apud Zachariam de triginta argenteis et nihil de emptione agri. Utrumque enim interpretatur evangelista ad hoc quod de Domino completum est, et confert in unum triginta argenteos, quod est in Zacharia, et agrum emptum quod est in Ieremia. Quod subdit:   Quem appretiaverunt etc., apud neutrum invenitur, sed ex persona evangeliste accipiendum est, quia hoc ex revelatione Domini cognovit ad hanc rem que de pretio Christi facta est huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in vas fictile, et hic emitur ager figuli de pretio Domini in sepulturam peregrinorum, id est ad permansionem quietis eorum qui peregrinantur cum Domino et consepeliuntur ei per baptismum. Natura et illam emptionem agri hoc significare Ieremie Dominus dicit, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra.
Et acceperunt
interl.| quod in Zacharia: «Appenderunt»d, id est alii rei comparaverunt
d Za. 11, 12.
triginta argenteos pretium
interl.| hoc scilicet
appretiati
interl.| illius Christi
quem
interl.| scilicet me
appretiaverunt a filiis Israel
interl.| id est non pluris pretii me facientes quam vile mancipium
marg.| A FILIIS  ISRAEL etc. A quibus minus oportuerat qui magnificare debuerant.
Numérotation du verset Mt. 27,10 
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.
interl.| constitutum mihi revelavit
Numérotation du verset Mt. 27,11 
Iesus autem stetit ante presidem et interrogavit eum preses dicens: Tu es rex Iudeorum?
marg.| TU  ES  REX  IUDEORUM. Secundum Lucam duo obiecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cesari et quod dicerent se regem. De regno ergo Pilatus quia nescit interrogat, de tributis quia audierat eum respondisse: «Reddite que sunt Cesaris Cesari»e quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: ‘Et non erant convenientia testimonia eorum’f. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat nisi an sit rex Iudeorum, arguuntur impietatis Iudei qui nec falso invenire potuerunt quod obiicerent salvatori.
e Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
f Cf. Mc. 14, 56: « Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant ».
Dicit illi10 Iesus: Tu dicis.
10 illi ΩJ Rusch ] ei Li446@ Li446 Weber
interl.| sic temperat ut sermo eius calumnie non pateat et tamen verum dicat
marg.| TU  DICIS. [a] Sacerdoti, quasi de preteritis11, respondit quia lex omnis venturum Christum predicaverat.   Tu dixisti, quasi venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic, legis ignaro, dicitur:   tu dicis , quia per fidem presentis confessionis salus gentium est. [b] Nota quod Pilato aliqua ex parte respondet qui invitus ferebat sententiam. Phariseos vero indignos suo sermone iudicavit.g
g [a] Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CM 174A, p. 733.34-40 [=   Hilarius Pictaviensis , Commentarius in Matthaeum, cap. 32, par. 7, SChr 258, p. 248.4 sqq.]: « Hoc ideo, quia lex omnis uenturum Christum praedicauerat, respondentur tamquam de praeteritis sacerdoti, quia semper uenturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic uero legis ignaro interroganti, an ipse esset rex Iudaeorum, dicitur: "Tu dicis", quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est, et quod hoc de se ille, qui antea ignorabat, loquatur, quod hi negent, qui antea loquebantur ». [b]   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CM 174A, p. 733.41-47: « CCCXXI ET CVM ACCVSARETVR A PRINCIPIBVS SACERDOTVM ET SENIORIBVS, NIHIL RESPONDIT. Verum ut nobis patientiae praebeat exemplum, sicut ante uerberatus, sic et modo accusatus silet ac reticet. Et attende quod Pilato, qui inuitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit ; sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit indignos que suo sermone iudicarit ».
11 preteritis] coniec., preterit’ Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,12 
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit.
interl.| ut verum patientie det exemplum sicut flagellatus ante ita modo silet accusatus
Numérotation du verset Mt. 27,13 
Tunc dicit illi12 Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
12 illi ΩJ Rusch Weber] ei Li446@ Li446
interl.| ethnicus est qui condemnat Iesum sed causam refert in populum Iudeorum
Numérotation du verset Mt. 27,14 
Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur preses vehementer.
interl.| ne crimen diluens dimitterent a preside et crucis utilitas differetur
Numérotation du verset Mt. 27,15 
Per diem autem sollemnem consueverat preses dimittere populo unum vinctum13 quem voluissent.
13 unum vinctum Rusch Weber ] inv. ΩJ Li446@ Li446
interl.| non imperiali sanctione, sed ductus populi consuetudine cui placere volebat
Numérotation du verset Mt. 27,16 
Habebat14 autem tunc unum vinctum15
14 Habebat Li446@ Li446 Cor3 (vel) Rusch Weber ] habebant ΩJ Weber (M D)
15 unum vinctum ΩJ Li446@ Li446 Rusch ] unum Z, inv. Φ, vinctum Weber
interl.| propter seditionem et homicidium
insignem
interl.| vulgatum in malitia
qui dicebatur Barabbas.
interl.| Barabbas : filius magistri, vel   Barabbas : filius patris, quod rectius
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962vb ; facsim., p. 84b} Qui dicebatur Barabbas .   Barabbas in evangelio secundum Hebreos ‘filius patris’ vel ‘magister eorum’ interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo preferunt, quibus dicitur: «Vos ex patre diabolo estis»h. Pilatus qui ‘os malleatoris’ interpretatur, ‘diabolum’ significat, qui est malleus universe terre per quem Dominus vasa sua permittit probari et ad ultimum conterit quando in extrema damnatione confringet.
h Io. 8, 44.
Numérotation du verset Mt. 27,17 
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis?
marg.| Quem vultis etc. Populo volens satisfacere dat optionem, quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum.
Barabban16 an Iesum qui dicitur Christus?
16 Barraban] Barrabam ΩJ Li446@
marg.| QUI  DICITUR  CHRISTUS. Idem quod Marcus ait regem Iudeorum quorum rex Christus vocabatur.
Numérotation du verset Mt. 27,18 
Sciebat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 962vb ; facsim., p. 84b} enim quod per invidiam tradidissent eum.
interl.| timentes, ne omnes crederent in eum
Numérotation du verset Mt. 27,19 
Sedente autem illo17
17 illo ΩJ Li446 Rusch Weber] eo Li446@
interl.| in Pilato et uxore eius Christum iustum confitentibus, gentilis populi testimonium est
pro
interl.| vel: in
tribunali, misit ad eum
marg.| PRO  TRIBUNALI etc. Tribunal sedes iudicum, ut solium regum cathedra doctorum.
uxor eius
marg.| UXOR  EIUS. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Iudei vigilantes intelligere noluerunt.
dicens: Nihil tibi et iusto illi.
marg.| NIHIL  TIBI etc. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit, ita modo per mulierem vult Christum de manibus Iudeorum liberare, ne per mortem eius mortis amittat imperium.
Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Numérotation du verset Mt. 27,20 
Principes autem sacerdotum et seniores
interl.| ‘Egressa est iniquitas a senibus et iudicibus’i
i Cf. Dn. 13, 5: « Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum ».
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero18 perderent.
18 vero ΩJ Li446 Rusch Weber] autem Li446@
marg.| BARABBAM etc. Filium diaboli elegerunt pro filio Dei, ut salvatorem cum sua salute perderent et proditorem liberarent, que sua petitio hodie etiam heret eis amissa gente et loco et libertate, quia datorem libertatis perdere voluerunt.
Numérotation du verset Mt. 27,21 
Respondens autem preses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Numérotation du verset Mt. 27,22 
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus?
interl.| qui rex vester est
marg.| QUID  FACIAM etc. Multas querebat occasiones ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo latronem iusto conferens. Deinde:   Quid enim faciam de Iesu qui dicitur Christus ? Et cum dicerent:   crucifigatur , non statim acquievit, sed iuxta suggestionem uxoris ait:   quid enim mali fecit ? Quo dicto Pilatus absoluit Christum.
Numérotation du verset Mt. 27,23 
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis preses: Quid enim mali fecit?
interl.| ut uxor mandaverat: Nihil tibi et iusto illi
At illi magis clamabant
interl.| quanto plus audiebant quod Pilatus vellem eum liberare
dicentes: Crucifigatur.
Numérotation du verset Mt. 27,24 
Videns autem Pilatus19 quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret,
19 Pilatus ΩJ Li446@ Li446 Weber ] preses Rusch
interl.| id est rebellionis crimen ei contra Cesarem impingeretur
accepta aqua lavit manus coram populo
interl.| quodammodo contestans, ego innoncentem volui liberare
marg.| LAVIT  MANUS. Gentilem populum ab impietate Iudeorum alienum designans qui clamaverunt: «Crucifige, crucifige eum»j.
j Lc. 23, 21.
dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 20.
20 iusti huius ΩJ Li446@ Li446 Weber ] inv. Rusch
interl.| non in hoc Deum fallit particeps est, sed innocentior illis qui dicunt: Crucifige, crucifige
Vos videritis.
interl.| ego minister sum legum, vestra vox sanguinem fundit
Numérotation du verset Mt. 27,25 
Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius
interl.| culpa et pena
super nos et super filios nostros.
interl.| unde per Isaiam: ‘Si levaveris manus ad me non exaudiam, manus enim vestre sanguine plene sunt’k
k Cf. Is. 1, 15: « Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestre sanguine plene sunt ».
marg.| SANGUIS  EIUS  SUPER etc. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.
Numérotation du verset Mt. 27,26 
Tunc dimisit illis21 Barabbam.
21 illis ΩJ Li446 Rusch Weber] eis Li446@
marg.| TUNC  DIMISIT  ILLIS  BARABBAM. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Iudeorum.
marg.| I<SIDORUS>. Diabolus qui iam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcer fuerat missus. Et ideo Iudei pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi.
Iesum autem22 flagellatum
22 autem ΩJ Li446 Li446@ Weber] vero Rusch
interl.| a Pilato ut Ioannes aitl.
l Cf. Io. 19, 16: « Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt ».
interl.| ideo flagellatum ut nos a flagellis liberemur
marg.| IESUM  VERO  FLAGELLATUM. Ideo credendus est Pilatus. Iesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut faciati penis eius et opprobrii iudei mortem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963ra ; facsim., p. 85a} eius ultra non sitirent.
marg.| IESUM  VERO. Serviens Romanis legibus que crucifigendos prius iubent flagellari.
Numérotation du verset Mt. 27,27 
Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorio23 congregaverunt ad eum24 universam25 cohortem
23 pretorio ΩJ Li446@ Rusch Weber ] pretorium Clementina , preto. Li446
24 ad eum ΩJ Li446@ Li446 Weber] om. Rusch
25 universam ΩJ Li446@ Weber ] universum Rusch , univer. Li446
interl.| quia obiiciebatur ei quod usurpasset imperium in populo Iudeorum illusionibus hoc ostendunt
Numérotation du verset Mt. 27,28 
et exuentes eum
interl.| propris vestimentis
chlamydem coccineam
interl.| pro purpura qua reges utebantur
marg.| CHLAMYDEM  COCCINEAM. Quecumque fecerunt licet alia mente, tamen nobis sacramenta dederunt. Chlamydem, idem est quod Marcus dicit purpuram in qua Christi caro passionibus obiecta insinuatur. Unde propheta: «Quare enim rubrum est indumentum tuum?»m In spinea corona, nostrorum susceptio peccatorum, que per spinas notantur. In calamo, venenata occidit animalia. Iuxta Lucam apud Herodem alba veste induit in quo innocentia et castitas assumpte humanitatis exprimitur, et gloria regni immortalem quam per passionem accepit. Vel induitur purpura, id est sanctis martyribus, alba veste aliis sanctis. Quia vero solet calamo Scriptura fieri, caput Christi percutiunt calamo qui divinitati illius contradicentes, errorem suum auctoritate Scripture sancte confirmare conantur. In faciem spuunt qui Iesum in carnem venisse denegant. Ut illi falso adorabant, ita hodie qui credunt, sed perversis actibus verba eius et promissa regni de spiciunt quasi fabulosa.
m Is. 53, 2.
marg.| HIERONYMUS. In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea maledictum solvit antiquum. In calamo, venemata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu ut sacrilegium scriberet Iudeorum.
marg.| In suis vestibus non illuditur, sed in his que propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim, quia elementa turbantur et Creatori testimonium dat creatura.
circumdederunt ei.
Numérotation du verset Mt. 27,29 
Et plectentes coronam de spinis,
interl.| pro diademate
posuerunt super caput eius et arundinem in dextera26 eius.
26 dextera ΩJ Rusch Weber ] dexteram Li446@
interl.| pro sceptro
Et genuflexo ante eum
interl.| adorant ut regem
illudebant ei27 dicentes: Ave rex Iudeorum.
27 illudebant ei Rusch ] illudebant ΩJ, eum inludebant Weber Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,30 
Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Numérotation du verset Mt. 27,31 
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde28 et induerunt eum29 vestimentis eius30 et duxerunt eum ut crucifigerent31.
28 chlamyde Amiatinus M Cava Φ ΩJ Clementina Rusch ] om. Li446 , + coccinea Rusch , clamydem Weber
29 et induerunt eum] om. Li446
30 eius ΩJ Rusch Weber] suis Li446 Li446@
31 eum ut crucifigerent Rusch Weber ] eum ut crucifigeretur Li446@ , ut cruci. eum Li446
Numérotation du verset Mt. 27,32 
Exeuntes autem
marg.| EXEUNTES  AUTEM. Primo Dominus crucem suam portavit, quod Ioannis refert antequam iste veniret obvius cui imposita est. Et hoc congruo ordine mysterii, quia Christus: «Passus est pro nobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius»n. Et quia Simon de Cyrenis est, que est in Libya, per eum gentes signantur qui primo peregrini a testamento Dei, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei et heredes. Simon enim ‘obediens’, Cyrene ‘heres’ interpretatur. Qui bene   de villa venit, id est de gentilitate. Villa grece ‘pagus’. Unde pagani qui a civitate Dei sunt alieni, qui relictis paganis ritibus passionis vestigia imitantur. Vel in Domino figurantur, qui sponte portant crucem Domini, in Simone qui inviti.
n 1Pt. 2, 21.
invenerunt hominem Cyreneum32
32 Cyreneum Rusch Weber ] + venientem obviam sibi Z ΩJ Li446@ , venientem de villa Li446
marg.| CYRENEUM. Ecce non Hebreus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad preputium ostendatur.
nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Numérotation du verset Mt. 27,33 
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha
interl.| ut ubi erat area damnatorum, ibi vexilla martyrum
marg.| GOLGOTHA. Syrum est, et interpretatur ‘calvarie’, non ob calvitium Ade quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam iuxta Hebron in libro Iesuo legitur sepultus.
o Cf. Ios. 14, 15: « Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a præliis ».
marg.| Loca sunt foris portam in quibus capita truncabantur damnatorum. Et Calvarie , hoc est decollatorum sumpsere nomen, quasi enim noxius inter noxios.
quod est Calvarie locus.
interl.| decollatorum
Numérotation du verset Mt. 27,34 
Et dederunt ei vinum bibere33
33 vinum bibere ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@ Li446
interl.| qui omnes conversi sunt ei in amaritudinem vitis alienep
p Cf. Ier. 2, 21: « Ego vos plantavi vineam veram: quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae? ».
cum felle mixtum34.
34 mixtum ΩJ Li446 Li446@ Rusch Weber] mistum Clementina
interl.| fel pro amaritudine
marg.| CUM  FELLE  MIXTUM. Alius evangelista dicitq: «Myrrhatum», id est amarissimum. Et potuit utraque esse commixtio fellis et myrrhe.
q Mc. 15, 23.
Et cum gustasset noluit bibere.
interl.| gustavit quidem mortem ad horam, sed tertia die resurrexit
marg.| ET  CUM  GUSTASSET  NOLUIT etc. Hoc Marcus tacet:   Noluit bibere . Hoc est quod Marcus aitr: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963rb ; facsim., p. 85b} «Non accepit», scilicet ut biberet.
r Mc. 15, 23.
Numérotation du verset Mt. 27,35 
Postquam autem crucifixerunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963rb ; facsim., p. 85b} eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut adimpleretur35 quod dictum est per prophetam36: Diviserunt sibi37 vestimenta mea et super vestem meam38
35 adimpleretur P Li446 Li446@ Rusch ] impleretur Amiatinus Z Φ ΩJ Clementina
36 dicentem] om. Amiatinus ΩJ Rusch
37 sibi] om. Z ΩJ² (rubr. cancel.)
38 vestem meam] vestimentum meum P
interl.| tunicam inconsutilem
marg.| DIVISERUNT. Hoc Ioannes distinctius: vestimenta in quatuor partess, ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita, significat omnium partium unitatem vinculo caritatis que sorte, id est gratia Dei provenit non humano arbitrio.
s Cf. Io. 19, 23: « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum ».
miserunt sortem39.
39 ut adimpleretur … sortem Amiatinus Z P Φ ΩJ Li446@ Li446 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 27,36 
Et sedentes servabant eum.
interl.| diligentia hec nobis profecit ut apertior virtus resurrectionis appareat
Numérotation du verset Mt. 27,37 
Et imposuerunt
interl.| Pilatus et ministri
super caput eius causam ipsius scriptam:
marg.| CAUSAM. Pro qua eum Iudei Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit sed confirmavit imperium velint nolint Iudei.
Hic est Iesus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Mt. 27,38 
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.
marg.| UNUS A  DEXTRIS etc. Unus a dextris, per quem significatur mortificatio carnis pro celesti gloria, unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.
Numérotation du verset Mt. 27,39 
Pretereuntes autem
interl.| non in via veritatis pedem ponentes
blasphemabant eum
marg.| BLASPHEMABANT  EUM. Predictum erat in libro sapientie: «Morte turpissima condemnemus eum, erit enim respectus in sermonibus illius»t. «Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum de manu contrariorum suorum liberabit illum»u. Quia ergo crucifigebatur et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium, propterea pendenti in ligno insultant et caput agitant.
t Sap. 2, 20.
u Sap. 2, 18.
moventes capita40
40 sua ΩJLi446@ Li446 Weber] om. Rusch
interl.| sicut mobiles gressu corporum ita et mente ita sermone
Numérotation du verset Mt. 27,40 
et dicentes: Vath41. Qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es descende de cruce.
41 Vath ΩM Li446@ Li446 Sarum] Vach Rusch , Vah Z F P Φ ΩJ Clementina ; om. Weber
marg.| SI  FILIUS  DEI  ES. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientie non demonstraret.
Numérotation du verset Mt. 27,41 
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
Numérotation du verset Mt. 27,42 
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
interl.| nolentes verum dicunt et qui hoc potuit posset utique, sed minus volebat ut facere maius
Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei.
marg.| ET  CREDIMUS  EI. Fraudulenta promissio. Maius facit surgens de sepulcro et non creditis, si enim de cruce descenderet non crederetis. Sed hoc demones immiserunt, statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas, et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.
Numérotation du verset Mt. 27,43 
Confidit in Deum42, liberet eum nunc43 si vult. Dixit enim: Quia Filius Dei44 sum.
42 confidit in Deum Rusch ] confidit in Deo ΩJ Li446@ Li446 , confidet in Deo Weber
43 eum nunc Li446 Li446@ Rusch ] inv. ΩJ Weber
44 Filius Dei Li446 Li446@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ Weber
Numérotation du verset Mt. 27,44 
Idipsum autem et latrones
interl.| plurale pro singulari
marg.| IDIPSUM. HIERONYMUS. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit, sed alter signis territus penituit, et nunc Iudeos arguit.
marg.| Usitate dicitur, et rustici insultant mihi, si unus hoc facit. Ita et hic. Lucas enim ait unum fideliter dixisse: «Memento mei Domine cum»v etc.
v Lc. 23, 42.
marg.| Moralem sancte crucis figuram describit Paulus ubi ait: «In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Cognoscere etiam supereminentem scientie caritatem Christi»w. In latitudine quippe opera caritatis significat. In longitudine perseverantiam conversationis sancte usque in finem. In altitudine specie celestium premiorum. In profundo inscrutabilia iudicia Dei. Quando ista gratia inter homines venit, et hec coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transuersum lignum quo extenduntur manus propter operum significationem. In longitudine ab ipso usque in terram ubi totum corpus erat significatur persistere, id est longanimiter permanere. In altitudine ab ipso transverso ligno sursum versus ubi caput erat, propter spectationem supernorum ne illa bona opera, et in eis perseverantia propter beneficia Dei terrena ad temporalia facienda credatur, sed propter illud sempiternum quod desuper sperat fides que per dilectionem operatur. In profundo autem pers illa que in terra abdita defossa {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963va ; facsim., p. 86a} latet, sed inde consurgit omne illud quod eminet. Sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem tante gratie alius sic, alius autem sic, supereminentem vero scientie caritatem Christi, eam profecto ubi pax illa est, que precellit omnem intellectum.
w Eph. 3, 17-19.
qui crucifixi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963va ; facsim., p. 86a} erant45 cum eo improperabant46 ei.
45 crucifixi erant ΩJ(crucifixi/erant) Li446 Rusch ] crucifixerant Li446@ , fixi erant Weber
46 improperabant ΩJ Rusch Weber ] improperabunt Li446@
Numérotation du verset Mt. 27,45 
A sexta autem hora
interl.| compatiuntur elementa conditori suo
marg.| A SEXTA  AUTEM  HORA. Nota sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit et ordo est rationis, ut quo tempore prevaricanti Ade clausit, eo tempore penitenti latroni ianuam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominumx, ideo est ut Iudeos qui se excusant magis crucifixisse ostendat linguis quam milites quorum manibus factum est qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt, quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.
x Cf. Mc. 15, 25: « Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum ».
tenebre facte sunt super47 universam terram
47 super ΩJ Li446 Rusch Weber] per Li446@
interl.| ne sol pendentem Dominum videret, vel ne impii sua fruerentur luce
usque ad horam nonam.
interl.| nec putetur consueta eclipsis per tres horas tenebre facte sunt
Numérotation du verset Mt. 27,46 
Et circa horam nonam clamavit Iesus48 voce magna dicens49:
48 Iesus ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
49 dicens ΩJ Li446@ Li446 Clementina Weber ] om. Rusch
interl.| suscepte nature in primis parentibus corrupte deplorat miseriam
marg.| CIRCA  HORAM  NONAM etc. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus docens resuscitatos in anima se esse perducturum in lucem eterne felicitatis.
Heli Heli lamazabatani50? Hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
50 lamazabatani Rusch ] lamazabathani ΩJ Li446@, lamma sabacthani Clementina , lema sabacthani Weber
interl.| humana natura erat derelicta, sed non Dei Filius
marg.| HELI  HELI 51  LAMAZABATANI etc. Quorum suscipit naturam eorundem plorat miseriam. In quo ostendit quantam ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.
51 Heli Heli lamazabatani] sic Rusch
Numérotation du verset Mt. 27,47 
Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
interl.| ex eo quod dixit Heli
marg.| QUIDAM  AUTEM etc. Non omnes, forsitan Romani, Hebrei sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Iudei Christum minorem Elia reputantes, ut eius auxilium deprecetur.
Numérotation du verset Mt. 27,48 
Et continuo currens unus ex eis
marg.| ET  CONTINUO  CURRENS etc. Quare acetum sit ei datum Ioannis ostendit dicens: «Sciens Iesus quod omnia alia consummata sunt ut et hoc impleretur»y, «Et in siti mea potaverunt me aceto»z, «dicit: Sitio»aa. Iudei erant acetum degenerantes a vino patriarcharum de pleno vase, de iniquitate huius seculi impleti, cor habentes ut spongiam cavernosis et tortuosis latibulis fraudulentum ut spongia. Spongia herba est vacua et cavernosa. Hyssopus: humilis herba et purgans pectus, humilitatem Christi significat. Spongiam enim hyssopo circumponunt, quia humilitatem Christi circumdederunt, et se circumuenisse putaverunt. Arundo significat Scripturam que hoc facto implebatur. Imponunt ergo spongiam arundini, id est eventum rei premisse prophetie adiungunt.
y Io. 19, 28.
z Ps. 68, 22.
aa Io. 19, 28.
acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Numérotation du verset Mt. 27,49 
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
marg.| SINE  VIDEAMUS etc. Quia vocem Domini male intelligebant frustra Elie exspectabant adventum.
Numérotation du verset Mt. 27,50 
Iesus autem iterum clamans voce magna
interl.| quid dixerit Lucas aperit: «Pater in manus tuas commendo spiritum meum»ab
ab Lc. 23, 46.
emisit spiritum.
interl.| non alius extorsit
Numérotation du verset Mt. 27,51 
Et ecce velum templi scissum est in duas partes
interl.| in novum et vetus Testamentum
marg.| ET  ECCE  VELEM  TEMPLI etc. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis que tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Iosephus ait virtutes angelicas presides quondam templi tunc pariter conclamasse, transeamus de his sedibus.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963vb ; facsim., p. 86b} Velum quod dicebatur exterius, quia nunc ex parte videmus. Cum autem venerit quod perfectum est tunc velum interius dirumpetur.
a summo usque deorsum.
interl.| ab initio mundi quando homo conditus est usque ad consummationem seculi
Et terra mota est
marg.| TERRA  MOTA  EST. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant Terra movetur Dominum suum pendentem ferre non sustinens.
et petre scisse sunt.
marg.| PETRE. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum qui ‘petre’ dicuntur a petra Christo ut quicquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.
marg.| Mystice: Corda terrenorum per passionem Christi commutantur. Petre scisse sunt, quia duritia iudaica ex parte erat emollienda.
Numérotation du verset Mt. 27,52 
Et monumenta aperta sunt
interl.| in typum future resurrectionis
marg.| ET  MONUMENTA. Et tamen cum monumenta aperta sunt non ante surrexerunt quam Dominus resurgeret ut esset: ‘Primogenitus ex multis fratribus’ac.
ac Cf. Rm. 8, 29: « Nam quos prescivit, et predestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus ».
et multa corpora sanctorum
marg.| COPORA  SANCTORUM. Hi credendi sunt cum Domino ascendente simul ascendisse cum corpore.
qui dormierant52 surrexerunt.
52 dormierant ΩJ Rusch Weber ] dormierunt Li446@
interl.| quo ordine hoc et quando considerandum est
Numérotation du verset Mt. 27,53 
Et exeuntes de monumentis
interl.| ad testimonium dominice resurrectionis
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 963vb ; facsim., p. 86b} post resurrectionem eius53 venerunt in sanctam civitatem
53 eius ΩJ Rusch Weber ] + in sanctam Li446@
interl.| pro antiquo nomine ut Mattheus ‘publicanus’
marg.| IN  SANCTAM  CIVITATEM etc. Hierusalem que ‘sancta’ dicitur propter templum et sancta sanctorum quod nulla alia.
et apparuerunt multis.
interl.| id est idoneis
interl.| non multis, quia non generalis resurrectio
Numérotation du verset Mt. 27,54 
Centurio autem et qui cum eo erant
interl.| milites
marg.| CENTURIO  AUTEM. Hi in scandalo crucis confitentur filium Dei. Arius in Ecclesia predicat creaturam quem ceci Iudei nec tot miraculis credunt.
marg.| In centurione fides Ecclesie designatur, que velo celestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Iesum filium Dei tacente Synagoga confirmat.
custodientes Iesum, viso terremotu et his que fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Filius Dei54 erat iste.
54 FiliusDei Li446 Li446@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mt. 27,55 
Erant autem ibi mulieres multe
marg.| MULIERES  MULTE. Mattheus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Ioannes vero iuxta crucemad, quia tanto intervallo aberat ut et iuxta diceretur, quia presto erat in conspectu eius et longe comparatione tube propioris. Possumus etiam dicere quod ille que erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipuloae abire ceperant iam, ut a densitate turbe exuerent se et cetera que facta sunt longius intuerentur.
ad Cf. Io. 19, 25: « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophe, et Maria Magdalene ».
ae Cf. Io. 19, 26-27: « Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri sue: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua ».
a longe que55 secute erant56 Iesum a Galilea ministrantes ei
55 que ΩJ Li446 Rusch Weber] om. Li446@
56 erant ΩJ Li446 Rusch Weber ] fuerant Li446@
marg.| MINISTRANTES  EI. Consuetudins hebraice erat ut mulieres de substantia sua preceptoribus suis ministrarent, quod et Dominus accepit ut exemplum daret apostolis.
Numérotation du verset Mt. 27,56 
inter quas erat Maria Magdalene
interl.| "De qua Dominus eiecerat septem demonia"af
af Cf. Lc. 8, 2.
et Maria
interl.| soror matris Domini
Iacobi
interl.| minoris
marg.| IACOBI. Iacobus Alphei minor dicitur ad differentiam Iacobi qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei.
interl.| que regnum suis postulaverat filiisag
ag Cf. Mt. 20, 20-21: « Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo ».
Numérotation du verset Mt. 27,57 
Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia57
57 Arimathia Li446@ Li446 Rusch Weber ] Amarimathia ΩJ, Arimathaea hic et ubique Clementina
interl.| ipsa est Ramatha, Helchane et Samuelis civitas
marg.| HOMO  DIVES. Quia ad presidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curie et officium curie ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus hoc ministerio dignus fuit.
nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat58 Iesu.
58 discipulus erat ΩJ Rusch Weber ] inv. Li446@
marg.| DISCIPULUS. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Iudeorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.
Numérotation du verset Mt. 27,58 
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
interl.| ecce Ioseph dignus apud seculum
Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Numérotation du verset Mt. 27,59 
Et accepto corpore, Ioseph
interl.| maioris meriti apud Deum
involvit59 illud in sindone munda
59 involvit ΩJ Li446@ Weber ] involit cacogr. Rusch ]
marg.| IN  SINDONE  MUNDA. Mystice. Sindone munda Iesum involvit qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesie habet ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.
Numérotation du verset Mt. 27,60 
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra.
interl.| in simplici sepultura Domini condemnatur ambitio divitum qui nec mortui divitiis carent
marg.| IN  MONUMENTO etc. Quia si in monumento ubi alius positus esset poneretur, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 964ra ; facsim., p. 87a} alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus edificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus futuro diceretur.
Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti
interl.| ut non posset aperiri sepulcrum sine auxilio multorum
et abiit.
Numérotation du verset Mt. 27,61 
60 Erant Li446@ Li446 Rusch Weber ] Erat ΩJ
marg.| ERANT  AUTEM  IBI. Aliis notis Iesu, ad sua redeuntibus sole mulieres que artius amabant obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Iesus, et ideo prime resurrectionem vident.
Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Numérotation du verset Mt. 27,62 
Altera autem die, que est post Parasceven,
interl.| preparationem Pasche
marg.| POST  PARASCEVEN. Parasceve, id est preparatio, hoc nomine dicitur sexta sabbati, id est in qua preparabantur necessaria sabbato, ut de manna dictum est, sexta die colligetis duplum, quia sexta die homo factus est, et in septima requievit Dominusah. Ideo sexta die Iesus pro homine moritur, unde et dixit: «Consummatum est»ai, id est sexta die pro redemptione mundi opus expletum est, et in sabbato quievit in sepulcro. Ita et nos in hac sexta etate pro Domino pati debemus, et in septima - que est mortuorum - in secreta pace quiesceret, donec octava resurrectionis veniat. In Genesi septimus dies vesperam habere non legitur, quia in illo seculo requies animarum nullo merore consumitur, sed gaudio future resurrectionis augetur.
ah Cf. Gn. 2, 2: « Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat » ; Ex. 31, 16: « Inter me et filios Israel, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus celum et terram, et in septimo ab opere cessavit ».
ai Io. 19, 30.
marg.| ‘Nostrum61 Pascha est immolatio Christi’aj, id est Parasceve, id est preparatio eius ab hora captionis.
aj Cf. 1Cor. 5, 7: « Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus ».
61 sic Rusch
convenerunt principes sacerdotum et Pharisei ad Pilatum
Numérotation du verset Mt. 27,63 
dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille
interl.| non sufficit scelus mortis nisi post mortem famam eius lacerent
interl.| quod erant, Domino imponunt
dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
marg.| POST  TRES  DIES. A parte totum, pars sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte, pro uno die: sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est nocte totus cum suo diurno, et sic est triduum.
Numérotation du verset Mt. 27,64 
Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore.
interl.| ignoranter verum dicunt, quia peior est contemptus penitentie quam error ignorantie
Numérotation du verset Mt. 27,65 
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam
interl.| quasi diceret: sufficit vobis quod in nece consensi innocentis vobiscum permaneat error
ite, custodite sicut scitis.
Numérotation du verset Mt. 27,66 
Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus.
interl.| quanto diligentius servatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur
marg.| MUNIERUNT  SEPULCRUM etc. Diligentia eorum nostre profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_27)

Notes :