Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 

In diebus autem illis,
venit Ioannes Baptista predicans
in deserto Iudee,
Numérotation du verset Mt. 3,2 

et dicens: Penitentiam
agite.
Appropinquabit1 enim regnum celorum.
1 appropinquabit Θ Sarum Wordsworth (K To22 V) ΩJ Li446@ Rusch Clementina ] appropinquavit Weber (cett.)
Numérotation du verset Mt. 3,3 

Hic est enim de quo dictum est2 per Isaiam prophetam
2 de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina ] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber , + Glossa: HIC EST ENIM DICTUS Cor3
dicentem: Vox clamantis
in deserto.
Parate
viam Domini.
Rectas facite
semitas eius.
Numérotation du verset Mt. 3,4 

Ipse autem Ioannes
habebat vestimentum de pilis camelorum,
et zonam
pelliceam
circa lumbos suos.
Esca autem eius
erat locuste
et mel silvestre.
Numérotation du verset Mt. 3,5 

Tunc exibat ad eum
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 3,6 

Et baptizabantur
ab eo in Iordane3,
3 ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Weber
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset Mt. 3,7 

Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
venientes
ad baptismum suum,4 dixit eis: Progenies viperarum,
4 suum ΩV (corrector) Catena Rusch Weber] om. ΩV* ΩS
quis demonstrabit vobis5 fugere
5 demonstrabit vobis Cor3 (vel) ΩS Rusch ] demonstravit vobis ΩJ Catena (As115 Md214 Mt366) Clementina Weber, demonstravit nobis Catena (Li446), nobis (vobis Mt366@) demonstravit Catena@ (Li446 Md214 Mt366)
a ventura ira?
Numérotation du verset Mt. 3,8 

Facite ergo
fructum
dignum penitentie.
Numérotation du verset Mt. 3,9 

Et ne velitis dicere
intra vos: Patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis
quia6 potens est Deus
6 quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Mt. 3,10 

Iam enim securis
ad radicem arborum7 posita est.
7 arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem
mittetur.
Numérotation du verset Mt. 3,11 

Ego quidem baptizo
vos in aqua8
8 aqua ΩJ] aquam Li446@
in9 penitentiam.
9 in ΩJ] om. Li446@
Qui autem post me venturus est,
fortior me est,
cuius non sum dignus calciamenta portare.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
et igni.
Numérotation du verset Mt. 3,12 

Cuius ventilabrum
in manu sua
et permundabit
aream suam.
Et congregabit triticum suum
in horreum10,
10 horreum ΩJ²] + suum ΩJ* ( rubr. cancel. )
paleas autem
comburet igne11 inextinguibili.
11 igne] igni ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,13 

Tunc venit Iesus
a Galilea
in Iordanem
ad Ioannem12,
12 ad Ioannem] om. As353* (al. compl.)
ut baptizaretur ab eo.
Numérotation du verset Mt. 3,14 

Ioannes autem prohibebat eum,
dicens: Ego
a te
debeo baptizari,
et tu venis ad me?
Numérotation du verset Mt. 3,15 

Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo.
Sic enim
decet nos implere
omnem iustitiam.
Tunc dimisit eum.
Numérotation du verset Mt. 3,16 

Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit
de aqua.
Et ecce aperti sunt ei celi.
Et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
et venientem super se.
Numérotation du verset Mt. 3,17 

Et ecce vox
de celo13
13 celo Wordsworth (T) Rusch ] cel’ ΩJ Li446@ , celis Weber
dicens: Hic est
Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui.

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 
interl.| cum adhuc habitaret in Nazareth
marg.| IN  DIEBUS  AUTEM. Preterit multa, et transit ad predicationem Ioannis.
marg.| IN  DIEBUS. Non solum pueritie annos, sed omnes usque ad predicationem Ioannis comprehendit, id est cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: «Anno quinto decimo imperii Tiberii Cesaris»a.
venit Ioannes Baptista predicans
interl.| ecce quid veniens fecit
marg.| PREDICANS. Manifestavit se qui prius siluerat baptizando et predicando viam preparans Domino.b
b Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 3, PL 162, 1261B-C: «   In diebus illis venit Joannes , id est manifestavit se, qui tam diu prius siluerat. Venit praedicans, venit baptizans, ut in utroque Domino viam praepararet qui et praedicaturus et baptizaturus erat ». 
in deserto Iudee,
interl.| sic notans desertum penitentibus convenire
marg.| In deserto Iudee, quia Iudei a Deo deserti erant quibus necessaria est penitentia ut redeant.
Numérotation du verset Mt. 3,2 
et dicens: Penitentiam
interl.| puniat quisque mala prioris vite, quia appropinquabit salus quam perdidimus et facultas redeundi unde cecidimus
marg.| PENITENTIAM. Hoc preco nuntiat quod post per se ipsa veritas.
marg.| Penitentia precedit, sequitur promissio regni, qui vere penitet punit in se preteritos errores, deinde erigit animum ad celeste regnum.
marg.| Si gratis in baptismo fit remissio, cur predicatur penitentia? Sed triplex est modus penitencie. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare, quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per penitentiam renovari. Tertius quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur.
marg.| Penitere est ante acta defiere et deflenda non committere. Penitentibus regnum celorum adesse dicitur, non terrena ut in veteri lege, et hec per obedientiam Christi. Et hoc regnum celorum primus Ioannes predicavit.
agite.
interl.| opere
marg.| PENITENTIAM  AGITE. Prima virtus est per penitentiam perimere veterem hominem et vitia odire, quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Penitentie virtus timore concipitur qui est «initium sapientie»c. Penitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit.
c Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10: « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
marg.| Penitentiam agere est dignos fructus penitentie facere. Regnum celorum , id est Christus per quem sancti regnant in celestibus. Vel evangelium quo invitat ad regnum.
Appropinquabit1 enim regnum celorum.
1 appropinquabit Θ Sarum Wordsworth (K To22 V) ΩJ Li446@ Rusch Clementina ] appropinquavit Weber (cett.)
interl.| hac promissione eriguntur animi: «Regnum Dei intra vos est»d
d Lc. 17, 21.
marg.| +sic2 predicavit sic3 enim propheta de eo4 predixit A
2 sic] vere praem. Cas239
3 sic] si Cas239
4 propheta – de eo] inv. Cas239
marg.| APPROPINQUABIT  ENIM. Nisi appropinquaret nemo redire posset, quia infirmi et ceci via que est Christus carebant, quam parans Ioannes penitentiam anteponit.
Numérotation du verset Mt. 3,3 
Hic est enim de quo dictum est5 per Isaiam prophetam
5 de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina ] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber , + Glossa: hic est enim dictus Cor3
interl.| sic predicavit, sic enim propheta de eo predixit
dicentem: Vox clamantis
interl.| preco verbi, verbum preceditB
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
interl.| +quia verbum preibat preco verbi C
C ¶Codd. : Cas239 ; om. Cas574 Rusch
marg.| VOX  CLAMANTIS. Ioannes   vox , Christus ‘Verbum’, qui clamat in Ioanne. D
D ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
marg.| Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet6.E
E ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
6 intellig. verbi v.] verbi intelligentia valet Cas239
marg.| Vox viam verbo preparat ut recipiatur. Unde: «Paravi lucernam Christo meo»e.F
e Ps. 131, 17.
F ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
in deserto.
interl.| +quia desertum Iudee solacium redemptionis nuntiat G
interl.| quia solacium redemptionis nuntiat Iudee iam deserteH
marg.| IN  DESERTO. Forma penitentibus, locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper, victus tenuis et inusitatus.
marg.| Typice. Desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam.I
I ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
Parate
interl.| prava abicite, opera recta faciteJ
J ¶Codd. : Rusch , om. Cas239 Cas574
interl.| non pro terrenis servientesK
K ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
viam Domini.
interl.| +via est fides L
interl.| fides est via qua Verbum ad cor ascenditM
M ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
marg.| + Parate viam. Pravitates abicite, fidem et bona opera accipite ; rectas ut non pro terrenis serviatis. N
marg.| VIAM  DOMINI. Via Domini ad cor dirigitur cum sermo eius diligenter auditur.O f
f ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 1, PL 162, 1262D: « Rectas, id est, ut recta intentione fiant, non pro terreno, sed coelesti modo, vel secundum Gregorium: Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo illius diligenter auditur ». << Cf.   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 7, § 2, p. 47.49-51: «Via Domini ad cor dirigitur cum Veritatis sermo humiliter auditur». [MM2020]
O ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
Rectas facite
interl.| id est mores in melius mutate et sic fient semite recteP
P ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
interl.| bene vivendoQ
Q ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
semitas eius.
interl.| strictas sed mundasR
R ¶Codd. : Cas239 Cas574 ; om. Rusch
interl.| +semite recti moresS
Numérotation du verset Mt. 3,4 
Ipse autem Ioannes
marg.| IPSE  AUTEM etc. Qui penitentiam predicat habitum penitentie pretendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur.T
T ¶Codd. : Cas239 Rusch
marg.| IPSE  AUTEM. Ioannes in semetipso erudit penitentes et formam vite {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924rb ; facsim., p. 11b} exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens.
marg.| Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Ioannes pilis vestiebatur.U
U ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
marg.| Moraliter. In veste Ioannis monemur ut asperis utamur ad refrenationem carnis. In cibo, ut non arte paratis sed naturalibus cibis utamur.
marg.| Moraliter.7 Habitus et victus conversationem indicant. Asperis vestitur, quia vitia non palpavit sed aspera increpatione redarguit8 sicg: «Genimina viperarum» etc.9 Zona pellicea circa lumbos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis. Mel et locustas edit quia predicatio eius10 turbis dulcis sapuit, dum Christus putatur. Sed cito decidit, quia non Christus sed eius preco11 esse apparuit. In melle12 dulcedo, in locusta alacer volatus sed cito deciduus.V
g Lc. 3, 7.
V ¶Codd. : Cas239 Rusch
7 Moraliter] om. Cas239
8 increpatione redarguit] in vectione increpuit Cas239
9 etc.] om. Cas239
10 pr. eius] inv. Cas239
11 preco] precursos Cas239
12 melle] + enim Cas239
habebat vestimentum de pilis camelorum,
marg.| non de lana quia hoc austeritatis indicium est, illud luxurie mollitioris13 W
W ¶Codd. : Cas239 (marg.) ; Rusch
13 mollitioris] mollities Cas239
interl.| zona est corporalis continentia
pelliceam
interl.| +zona pellicea de pelle mortua animalis, carne et sanguine abraso, efficiturX
circa lumbos suos.
interl.| lumbi voluptas peccati quia peccatum in voluptate fit
interl.| ubi magis regnat luxuria
Esca autem eius
interl.| non studio parata sed14 sicut convenit eremiteY
Y ¶Codd. : Cas239 Rusch
14 sed]: Rusch
erat locuste
marg.| minuta animalia15 Z
Z ¶Codd. : Cas239 (marg.) ; Rusch
15 m. a.] locuste id est praem. Cas239
et mel silvestre.
marg.| de truncis vel de herbis16 AA
AA ¶Codd. : Cas239 (marg.) ; Rusch
16 herbis] herba Cas239
Numérotation du verset Mt. 3,5 
Tunc exibat ad eum
marg.| tunc exibat quia nisi quis a malis exeat non abluitur. Unde apte sequitur:   baptizabantur ab eo in Iordane , qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Iam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
interl.| propter novitatem predicationis et asperitatem vestitus et cibiAB
AB ¶Codd. : Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 3,6 
Et baptizabantur
interl.| baptismo precurrente non peccata dimittenteAC
AC ¶Codd. : Cas574 Rusch
ab eo in Iordane17,
17 ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Weber
marg.| In Iordane, quia in eo figura baptismi precessit, et ex nomine descensum de superbia exigit, quod congruit baptizatis.
confitentes peccata sua.
marg.| CONFITENTES. Confessio peccatorum conscientie est testimonium timentis Deum. Qui enim timet iudicium Dei, peccata non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis pena. Ideoque iubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro pena. Nam hoc ipsum pars est divini iudicii.
Numérotation du verset Mt. 3,7 
Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
marg.| MULTOS  PHARISEORUM  ET  SADDUCEORUM. Hi sunt ex hereticis Iudeorum, quia Pharisei observationum et traditionum preferunt iustitiam. Unde et Pharisei, id est divisi a populo per privatam iustitiam dicuntur. Sadducei, id est iusti. Vendicant enim sibi quod non sunt, hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore, quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Ioannes increpat quia maxime indigebant correctione et penitentia.
venientes
interl.| non confitentes peccata sua
ad baptismum suum,18 dixit eis: Progenies viperarum,
18 suum ΩV (corrector) Catena Rusch Weber] om. ΩV* ΩS
marg.| PROGENIES  VIPERARUM etc. Id est venenati venenatorum filii quia bonis invident eosque persequuntur proximos ledunt ut patres eorum.
marg.| Vipera patrem suum occidit, sic Iudei prophetas qui erant patres eorum.
quis demonstrabit vobis19 fugere
19 demonstrabit vobis Cor3 (vel) ΩS ΩV Rusch ] demonstravit vobis ΩJ Catena (As115 Md214 Mt366) Clementina Weber, demonstravit nobis Catena (Li446), nobis (vobis Mt366@) demonstravit Catena@ (Li446 Md214 Mt366)
interl.| nemo, quia non penitetis, sed sine penitentia iram non effugietis
interl.| quasi nullus nisi Filius Dei quem vobis annuntio
a ventura ira?
interl.| id est a vindicta
Numérotation du verset Mt. 3,8 
Facite ergo
interl.| ut sic effugiatis
marg.| FACITE. B<EDA>. Quasi dicat: quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum veniatis? Facite fructum, non qualemcumque sed dignum. Non enim par debet esse fructus boni operis eius qui nihil vel minus peccavit, et eius qui gravius cecidit. Sed Iudei de Abraham gloriantes nolunt se agnoscere peccatores. Unde subdit:   Et ne velitis etc. Ad humilitatem provocat. In superbia enim nulla est penitentia.
marg.| Discretio est in penitentia que timorem Dei et metum penarum ante oculos ponit recolens antique turpitudinis. Sic dolor cordis in fletus erumpit, quia sine dolore nulla sunt vulnera si vitalia membrorum non fuerint circum mortua, gratia est que sentit, sentiens querit sanitatem.
fructum
interl.| carnis mortificationem
dignum penitentie.
interl.| secundum quantitatem culpe quod fit ex disertione que necessaria est penitenti
Numérotation du verset Mt. 3,9 
Et ne velitis dicere
interl.| cogitando vel reputando
intra {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924va ; facsim., p. 12a} vos: Patrem habemus Abraham.
interl.| et in semine Abrahe ne confidatis quasi ex hoc solo salus fit
Dico enim vobis
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924va ; facsim., p. 12a} DICO  ENIM  VOBIS. A carne retrahit ut cogitent opera predestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quicquid voluerit, ut qui omnia de nihilo creavit possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahe formare.h
h ¶Fons : Paschasius Radbertus , Expositio in Mt., lib. 2, CCCM 56, lin. 2640 sqq.: «Vbi nimirum potentia Dei cui est possibile omne quod uelit non adeo praedicatur eximia ut tantum admiretur laudabilis uerum etiam ut ex hoc eorum refragetur temeritas et incipiant praedistinationis Dei opera cogitare. Prima igitur rudimenta fidei sunt pro certo credere Deum quicquid uoluerit posse. Deinde subnixius intellegere quod cuncta iuste prouidus dispensator atque clementer disponat. Hinc est autem quod profecto simplicem lectorem satis iuuare opinor si pro certo crediderit quod Deus qui cuncta creauit ex nihilo potens sit ex lapidibus filios Abrahae formare et uelut ex propagine illi repromissos heredes etiam ex quolibet puluere suscitare.». [MM2020]
quia20 potens est Deus
20 quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
interl.| quia non filii carnis hi sunt in semine, sed qui filii Dei. Unde subdit: Potens est etc.
de lapidibus istis
interl.| gentibus quorum corda erant insensibilia
marg.| DE  LAPIDIBUS  ISTIS. Demonstrative ad illos lapides quos Iosue de Iordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait.
marg.| Iosue duodecim lapides de medio Iordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui per quos excecatio Iudeorum et gentium ad lucem transformatio presignatur.
marg.| Vel gentiles lapides vocat, et est sensus ne gloriemini de semine carnis, quia hi tantum sunt filii Dei qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit et suscitat per gratiam filios Abrahe defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cuius rei presagium olim Deus de Sara genuit filium.
suscitare filios Abrahe.
interl.| si autem vos Christi, ergo semen Abrahe estis
Numérotation du verset Mt. 3,10 
Iam enim securis
marg.| IAM  ENIM  SECURIS. Ne autem viderentur immunes si se a talibus sacramentis separarent comminatur.
marg.| SECURIS. Christus qui ex manubrio constat et ferro, id est humanitate qua tenetur et divinitate qua incidit. Posita est, quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem, id est finem Iudaici populi ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel securis sententia iudicii vel predicatio evangelii.
ad radicem arborum21 posita est.
21 arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
marg.| AD  RADICEM. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur quid aliud quam rami infructuose arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus absciditur, ne quid remaneat, unde iterum aliquid germinis oriatur.
marg.| Radices sunt cogitationes quibus plantati, vel sursum celo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur.
marg.| Arbor ‘humanum genus’, huius rami alii sunt aridi, id est pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu ut hypocrite qui speciem sanctitatis pretendunt sed intus vacui. Alii fructuosi sed venenosi, id est heretici qui predicando fructum pariunt sed mortalem. Alii, id est catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur ut gentiles, hypocrite qui nullum, et heretici qui malum.
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
interl.| per securim
et in ignem
interl.| gehenne
mittetur.
Numérotation du verset Mt. 3,11 
Ego quidem baptizo
interl.| Redit ad se modum sui baptismi determinans
marg.| EGO  QUIDEM etc. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quante sit dignitatis cuius presentia comminatur vel cuius beneficiis persuadet.
marg.| EGO  QUIDEM  BAPTIZO  VOS  IN  AQUA. Id est tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo predicando precurro, sic baptizando ut penitentes quos ego hoc signaculo ab impenitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam.
vos in aqua22
22 aqua ΩJ] aquam Li446@
interl.| tantum non spiritu
in23 penitentiam.
23 in ΩJ] om. Li446@
interl.| docendo penitere
Qui autem post me venturus est,
interl.| ad predicandum et ad baptizandum
marg.| POST  ME  VENTURUS. Et si moneo dignos fructus penitentie facere, superbiam abiicere, non tamen possum a peccatis solvere.
fortior me est,
marg.| FORTIOR  ME  EST. Quia ego baptizo in penitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum celorum predico, ille dat.
cuius non sum dignus calciamenta portare.
marg.| Cuius non sum dignus calciamenta portare . Alii scribunt:"Cuius non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere”i. Potuit autem Ioannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore, ut alius evangelista hoc, alius illud assumeret. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem.
i Cf. Lc. 3, 16: « Respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni » ; Mc. 1, 7: « Et predicabat dicens: Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius » ; Io. 1, 27: « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
marg.| Vel, secundum allegoriam, calciamentum est incarnationis mysterium, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924vb ; facsim., p. 12b} corrigia: mysterii ligatura. Non ergo valet Ioannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigarej.k
j Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 7, par. 3, CCSL 141, p.50.114-118: «Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Ioannes itaque soluere corrigiam calceamenti eius non ualet, quia incarnationis eius mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnouit».
k ¶Fons : Cf. Catena Graecorum Patrum in Marcum [CPG C 125.2], ed. Cramer 269 20-29 <vel> ed. P. Possinus, Romae, 1673, p. 13-14 (Victor Antiochenus): « Καὶ ἐκήρυσσε λέγων∙Ἔρχεται ὁ ἰσχυρότερος μου, ὀπίσω μου, οὗ εἰμὶ ἰκανὸς κύψας λῦσαι τὸν ἱμάντα τῶν ὑποδημάτων αὐtoῦ. Ἕτερον ἐστιν ὃ φησιν ὁ Μαθταῖος, βαστάζειν τὰ ὑποδήματα, ἕτερον δὲ τὸ κύψαντα λῦσαι τὸν ἱμάντια τῶν ὑποδημάτων. Καὶ ἀκόλουθόν γε, μηδενὸς σφαλλομένου τῶν Ἐὐαγγελιστῶν, ἀμφότερα κατὰ διαφόρους καιροὺς εἰρηκέναι τὸν Βαπτιστὸν καθ’ ἕτερον νοῦν. κειμένου γὰρ περὶ τῶν αὐτῶν, ὡς οἴονται τινὲς, οἱ ὑπομνημονεύσαντες, διαφόρως ἠνέχθησαν, μὴ ἀκριβοῦντες τῇ μνήμῃ ἕκαστον τῶν εἰρημένων ἢ γεγενημένων. Ἱμάντά φησι τὸν σφαιρωτῆρα τοῦ ὑποδήματος πρὸς δὲ τὸ μέγεθος τοῦ ἀξιώματος καὶ τῆς θεότητος τὴν ὑπεροχὴν ἀφορῶν οὐδ ὑπηρέτου φησὶ, ‘’τάξει καταλογισθῆναι ἱκανός εἰμι’’ ». [ADL2018] <Parall.> Thomas de Aquino, Catena aurea in Mc. 1, 4-8 § 3.14.1 (Chrysostomus): « Ne autem estimaretur hoc secundum comparationem sui ad Christum dicere, subiungit:   Cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius . Non est autem idem   solvere corrigiam calceamentorum eius , quod hic Marcus dicit, et calceamenta portare, quod dicit Mattheus. Et quidem narrationis ordinem prosequentes evangeliste, nec in aliquo fallentes, dicunt utrumque Ioannem dixisse secundum alterum sensum. Commentantes vero circa hoc differenter exposuerunt unumquodque. Corrigiam enim vocant ligamen   calceamentorum . Ad excellentiam igitur potestatis Christi et divinitatis magnitudinem extollendam, hoc dicit ac si diceret: ‘Neque in ministri ordine deputari sufficiens sum’.[MM2018]
marg.| Vel»non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius», id est nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volol. Mos enim erat ut si quis eam que sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calciamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis accederet. Ioannes ergo qui non sponsus, ait: ‘Non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere’m, ac si dicat: ego redemptoris vestigia non valeo denudare, quia nomen sponsi non mihi usurpo.
l Cf. Io. 3, 28-29: « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est ».
m Cf. Lc. 3, 16: « Respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni ».
marg.| Vel simpliciter se humiliat, vel evangelii sacramenta non est dignus circumferre predicando quod non sibi deputatum apostolis est commissum.
marg.| Non sum dignus explicare naturam divinitatis ad humanitatem. Vel non sum dignus evangelii predicationem portare, vel nomen sponsi usurpare.
marg.| Ioannes ut purus homo spiritum dare non poterat quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus et baptizat in verbo de quo dicitur: «Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis»n, et alibi: ‘Mundans eos lavacro aque in verbo vite sanctificate’o.
n Io. 15, 3.
o Cf. Eph. 5, 26: « Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite ».
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
interl.| quia sanctificat a peccatis et accendit amore Dei
marg.| IN  SPIRITU  SANCTO, vel Spiritu sanctificationis. Et igne, id est probatione tribulationis. Vel ‘spiritu’ in presenti abluit, post si qua macula subrepit, igne purgatorio ad purum exuret, quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico super altare semper ignis missus de celo ardebatp, id est ignis divini amoris, qui omnes in Christo, id est qui super altare offeruntur quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.
p Cf. Lv. 9, 22-24: « Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbe, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas ».
interl.| tribulatione vel purgatorio igne
Numérotation du verset Mt. 3,12 
Cuius ventilabrum
interl.| id est discretio iudicii
interl.| qui non credunt hoc ventilabro non removentur, quia iam iudicati sunt
marg.| CUIUS  VENTILABRUM. Ventilabrum in manu est examen iudicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis.
in manu sua
interl.| potestate
marg.| In manu, quia: «Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio»q.
q Io. 5, 22.
et permundabit
interl.| a paleis
marg.| PERMUNDABIT. Id est quotidie a variis temptationibus mundat. Vel   permundabit dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia eicitur, vel post mortem damnatur.
aream suam.
interl.| presentem Ecclesiam
Et congregabit triticum suum
interl.| immobiles a spe eternorum
in horreum24,
24 horreum ΩJ²] + suum ΩJ* ( rubr. cancel. )
interl.| celeste
paleas autem
interl.| leves
marg.| PALEAS  AUTEM. Palee de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Palee ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt. Zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: «Qui non credit iam iudicatus est»r, et ideo non fit hic mentio de illis.
r Io. 3, 18.
comburet igne25 inextinguibili.
25 igne] igni ΩJ Li446@ Weber
marg.| INEXTINGUIBILI, quia non extinguetur neque extinguet cruciatos, sed eternaliter puniet, dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: «Igne nos examinasti»s etc.
s Ps. 65, 10.
Numérotation du verset Mt. 3,13 
Tunc venit Iesus
interl.| ut qui diu latuerat26 manifestareturAD
AD ¶Codd. : As353 Rusch
26 diu latuerat] latebat As353
marg.| TUNC  VENIT. Quando Ioannes predicabat et baptizabat, scilicet quando Iesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel predicatorem fieri nisi virilis etatis. Sicut Ioseph tricenarius regnum Egypti suscepit, David regnum ea etate inchoavit. Ezechiel prophetiam promeruit.
marg.| Venit Iesus his de causis ut baptisma Ioannis comprobaret et ut, quia homo erat, omnem impleret iustitiam et legis humilitatem, et ut aquas sanctificans per columbam in lavacro adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam iudicaret.
a Galilea
interl.| quia in Nazareth habitaveratAE
AE ¶Codd. : As353 Rusch
in Iordanem
interl.| quia in eo figura baptismi precessit et ex nomine descensum de superbia exigit
marg.| A GALILEA  IN.   Galilea : transmigratio, Iordanis: descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.
ad Ioannem27,
27 ad Ioannem] om. As353* (al. compl.)
interl.| maior ad minorem
ut baptizaretur ab eo.
interl.| Dominus a servo, nullus ergo dedignetur inferiorem
Numérotation du verset Mt. 3,14 
Ioannes autem prohibebat eum,
interl.| humilitatem regis imitatur milesAF
AF ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
dicens: Ego
interl.| qui egeo28 AG
AG ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. As353 Cas239
28 egeo] ego cacogr. Cas574
a te
interl.| qui non egesAH
AH ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. As353 Cas239
interl.| terrenus a celestiAI
AI ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. As353 Cas239
debeo baptizari,
interl.| ab originali peccato mundari, quia tu es: «Agnus Dei qui tollit peccata mundi29»t AJ
t Io. 1, 29.
AJ ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
29 quia tu... mundi] om. As353 Cas239 | peccata] scrips., pec. Rusch
et tu venis ad me?
interl.| cuius generatio non est vitiosaAK
AK ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
Numérotation du verset Mt. 3,15 
Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo.
interl.| impleri illud30 ad quod veni.AL
AL ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
30 illud] om. As353
marg.| SINE  MODO.   Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me queris in Spiritu baptizeris. Sic enim decet nos dare exemplum implende omnis iustitie, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum.
Sic enim
interl.| subdit quare veniat baptizariAM
AM ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
interl.| quia31 vita mea morum est disciplinaAN
AN ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
31 quia] + in Cas574
interl.| sic, id est dum ego superior et non indigens a te suspicio
interl.| docere consummationem iustitie, id est ad baptismum invitare, quia baptismum est consummatio omnis iustitie
interl.| me suscipiendo, te baptizando
marg.| Sic enim decet, id est per humilitatis exemplum reducere ad vitam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925ra ; facsim., p. 13a} et ostendere quod nullus perfecte sit iustus sine baptismate. Si enim de Spiritu tu sancto natus non dedignor, quanto magis necesse est aliis quamvis iustis etiam a minoribus baptizari? Hinc decet impleri primum omnem iustitiam, scilicet per quam omnis iustitie summa ab omnibus deinceps impleatur, ut nullus ex operibus neque ex arbitrio glorietur, sed sciens se reum iustitie Dei sit subiectus. Ideo quisquis est “renatus ex aqua et spiritu"u iustus dicitur, quia hoc implet per quod omnis iustitia impletur ex gratia, quam primo decuit implere Christum non ex indigentia sed ex mysterio, ut renatus filius Dei omnes renatos filios Dei fratres sibi faceret.
u Cf. Io. 3, 5.
marg.| Sic , id est subdendo servo et inferiori. Omnem iustitiam, id est humilitatem que est omnis iustitia. Et perfecta humilitas habet tres gradus. Primus est subdere se maiori et se non preferre equali hic vocatur ‘sufficiens’, quia sufficit aliquem sic humiliari, et iste gradus omni iusto est necessarius. Secundus gradus est subdere se equali, nec preferre se minori, hic dicitur ‘abundans’. Tertius est subesse minori in quo est omnis iustitia. Hunc Christus implevit qui unam partem tantum habet, quia in unitate consistit et perficitur. Alii duobus modis distinguuntur, quia minus perfecti non sic in unitate cumulantur.
omnem iustitiam.
interl.| id est32 omne preceptum iustificansAO
AO ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
32 id est] om. As353 Cas239
Tunc dimisit eum.
interl.| consensitAP
AP ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
marg.| TUNC  DIMISIT. Cum tali ordine cognovisset implendam iustitiam. Dimisit, quia vera est humilitas quam non deserit comes obedientia.
marg.| Spiritus in momento eum docuit quod prius nescivit, et ideo quod prius timuit humiliter, denotus implevit.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
Baptizatus autem Iesus, confestim
interl.| sine moraAQ
AQ ¶Codd. : Cas574 Rusch
ascendit
interl.| quia baptizati ad patriam per virtutes ascendere debentAR
AR ¶Codd. : Cas574 Rusch
de aqua.
interl.| que est fundamentum AscensionisAS
AS ¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.| BAPTIZATUS  AUTEM etc. Christus aquas baptismi sanctificavit, quia cuius est creare eiusdem est et sanctificare.
marg.| Sicut homo constat duobus, id est corpore et anima, ita duobus renascitur, aqua que purgat sordes et consepelit Christo, et33 igne spiritus quo conflagranti ad celum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sui post baptismum ascendunt, quia ad virtutes proficiunt et qui prius carnales et filii Ade34 fiunt spirituales et filii Dei.AT
AT ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
33 et] om. Cas574
34 filii Adev] inv. Cas574
marg.| +Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit.AU
AU ¶Codd. : As353 Cas238 Cas239  ; om. Cas574 Rusch (cf. Sicut homo constat)
Et ecce aperti sunt ei celi.
marg.| APERTI  SUNT  CELI. Et hoc ad impletionem iustitie. Non enim tunc primum sibi patuere celestia vel Spiritus sanctus est datus, sed nobis per acceptum baptismum aditum celi patere et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim celi aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit etc., hec mystica sunt in nobis.
marg.| Patet renatus aditus in celum per Christum qui per Adam clausus fuit35.AV
AV ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
35 celum... clausus fuit] celo Cas239
Et vidit
interl.| Iesus vidit et Baptista, ut Ioannes aitv AW
v Cf. Io. 1, 32: « Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et mansit super eum ».
AW ¶Codd. : As353 Cas238 Cas239 Cas574 Rusch
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
interl.| Spiritus in columba, Filius36 in homine, Pater in voce. Ita Trinitatis presentia baptismum consecravitAX
AX ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
36 Filius] + Dei Cas239
marg.| SICUT  COLUMBAM. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbe, quia aliter Spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia Spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit que expleto officio resolvebantur.
marg.| Bene Spiritus in columba - que simplex et mansueta - descendit, ut et sue nature simplicitatem, et eum in quem descendebat mitem misericordie preconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus ledit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit in quibus alie aves se et pullos suos nutriunt, in quo prohibemur a rapina. Puro vescitur grano, in quo notatur abstinentia. Alienos tamquam pullos suos fovet, ecce caritas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem previsa in aquis umbra declinet, ecce sollicitudo.AY
AY ¶Codd. : Rusch ; Non contuli: Cas239 Cas574
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925rb ; facsim., p. 13b} In columba super Dominum Spiritus apparuit, quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne, quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere.AZ
AZ ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch | accendere] attendere Cas239 * (pr. m. corr.), ascendere Cas574
marg.| +Tantus splendor circumfulsit Christum in baptismo ut empyreum celum videretur reseratum37 esse38.w BA
w Cf. Act. 26, 23: «die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui me cum simul erant». Cf. Hugo de Sancto Caro, Postille, f. 11va/g  : « Ad litteram: quidam fulgor resplenduit super Christum, et duravit quandiu vox duravit. Aperitur autem celum per secretorum revelationem, ut Stephano, Paulo, Ioanni, per apertionem aditus, in Ascensione, per splendorem, ut hic. ». Nota : Cette sentence est absente de la version laonnoise de la Glose et a été omise par l’édition princeps. Elle est attestée en revanche dans les manuscrits de la version universitaire de la Glose ordinaire. Certains manuscrits y ajoutent une remarque attestant l’origine ‘’sacrée et céleste’’ de cette glose bien qu’elle soit absente de « la Glose ». La source de cette sentence additionnelle n’a pu être identifiée, mais les postilles d’Hugues de Saint-Cher lui font lointainement écho. A ce jour, je n’ai pas trouvé de manuscrits de la Glose avec cet ajout qui leur soit antérieur, ce qui oblige à se poser la question du rôle des maîtres de l’exégèse mendiante parisienne dans l’élaboration du texte de la Glose universitaire. [Martin Morard 15 juin 2020]
37 reseratum] apertum Tr183
38 esse] + sed glossa non dicit sed sacro et sydereo As29 Som210 ( sidero ), + sed g. et indicit sed sacro et sydereo Tr251
marg.| Adam peccando celum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit, flammam vibrantem que viam prohibuit aqua baptismi extinxit quia39 aqua est contraria igni.BB
BB ¶Codd. : Cas574 Rusch
39 extinxit quia] extinxitque Cas574
et venientem super se.
interl.| ad quem illa vox fiebatBC
BC ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
Numérotation du verset Mt. 3,17 
Et ecce vox
interl.| hec40 vox non ut ei indicet41 quod nesciat sed quod auditoribus proficiatBD
BD ¶Codd. : Cas238 Cas239 Cas574 Rusch
40 hec] et praem. Cas238
41 ut ei indicet ( Cas574 ?) Rusch ] indicat ei Cas238 Cas239
de celo42
42 celo Wordsworth (T) Rusch ] cel’ ΩJ Li446@ , celis Weber
dicens: Hic est
interl.| demonstrative ad homines
Filius meus dilectus,
interl.| consubstantialis
in quo mihi complacui.
interl.| In Adam displicuit43, undex: «Penitet me fecisse hominem».BE
x Gn. 6, 7 ( Vetus latina , p. 106, versio H).
BE ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
43 In Adam displicuit] ut in Adam displicui As353
marg.| COMPLACUI. Id est beneplacitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est tibi fide et caritate uniti, placeant.BF
BF ¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. As353 Cas239
marg.| +Alii evangeliste:"in te complacuit" ; mihi id est in te placitum meum constitui ; hoc est per te face<re> quod mihi placet.BG
BG ¶Codd. : As353 ; om. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_3)

Notes :