Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Mt. 4,1 

Tunc
Iesus ductus est in desertum1
1 desertum] deserto As353
a Spiritu
ut
temptaretur a diabolo.
Numérotation du verset Mt. 4,2 

Et, cum ieiunasset
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus,
postea esuriit.
Numérotation du verset Mt. 4,3 

Et accedens temptator
dixit ei: Si Filius Dei es,
dic
ut lapides isti panes fiant.
Numérotation du verset Mt. 4,4 

Qui respondens dixit2: Scriptum est:
2 dixit Rusch Weber ] + ei ΩJF Wordsworth (D J T)
Non in solo pane3
3 solo pane ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
vivit homo,
sed in omni verbo
quod procedit de ore Dei.
Numérotation du verset Mt. 4,5 

Tunc assumpsit
eum diabolus
in sanctam civitatem
et statuit eum supra pinnaculum
templi,
Numérotation du verset Mt. 4,6 

et dixit ei4: Si Filius Dei es,
4 ei ΩJF Rusch Weber ] om. Li446@ (hapax)
mitte te deorsum.
Scriptum est enim:
Quia angelis suis mandavit de te,
et in manibus tollent te, ne forte offendas5 ad lapidem
5 offendas ΩJF Weber ] ofen. Li446@ , offendat Li446
pedem tuum.
Numérotation du verset Mt. 4,7 

Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Mt. 4,8 

Iterum assumpsit6 eum diabolus
6 assumpsit ΩJ Li446@ Rusch ] adsumit Weber , def. ΩF
in montem
excelsum valde
et ostendit ei7 omnia regna mundi,
7 ei Li446@ Rusch Weber ] illi ΩJ, def . ΩF
et gloriam eorum,
Numérotation du verset Mt. 4,9 

et dixit ei8: Hec omnia
8 ei ΩJF Li446 Rusch Clementina ] illi Li446@ Weber
tibi dabo,
si cadens
adoraveris me.
Numérotation du verset Mt. 4,10 

Tunc dixit9 ei Iesus: Vade10
9 dixit ΩF Rusch Weber (N G Cava)] dicit ΩJ Li446@ Li446 Weber |
10 Vade] ΩJF, + retro Wordsworth ( D E P9389 L R X c Z* ) Weber (Z G ), + retro me Weber (P); cf. Mc. 8, 33. |
Satana.
Scriptum est enim11:
11 enim Cava Split G Φ Kells Sarum Wordsworth (B C D E P9389 J K L To22 R T V Zc)° ΩJ ΩF Li446@ Rusch Clementina ] om. Weber
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Mt. 4,11 

Tunc reliquit eum
diabolus
et ecce angeli accesserunt
et ministrabant ei.
Numérotation du verset Mt. 4,12 

Cum autem audisset Iesus
quod Ioannes traditus esset,
secessit in Galileam.
Numérotation du verset Mt. 4,13 

Et relicta civitate Nazareth
venit et habitavit in12 Capharnaum maritima13,
12 in Ω Cor4 (quod in textu ponebatur CIVITATEM cancellatum est in <Parisiensi>) Li446@ Rusch Weber ] + civitatem ΩJ ( cancel. et expunct.) ΩF, Cor2 V (in chapharnaum civitatem maritimam iuxta grecum an. et glossa), + civitate Ed1538 |
13 maritima Wordsworth (C J T V) Rusch Clementina ] maritimam ΩF ΩJ Li446@ Li446 Wordsworth (plerique codd.) Weber |
in finibus Zabulon et Neptalim,
Numérotation du verset Mt. 4,14 

ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Numérotation du verset Mt. 4,15 

Terra Zabulon
et terra Neptalim,
via maris trans Iordanem, Galilee gentium.
Numérotation du verset Mt. 4,16 

Populus
qui ambulabat14 in tenebris
14 ambulabat Cor3 (vel) ΩF Li446@ Ed1538 Sixtina Rusch cum Is. 9, 2 (hebr.): הַהֹלְכִ֣ים vel (LXX) ὁ πορευόμενος] sedebat Cor2 V (grecus antiq.) ΩJR Ed1538 Ed1593 Clementina Weber cum graec. (Mt. 4, 16) ὁ καθήμενος  ; cf. HIERONYMUS , In Is., lib. 3, cap. 9, 1, CCSL 73, p. 121.3, 122.21: “ POPULUS QUI AMBULABAT IN TENEBRIS UIDIT LUCEM MAGNAM; HABITANTIBUS IN REGIONE UMBRAE MORTIS, LUX ORTA EST EIS . Septuaginta: [...] AMBULABAT [...]. duplicem posuimus editionem, quia uulgatum est testimonium et usurpatum ab euangelista matthaeo, ut uel diuersitas interpretationis uel similitudo noscatur. ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta Septuaginta, sed iuxta hebraeos posuerit. dicit enim sermo euangelicus: [...] POPULUS QUI SEDEBAT ”.
vidit lucem15 magnam
15 vidit lucem ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
et sedentibus
in regione umbre16 mortis,
16 umbre ΩJF Li446@ Rusch ] et umbra Weber
lux orta est eis.
Numérotation du verset Mt. 4,17 

Exinde cepit Iesus predicare
et dicere:
Penitentiam agite.
Appropinquabit17 enim regnum celorum.
17 Appropinquabit Θ Cor3 # Rusch Sixtina] Appropinquavit ΩJF Li446@ Clementina Weber
Numérotation du verset Mt. 4,18 

Ambulans autem
Iesus18 iuxta mare19
18 Iesus ΩJF Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (an #) Weber |
19 iuxta mare ΩJF Rusch Weber ] inv. Li446@ |
Galilee vidit duos fratres,
Simonem
qui vocatur Petrus
et Andream
fratrem eius, mittentes rete20
20 rete Ω ( + marg. vel r.) Rusch Weber ] retia ΩF Kells Wordsworth (D E P9389 L M R X*)
in mare.
Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mt. 4,19 

Et ait illis: Venite post me
faciam21 vos fieri piscatores hominum.
21 faciam Rusch ] et praem. ΩJF Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 4,20 

At illi continuo
relictis retibus
secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mt. 4,21 

Et procedens inde, vidit alios duos fratres,
Iacobum Zebedei et Ioannem fratrem eius,
in navi cum Zebedeo patre eorum,
reficientes
retia sua
et vocavit eos.
Numérotation du verset Mt. 4,22 

Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mt. 4,23 

Et circuibat
Iesus totam Galileam,
docens in synagogis22 eorum,
22 synagogis ΩJF Rusch Weber ] synagogas Li446@
et predicans evangelium
regni
et sanans
omnem languorem
et omnem infirmitatem
in populo.
Numérotation du verset Mt. 4,24 

Et
abiit opinio eius
in totam Syriam
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus,
et tormentis
comprehensos, et qui demonia habebant,
et lunaticos et paralyticos23
23 et paralyticos] om. Li446@
et curavit eos.
Numérotation du verset Mt. 4,25 

Et secute sunt eum turbe multe
de Galilea et Decapoli,
et de Hierosolymis et de Iudea
et de trans Iordanem.

Capitulum 4

Numérotation du verset Mt. 4,1 
interl.| +post baptismumA
A ¶Codd. : As353 Cas238 Cas239  ; om. Cas574 Rusch
Iesus ductus est in desertum1
1 desertum] deserto As353
interl.| locum certaminisB
B ¶Codd. : As353 Cas239 Cas574 Rusch
marg.| TUNC  IESUS  DUCTUS  EST etc. Post baptismum, quia nulla est mora a temptatione. Ut mox doceat in desertum pugnare, docet baptizatos de mundo exire in quiete Deo vacare, sic filii Israel post transitum maris per desertuma ascendunt et manna comedunt donec veniant ad terram promissionisb.
a Cf. Ex. 14, 21-22: « Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva ».
b Cf. Ex. 16, 15: « Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum ».
marg.| +pro monachis et clericis novitiis qui in locis solitariis debeant primo esse non autem secularibus negotiis prefici quia cito et de facili possunt subverti propter hoc dicit Apostolusc: «Non neophytum».C
c 1Tm. 3, 6.
C ¶Codd. : As353² (scholion man. saec. 13) ; om. Rusch etc.
marg.| TUNC  IESUS. Hic est ordo recte conversationis2 ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum artius accingamur et mente seculum deserentes vite eterne gaudia quasi manna esuriamus deserti. Ibi fit temptatio, quia non ante hostis se erigit quam homo de mundo exit. Tenet enim sub legibus suis eum. In deserto pugnatur asperis, quia Adam in paradiso deliciis affluens victus est oblectamentis.D
D ¶Codd. : La74 (11rc) Rusch
2 conversationis] + ostenditur As353 La74 (marg.)
marg.| Historialiter3. In illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho Christus diabolum vicit, ubi figuraliter dixerat Adam incidisse in latrones et4 eum vicisse, latrones autem ibi habitasse. Probat locus qui dicitur Domim 5, id est sanguis propter effusionem sanguinis que ibi fiebat. Ea6 via Samaritanus descenditd quia, carne indutus, easdem temptationes sustinuit.E e
d Cf. Lc. 10, 33: « Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est ».
e ¶Fons : Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 4, Alençon, BM, ms. 26, f. 105vb : « Historialiter. In illo deserto quod est inter Ierusalem et Iericho dicitur Christus diabolum vicisse, ubi figuraliter dixerat eum Adam vicisse. Latrones autem ibi habitasse probat locus ipse qui ‘Domim’ dicitur, id est sanguis propter effusionem sanguinis que ibi fiebat. Eadem via Samaritanus descendit quia carne indutus, easdem temptationes sustinuit ».
E ¶Codd. : Cas238 (p. 17 sec. m. interl.) Rusch
3 Historialiter Cas238 cum Anselmo ] Histo. Rusch
4 incidisse... et] om. Cas238
5 Domim Rusch ] Domin Cas238 (דׇמיִם)
6 Ea] Eadem Cas238
a Spiritu
interl.| +a Spiritu sanctoF
F ¶Codd. : As353 ; om. Rusch
marg.| Spiritu sancto qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc Spiritu qui ad pugnam vadit cito cadit.
ut
marg.| + ut non ponitur causative sed consecutive ; nam in desertum ductus est et postea temptatus.G
G ¶Codd. : As353² (scholion man. saec. 13) ; om. Rusch etc.
temptaretur a diabolo.
marg.| UT  TEMPTARETUR. Non temptatur a diabolo, nisi qui ad desertum exierit, id est bono studere ceperit.
Numérotation du verset Mt. 4,2 
Et, cum ieiunasset
interl.| quod ieiunat divine est potentie
marg.| ET  CUM  IEIUNASSET. Ieiunat ut tentetur, temptatur quia ieiunat, et exemplum ieiunandi nobis dat, et quod ieiunat divine est potentie.
marg.| Moyses et Elias ieiunaverunt, non ex virtute ut Christus, sed Moyses sustentatur eloquio Deif, Elias autem fortitudine cibig. Nec dicuntur illi duo ‘esuriisse’, sed Christus ut homo esurit, ut celetur Deus, significat autem desiderium nostre salutis.
f Cf. Ex. 34, 28: « Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba federis decem ».
g 3Rg. (2Rg.) 19, 8: « Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb ».
marg.| Ecce convenit legi, que per Moysen accipitur, et prophetis qui per Eliam quadraginta diebus, quatuor partes sunt mundi de quibus Christus suos congregat et decem precepta legis quibus suos contra mundi oblectamenta armat. Ieiunat quadraginta diebus ante mortem cibo indigens, quasi dicat: ‘In tempore agonis abstinete a desideriis seculi’. Comedit post resurrectionem quadraginta diebus cibo non indigens, quasi dicat: ‘Ego sum vobis consolatio et cibus omnibus diebus’. Unde: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus»h etc. Similiter enim dum viam Domini carpimus, a vanitate seculi ieiunamus, et futuri promissione reficimur.
h Mt. 28, 20.
marg.| In pugna Christi prius agitur contra gulam ieiunando per quam victus est primus homo. Gula libidines inflammat, concupiscentiam carnis nutrit qua repugnat legi mentis. Hec nisi prius refrenetur, frustra contra alia laboratur. Quadraginta diebus, hic numerus totum tempus designat quo Chritus cum suis dimicat. In hoc numero due leges per abstinentiam complentur, quia in quadraginta decalogus mandatorum et quatuor evangelia resonant. Unde institutum est nos hoc numero acrius dimicare ad diluenda peccata que fiunt, dum motu carnis violatur caritas, et sic quamdiu hic sumus super peccata ploremus, quia hoc numero penitus vita ostenditur.
quadraginta diebus
interl.| ecce asperitas
et quadraginta noctibus,
interl.| hoc addit ne in nocte comedisse putetur
postea esuriit.
marg.| POSTEA  ESURIIT. Hoc est vere humanitatis, et per hoc est occasio temptandi7. Latet potestas, patet infirmitas.
7 Temptandi] tentadi cacogr. Rusch .
Numérotation du verset Mt. 4,3 
Et accedens temptator
marg.| ET  ACCEDENS. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest temptatio. Per exteriorem infirmitatem Christum temptat in quo nullam legem peccati inveniebat.
dixit ei: Si Filius Dei es,
interl.| hoc explorat quod timet, nec ideo se ab eius temptatione abstinet
marg.| SI  FILIUS  DEI  ES. Aliud horum explorantis est, aliud temptantis, dum Deum confiter<i>8 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925va ; facsim., p. 14a} videtur, et homini illudere conatur. Sic enim temptat ut exploret quod veretur. Sic explorat ut temptando decipiat.
8 confiteri] confiter cacogr. Rusch .
marg.| SI  FILIUS  DEI  ES. Noverat filium Dei venisse in mundum seu per prophetas, seu per angelos nuntiantes, seu per Ioannem demonstrantem, sed quia humilia in eo videbat, quod de deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit. Nec indignum fuit Christum temptari qui venerat occidi, ut temptationes superando nobis potestatem daret superandi temptationes, sicut sua morte tulit nostram mortalitatem.
marg.| Christus non nisi post baptismum se temptari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros temptationes.
marg.| Suadet esuriem pane de lapibus facto relevare, non quod eius curet salutem, sed ex mutatione cognoscat virtutem, etsi purus homo esset, panis oblectamento illuderet esuriem patienti.
marg.| Tribus modis fit temptatio: suggestione, delectatione, consensu. Christus vero sola suggestione temptatus fuit, quia delectatio peccati mentem eius non momordit.
dic
interl.| quia scivit scriptum esse: «Dixit et facta sunt»i.
i Ps. 32, 9 ; 148, 5.
ut lapides isti panes fiant.
interl.| temptatio de gula
interl.| a gula incepit sed quo ordine deicit Adam ab isto devincitur
interl.| lapis significat duritiam diaboli
Numérotation du verset Mt. 4,4 
Qui respondens dixit9: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925va ; facsim., p. 14a} Scriptum est:
9 dixit Rusch Weber ] + ei ΩJF Wordsworth (D J T)
interl.| temperat responsum, ne cognoscat eum esse Deum
marg.| SCRIPTUM  EST. Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare.
Non in solo pane10
10 solo pane ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
interl.| id est sacramentali specie, sed verbo vite
marg.| NON  IN  SOLO  PANE. Quasi diceret: Persuasio tua temptatio est, quia agis de cibo corporis et non de cibo mentis. Inferior pars hominis pane sustentatur, alia verbo Dei reficitur, quia vero agis de inferiori, patet quod temptator sis.
vivit homo,
interl.| sententiis utitur, instruens nos ut vincamus no potentia sed humilitate
sed in omni verbo
interl.| verbum Dei de ore procedit, quia voluntas Dei referatur per Scripturas
marg.| SED  IN  OMNI  VERBO. Omne verbum caritas, in qua complentur omnia que procedunt de ore Dei, quia cuiuscumque ministerio dicantur, non eius sunt sed Dei. Sed si adversum quid inseritur, hoc non est Dei. De uno verbo, id est sapientia Dei procedit quicquid loquuntur sancti qui sunt os eius.
quod procedit de ore Dei.
interl.| per quos Deus loquitur
Numérotation du verset Mt. 4,5 
Tunc assumpsit
interl.| hec temptatio historialiter ultima fuit
marg.| TUNC  ASSUMPSIT. Prima et ultima temptatio in deserto, media quoque historialiter. Ultima fuit postquam regressus est Hierusalem, quia Mattheus non secundum ordinem historie, sed secundum temptationem Ade prosequitur. Lucas ut res gesta est.
marg.| Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit, post primam ad secundam accessit temptationem.
marg.| Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit sed patientia. In diabolo vero non virtus sed superbia.
marg.| Nota hec omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri, si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi.
eum diabolus
interl.| ex permissione non imbecillitate, unde inimicus superbit
in sanctam civitatem
interl.| Hierusalem ubi templum fuit et cultus Dei fuit
interl.| ex usu dicit
et statuit eum supra pinnaculum
interl.| summitatem templi
marg.| SUPRA  PINNACULUM.11 In Palestina desuper plana12 erant tecta, et ibi erat sedes doctorum unde populo loquerentur, ubi multos cepit vana gloria honore magisterii inflatos.H
H ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
11 Supra pinnaculum] om. Cas574
12 desuper- plana] inv. Cas574
marg.| In eo igitur loco Christum temptat, in quo multos deceperat. Dum autem non consentit docet eos qui in sublimi sunt vana gloria non moveri.
marg.| Diabolus alta petit, ad alta semper ducit elevando per iactantiam ut precipitare possit.I
I ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
marg.| In hoc quod Christus se in altum tolli permisit, sed monenti cadere non obedivit, ostendit ut cuicumque bona et alta imperanti obediamus, sed precipitare volenti contraeamus.
templi,
interl.| non locus Deo dicatus cohibet eum
Numérotation du verset Mt. 4,6 
et dixit ei13: Si Filius Dei es,
13 ei ΩJF Rusch Weber ] om. Li446@ (hapax)
interl.| temptatio de vana gloria sicut Adam cui dixit: «Eritis sicut dii»j J
j Gn. 3, 5.
J ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
marg.| SI  FILIUS. In omnibus temptationibus hoc agit, ut intelligat si filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat ut ambiguum relinquat.
marg.| Quia verba ad invicem conferuntur, in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est.K
K ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2024}
mitte te deorsum.
marg.| MITTE. Hec vox convenit illi qui omnes precipitare satagit. In quo infirmus ostenditur quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit
marg.| Suggerebat enim ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet temptare Deum quando habet ex humana ratione quid faciat. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925va ; facsim., p. 14a} Unde quamvis omnia posset, ait tum suisk: «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam». Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterit aliter de templo descendere quam per iactantiam se precipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo non temptando, sed devote confidendo.
k Mt. 10, 23 ( Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.   Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim. Cf.. Weber: « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam »). [MM2016]
Scriptum est enim:
interl.| Scripturis utitur, non ut virtutes instituat, sed ut errores ingerat sicut et sui
Quia angelis suis mandavit de te,
interl.| qui vadit contra fortiorem, ei providet victorie occasionem
marg.| QUIA  ANGELIS etc. BEDA. Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, quod si hoc dicit de Christo, cur non et hoc quod ibi contra se dicitur Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem? Sed de auxilio angelorum, quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.
et in manibus tollent {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 925vb ; facsim., p. 14b} te, ne forte offendas14 ad lapidem
14 offendas ΩJF Weber ] ofen. Li446@ , offendat Li446
interl.| legem in lapideis tabulis scriptam in qua omnes offendebant
pedem tuum.
interl.| mentis gressum
Numérotation du verset Mt. 4,7 
Ait illi Iesus rursum: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum.
interl.| in Deuteronomio a quo ideo testimonia profert ut secunde legis sacramenta confirmaret
Numérotation du verset Mt. 4,8 
Iterum assumpsit15 eum diabolus
15 assumpsit ΩJ Li446@ Rusch ] adsumit Weber , def. ΩF
interl.| etsi victus tamen non cessat
marg.| Iterum assumpsit etc. Hec temptatio16 ordine precessit, sed narratur prepostere secundum quod factum est Ade.
16 temptatio] tenatio cacogr. Rusch
in montem
interl.| super montem superbie omnis avarus erigitur
excelsum valde
interl.| alta petit
marg.| MONTEM  EXCELSUM. I<SIDORUS>. Mons iste superbiam significat per quam cecidit et alios ruere facit. Excelsum valde, quia eum ad summum superbie trahere voluit.
marg.| Temptaturus de avaritia in montem duxit, quia avaritia et ambitio semper alta petit.
et ostendit ei17 omnia regna mundi,
17 ei Li446@ Rusch Weber ] illi ΩJ, def . ΩF
interl.| quia omnia momentanea sunt, non quod diabolus, sed virtus divina hoc possit
marg.| OSTENDIT etc. Non quod visum eius qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundane pompe quam amabat quasi speciosam ostendens facere amari volebat. Vel sciens diabolus quod Christus regnum sibi tolleret, ostendit ei omnia regna mundi, non Persas vel Medos, sed quomodo in hominibus regnaret mundanis. Vel per gulam, vel per avaritiam, vel per alia, ut suadens quod volebat eum sibi subiiceret. Lucas dicit: «In momento»l sibi omnia ostensa, in quo non tam celeritas conspectus quam caduce fragilitas potestatis exprimitur.
l Lc. 4, 5.
marg.| Moysi ostendit Deus in momento totam terram promissionis virtute deitatis, ita modo actum estm.
m Cf. Dt. 3, 27: « Ascende cacumen Phasge, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Iordanem istum ».
marg.| OSTENDIT  EI  OMNIA  REGNA, scilicet partes terre in quibus unumquodque regnum positum erat. Sicut si aliqui dicant super montes: ‘Ecce ibi Roma’, non ipsam ostendendo, sed partem terre in qua posita est.
marg.| OMNIA  REGNA. Omnia concupiscibilia in mundo in quibus homines regnant. Vel simpliciter totus mundus illo suggerente ab eo in monte visus est.
et gloriam eorum,
interl.| quanta est ei gloria trahere ad vitia
interl.| temptatio de ambitione
marg.| ET  GLORIAM  EORUM. R<ABANUS>. Non quod eam concupiscentie oculo intueretur sicut nos, sed sic hec ostensio fuit in mente sicut medici vident morbos sine lesione.
Numérotation du verset Mt. 4,9 
et dixit ei18: Hec omnia
18 ei ΩJF Li446 Rusch Clementina ] illi Li446@ Weber
interl.| non quod hoc possit
interl.| regem te faciam
tibi dabo,
interl.| temptatio de avaritia
marg.| HEC  OMNIA  TIBI  DABO. Hec de arrogantia dicit, non quod totus mundus suus sit.
marg.| A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit. Unde ut in eis coleretur, idola invenit.
marg.| In his tribus notantur, gula, avaritia, superbia.
marg.| RAB<ANUS>. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam secundum morem presentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sevit. In his tribus: gula, avaritia, superbia, omnia vitia sibi federata sunt perempta. Victus de gula non temptat de libidine vel ceteris que de gula nascuntur. Sic etiam in aliis omnibus que in mundo sunt ut armis utatur diabolus contra nos. Nam nihil in mundo est nisi concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vite. In his tribus omnia genera temptationum comprehenduntur.
si cadens
interl.| quod esset cadere
adoraveris me.
interl.| ut superiorem
Numérotation du verset Mt. 4,10 
Tunc dixit19 ei Iesus: Vade20
19 dixit ΩF Rusch Weber (N G Cava)] dicit ΩJ Li446@ Li446 Weber
20 Vade] ΩJF, + retro Wordsworth ( D E P9389 L R X c Z* ) Weber (Z G ), + retro me Weber (P); cf. Mc. 8, 33.
interl.| a potestate quam habebas retro
interl.| in ignem eternum
Satana.
interl.| qui saluti adversarius
Scriptum est enim21:
21 enim Cava Split G Φ Kells Sarum Wordsworth (B C D E P9389 J K L To22 R T V Zc)° ΩJ ΩF Li446@ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| in Pentateucho
marg.| SCRIPTUM  EST. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege.
interl.| o homo
interl.| non ego te, sed tu debes me ut Deum adorare
interl.| ex debito: cui solo hoc debetur
marg.| DOMINUM  DEUM  TUUM. Hoc vel ad diabolum dicitur, non quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 926ra ; facsim., p. 15a} ex devotione sit impleturus, sed ut e contra quam ipse moliebatur scriptum ostendatur, quod non ipse sed Deus sit adorandus. Vel non diabolo sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc preceptum esse insinuat, similiter et illud: «Non temptabis Dominum Deum tuum»n.
n Dt. 6, 16.
marg.| Dominum Deum , scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur et specialiter ei propter se servitur.
marg.| Hic ostenditur quia homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito.
et illi soli servies.
interl.| etiam cul hominibus servis
interl.| secundum grecam interpretationem
marg.| SERVIES. Grece latreosis, latine servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicumque grece dulia dicitur. Illa vero que soli Deo debetur ‘latria’ distincte ; unde ‘idolatria’ que quod soli Deo debet, idolis dat.
marg.| Nota diabolum in his vinci, in quibus Adam vicit. Quem de gula temptavit, dum de ligno vetito gustare rogavit ; de vana gloria, cum dixit: «Eritis sicut dii»o ; de avaritia cum ait: «Scientes bonum et malum»p.
o Gn. 3, 5.
p Gn. 3, 5.
Numérotation du verset Mt. 4,11 
Tunc reliquit eum
interl.| «Ad tempus», ut Lucas aitq. Per Iudeos postea pugnaturus
q Lc. 4, 13.
interl.| iam non inveniens quid ageret
diabolus
interl.| victus
et ecce angeli accesserunt
interl.| ut victoris deitas comprobetur
marg.| ACCESSERUNT. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum presidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra prestruitur, ita in obsequio angelorum gloriosa remuneratio docetur.
et ministrabant ei.
interl.| non adiuvabant
Numérotation du verset Mt. 4,12 
Cum autem audisset Iesus
marg.| CUM  AUTEM  AUDISSET etc. Hic Mattheus sicut Marcus et Lucas pretermittit primum adventum Domini in Galileam, postquam baptizatus est, ubi aquam mutavit in vinum, et cum matre et discipulis Capharnaum mansit ; a qua ascendit Hierusalem propter Pascha. Inde venit in Iudeam et baptizabat, cum Ioannes in Ennon iuxta Salim baptizaret. Postquam vero traditus fuit Ioannes, iterum abiit in Galileam. Cum audissent propheti quod baptizaret, et plures faceret discipulos quam Ioannes fecerat, de quo reditu incipiunt tres evangeliste. Ioannes vero probato aliorum evangelio de veritate dictorum vidit aliqua deesse, et maxime que primo anno predicationis sue gesserat Iesus, pro quibus a fratribus rogatus scripsit evangelium quod alii preterierant ante traditionem Ioannis, colligens, scilicet gesta unius anni in quo et passus est post carcerem Ioannis. Unde etiam dicit: «Hoc fecit initium signorum Iesus»r. Et iterum: ‘Nondum Ioannes missus erat in carcerem’s.
r Io. 2, 11.
s Cf. Io. 3, 24: « Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem ».
quod Ioannes traditus esset,
marg.| IOANNES  TRADITUS. Quod erat propter evangelium. Iesus hoc idem perfectius predicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis.
secessit in Galileam.
interl.| a Iudea post Pascha
marg.| IN  GALILEAM. Due sunt Galilee, una dicitur Iudeorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.t
t ¶Fons : EUSEBIUS CAESARIENSIS, Onomasticon (transl. Hieronymi), CGS, p. 73.18-21: Hieronymus , Liber de situ et nominibus locorum hebraicorum, PL 23, 902C: « Galilaea: duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalim, altera vero Galilaea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon ». Cf.   Beda Venerabilis, In primam partem Samuhelis libri IV et Nomina locorum, CCSL 199, lin. 276: « Galilea. Duae sunt galileae e quibus una galilea gentium uocatur uicina finibus tyriorum ubi et salomon uiginti ciuitates donauit hiram regi tyri in sorte tribus nepthali altera galilea dicitur circa tiberiadem et stagnum gennesareth in tribu zabulon ». <Parall   . > Glossa ordinaria (Is. 9, 1).
Numérotation du verset Mt. 4,13 
Et relicta civitate Nazareth
interl.| flos interpretatur
marg.| NAZARETH. Unde Christus ‘Nazareus’ dicitur, vicus est in Galilea iuxta montem Thabor. Capharnaum oppidum in Galilea gentium iuxta stagnum Genesareth situm in terra Zabulon et Neptalim, ubi prima captivitas Hebreorum ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio, ibi prima evangelii predicatio, ut et de loco quasi medio afflueret ad gentes et ad Iudeos.
marg.| Alleg<orice>. Quod relicta Nazareth transit Capharnaum, significat quod de flore figurarum legis, ad fructum spiritualium qui in evangelio est, transire nos docet. Hec vero spiritualia sunt in villa pulcherrima, id est in Ecclesia, que maritima, quia iuxta fluctus seculi posita quotidie tunditur, et homines illecebris mundi involutos retibus evangelii capit. In finibus autem Zabulon et Neptalim sita est, quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium, periclitantibus ostendat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 926ra ; facsim., p. 15a} fidei portum.
venit et habitavit in22 Capharnaum maritima23,
22 in Ω Cor4 (quod in textu ponebatur civitatem cancellatum est in <Parisiensi>) Li446@ Rusch Weber ] + civitatem ΩJ ( cancel. et expunct.) ΩF, Cor2 V (in chapharnaum civitatem maritimam iuxta grecum an. et glossa), + civitate Ed1538
23 maritima Wordsworth (C J T V) Rusch Clementina ] maritimam ΩF ΩJ Li446@ Li446 Wordsworth (plerique codd.) Weber
interl.| villa pulcherrima
in finibus Zabulon et Neptalim,
interl.| Zabulon que est in Galilea Iudeorum, sicut Neptalim gentium
marg.| IN  FINIBUS  ZABULON. Zabulon: habitaculum fortitudinis. Neptalim: dilatatio.
marg.| In hiis tribubus fuere viculi de quibus apostoli. Unde:"Principes Zabulon et principes Neptalim»’u
u Cf. Ps. 67, 28: « Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Iuda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali ».
Numérotation du verset Mt. 4,14 
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
interl.| dicentem
Numérotation du verset Mt. 4,15 
Terra Zabulon
interl.| circumcisio
interl.| preputium
marg.| TERRA  ZABULON etc. RABANUS. Quod primo positum est pretermittit evangelista scilicet: «Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim»v, sicut et quod in medio est scilicet novissimo aggravata est via maris. Quod ideo facit, quia intendit ostendere initium predicationis Christi, et ideo quod mysticum est tangit.
v Is. 9, 1.
via maris trans Iordanem, Galilee gentium.
interl.| qui est iuxta mare et est trans Iordanem Galilee gentium, scilitet populus qui ambulabat, vel populus vidit lucem etc.
marg.| VIA  MARIS etc. Ecclesia que iuxta mare seculi ipsa est trans Iordanem, id est per baptismum de pristinis erroribus eruta. Galilea, id est transmigratio est facta, et que prius sub gentili ritu in umbra mortis et carnis luxu est versata, Christo predicante per fidem Christi illuminata est.
marg.| marg.|[a] Galilea gentium que est in tribu Neptalim, vicina Tyriis, dicitur ad differentiam Galilee illius que est in tribu Zabulon que est iuxta Tiberiadem. In illa autem que dicitur ‘gentium’, Salomon viginti civitates dedit Hiram regi Tyri in sorte tribus Neptalimw. [b] In utrisque immoratus est Christus, sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus ea que gentium est hic memoratur.x
w Cf. 3Rg. (1Rg.) 9, 10-11: « Expletis autem annis viginti postquam edificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis, Hiram rege Tyri prebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum iuxta omne quod opus habuerat, tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilee ».
x Anselmus Laodunensis, Enarrationes in Mt. 4, PL 162, 1278B sententialiter: « [a] Per Nephtalim Galilaea gentium. Altera scilicet Galilaea Judaeorum, est via maris, quae juxta mare existit. Et altera, id est, Galilaea gentium, est trans Jordanem, id est, vicina Tyriis. [b] Sed cum de utraque faciat mentionem, plus immoratur in Galilaea gentium, cum dicat, populus Galilaeae gentium, quod ad mysticum sensum maxime pertinet, quod videbitur in sequenti ». >> [a]   Eusebius Caesariensis , Onomasticon (transl. Hieronymi), CGS, p. 73.18-21:   Hieronymus , Liber de situ et nominibus locorum hebraicorum, PL 23, 902C: « Galilaea: duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalim, altera vero Galilaea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon ». Cf.   Beda Venerabilis, In primam partem Samuhelis libri IV et Nomina locorum, CCSL 199, lin. 276: « Galilea. Duae sunt galileae e quibus una galilea gentium uocatur uicina finibus tyriorum ubi et salomon uiginti ciuitates donauit hiram regi tyri in sorte tribus nepthali altera galilea dicitur circa tiberiadem et stagnum gennesareth in tribu zabulon ».
Numérotation du verset Mt. 4,16 
Populus
marg.| POPULUS. AUGUSTINUS. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem predicationis Christi vidit. Deinde in omnes gentes evangelium disseminatum est. Unde sequitur:   habitantibus in regione etc.
qui ambulabat24 in tenebris
24 ambulabat Cor3 (vel) ΩF Li446@ Ed1538 Sixtina Rusch cum Is. 9, 2 (hebr.): הַהֹלְכִ֣ים vel (LXX) ὁ πορευόμενος] sedebat Cor2 V (grecus antiq.) ΩJR Ed1538 Ed1593 Clementina Weber cum graec. (Mt. 4, 16) ὁ καθήμενος ; cf. Hieronymus , In Is., lib. 3, cap. 9, 1, CCSL 73, p. 121.3, 122.21: “  Populus qui ambulabat in tenebris uidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis . Septuaginta: [...]   ambulabat [...]. duplicem posuimus editionem, quia uulgatum est testimonium et usurpatum ab euangelista matthaeo, ut uel diuersitas interpretationis uel similitudo noscatur. ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta Septuaginta, sed iuxta hebraeos posuerit. dicit enim sermo euangelicus: [...]   populus qui sedebat ”.
interl.| ad mysticum maxime est recipiendum
vidit lucem25 magnam
25 vidit lucem ΩJF Li446@ Rusch ] inv. Weber
interl.| audivit Christi predicationem et miracula
et sedentibus
interl.| vel: habitantibus
in regione umbre26 mortis,
26 umbre ΩJF Li446@ Rusch ] et umbra Weber
marg.| UMBRE  MORTIS. Mors est in inferno, umbra huius mortis sunt peccata que numquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.
lux orta est eis.
interl.| agnitio veritatis vel predicatio Christi
Numérotation du verset Mt. 4,17 
Exinde cepit Iesus predicare
marg.| EXINDE etc. Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad predicandum.
marg.| Exinde , id est tradito Ioanne, quia lege desinente sequitur evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat, Unde Apostolus: ‘Si cui revelatum fuerit, prior taceat’y.
y Cf. 1Cor. 14, 30: « Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat ».
et dicere:
interl.| evacuata voce ipsum vebum venit
Penitentiam agite.
interl.| consona predicatio discipuli et magistri
interl.| penitentia est correctio male mentis
marg.| PENITENTIAM  AGITE. Eadem que preco predicat, ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Ioanne organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt, et tamen iste solus vox quia per eum presens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit mox verbum percipitur, sicut Ioannes clausus destitit, Christus virtutibus claruit. Unde Ioannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientie Dei, quorum Ioannes est finis, quibus cessantibus solum verbum quod in eis sonuerat per se ostenditur.
marg.| RABANUS. Hec predicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur post annum a baptismo incepisse vel secundum alios incepit calendis Maii, ut in eodem anno fuerit baptizatus et ieiunaverit, et aliquantis diebus interpositis, quibus fecit que Ioannes scripsit. Baptista incarcerato predicare cepit.
Appropinquabit27 enim regnum celorum.
27 Appropinquabit Θ Cor3 # Rusch Sixtina] Appropinquavit ΩJF Li446@ Clementina Weber
interl.| id est Christus qui dat vel Ecclesia cui promissum est et paratum
Numérotation du verset Mt. 4,18 
Ambulans autem
interl.| ante hec predicta et ideo non apponit ‘tunc’, vel ‘deinde’, vel ‘forsitan’ post hec predicta
Iesus28 iuxta mare29
28 Iesus ΩJF Li446@ Li446 Rusch ] om. Cor3 (an #) Weber
29 iuxta mare ΩJF Rusch Weber ] inv. Li446@
interl.| quod idem dicitur ‘stagnum Genesareth’, ‘mare Tiberiadis’, ‘lacus salinarum’
marg.| quia unitatem fraterne dilectionis probavit sine qua nullus in ordine predicatorum admittiturL
L ¶Codd. : La74, f. 12 rc marg.
Simonem
interl.| qui interpretatur obediens, qui vocatus est quando Andreas duxit eum ad Iesum
qui vocatur Petrus
interl.| ‘agnoscens’
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 926va ; facsim., p. 16a} QUI  VOCATUR  PETRUS. Vel quando primum Andreas adduxit eum. Hoc nomen inditum est ei dum dicitur: «Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus»z, quamquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: «Tu es Christus filius Dei vivi»aa, dictum est ei: «Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam»ab.
z Io. 1, 42.
aa Mt. 16, 16.
ab Mt. 16, 18.
marg.| BEDA. Petrus ‘agnoscens’, Andreas ‘virilis’, quod doctoribus convenit, quia hi soli magisterio sunt apti, qui sapientie luce illustrantur, et preceptis Dei obediunt, et aliis viriliter suggerunt.
marg.| Bene primum Petrum qui vocatur ‘obediens’ et Andream qui vocatur ‘fortis’ ponit, quia sine obedientia nullus intrat, sine fortitudine nullus perseverat, et he germane sunt virtutes, quia vero primus homo in obediens exivit, secundus obediens ingressus est.
marg.| RABANUS. Mattheus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Ioannes dicit quod post aquam in vinum conversam venit Iesus Capharnaum et mater eius et fratres et discipuli. Sed incertum est utrum illi iam adhesissent ut hic recapitulando dicatur quasi prius factum, an descendisse cum eo dicantur ‘discipuli’, non quod tunc discipuli, sed quia futuri. Ante autem quam veniret Iesus in Chana Galilee Andreas Petrum adduxit, sed nondum discipuli.
et Andream
interl.| virilem
fratrem eius, mittentes rete30
30 rete Ω ( + marg. vel r.) Rusch Weber ] retia ΩF Kells Wordsworth (D E P9389 L M R X*)
interl.| intentos lucris vite presentis
marg.| MITTENTES  RETE. Quia quos sepe terrenis lucris inhiare considerat, celestibus desideriis advocat, et per eos retibus evangelii alios de profundo iniquitatis eripit, Unde subdit:  VENITE  POST  ME  FACIAM  VOS  FIERI  PISCATORES  HOMINUM. Mattheus et Marcus et Lucas dicunt Petrum et Andream de piscatione vocatos in Galilea. Ioannes iuxta Iordanem ad testimonium Ioannis baptiste primo Andream secutum esse cum alio cuius nomen tacetur, deinde Petrum, tertio Philippum. Sed tunc iuxta Iordanem viso Domino, non ei inseparabiliter adheserunt. Sed cognito quis esset, eum mirati ad propria sunt reversi.
in mare.
interl.| mundum
Erant enim piscatores.
interl.| electi ad spiritualem piscationem secundum gratie electionem
marg.| PISCATORES. Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice: Dum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores, et aliis quid essent ostendit quos ab eterno previdit.
Numérotation du verset Mt. 4,19 
Et ait illis: Venite post me
interl.| non tam pedibus quam imitatione et affectu
faciam31 vos fieri piscatores hominum.
31 faciam Rusch ] et praem. ΩJF Li446@ Weber
interl.| aliter frustra laborat doctor, nisi Deus faciat ut proficiat
Numérotation du verset Mt. 4,20 
At illi continuo
marg.| CONTINUO. Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus, quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi.
marg.| Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum, fit mare seculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.
relictis retibus
interl.| ubi magis pensatur affectus quam census
secuti sunt eum.
interl.| pedum incessu sed magis obedientia et affectu, amplius ad propria non reversi
Numérotation du verset Mt. 4,21 
Et procedens inde, vidit alios duos fratres,
marg.| VIDIT  ALIOS  DUOS. Ecce in his quatuor numerus evangelistarum prefiguratur qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi.ac
ac ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 4, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 108vb ): « Sed notandum quia his quatuor numerus evangelistarum presignatur qui animas extrahunt de quatuor partibus mundi». [MM2020]
marg.| Bini et bini vocantur, quia caritas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur vel secundum electionem gratie. Unde dicitur: «Quos et vocavit»ad etc. Vel secundum illud: ‘Multi sunt vocati’ae.
ad Rm. 9, 24.
ae Cf. Mt. 20, 16: « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi » ; Mt. 22, 14: « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
marg.| Queritur quomodo Mattheus et Marcus dicant binos vocasse Iesum: primo Petrum et Andream, postea Iacobum et Ioannem, cum Lucas dicat in magna captura piscium Petri et Andree socios Iacobum et Ioannem fuisse vocatos, cum retia trahere non possent, et Iesum Petro tandem dixisse: «Noli timere, ex hoc enim iam homines eris capiens»af, simul eos tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Sed quod Lucas dicit prius factum est, nec tunc sunt a Domino vocati, sed tantum predictum est Petro quod homines caperet, non ut postea pisces non esset capturus. Unde et dicit: «Subductis ad terram navibus»ag, quasi redeundi cura. Postea vero - ut Mattheus et Marcus dicunt - bini vocati sunt, et iussi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 928vb ; facsim., p. 16b} sequi. Ideo autem piscatores illitteratos misit predicare, ut fides in virtute Dei non eloquentia hominum putetur.
af Lc. 5, 10.
ag Lc. 5, 11.
Iacobum Zebedei et Ioannem fratrem eius,
marg.| ZEBEDEI  ET. Zebedeus ‘fugitivus’, id est ‘diabolus’. Iacobus ‘supplantator’ qui adiuvatur a Ioanne, id est a ‘gratia Dei’.
in navi cum Zebedeo patre eorum,
interl.| ostendit personas non esse accipiendas
reficientes
interl.| reparantes ad lucrum
retia sua
interl.| concupiscentiarum
et vocavit eos.
marg.| Et vocavit eos. Vocauit et alios, sed sufficit nominare istos.
Numérotation du verset Mt. 4,22 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 926vb ; facsim., p. 16b} Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
interl.| perfecta est conversio ubi cum cupiditate rerum, carnalis quoque rumpitur dilectio
Numérotation du verset Mt. 4,23 
Et circuibat
marg.| CIRCUIBAT. Coadiutoribus vocatis predicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem.
Iesus totam Galileam,
interl.| Ecclesiam
docens in synagogis32 eorum,
32 synagogis ΩJF Rusch Weber ] synagogas Li446@
interl.| Iudeorum
marg.| Docens in etc. Docens de moribus vite active subditos, predicans de futuris vite contemplative perfectis.
marg.| Docens naturales iustitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia que homo naturaliter habet. Predicans evangelium regni. Ad evangelium pertinet mysterium iustitie, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, celestis hereditas, angelorum societas.
marg.| IN  SYNAGOGIS. Ne otiosus doctor in vacuum discurrat sed ubi sunt plures predicet.
et predicans evangelium
interl.| non fabulas, sed que ad regnum eternum valent
regni
interl.| quo reges fiunt, quo datur regnum
marg.| EVANGELIUM  REGNI. Quia iustitia est molesta viventi in carne, labor iustitie non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam.
et sanans
interl.| benignus fit doctor dare quecumque beneficia potest
marg.| ET  SANANS. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens predicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
omnem languorem
interl.| corporum vel morbum inveteratum
et omnem infirmitatem
interl.| aliam ut animarum
interl.| non enim pauciores morbi animam vexant quam corpus
in populo.
Numérotation du verset Mt. 4,24 
Et
interl.| sic
abiit opinio eius
interl.| fama quam Iudei obfuscant
interl.| fama propter eos qui foris sunt querenda est, non tamen amanda
marg.| ET  ABIIT  OPINIO. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit, sine quibus forma veri sacerdotis non commendatur.
marg.| Fama propter proximum est necessaria, et maxime predicatoribus. Hec predicta bona opera sequitur.
marg.| Abiit opinio eius, id est fama eius in totam Syriam. Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia usque in Egyptum, in qua est provincia palestina, in qua Iudei habitant. Syria interpretatur ‘elata’, Galilea ‘volubilis’ vel ‘rotota’, id est mundus qui et superbus et ad ima semper rotatur. In quo fama Christi innotuit per predicationem apostolorum per quos salvati sunt demoniaci, id est idolatre ; lunatici, id est instabiles ; paralytici, id est remissi et torpentes, paralysis grece, latine ‘dissolutio’.
in totam Syriam
marg.| IN  TOTAM  SYRIAM. Usque ad fastigium vere laudis per incrementa boni operis. Decebat magistrum pontificum testimonium laudis habere ab his qui foris sunt, unde talibus infirmitates morum liberius panduntur.
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus,
interl.| gravibus
et tormentis
interl.| gravioribus et acutis
comprehensos, et qui demonia habebant,
marg.| DEMONIA  HABEBANT. Allegor<ice> demoniaci: idolatre, lunatici: instabiles, paralytici: dissoluti et fluentes.   Lunaticos dicit illos quorum morbus in ascensione crescit lune, non quod hec insania sit per lunam, sed diabolus qui insaniam facit lunaria tempora servat, ut infamet creaturam in creatoris blasphemiam.
et lunaticos et paralyticos33
33 et paralyticos] om. Li446@
marg.| LUNATICOS  ET  PARALYTICOS. Inter hos fuerunt quidam de quibus Marcus et Lucas plenius agunt.
et curavit eos.
marg.| CURAVIT. Curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.
Numérotation du verset Mt. 4,25 
Et secute sunt eum turbe multe
marg.| SECUTE  SUNT etc. Quadripertite turbe, scilicet alii propter celeste mysterium ut discipuli. Alii ob curationem infirmitatum, alii sola fama et curiositate experiri volentes si verum esset quod dicebatur, alii per invidiam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929ra ; facsim., p. 17a} volentes eum accusare et in aliquo capere.
interl.| qui transmigrant ad virtutes
interl.| quedam regio est decem tribuum qui decem precepta servant
et de Hierosolymis et de Iudea
interl.| quos visio pacis et confessio illustrat
et de trans Iordanem.
interl.| qui baptismo transposito terram promissionis intrant, gressu fidei Christum sequentes



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_4)

Notes :