Capitulum 5
Numérotation du verset
Mt. 5,1
Videns autem1 Iesus turbas2
1 autem ΩJFL
Rusch
]
om. Li446@
|
2 Iesus turbas
Kells Wordsworth
(
D P9389² L R
)
Li446@ Rusch Ed1538 Clementina
]
inv. Li446
, turbas
Cor2
V (grecus antiq. et Hieronymus)
Cor4
(Ihesus quod interponebatur cancellatum in <Parisiensi>) ΩJL
Weber
|
ascendit in montem.
Et cum sedisset,
accesserunt
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Mt. 5,2
Et aperiens os suum
docebat eos dicens:
Numérotation du verset
Mt. 5,3
Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,4
Beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram.
Numérotation du verset
Mt. 5,5
Beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur.
Numérotation du verset
Mt. 5,6
Beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur.
Numérotation du verset
Mt. 5,7
Beati misericordes
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset
Mt. 5,8
Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt.
Numérotation du verset
Mt. 5,9
Beati pacifici
quoniam3 filii Dei vocabuntur.
3 quoniam
Cor4
(non interponitur
IPSI
<in Parisiensi>)] + ipsi
Cor2
V (grec. antiq.)
Numérotation du verset
Mt. 5,10
Beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam,
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,11
Beati estis cum maledixerint vobis homines4,
4 homines Sarum
Wordsworth
(D L M R) ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
Ed1538]
om.
ΩL
Clementina Weber
, def. ΩF
et persecuti vos fuerint
et dixerint
omne5 malum
5 omne] omnem
Wordsworth
(M Z*)
Sarum
adversum6 vos mentientes
6 adversum ΩFL
Rusch
Clementina Weber] adversus ΩJ Li446@ Li446
propter me.
Numérotation du verset
Mt. 5,12
Gaudete
et exultate,
quoniam merces vestra
copiosa est
in celis.
Sic enim persecuti sunt
prophetas
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset
Mt. 5,13
Vos estis
sal terre.
Quod si sal7
7 si sal ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
evanuerit,
in quo salietur?
Ad nihilum valet ultra,
nisi ut mittatur foras
et conculcetur
ab hominibus.
Numérotation du verset
Mt. 5,14
Vos estis
lux
mundi.
Non potest
civitas
abscondi supra
montem posita
Numérotation du verset
Mt. 5,15
neque accendunt lucernam
et ponunt eam sub modio,
sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Numérotation du verset
Mt. 5,16
Sic
luceat
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona8
8 opera vestra bona ΩFJ Linz446
Rusch Clementina
] vestra bona opera ΩL
Weber
, opera bona vestra
Li446
et glorificent
Patrem
vestrum9
9 vestrum ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Li446@
qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 5,17
Nolite putare
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
Non veni10 solvere sed adimplere.
10 veni
Cor4
(non interponitur
ENIM
neque
LEGEM
) ΩJL
Li446@ Rusch Clementina Weber
] enim
praem. Li446
, + legem
Wordsworth
(
D c h q
)
Cor2
V (grecus glo. et Iheronimus) ΩF
Numérotation du verset
Mt. 5,18
Amen quippe11 dico vobis, donec
11 quippe
Cor2
V ΩF]
om. Li446@
transeat celum et terra,
iota unum
aut unus apex12 non preteribit a lege, donec
12 unus apex ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
omnia fiant.
Numérotation du verset
Mt. 5,19
Qui ergo
solverit
unum de mandatis istis
minimis
et docuerit sic homines,
minimus
vocabitur in regno celorum.
Qui autem fecerit et docuerit13,
13 fecerit et docuerit
Cor4
(
SIC
quod apponebatur cancellatum est <in Parisiensi>) ΩJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] + sic
Cor2
V (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
hic magnus vocabitur in regno celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,20
Dico autem14 vobis,
14 autem
Wordsworth
(E To22 V) ΩFJL
Rusch
Ed1538] enim
Cor3
(an #)
Li446@ Li446 Clementina Weber
quia nisi
abundaverit
iustitia vestra
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,21
Audistis
quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
Numérotation du verset
Mt. 5,22
Ego autem
dico vobis
quia omnis qui irascitur
fratri suo
reus erit
iudicio.
Qui autem dixerit
fratri suo: Racha15,
15 Racha ΩJL
Rusch Weber
] Raca ΩF
reus erit concilio.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit: Fatue,
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset
Mt. 5,23
Si ergo offers16
16 offers
Wordsworth
(HC V) Sarum ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Rusch
] offeres
Weber
munus tuum
ad altare
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset
Mt. 5,24
relinque ibi
munus tuum ante altare et vade
prius reconciliari17 fratri tuo
17 reconciliari
Sarum Wordsworth
(
P9389* F H
c
Θ O R
)
Cor4
ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] reconciliare
Cor2
V (secundum grecum et antiq. imperativum reconsiliare)
Cor4 Cor3
(vel)
Weber
, διαλλάγηθι
et tunc veniens
offeres18 munus tuum.
18 offeres ΩFJL Li446@
Rusch
Clementina ] offers Li446 Weber, + et Li446@*
Numérotation du verset
Mt. 5,25
Esto consentiens
adversario tuo
cito dum es in via
cum eo,
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
Numérotation du verset
Mt. 5,26
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Numérotation du verset
Mt. 5,27
Audistis
quia dictum est antiquis:
Non mechaberis.
Numérotation du verset
Mt. 5,28
Ego autem dico vobis quia19 omnis qui viderit mulierem
19 quia Wordsworth (D E L R) Li446
Rusch
Clementina ] quoniam ΩFJL Li446@ Weber
ad concupiscendum20 eam,
20 concupiscendum ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] concupiscendam Kells
Wordsworth
(D EP9389 To22 R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset
Mt. 5,29
Quod si oculus tuus dexter scandalizat21 te,
21 scandalizat ΩFL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] scandalizaverit ΩJ
(hapax)
erue eum
et proiice abs te.
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum
mittatur in gehennam.
Numérotation du verset
Mt. 5,30
Et si dextera manus tua
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
Expedit enim22 tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
22 enim ΩFJL
Rusch
Clementina Wordsworth]
om.
Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
quam totum
corpus tuum
eat23
23 eat... mittatur] scrips., inv. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
in gehennam24.
24 v. 30
om. Wordsworth
(D) Sarum
Numérotation du verset
Mt. 5,31
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam,
det illi libellum repudii25.
25 l. r.]
inv.
ΩF*
Numérotation du verset
Mt. 5,32
Ego autem
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam26,
26 u. s.]
inv.
ΩF*
excepta causa fornicationis27,
27 causa fornicationis ΩFL
Li446@ Li446 Rusch
]
inv.
ΩJ
Clementina Weber
facit eam mechari 28 et qui dimissam duxerit adulterat.
28 facit - eam mechari ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Weber
] inv.
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 5,33
Iterum audistis quia dictum est antiquis:
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
Numérotation du verset
Mt. 5,34
Ego autem dico vobis:
Non iurare omnino,
neque per celum
quia thronus Dei est,
Numérotation du verset
Mt. 5,35
neque per terram
quia scabellum pedum eius est29, neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis30,
29 pedum eius – est ΩF
Li446@ Rusch
]
inv.
ΩJL
Clementina Weber
|
30 magni regis ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
|
Numérotation du verset
Mt. 5,36
neque per caput tuum iuraveris31
31 iuraveris ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] iurabis
Wordsworth
(K To22 ZC)
Cor3
(vel)
quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum.
Numérotation du verset
Mt. 5,37
Sit autem sermo vester
est est,
non non.
Quod autem his abundantius est a malo est.
Numérotation du verset
Mt. 5,38
Audistis quia dictum est:
Oculum pro oculo,
dentem32 pro dente.
32 dentem ΩF
Rusch
] et praem. ΩJL Li446@ Li446 Clementina Weber
Numérotation du verset
Mt. 5,39
Ego autem dico33 vobis non resistere34
33 dico ΩFL]
om. Li446@
|
34 resistere ΩFL ΩJ²
Rusch Clementina Weber
] + a
Kells Wordsworth
(E) ΩJ*(exp. et cancel.)
Li446@ Li446
|
malo,
sed si quis te percusserit
in dexteram maxillam35
35 dexteram maxillam ΩF
Li446 Rusch
] dexteram maxillam tuam
Kells Wordsworth
(D E L To22 O R V)
Sarum
ΩJL
Li446@
, dextera maxilla tua
Weber
prebe ei36
36 ei ΩL Li446@
Rusch
] illi ΩFJ Li446 Clementina Weber
et alteram.
Numérotation du verset
Mt. 5,40
Et ei qui vult
tecum in37 iudicio contendere38
37 in ΩF Li446
Rusch
]
om.
ΩJL Li446@ Weber
|
38 (in) iud. – c. ΩJL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. ΩF
|
et tunicam39
39 tunicam
Rusch
] + tuam ΩFJL
Li446@ Li466
£
Weber
tollere, dimitte40 ei
40 dimitte Kells
Wordsworth
(E P9389* R) ΩFJL
Li446@ Rusch
] remitte
Weber
, dimittere
Li446
et pallium.
Numérotation du verset
Mt. 5,41
Et quicumque41 te angariaverit mille passus,
41 quicumque ΩFJL
Li446 Rusch Weber
] quibus cumque
Li446@ (hapax)
vade cum illo42 et43 alia duo.
42 illo ΩJL Li446
Rusch
Clementina Weber] eo ΩF Li446@
|
43 et
Wordsworth
(D H K L O X*Z) Ed1538
Rusch Clementina Weber
]
om.
Sarum ΩF ΩJ ΩL
Li446@ Li446
|
Numérotation du verset
Mt. 5,42
Qui44 petit a te
44 qui ΩJL
Rusch Weber
] + autem ΩF
Li446@
da ei
et volenti mutuare45 a te46, ne avertaris.
45 mutuare
Wordsworth
(F) ΩF² (
al. m.
) ΩJL
Rusch
Ed1538] mutare
cacogr.
ΩF*, mutuari
Li446@ Clementina Weber
|
46 te] + et ΩF
(hapax)
|
Numérotation du verset
Mt. 5,43
Audistis
quia dictum est: Diliges proximum tuum
et odio habebis inimicum tuum.
Numérotation du verset
Mt. 5,44
Ego autem dico vobis:
Diligite
inimicos vestros,
benefacite
his qui oderunt vos
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
Numérotation du verset
Mt. 5,45
ut sitis filii
Patris vestri
qui
in celis est47
47 in celis - est ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
qui
solem suum
oriri facit super bonos et malos
et pluit
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset
Mt. 5,46
Si enim diligitis48 eos qui vos diligunt
48 e. d. ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
quam mercedem habebitis?
Nonne et publicani hoc faciunt?
Numérotation du verset
Mt. 5,47
Et si salutaveritis
fratres vestros tantum
quid amplius facitis49?
49 facitis
Cor2
V (grec. et an.)
Cor3
(.g.) ΩJ
Rusch Weber
] facietis
Cor2
V (al. glosa) ΩF
Li446@ Li446 Wordsworth
(
H Θ K To22 O
gl
R V X* Z
)
Sarum Weber
(Z Φ)
Nonne et50 ethnici hoc faciunt?
50 et ΩF ΩJ
Rusch Clementina Weber
]
om.
Amiatinus
Wordsworth
(H Θ J R V X Y)
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 5,48
Estote ergo
vos51 perfecti
51 vos ΩJ ΩL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Wordsworth (H) ΩF
sicut
et Pater vester celestis
perfectus est.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Mt. 5,1
Videns autem1 Iesus turbas2
1 autem ΩJFL
Rusch
]
om. Li446@
2 Iesus turbas
Kells Wordsworth
(
D P9389² L R
)
Li446@ Rusch Ed1538 Clementina
]
inv. Li446
, turbas
Cor2
V (grecus antiq. et Hieronymus)
Cor4
(Ihesus quod interponebatur cancellatum in <Parisiensi>) ΩJL
Weber
marg.|
VIDENS
AUTEM
IESUS. Huic rei consentit Lucas dicens: «Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset vocavit discipulos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit»a. Sed Lucas dicit post descensum de monte in loco campestri eundem sermonem turbis predicasse stando, quem Mattheus dicit habitum in monte discipulis sedendo. Potuit autem esse ut in monte duodecim eligeret, quod Mattheus tacet, Lucas dicit, et electis sermonem illum tunc haberet quem Mattheus dicit, Lucas preterit. Et postquam descendit et alterum sermonem similem turbis faceret quem Mattheus tacet, Lucas dicit. Vel potuit Dominus primo esse cum solis discipulis in eminentia montis, quando ex eis duodecim elegit, deinde cum eis descendisse in aliquam equalitatem que tamen esset in monte et multas turbas capere posset et ibi stetisse donec turbe congregarentur, et post cum sedisset propius discipulos venisse, et ita illis et ceteris unum sermonem habuisse, quem dicit Mattheus et Lucas diverso narrandi ordine, sed eadem rerum veritate.
a Lc. 6, 12.
marg.|
Turba que sequebatur, non ascendit. Unde alius sermo eis fit in campestri. Non enim omnes omnia possunt quod verius putatur quamvis idem utrisque simul possit videri factus.
ascendit in montem.
interl.|
quasi multitudinem vitans ut solis discipulis loqueretur
marg.|
ASCENDIT. Docens suos ascendere nec in turba remanere, altiorem docturus iustitiam quam illam que est scribarum et Phariseorum.
marg.|
Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet, predicans preceptum Domini, sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem seculi plenius erudiret. Apostolos preminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo.
Et cum sedisset,
interl.|
dignitas magiterii notatur
interl.|
sessio est incarnatio in qua docet
marg.|
SEDISSET. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: «Et mundus eum non cognovit»b ante incarnationem.
b Io. 1, 10.
accesserunt
interl.|
vocati
interl.|
per fidem interius
marg.|
ACCESSERUNT. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.
ad eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Mt. 5,2
Et aperiens os suum
interl.|
hec circumlocutio longiorem promittit sermonem
interl.|
significat se multa et magna dicturum
interl.|
thesaurum sapientie aperit ut bona dividat suis
interl.|
oris apertio mysteriorum que in prophetis est referatio
marg.|
ET
APERIENS. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine, qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore.
docebat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929rb ; facsim., p. 17b} eos dicens:
interl.|
non tantum verbo sed intus in corde scribendo ut Deus, nunc verus homo qui prius aperuit ora prophetarum
Numérotation du verset
Mt. 5,3
Beati pauperes spiritu,
interl.|
voluntate
marg.|
BEATI
PAUPERES. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate: Beati pauperes spiritu, et in septima est sapientia, id est contemplatio veritatis pacificans totum hominem, suscipiens Dei similitudinem. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Octava ad caput redit, quia consummationem ostendit. In prima igitur et octava regnum celorum nominatur. Septem enim sunt que perficiunt, octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat. His septem gradibus congruit septiformis operatio Spiritus sancti quam Isaias describitc. Sed ille a summo, hic ab imo, quia ibi docetur filius Dei descensurus ad ima, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. In his primus est timor qui hic congruit hominibus humilibus, de quibus dicitur:
beati pauperes
, id est non inflati, non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas que convenit mitibus. Qui enim pie querit honorat sancta, non reprehendit, non resistit, quod est mitem fieri. Tertia, scientia que convenit lugentibus qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, que quasi bona petierunt. Quarta, fortitudo que convenit esurientibus et sitientibus, quia desiderantes gaudium laborant de veris bonis, a terrenis cupientes averti. Quinta consilium quod convenit misericordibus, quia unum remedium est de tantis malis erui, dimittere aliis et commodare sicut nobis volumus fieri. Sexta, intellectus que convenit mundis corde qui purgato oculo possunt videre quod oculus non videt. Septima, patientia qua convenit pacificis in quibus nullus motus, est rebellis, sed omnia obtemperant spiritui. Unum premium diverse nominatur pro competentia singulorum. Pauperibus: regnum celorum quod est perfecte sapientie, quasi dicereturd: «Initium sapientie timor {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929rb ; facsim., p. 17b} Domini». Mitibus: hereditas quasi testamentum patris cum pietate querentibus. Lugentibus: consolatio quasi scientibus quibus mersi sunt. Esurientibus et sitientibus: saturitas quasi certantibus et laborantibus refectio. Misericordibus: misericordia quam aliis impendunt. Mundis corde: quasi purgato oculo visio Dei. Pacificis: Dei similitudo quasi formatis ad imaginem Dei.
c Cf. Is. 11, 2-3: « Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ».
d Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10: « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
marg.|
He singule beatitudines ut impleantur postulant suffragium septem donorum, que dona ut habeantur in oratione dominica septem precibus oramus. Ecce qualiter sapientia Dei cuncta previdit: virtus beatitudines percipitur ex dono Spiritus sancti, donum prece orationis quam Christus composuit impetratur.
marg.|
Septem quippe sunt dona, sed unus Spiritus, septem petitiones, sed una oratio: «Unam petii a Domino hanc requiram»e. Septem virtutum beatitudines, una caritas.
e Ps. 26, 4.
marg.|
HIERONYMUS.
BEATI
PAUPERES
SPIRITU. Quia non necessitas, sed fides et devotio paupertatis beatos facit, ut contemptis omnibus Deo vivant. Hec habet duas partes, rerum abdicationem, et spiritus contritionem ut etiam bonus se inutilem et ceteris reputet inferiorem. Beatitudo iam in spe perveniendi.
marg.|
Pauperes spiritu hi sunt qui omnia habent et nihil possidentf.
f Cf. 2Cor. 6, 10: « Tamquam moerore affecti, semper tamen gaudentes tamquam inopes, multos tamen ditantes tamquam nihil habentes, et omnia possidentes ».
marg.|
Pauper spiritu est humilis corde pauperem spiritum habens, nutrix cuius est humilitas.
marg.|
Sicut: «Initium sapientie timor Domini»g, sic paupertas est principium beatitudinis.
g Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10: « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
quoniam ipsorum est regnum celorum.
interl.|
in spe que beatos facit
interl.|
pauperibus convenienter in presenti promittuntur divitie celestes
interl.|
humiles Deum timentes ; unde bene incipit quia «initium sapientie timor Domini»h, ut:"Superbia est initium peccati"i qua petitur regnum terre, hic regnum celorum
h Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10: « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
i Cf. Sir. 10, 15: « Initium omnis peccati est superbia ».
Numérotation du verset
Mt. 5,4
Beati mites,
interl.|
sine asperitate mentis et sine livore
marg.|
BEATI
MITES. Mites sunt qui malis moribus dominantur, perfecta virtus est morum possessio
marg.|
Mitis est quem mentis asperitas seu amaritudo non afficit, sed simplicitas fidei ad omnem iniuriam sustinendam instruit patienter.
marg.|
Mitis est quem non rancor vel ira afficit, sed omnia equanimitur sustinet. Huius virtutis quasi magne magistrum se facit Dominus, quod non faceret nisi via summe perfectionis ista virtus esset, Unde Dominus: «Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde»j. Hec possidet terram viventium et delectabitur in multitudine pacisk.
j Mt. 11, 29.
k Cf. Ps. 36, 11: « Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis ».
marg.|
Mansuetus non irritat vel irritatur, non nocet vel nocere cogitat.
marg.|
Qui cedunt improbis et vincunt in bono malum, hi possidebunt terram viventium. Immites de terrenis rixantur.
marg.|
Congrua ascensio. Prius est contemptus seculi cui dantur eterna, inde mores temperat mansuetudo et lenitas, et non est mitis qui prius pauper non fuerat. Impossibile est enim secundum gradum ascendere, nisi primum apprehenderis, quia inter divitias, curas, odia animus non est mitis. Sed huius incendii materia vix ad purum delebitur, et ideo hec lenitas sepe corrumpitur vel extrahitur. Unde subditur:
Beati qui lugent
, pro suis vel aliorum peccatis qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio celestis patrie, ille lavat presentes sordes, hic accendit acrius eternorum amatores, qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam iam potest esurire et sitire iustitiam quod prius non poterat, hec virtus sine spiritu fortitudinis non impletur, quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus.
quoniam ipsi possidebunt terram.
interl.|
viventium, pro stabilitate et soliditate
Numérotation du verset
Mt. 5,5
Beati qui lugent,
interl.|
pro peccatis suis et aliorum. Spreto mundo, mundo desiderio celorum3
3 spreto…celorum] desiderio eternorum spreto mundo
Mz113
marg.|
BEATI
QUI
LUGENT. Restat post predicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio celesti consolationem meretur, et non alius.
marg.|
Hi scientie spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur.
quoniam ipsi consolabuntur.
interl.|
Spiritu Paraclito de eterna letitia
interl.|
propter consolationem beati
Numérotation du verset
Mt. 5,6
Beati qui esuriunt
interl.|
esuries iustitie Spiritu fortitudinis fulcitur
marg.|
BEATI
QUI
ESURIUNT. Amatores veri boni quibus non satis est quod iusti sunt, sed semper sitiunt opus iustitie.
et sitiunt iustitiam,
interl.|
ne in via lassescant
marg.|
Iustitia est sua cuique tribuere, sibi et proximis et Deo, hec iustitia non plene implebitur donec: «Deus sit omnia in omnibus»l. Ideo hic possumus esurire non saturari.
l 1Cor. 15, 28.
marg.|
Iustitie lumen est misericordia, misericordie virtus iustitia. Hec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se, finem Christus insinuat pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
quoniam ipsi saturabuntur.
interl.|
adepto quod desiderant
Numérotation du verset
Mt. 5,7
Beati misericordes
interl.|
qui aliis in quibuslibet assistunt, quibus hoc a Deo rependitur ut liberentur a miseria
interl.|
misericordia est dare et dimittere
marg.|
BEATI
MISERICORDES. Misericordia nascitur de precedentibus, quia si precesserit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929va ; facsim., p. 18a} vera humilitas, et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat et iustitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus iuvabit, etsi iuvandi facultas deest, compassio non deerit. De hac dicitur: ‘Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est’m, id est ad hoc misereamini ad quod et Deus ut bonitas redundet in omnibus.
m Cf. Lc. 6, 36: « Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est ».
marg.|
Misericordia sine iustitia ‘remissio’ et ‘tepiditas’ ; iustitia sine misericordia ‘severitas’ et ‘austeritas’ dicitur.
quoniam ipsi misericordiam consequentur.
interl.|
iudicium sine misericordia fiet ei qui noluit misereri
Numérotation du verset
Mt. 5,8
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929va ; facsim., p. 18a} Beati mundo corde,
interl.|
quos non arguit conscientia peccatorum, templum enim Dei sanctum est
marg.|
BEATI
MUNDO
CORDE. Munditia cordis sexto loco ponitur, ut homo sexta die conditus per hanc restituatur et, depulsis vitiis, preceptum Domini illuminet oculos ut Deus possit videri. Premissis ergo quinque gradibus, purgandus est mentis oculus ne, in uno mandatorum, offensus animus fiat omnium reus. Ideo homo se a mundo exuat, eterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre eum quem tantum videt quantum seculo moritur. In futuro, sicut est oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentie huic gradui adaptatur quia intellectus mentis oculus est et expletio mandatorum Dei aperit intellectum.
quoniam ipsi Deum videbunt.
interl.|
hic per spem, illic per rem
Numérotation du verset
Mt. 5,9
Beati pacifici
marg.|
BEATI
PACIFICI. RAB<ANUS>. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt, et rationi subiiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri suo sunt qui est summa quies. De hac pace erectus est qui perversis dominatur, hac pace intus firmata, quecumque interius concitaverit qui eiectus est foras auget gloriam, et cum deficit, innotescere facit quanta firmitas interius sit. Unde sequitur:
Beati qui persecutionem patiuntur
etc.
marg.|
Hec pax non nisi bona voluntate nutritur. Unde: «Et in terra pax hominibus bone voluntatis»n. Hanc mundus dare non potest, sed Iesus qui ait: «Pacem meam do vobis»o. Hec pax superat omnem sensum, sed fide capitur, unde et ea illustramur, et ei reconciliati ab omni qui ab ea dissentit, nos abducimus. Cum autem ‘Deus erit omnia in omnibus’p, tunc beatitudo adoptionis dabitur.
n Lc. 2, 14.
o Io. 14, 27.
p Cf. 1Cor. 15, 28: « Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ».
marg.|
In presenti vero homo pacatus, etsi bellum gerat cum vitiis in nullo pacem abrumpit quam Deus dedit. Unde: «Pax multa diligentibus legem tuam»q etc. Qui autem ab ea dividitur ire est filius. Per hanc filii efficimur quo nihil amplius promittitur. In hac est sapientia donorum maxima, secundum incrementum virtutum sunt et incrementa premiorum, quia et «alia claritas solis»r etc.
q Ps. 118, 126.
r
1Cor. 15, 41
.
marg.|
Pax est unigenitus Dei filius, de quo dicitur: ‘Qui est pax nostra’s. Qui pacem diligit, filius est pacis.
s Cf. Eph. 2, 14: « Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens, inimicitias in carne sua ».
marg.|
BEATI
PACIFICI. Pax a nobis incipit, quia dum lex carnis repugnat legi mentis, non modo alteri sed nec nobis possumus esse pacifici. Sed postquam intus spiritus imperat ut totus homo spiritui serviat, tunc pax ad alios derivatur, ut pacem cum omnibus habeamus. Vera quidem pax est ubi nihil repugnat. Pax Dei omnem sensum superat, que etsi capi non potest ut est, tamen pro capacitate nostra capi potest, non quanta est, sed quantum ad reconciliationem adoptionis sufficit. Infinitas eterne pacis, etsi non potest intelligi, et quomodo filiis ire pax conveniat, et quomodo Deus pax severe iudicat, et quanta et qualis sit pax totius Trinitatis, ubi una virtus, una operatio, tamen quod est, et quod tanta et talis est, quanta predicatur fide capimus. Ad gradum pacis qui purgatus est, intendit et dirigitur.
quoniam4 filii Dei vocabuntur.
4 quoniam
Cor4
(non interponitur
ipsi
<in Parisiensi>)] + ipsi
Cor2
V (grec. antiq.)
Numérotation du verset
Mt. 5,10
Beati qui persecutionem patiuntur
marg.|
BEATI
QUI
PERSECUTIONEM. In predictis septem est perfectio. In octava, perfectionis ostensio et probatio. Qui predicta habent pati possunt persecutionem, et recte tenet predicta, que accepit qui pro eis paratus est mori.
marg.|
Qui usque ad sapientiam per predicta conscendunt perfecti et roborati non cedunt persecutioni, quia nec mors nec vita potest separare a Christo.
marg.|
Quorum mentes premissarum beatitudinum illustrant exercitia, earum munditia cor ad Deum gubernat, ut reformetur imago pro peccato deleta.
propter iustitiam,
interl.|
non propter scelera ubi non est fides, nec est iustitia quia «iustus ex fide vivit»t
t Gal. 3, 11 ; cf. Rm. 1, 17: « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit » ; Hab. 2, 4: « Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso ; iustus autem in fide sua vivet ».
quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,11
Beati estis cum maledixerint vobis homines5,
5 homines Sarum
Wordsworth
(D L M R) ΩJ
Li446@ Li446 Rusch
Ed1538]
om.
ΩL
Clementina Weber
, def. ΩF
interl.|
ex odio in faciem contumelias dixerint
marg.|
Octava sententia que ad caput redit, perfectumque hominem declarat et significat circumcisionem octava die, et resurrectionem Domini post sabbatum, qui est octavus, et primus dies, et octavas quas in novo Testamento {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929vb ; facsim., p. 18b} celebramus, et numerum Pentecostes. Nam in septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem quasi octavus additur unus, ut quinquaginta compleantur, et tamquam redeatur ad caput, quo die missus est Spiritus sanctus, quo in
regnum celorum
ducimur, et hereditatem accipimus, consolamur, et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur, et pacificamur, et ita persecutiones exterius illatas, et molestias pro veritate et iustitia sustinemus. Octava vere circumcisionis beatitudo martyrio terminatur, que probatum reddit, et suppletur precedentibus donis.
marg.|
Octava promissio non est alia quam prima verbis iterata. Mysticum est in numero quod iteratur in promissione. Infra septem prius sonat, et postea connumeratur extra, ut gloria resurrectionis his octo gradibus consecretur. Octava est dies resurrectionis que et prima in qua et lux creata.
marg.|
Generaliter omnium dicitur
regnum celorum
etsi specialitas numeretur meritorum, quia licet illius iure possit dici qui novissimus erit, tamen universorum dignitas omnibus communis erit, dum per caritatem quod in aliis est est etiam ultimus possidebit.
marg.|
‘Beatus’ dicitur qui nihil mali vult, et omnia habet que vult. Et ideo omnis ibi beatus, quia non vult amplius cum nihil iniuste vult.
marg.|
BEATI
ESTIS
CUM
MALEDIXERINT. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad presentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit, quamvis et hoc aliis conveniat, predicens quanta pro nomine eius essent passuri, quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: «Vos estis sal terre»u, «Vos estis lux mundi»v, ut ex tristitia humilitatem, ex letis acciperent consolationem.
u Mt. 5, 13.
v Mt. 5, 14.
marg.|
Sicut Moyses decem precepta proponens postea per partes explicat, sic Christus quasi virtutum genera octo beatitudines proponit, ex quibus pendent omnia que in monte dixit Dominus. Sed quia obscure plura paucis verbis concluserat, exponit latius. Unde de octava beatitudine latius prosequitur partes persecutionum, specialiter apostolos et eorum sequaces pro iustitia passuros exprimens.
marg.|
MALEDIXERINT. Antiqua translatio habet w: ‘Cum oderint vos homines et dixerint omne malum et expulerint’. Idem tamen sensus in nostra, cum male dicta ex odio cordis fiant.
A
w Mt. 5, 11 (
Vetus latina)
ut ref.
Paschasius Radbertus
, Expositio in Mattheo, lib. 3, CCCM 56, lin. 2231: « Unde secundum antiquam translationem: Beati estis inquit
cum vos oderint omnes homines
et dixerint adversum vos
omnia mala
et expulerint v
os
» ; cf.
Cyprianus Carthaginensis
, Ad Quirinum, lib. 3, cap. 16, CCSL 3, ed. R. Weber, 1972, p. 109.37-40: « De hoc ipso cata Lucanum: beati eritis, cum oderint vos homines et separaverint vos et expulerint et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate. Ecce enim merces vestra multa in caelis ».[FG2014 MM2016]
A
¶Codd. : Mz113, f. 9rb ;
Rusch
.
marg.|
Qui gloriam celi optat, non timet opprobrium in terra. Quantum quisque de laude hominum letatur, tantum de opprobrio cristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit, ubi quis querit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum.
et persecuti vos fuerint
interl.|
persequi est vim inferre vel insidiis appetere
et dixerint
interl.|
cum absentium famam leserint
omne6 malum
6 omne] omnem
Wordsworth
(M Z*)
Sarum
interl.|
omnia genera verborum malignantium
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 929vb ; facsim., p. 18b} adversum7 vos mentientes
7 adversum ΩFL
Rusch
Clementina Weber] adversus ΩJ Li446@ Li446
interl.|
qui mendaciter blasphematur et propter Deum beautus est, sed si alterum deest non merces est beatitudinis
marg.|
MENTIENTES. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur quod accidit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur quem non sequuntur.
propter me.
interl.|
et quia pro iustitia, ergo
Numérotation du verset
Mt. 5,12
Gaudete
interl.|
mente
et exultate,
interl.|
corpore
quoniam merces vestra
interl.|
hoc est quod supra regnum celorum
marg.|
QUONIAM
MERCES etc. Tanto merces uberior, quanto gaudio et exultatione in tribulatione fides erit devotior.
marg.|
Hec sententia videtur ad hoc respicere quod dictum est ibi: Docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu etc. Necnon et ad hoc: «Vos estis sal terre» et «Vos estis lux mundi»x.
x Mt. 5, 13.14.
copiosa est
interl.|
quia tanto merces uberior
in celis.
interl.|
superioribus partibus mundi
marg.|
IN
CELIS. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces eterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis ubi habitat sempiterna iustitia. Iam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem.
Sic enim persecuti sunt
interl.|
id est maledictis et persecutione, nec tamen a veritate defecerunt
marg.|
Sic enim persecuti. Temperat exemplo rigorem passionis.
marg.|
Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.
prophetas
interl.|
quorum exempla nos invitant
interl.|
quorum prophetias in me completas esse videtis, cur ergo non potestis quod illi sine exemplo
qui fuerunt ante vos.
Numérotation du verset
Mt. 5,13
Vos estis
interl.|
dat causam quare non debent deficere
sal terre.
interl.|
secundum intellectum et scientiam
marg.|
VOS
ESTIS
SAL. Hic iam ostenditur apostolicum officium, scilicet quod sunt sal terre et lux mundi
marg.|
Hoc specialiter ad apostolos, qui predictis virtutibus paupertate scilicet et aliis debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina et vite sue exemplo.
marg.|
Sal salus a corruptione. Unde propheta: «Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terre»y.
y Is. 49, 6 (
Vetus latina
, p. 1165-7, versio X).
marg.|
Ubi corruptio culpe desiccatur sale sapine vermes non demoliuntur.
marg.|
VOS
ESTIS etc. Quia terra, id est humana natura per eos conditur verbi sapientia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930ra ; facsim., p. 19a} Sal facit sterilem terram, unde ira victorum destructas urbes sale seminabat ne quod in eis germen oriretur. Ita apostoli destructo regno peccati, germen vitiorum compescebant. Sal cibos condit, carnes siccat, predicatio vero a vermibus et a putredine vitiorum illesam servat suo creatori humanam naturam. Ut non est cibus sapidus nisi sale conditus, ita sermo non est utilis sine documento apostolice doctrine. Unde in Levitico: ‘In omni sacrificio sal offeres’z, id est in omni quod dicis vel facis, apostolicam sapientiam habe. Ex aqua et igne sal conficitur, ita isti ex aqua Spiritus sancti, et igne tribulationis. Vel per aquam baptismi et ignem caritatis in saporem sapientie sunt nati.
z Cf. Lv. 2, 13: « Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal ».
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930ra ; facsim., p. 19a} Quod si sal8
8 si sal ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
interl.|
aliorum fortitudo
interl.|
id est si doctor erraverit
marg.|
QUOD
SI
SAL etc. id est si vos per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis, per quos a vobis error auferetur cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet, quia - ut alius evangelista aitaa - nec terre utilis est quam suo iniectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum ferre, nec alios valet excollere, sed ab Ecclesia eicitur, et in hec verba ridetur: «Hic homo cepit edificare et non potuit consummare»ab.
aa Cf. Lc. 14, 34-35: « Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur? Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat ».
ab Lc. 14, 30.
evanuerit,
interl.|
in tribulatione defecerit
marg.|
SI
SAL
EVANUERIT. Id est si timore vel cupidine doctor saporem sapientie obmiserit, per quem fatuitas eius emendabitur? Hoc solis apostolis convenit, quod sequitur omnibus magistris: Ad nihilum etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit iustitia vestra etc.
in quo salietur?
interl.|
id est per quos infirmus populus confirmabitur
Ad nihilum valet ultra,
interl.|
sal infatuatum, id est tribulationi cedentes
nisi ut mittatur foras
interl.|
ab officio docendi vel Ecclesia
et conculcetur
interl.|
dum vita eius contemnitur que ad nihilum valet
marg.|
ET
CONCULCETUR. Sanctus et verus minister Christi etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in celo manet.
ab hominibus.
interl.|
irrideant ab hominibus carnalibus
Numérotation du verset
Mt. 5,14
Vos estis
interl.|
percipientes in Christo lucem veritatis
lux
interl.|
per quos omnes illuminantur a tenebris ignorantie
mundi.
interl.|
nomine mundi vel universi qui sunt de mundo electi accipiuntur
marg.|
VOS
ESTIS
LUX
MUNDI. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina, vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet scientia non caret.
marg.|
LUX
MUNDI. Alia causa est quare non debent deficere, quia illuminati a Christo verbo et exemplo, quocumque illati mundanis lucem fidei et scientie debent ministrare. Et sicut, quia sunt sal, debent corruptionem pellere, sic et tenebras, quia lux sunt, fugare.
marg.|
Lux tenebras solvit, et postea illustrat, sic apostoli depulsis vitiis deducunt ad lumen fidei et cognitionis.
marg.|
LUX
MUNDI. Hec est eadem gratia qua mundi corde fiunt, quorum corda mundantur fide et intellectu. Sic quod ‘sal’ vocantur pacificis congruit, quia sine sapientia non tenetur condimentum pacis. Hec summa et precipua specialiter apostolis deputantur, ut eos cetera assecutos plene cognoscatur. Unde sequitur:
non potest civitas
etc.
Non potest
interl.|
quasi diceret: ‘Aspicite quo positi estis’
civitas
interl.|
soliditas apostolice doctrine
marg.|
NON
POTEST
CIVITAS. Quia apostoli fundamenta sunt, apte ‘civitas’ dicuntur. Supra montem: locus montem iustitie innuit qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non est enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi, ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro iustitia pugnando defendite, quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.
abscondi supra
interl.|
celari
interl.|
non licet clam esse bonos
montem posita
interl.|
Christum vel Ecclesiam
interl.|
ipse mons manifestat eam
Numérotation du verset
Mt. 5,15
neque accendunt lucernam
interl.|
alia similitudo
marg.|
NEQUE
ACCENDUNT
LUCERNAM. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est non ideo data est doctrina predicationis ut celent eam et subiiciant servituti corporis dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subiiciant, ut per vocem et cetera corporis officia lux excellentior ceteris appareat. Unde dicitur: «Castigo corpus meum»ac etc. Vel Christus lucernam accendit, dum testam humane nature flamma sue divinitatis implevit, quam nec credentibus abscondit, nec modio id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930rb ; facsim., p. 19b} super candelabrum, id est Ecclesiam fidem sue incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri qui in domo, id est Ecclesia sunt, vel in mundo. Unde subdit:
sic luceat
etc.
ac 1Cor. 9, 27.
et ponunt eam sub modio,
interl.|
timoris vel commodo vite presentis
sed super candelabrum
interl.|
id est vite integritatem
marg.|
CANDELABRUM. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus.
marg.|
Candelabrum ‘Ecclesia’ que verbum vite presentis baiulat.
ut luceat omnibus qui in domo sunt.
interl.|
Ecclesia vel mundo
Numérotation du verset
Mt. 5,16
Sic
interl.|
ut dico: non sub modio posita, sed super candelabrum
marg.|
SIC
LUCEAT. Et hec omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis.
lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona9
9 opera vestra bona ΩFJ Linz446
Rusch Clementina
] vestra bona opera ΩL
Weber
, opera bona vestra
Li446
interl.|
vere docet qui facit quod docet, aliter condemnat seipsum
marg.|
UT
VIDEANT
OPERA etc. Opera requiro ut videantur, et sic doctrina confirmetur, et hoc non ad gloriam vestram.
et glorificent
interl.|
in vobis
Patrem
interl.|
non vos
vestrum10
10 vestrum ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Li446@
interl.|
cuius opus est quod celi faciunt
qui in celis est.
interl.|
qui vos faciet celestes
Numérotation du verset
Mt. 5,17
Nolite putare
marg.|
NOLITE
PUTARE. Postquam hortatus est eos omnia pati pro veritate et non celare et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: ‘Quid est quod vetas abscondi, pro quo iubes omnia pati? An est aliquid contra legem?’ Inquit: ‘Non veni solvere legem, sed adimplere’ad. vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.B
ae
ad Cf. Mt. 5, 17: « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere ».
ae
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 137.30 sqq. <<
Augustinus Hipponensis
, De sermone Domini in monte, lib. 1, § 19, CCSL 35, lin. 415 sqq.: « Postquam [Posteaquam Aug.] ergo hortatus est audientes, ut se praepararent ad omnia
sustinenda
pro ueritate atque iustitia et [ + ut Aug.] non absconderent bonum, quod accepturi erant, sed ea beneuolentia discerent, ut ceteros docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipit eos iam informare et docere, quid [quod Aug.] doceant, tamquam si quaererent, dicentes: Ecce uolumus [ + et Aug.] omnia sustinere pro tuo nomine et doctrinam tuam non abscondere. Sed quid est hoc ipsum, quod uetas abscondi et pro quo iubes omnia
tolerari? Numquid aliud [alia Aug.] dicturus es contra
ea, quae in lege scripta sunt? Non, inquit;"nolite enim putare, quoniam ueni soluere legem aut prophetas. Non ueni soluere, sed adimplere ». [MM2020]
B
¶Codd. : Cas574 Rusch
marg.|
NOLITE
PUTARE etc. Hactenus docuit ut sale condiant animas ad incorruptionis sanitatem ut illuminent ad veritatis intelligentiam, ut acquisitos ab hostibus defendant, defensos ad amorem divinitatis accendant, nunc ut celestis orator, quia poterant estimare quod vetera precepta vellet abolere, ante interrogata prescius occurrit dicens. Nolite putare etc. Solvit qui spiritualiter facere vetat. Adimplet Christus, dum premissis ad inchoationem vite agende superaddit plura ad perfectionem moralium preceptorum, et que figuris tegebantur et futura significabant, in se perficit et in Ecclesia, sine quo figure essent vacue et sine effectu. Quasi diceret: Ideo non debetis percontari de veteribus preceptis et mirari de novis, nec passionibus terreri.
marg.|
Christus legem implevit, quia exteriores legis figuras solvens implevit veritatem interiorem.
quoniam veni solvere legem aut prophetas.
interl.|
Christus est legis et prophetarum virtus per quem omnia implentur
Non veni11 solvere sed adimplere.
11 veni
Cor4
(non interponitur
enim
neque
legem
) ΩJL
Li446@ Rusch Clementina Weber
] enim
praem. Li446
, + legem
Wordsworth
(
D c h q
)
Cor2
V (grecus glo. et Iheronimus) ΩF
interl.|
implet qui figuras cessare docet postquam res facta est
interl.|
Implentur ne
Numérotation du verset
Mt. 5,18
Amen quippe12 dico vobis, donec
12 quippe
Cor2
V ΩF]
om. Li446@
interl.|
antequam
interl.|
quia non omnia iam, sed sensim fient
transeat celum et terra,
interl.|
id est donec elementa mutentur de hac mutabili forma in immutabilitatem
iota unum
interl.|
non remanebit quin impleantur in capite vel in corpore
marg.|
IOTA. Hic ostenditur quod que minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia recapitulantur in evangelio. Iota minor est ceteris litteris. Apex est littere aliqua summa particula, significat minimum preceptum, vel minimam precepti particulam. Apte autem ponit iota grecum, non ioth hebreum, quia iota decem significat, id est decalogum, cuius apex est evangelii perfectio.
marg.|
Iota apud Grecos decima littera decem significat, per quam decem precepta agende vite accipimus, quorum Christus nullum solvit, sed precepit plenius adimpleri, nec apicem, id est nec minima significantium.
aut unus apex13 non preteribit a lege, donec
13 unus apex ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
interl.|
quin
omnia fiant.
marg.|
OMNIA
FIANT. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur et significantia impletione consummentur.
Numérotation du verset
Mt. 5,19
Qui ergo
interl.|
quia omnia fient Ergo
solverit
marg.|
QUI
ERGO
SOLVERIT. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est, qui confitetur magnus. Vel Phariseos notat qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus que nihil valent dum vel minimum quod in lege est pretereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter.
marg.|
Solvere est non agere quod recte intelligit, vel non intelligere quod depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi.
unum de mandatis istis
interl.|
vel non agendo vel non credendo ut Pharisei
minimis
interl.|
minima sunt que inchoant homines
et docuerit sic homines,
interl.|
id est sicut solvit
minimus
interl.|
despectissimus est in Ecclesia sanctorum
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930va ; facsim., p. 20a} vocabitur in regno celorum.
interl.|
ab illis qui sunt in regno celorum
marg.|
MINIMUS
VOCABITUR in etc. In regno celorum minimus vocabitur qui erit eo indignus, in quo nullus minimus, sed omnes magni.
Qui autem fecerit et docuerit14,
14 fecerit et docuerit
Cor4
(
sic
quod apponebatur cancellatum est <in Parisiensi>) ΩJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] + sic
Cor2
V (gr. an. glos. Ieron.), f. sic et d. ΩF
interl.|
sic
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930va ; facsim., p. 20a}
QUI
AUTEM
FECERIT. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus. Sed si facit quod docet: ‘Soli enim factores legis iusti sunt apud Deum’af.
af Cf. Rm. 2, 13: « Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ».
hic magnus vocabitur in regno celorum.
interl.|
licet in presenti abiectus e contra licet ille hic prelatus tamen vilis
Numérotation du verset
Mt. 5,20
Dico autem15 vobis,
15 autem
Wordsworth
(E To22 V) ΩFJL
Rusch
Ed1538] enim
Cor3
(an #)
Li446@ Li446 Clementina Weber
interl.|
quomodo ergo faciendum
marg.|
DICO
AUTEM
VOBIS. Cum ait dico: Magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit, ostendit quomodo, superaddit, et non que prius mandaverat absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse, non cupere, quam non adulterari, non irasci, quam non occidere.
quia nisi
marg.|
Nisi.
Id est non solum minima legis precepta impleveritis, sed et ea que addo, quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hec plenius aguntur que premissa sunt ad inchoationem, quia qui non videt mulierem, ad concupiscendum eam, nec fornicatur, nec occidit, qui non irascitur.
abundaverit
interl.|
quod fit spiritu consilii et gracia misericordie Dei
iustitia vestra
interl.|
que est in preceptis vite inchoativis et mysticis iuxta litteram
marg.|
IUSTITIA
VESTRA. Iustitiam Phariseorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter precepta, seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.
marg.|
Iustitia
illorum mandata Moysi, impletio illorum iustitia Christi. Illa a pena liberant ista salvant.
marg.|
Quidam in hac expositione laborant, volentes notare superabundantiam esse in novo, que non observaretur in veterit, cum et in illo mali actus et mala concupiscentia prohiberentur. Sed non secundum hoc hic agitur. Immo in hoc abundantia maior quam scribarum et Phariseorum ostenditur, quia illi secundum opera magis ‘iusti’ appellari quam secundum voluntatem affectabant.
plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis in regnum celorum.
Numérotation du verset
Mt. 5,21
Audistis
marg.|
AUDISTIS. Exponit que est iustitia Phariseorum quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.
quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio.
interl.|
ut iudicio puniatur legis
interl.|
accusatione legis
Numérotation du verset
Mt. 5,22
Ego autem
marg.|
EGO
AUTEM. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo iustitia eorum debeat superabundare.
dico vobis
interl.|
plus impono non irasci
quia omnis qui irascitur
marg.|
OMNIS
QUI
IRASCITUR. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem, aperit omnem motum animi ad nocendum in homicidium computari.
marg.|
Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur non occidit. Sed non e contra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram et homicidium non fit.
marg.|
Superadditio Christi, non irasci, non concupiscere, a quibus difficile est abstinere, et ideo magna sunt in remuneratione.
marg.|
Ira est omnis malus motus ad nocendum. Subitus autem motus cui non consentitur propassio est. Accedente consensu, passio est et mors in domo.
marg.|
OMNIS
QUI
IRASCITUR. Gradus sunt in istis peccatis. Primo est irasci et hunc motum animo retinere, plus est si vocem commotio ipsa extorsit qua feriatur ille cui irascitur, plus etiam si certa vituperatio increpuit. Similiter gradus sunt in pena, nam minus est iudicium quando adhuc cum reo agitur, et est defensioni locus. Plus est concilium, quando iudices inter se conferunt quo suplicio damnent quem constat esse damnandum, plus est etiam gehenna, ubi nulla sententie dilatio. Et ita quod propriis et certis modis exprimi non potuit quibusdam silitudibus distinctum est. His enim tribus iudicio, concilio, gehenna diverse mansiones in eterna damnatione pro modo peccati signanter exprimuntur.
marg.|
QUI
IRASCITUR. Addunt quidam sine causa, sicut et ad dicere ‘racha’ vel ‘fatue’, quia naturale est irasci, ita tamen ne sine causa fiat. Cui sensui videtur aptari: «Irascimini et nolite peccare»ag. Sed omnis occasio ire tollitur, dum inimicos diligere iubemur.
ag Ps. 4, 5 ; Eph. 4, 26.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b}
Qui
non
irascitur
non solvit legem, sed implet, ut intus sicut extra servetur innocentia. Ira proprie est commotio passionis. Ira que ex causa et non ex passione est, iudicium est non commotio illicita.
marg.|
Omnis occasio ire infirmis scilicet aufertur vel tollitur. Si enim cum causa, non fratri irascitur sed vitio.
marg.|
Iusta ira mater est discipline. Et ira que est cum causa, iudicium est nostra.
fratri suo
interl.|
non fratri irascitur qui peccato irascitur
reus erit
interl.|
id est dignus accusatione
iudicio.
interl.|
quod supra de homicidio
Qui autem dixerit
interl.|
qui de motu prorumpit in vocem indignationis
fratri suo: Racha16,
16 Racha ΩJL
Rusch Weber
] Raca ΩF
interl.|
interiectio indignationem exprimens
marg.|
RACHA. Vel racha verbum hebreum, et interpretatur ‘cenos’, id est ‘vacuus’, quod dicimus ‘sine cerebro’, quod est magna contumelia. Qui ergo hec dicit fratri qui Spiritu sancto plenus est, luiturus est contumeliam Spiritus sancti iudicio sanctorum iudicum.
marg.|
Non enim modicus furor est quem Deus sale sapientie condivit infatuatum dicere, et salienti Deo derogare.
reus erit concilio.
interl.|
consensu iudicum de danda sententia in eum
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 930vb ; facsim., p. 20b} Qui autem dixerit: Fatue,
interl.|
qui usque ad convicia processerit
interl.|
eque in Deum credenti quem Deus Salem vocat
reus erit gehenne ignis.
Numérotation du verset
Mt. 5,23
Si ergo offers17
17 offers
Wordsworth
(HC V) Sarum ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Rusch
] offeres
Weber
interl.|
quia non licet irasci, ergo multo minus odio habere
marg.|
SI
ERGO. Explanat ampliorem iustitia ostendendo quod si non licet fratri irasci, multominus in animo retinere quod in odium queat converti.
marg.|
Si quicquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus.
marg.|
SI
ERGO etc. Secundum litteram hoc absurdum est. Est enim in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est psalmus, hymnus oratio et huiusmodi, nisi sit innixum, non est Deo placiturum. et ibi, id est cum in corde, quod est templum interius, tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te quem tu lesisti. Si enim ipse te lesit, non ipse sed tu habes adversus eum, nec tunc oportet te veniam petere, sed dare, sicut vis tibi dimitti.
munus tuum
interl.|
boni operis sacrificium
ad altare
interl.|
in fide vel ad Christum ad quem nisi per fidem attingat, nemo digne offert
et ibi recordatus fueris quia frater tuus
interl.|
quem lesisti
habet aliquid adversum te,
Numérotation du verset
Mt. 5,24
relinque ibi
interl.|
coram Deo
marg.|
RELINQUE. Non ait: ‘Refer’, quia quod recte offertur immutari non licet, sed ‘Relinque’, donec placabilius offeras, non enim munus repellit, sed caritatem proximi querit, sine qua nemo ad cantatem Dei peruenit. Unde prius caritatem proximo exsolvat, qui munus suum Deo placere optat.
munus tuum ante altare et vade
marg.|
VADE. Non pedibus, sed animo humili te ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si presens est.
prius reconciliari18 fratri tuo
18 reconciliari
Sarum Wordsworth
(
P9389* F H
c
Θ O R
)
Cor4
ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] reconciliare
Cor2
V (secundum grecum et antiq. imperativum reconsiliare)
Cor4 Cor3
(vel)
Weber
, διαλλάγηθι
interl.|
quod nequit fieri nisi spiritu humilitatis fundatus et timens Deum
interl.|
quantum in te est emendando quod peccasti
et tunc veniens
interl.|
intentionem revocans ad id quod ceperas
offeres19 munus tuum.
19 offeres ΩFJL Li446@
Rusch
Clementina ] offers Li446 Weber, + et Li446@*
interl.|
hoc est ex spiritu lenitatis quo mitis fit
marg.|
OFFERES. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.
Numérotation du verset
Mt. 5,25
Esto consentiens
marg.|
ESTO
CONSENTIENS. Sicut iam precepit fratri reconciliari, et post iubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via huius seculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: «Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes»ah. Et pro
consentiens
ex greco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum. Dum es in via, dum adhuc licet operari.
ah Rm. 12, 18.
marg.|
Si fratrem lesisti, reconciliare ei, si adversarius extiterit, esto benevolus ut fiat amicus
adversario tuo
interl.|
hactenus de proximo, hic pacem iubet habere cum adversario
marg.|
Adversarius est aliquis homo, vel divinus sermo. Esto benevolus et consentiens verbo evangelii, quod mandat multa contraria carni, cum quo in via, id est Christo recte gradimur dum ei obediendo ad vitam eternam pertingimus.
marg.|
Aliter. Adversarius est Deus vel magis sermo divinus, qui contradicit peccare volentibus. Qui ad hoc datus est, ut nobiscum sit in via, cui oportet nos consentire, ne oderimus quod Deus nobis non parcit donec sanemur.
cito dum es in via
marg.|
IN
VIA. Sermo divinus nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via seculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus, Unde: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum»ai.
ai Ps. 118, 32.
cum eo,
interl.|
nemo enim novit quando de hac vita exeat
ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris.
interl.|
in tenebras exteriores
marg.|
NE
FORTE
TRADAT. Sic temperavit ut penitentie locum non auferret, putaretur enim quod si obisset adversarius, et non posset ei in via esse benevolus, necessario iudici {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931ra ; facsim., p. 21a} traderetur. Sed et locum penitentie reliquit, et impenitentem iudici tradit dicens, iudex tradat te ministro.
marg.|
TRADAT. Id est causa sit cur tradaris in manus Christi, cui pater omne iudicium deditaj. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.
aj Cf. Io. 5, 22: « Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio ».
Numérotation du verset
Mt. 5,26
Amen dico tibi, non exies {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931ra ; facsim., p. 21a} inde, donec reddas novissimum quadrantem.
interl.|
id est numquam sicut ibi dicit: «Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum»ak
ak Ps. 109, 1.
marg.|
NOVISSIMUM
QUADRANTEM. Id est minuta peccata, quia nihil erit impunitum, vel per quadrantem novissimum significantur terrena peccata, quia prima pars mundi celum, secunda aer, tertia aqua, quarta novissima terra, ergo donec reddas. Novissimum quadrantem, id est donec luas peccata que de terra contraxisti.
marg.|
Primus quadrans est ignis quo caritas significatur. Secundus, aer quo spiratur quo significatur vita. Tertius, aqua, qua renascimur. Novissimus, terra per quam carnalis vita. Undeal: «Terra es et in terram ibis», id est exolves quod esse voluisti.
al Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
marg.|
Quadrans genus nummi est qui habet duo minuta. Unde alius evangelista dicit illam pauperculam misisse in corbonam quadrantemam, alius duo minutaan, quod idem est.
am Cf. Mc. 12, 41-42: « Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret es in gazophylacium, et multi divites iactabant multa. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans ».
an Cf. Lc. 21, 1-2: « Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo ».
Numérotation du verset
Mt. 5,27
Audistis
marg.|
AUDISTIS. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem sed adimplere, addit: ‘Quantum debeat abundare iustitia apostolorum plusquam Phariseorum’. Minor iustitia est non mechari corpore, maior iustitia est non mechari et corde. Non ait: ‘Qui concupierit’ sed Qui viderit ad concupiscendum eam, id est hoc fine et animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari, sed plene consentire libidini, ut si facultas sit peragatur. Hic nomine mechantium omnem carnalem delectationem accipe, quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur.
quia dictum est antiquis:
interl.|
a Moyse
Non mechaberis.
Numérotation du verset
Mt. 5,28
Ego autem dico vobis quia20 omnis qui viderit mulierem
20 quia Wordsworth (D E L R) Li446
Rusch
Clementina ] quoniam ΩFJL Li446@ Weber
interl.|
et anima eius titillata fuerit quod ‘propassio’ dicitur, que etsi culpam habet non tamen crimen
marg.|
VIDERIT
MULIEREM. BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est ad delectationem, non solum corporalis, sed interior qui est in concupiscentia in qua aperiuntur illi oculi qui pro pena peccati primis parentibus male aperti leguntur, tunc itur in affectum cordis, nec deest voluntas, sed occasio peccati. Sicut ergo bona voluntas cum deest copia agendi remuneratur, sic deliberatio cum molimine vitiorum damnatur, quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur.
ad concupiscendum21 eam,
21 concupiscendum ΩJ
Li446@ Li446 Rusch Clementina
] concupiscendam Kells
Wordsworth
(D EP9389 To22 R V X c Y Z) ΩL, def. ΩF
interl.|
concupiscentia est mater adulterii
marg.|
AD
CONCUPISCENDUM. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas sed occasio quod ‘passio’ dicitur, que est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel ire, vel amoris. Passio quedam animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator.
marg.|
Propassio est subitus motus sine deliberatione boni vel mali operis. Passio est affectio deliberati animi si sit locus perficiendi.
iam mechatus est eam in corde suo.
Numérotation du verset
Mt. 5,29
Quod si oculus tuus dexter scandalizat22 te,
22 scandalizat ΩFL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] scandalizaverit ΩJ
(hapax)
marg.|
QUOD
OCULUS. Oculus potest accipi dilectus amicus consiliarius quasi iter demonstrans, dexter qui in divinis. Qui vero in his que ad corpus pertinent consulit, similiter oculus. Scandalizat, id est si in heresim aliquam trahere vult. Similiter dextera manus dicitur ‘amicus’ qui est amicus in divinis. Sinistra, qui in huius vite necessariis. Sicut visus oculo, ita manui convenit actio. Vel in oculo et in manu dextera possunt accipi fratres, uxor, filii propinqui, si qui sunt impedimento debemus a nobis separare, ne dum ipsos lucrari volumus nos ipsi pereamus. Unde in Levitico de magno sacerdote dicitur: ‘Cuius anima cultui Dei mancipata est, ne super patrem et matrem vel filias polluatur’ao, id est nullius affectum sciat nisi eius cuius cultui dedicatur.
ao Cf. Lv. 21, 10-12: « Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecrate sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sancte unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus ».
marg.|
Vel oculus est mentis visus, dexter dignior exteriori, qui purgandus est ne scandalizet. Quia si ille semper in propitiatorium respicit, exterior frenatur lege eius. Hic scandalizat concupiscendo illicita, sed est eruendus ne per {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931rb ; facsim., p. 21b} eum in vitium labamur.
marg.|
ISIDORUS. Si contemplatio vertitur in tedium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam, quia melius est per activam salvari quam per contemplativam perire.C
ap
ap
¶Fons : <Non hab.> Isidorus Hispalensis ; LLT
C
¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
erue eum
interl.|
non noceat errore vel exemplo
marg.|
ERUE
EUM. Ad litteram nullum membrum erui precipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui ‘sinister’ dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus, vel removendus, et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus, proiicitur, cum ex toto adnihilatur, nec intrare permittitur.
et proiice abs te.
interl.|
ne aspicias quo male pereas
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
interl.|
ille quem habes ut unum membrum
quam totum corpus tuum
interl.|
tu et ipse
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931rb ; facsim., p. 21b} mittatur in gehennam.
Numérotation du verset
Mt. 5,30
Et si dextera manus tua
interl.|
operatio prospera
marg.|
DEXTERA
MANUS etc. Prospera operatio vel aliquis adiutor strenuus intra vite negotia, qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo preciso salvari quam cum illo damnari.
marg.|
DEXTERA
MANUS est actio, oculus contemplatio, in qua scandalizamur, dum ex infirmitate ad purum contemplari non valemus. In hac pro desidia et corporis23 otio, in alia pro seculi frequentia et occupationis tedio illaqueamur. Et nota si quis non potest frui contemplativa non torpeat otio ab activa, vel ne dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine, cum melius in contemplativa possit proficere.D
D
¶Codd. : Cas574 Rusch
23 corporis] corr. cum
Cas574
, torporis
Rusch
marg.|
Si dextera tua, id est si dum exequeris opera misericordie in activa cadis in alia vitia, dimitte eam activam et transi ad aliud.
scandalizat te, abscide eam et proiice abs te.
marg.|
ABSCIDE
EAM
ET
PROIICE. Si quis hoc predicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quicquid in oculo mentis de via iustitie et morum probitate nos subvertit, et quicquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur.
Expedit enim24 tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
24 enim ΩFJL
Rusch
Clementina Wordsworth]
om.
Cava Wordsworth (J T X* Z) Weber
interl.|
ille quem tu habes ut membrum
interl.|
activa vel contemplativa vita, sive adiutor
quam totum
interl.|
+tu et ipseE
E
¶Codd. : Cas239 ; om. Cas574 Rusch
interl.|
tu cum illa vel illo25
F
F
¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
25 illa... illo]
inv. Cas574
corpus tuum
interl.|
tu cum illoG
G
¶Codd. : Cas574 Rusch ; om. Cas239
eat26
26 eat... mittatur] scrips., inv. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
interl.|
+vel mittaturH
H Codd. Cas239 ; om. Cas574 Rusch
in gehennam27.
27 v. 30
om. Wordsworth
(D) Sarum
marg.|
IN
GEHENNAM. Nomen gehenne in veteribus libris non invenitur, sed prius a Domino ponitur. Cuius nominis occasio est: idolum Baal fuit iuxta Hierusalem ad radicem montis Moria ubi Siloa fuit, hec vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et lucus in ea, idolis consecratus, populus autem Israel adeo insanivit ut relicto templo ibi imolarent et filios suos incenderent demoniis. Et dicebatur locus iste gehennon, id est vallis Ennonaq. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur ‘poliandrum’, id est tumulus mortuorum. Hus ergo loci nomine futura supplicia designantur.
aq Revera: gehennom cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם ; cf. Ios. 15, 8 ; Ios. 18, 16.
Numérotation du verset
Mt. 5,31
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam,
interl.|
item. Abundatior iustitia, quia ibi licet dimittere, hic non nisi causa fornicationis
det illi libellum repudii28.
28 l. r.]
inv.
ΩF*
interl.|
permissio fuit non preceptum
marg.|
DET
ILLI
LIBELLUM. Scripsit Moyses in Deuteronomioar, quod si uxor non placet viro propter aliquam feditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit ob duritiam maritorum dicias, non ut concedatur discidium, sed ut tollatur homicidium. Melius est enim dividi quam per odium saguinem fundi. Christus vero solam fornicationem excepit, ceteras molestias iubet pro fide coniugii et castitate sustineri. Non est dimittere contempta carnalitate cum uxore spiritualiter vivere. Hic iubet uxorem non dimitti, qui alibi dicit: ‘Qui non oderit patrem et matrem et filios etc. non potest meus esse discipulus’at. Ideo dictum est: quia in regno Dei nulla est condicio vite presentis, quam qui non oderit, et ut finiatur optaverit, nondum diligit regnum Dei. Odit ergo non homines quos potius vult secum permanere, sed corruptibilem coniunctionem in uxore, legem miseram nascendi et moriendi in parentibus. Amat vero eternum esse sibi et omnibus illis. Sicut diligit inimicum non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus.
ar Cf. Dt. 24, 1: « Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua ».
as Cf. Mt. 19, 7-8: « Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic ».
at Cf. Lc. 14, 26: « Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus ».
marg.|
IOANNES CHRYSOSTOMUS. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, ne fierent peiora, et hoc permittendo non Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi, ut quasi secundum legem agentibus, peccatam non videatur esse peccatam. Si enim permissum est repudium, malum quidem tamen licitum. Hac ratione apostoli preceperunt secundas nuptias propter incontinentiam hominum. Permisit, non precepit. Quod permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus
Numérotation du verset
Mt. 5,32
Ego autem
interl.|
non solvo sed suppleo
dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam29,
29 u. s.]
inv.
ΩF*
interl.|
non concubinam
excepta causa fornicationis30,
30 causa fornicationis ΩFL
Li446@ Li446 Rusch
]
inv.
ΩJ
Clementina Weber
marg.|
CAUSA
FORNICATIONIS. Quia in hoc fides castitatis et connubii {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931va ; facsim., p. 22a} rumpitur, et ille non facit eam mechari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit.
marg.|
Fornicationis causa. Femine que fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idolatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter que a lege Dei aberrare facit.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931va ; facsim., p. 22a} facit eam mechari 31 et qui dimissam duxerit adulterat.
31 facit - eam mechari ΩFJL
Li446@ Li446 Clementina Weber
] inv.
Rusch
interl.|
quia debet manere innupta vel viro reconciliari
Numérotation du verset
Mt. 5,33
Iterum audistis quia dictum est antiquis:
interl.|
item in hoc non solvo sed suppleo legem
Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua.
marg.|
REDDES
AUTEM. Si iurare contigerit per creatorem iurabis, non per creaturam. Hoc enim per quod iurat quilibet veneratur, hoc amat, hoc timet. Ideo lex precipit ut non iuretur nisi per Deum.
marg.|
Iudei enim per angelos et Hierusalem et elementa iurantes, creaturas venerabantur honore Dei. Sicut ergo victimas Deo immolabant ne eas idolis immolarent, sic parvulis concessum est iurare per Deum, non quod recte hoc fiat, sed quia melius est hoc Deo exhiberi quam creaturis. Christus vero omnino iurare prohibet, id est ne quis quasi bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi, labatur in periurium. Iurat enim Paulus dum Deum testem facitau, non quod bonum sit iurare, sed quod necessarium, dum nisi iuretur homines sunt pigri credere quod est eis utile.
au Cf. Rm. 1, 9-10: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos » ; 2Cor. 1, 23: « Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestre, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis » ; Gal. 1, 20: « Que autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior » ; Phil 1, 8: « Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi » ; 1 Th. 2, 5: « Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritie: Deus testis est ».
marg.|
Qui non iurat peierare non potest, sicut qui non loquitur non potest mentiri.
Numérotation du verset
Mt. 5,34
Ego autem dico vobis:
interl.|
longe facio a periurio dum iurare prohibeo
marg.|
EGO
AUTEM
DICO
VOBIS. Docet nihil tam vile in creaturis quod quis peierare debeat, dum a summo usque ad imum iuramentum vetat, id est a celo usque ad capillum. In Deum peierare convincitur cuius thronus est celum et cuius est quicquid est. ‘In celo’ dicitur ‘Deus sedere terramque calcare’, non quod habeat membra sic locata, sed quia in corpore mundi maxima species est celi, minima terre. Dicitur ‘sedere’, quasi excellentiori presentior pulchritudini, minimam iudicet et ordinet in infimis. Sedes enim Dei iudicium significat. Mystice: Celum est anima iusti, terra peccatoris. Et quia"Spiritualis omnia iudicat et a nemine iudicatur"av, sedere dicitur. Peccator, quia per iustitiam in infimis ordinatur et sub lege ponitur, ‘scabellum pedum’ dicitur.
av Cf. 1Cor. 2, 15: « Spiritualis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur ».
Non iurare omnino,
interl.|
sermo fidelis pro iuramento debet haberi
neque per celum
interl.|
iustum
marg.|
PER
CELUM
QUIA. Illi, vel celum plus aliquid suspicabantur, vel per illud iurantes non putabant se iuramento teneri, ideo sententiam sic temperat, ut et celum creatura Dei credatur, non plus aliquid, et quia thronus eius est, periurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum eius. Qui ergo per creaturam iurat, illi debet iuramentum qui eam creavit et regit nec alii recte putatur reddi.
marg.|
Non iuremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus. Non iuremus per eas ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas iuremus nihil iura reputemus.
quia thronus Dei est,
interl.|
et ita in eum Deum iuras
Numérotation du verset
Mt. 5,35
neque per terram
interl.|
per peccatorem
marg.|
NEQUE
PER
TERRAM. Alii per salutem pharaonis, qui Dei iudicio positus est in infimis. ‘Non est potestas nisi a Deo’aw, et in hoc Deum iuras.
aw Cf. Rm. 13, 1: « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit ; non est enim potestas nisi a Deo ; que autem sunt, a Deo ordinate sunt ».
quia scabellum pedum eius est32, neque per Hierosolymam quia civitas est magni regis33,
32 pedum eius – est ΩF
Li446@ Rusch
]
inv.
ΩJL
Clementina Weber
33 magni regis ΩFJL Li446@ Li446 Clementina Weber] inv.
Rusch
interl.|
quando iuras per eam, non propter eam, sed quia culture Dei deputata est
Numérotation du verset
Mt. 5,36
neque per caput tuum iuraveris34
34 iuraveris ΩFJL
Li446@ Li446 Rusch Clementina Weber
] iurabis
Wordsworth
(K To22 ZC)
Cor3
(vel)
interl.|
quamvis ad te nihil magis videatur pertinere
marg.|
NEQUE
PER
CAPUT
TUUM. Quod non est tuum opus sed Dei, et ita in minimis Deum iurando, periurium incurrere potes.
marg.|
Qui per caput iurat illi debet cuius figura et potestas in eo manet.
quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931vb ; facsim., p. 22b} non potes
marg.|
QUIA
NON
POTES etc. Hec predicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat.
marg.|
Compellit ad perfectionem, dum tollit iurandi occasionem.
unum capillum album facere aut nigrum.
interl.|
quasi diceret: quomodo nostrum est qui postestatem faciendi vel commutandi non habemus?
Numérotation du verset
Mt. 5,37
Sit autem sermo vester
interl.|
qui iurare prohibuit loqui docet
interl.|
quando necessitas non cogit
est est,
interl.|
de re que est
non non.
interl.|
de re que non est
marg.|
EST
EST, NON
NON. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis operibus probes, quod verbis negas factis non comprobes vel confirmes.
marg.|
Non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii, quod perfectius est docuit, ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus iurat ut fidem persuadeat, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 931vb ; facsim., p. 22b} Ecclesia etiam pro federe pacis ac fidei suos inurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum, resecavit.
marg.|
Veritas evangelii iuramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit.
Quod autem his abundantius est a malo est.
interl.|
quia aliquando necesse est iurare et Paulus iurat licet a malo fiatax
ax Cf. 2Cor. 1, 23: « Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei veste, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis » ; Gal. 1, 20: « Que autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior ».
marg.|
A MALO
EST. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris iurare, id est ab infirmitate illius que malum est.
Numérotation du verset
Mt. 5,38
Audistis quia dictum est:
interl.|
neque hic legem solvo
marg.|
AUDISTIS
QUIA
DICTUM etc. AUGUSTINUS. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest iniustorum iustitia est, non quia iniqua est ultio quam lex statuit, sed quia vitiosa est libido ulciscendi, magis que ad iudicem pertinet hoc inter homines discernere, quam bonum hominem sibi expetere, hic enim redderet malum pro malo. Iudex non, sed pro dilectione iustitie iustum pro iniusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deus iudex facit.
Oculum pro oculo,
interl.|
scilicet reddet
marg.|
Quod dicit oculum pro oculo, non alterum vult tollere, sed utrum que conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut iniuriam vindicta non transeat, et hec est pacis inchoatio et quasi iustitie inceptio.
marg.|
Perfecta pax est nullam velle vindictam quam facit gratia evangelii, que iubet non tantum nihil mali reddi, sed nec resisti, ut sustineatur, bonumque rependatur.
dentem35 pro dente.
35 dentem ΩF
Rusch
] et praem. ΩJL Li446@ Li446 Clementina Weber
interl.|
in lege retributio
Numérotation du verset
Mt. 5,39
Ego autem dico36 vobis non resistere37
36 dico ΩFL]
om. Li446@
37 resistere ΩFL ΩJ²
Rusch Clementina Weber
] + a
Kells Wordsworth
(E) ΩJ*(exp. et cancel.)
Li446@ Li446
interl.|
gratia in evangelio
interl.|
quod agitur spiritu mansuetudinis
malo,
interl.|
malo non peccato, sed temporali de quo subdit:
Si quis percusserit te
marg.|
NON
RESISTERE
MALO. Iustitia legis rudes instruit in initio iustitie, id est non plus quam est illatum reddere. Iustitia evangelii que ducit homines ad regnum est non resistere malo.
marg.|
Non resistere
, ut ipse idem: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde»ay. Et Davidaz: «Si reddidi retribuentibus mihi mala». Et Ieremiasba:"Et maxillam dedi percutienti". Ecce idem Dominus legis et evangelii.
ay Mt. 11, 28.
az Ps. 7, 5.
ba Lam. 3, 30: « Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis ».
marg.|
Malum temporale dicit, quod tribus modis fit. Cruciatu corporum, de quo dicit: Si quis te percusserit. Damno rerum, Unde ait: Et ei qui vult tecum etc. Angagariis operum, Unde aitbb:
Et quicumque angariaverit te
etc.
bb Mt. 5, 41.
sed si quis te percusserit
interl.|
disputando
in dexteram maxillam38
38 dexteram maxillam ΩF
Li446 Rusch
] dexteram maxillam tuam
Kells Wordsworth
(D E L To22 O R V)
Sarum
ΩJL
Li446@
, dextera maxilla tua
Weber
interl.|
conscientiam que secundum Deum est culpando quod in nobis precipuum est
interl.|
tuam
prebe ei39
39 ei ΩL Li446@
Rusch
] illi ΩFJ Li446 Clementina Weber
interl.|
non offerendo sed resistendo
et alteram.
interl.|
totum corpus ad affligendum
marg.|
PREBE
ET
ET
ALTERAM. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire patienter feras, hoc de iniuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Et quicumque angariaverit te, vade cum eo, hoc non tam pedibus quam parato animo. Historialiter enim hec nec in Iesu nec in sanctis invenimus, sed si quis cogit te servire et solacium sibi impendere, compassionis affectu paratus esto multo plus impendere. Ita docet verus medicus quos ad salutem egrotorum dirigit, mansuete tolerare quod illi intulerint ex infirmitate. Et tria ponit. Quia in hoc numero notatur perfectio, ut qui hoc impleverit perfectam iustitiam se habere noverit. Nec in his vindicta prohibetur, que fit ad correctionem, que et ipsa pertinet ad misericordiam, nec impedit propositum mansuetudinis, Sed hoc non conceditur nisi ei cui potestas ordine data est, et sine ira, ut pater in filium.
marg.|
Mystice. Hereticus disputando si dextrum dogma vulneraverit, prebe ei et alteram dexteram. Iustus enim non habet sinistram, id est oppone ei aliud de Scripturis testimonium. Et tamdiu dextras para donec lassascat. Vel si quis contemnit in te nobilitatem Dei quod Christianus es, que est dextera, tolerabilius sit tibi contemni nobilitatem seculi, que est sinistra.
marg.|
ALTERAM dicit, non sinistram, sed alteram dexteram, quia iustus totus dexter est. Sicut de Aoth legitur utraque manu pro dextera usus est, dum interior et exterior virtus Deo offerturbc.
bc Cf. Idc. 3, 19-22: « Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in estivo cenaculo solus: dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre eius tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur ».
Numérotation du verset
Mt. 5,40
Et ei qui vult
marg.|
ET
EI
QUI
VULT. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 932ra ; facsim., p. 23a} Lucas e converso: ‘Qui aufert vestem etiam tunicam noli prohibere’bd. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est.
bd Cf. Lc. 6, 29: « Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere ».
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 932ra ; facsim., p. 23a} tecum in40 iudicio contendere41
40 in ΩF Li446
Rusch
]
om.
ΩJL Li446@ Weber
41 (in) iud. – c. ΩJL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. ΩF
interl.|
altercationis
et tunicam42
42 tunicam
Rusch
] + tuam ΩFJL
Li446@ Li466
£
Weber
interl.|
vestem interiorem
marg.|
TUNICAM. Vel tunica est anima quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est corpus ad martyrium.
marg.|
Spiritualiter doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et huiusmodi. Ille addit: Et pallium, qui et exteriora, ut furtum et fornicationem non erubescit confiteri.
tollere, dimitte43 ei
43 dimitte Kells
Wordsworth
(E P9389* R) ΩFJL
Li446@ Rusch
] remitte
Weber
, dimittere
Li446
interl.|
spiritu fortitudinis
et pallium.
interl.|
exterius
Numérotation du verset
Mt. 5,41
Et quicumque44 te angariaverit mille passus,
44 quicumque ΩFJL
Li446 Rusch Weber
] quibus cumque
Li446@ (hapax)
interl.|
non solum tua sine altercatione, sed teipsum ei prebe
marg.|
MILLE
PASSUS. Hoc est iter sabbati quo designatur perfectio spiritualis, quia non licet in sabbato servile opus facere.
vade cum illo45 et46 alia duo.
45 illo ΩJL Li446
Rusch
Clementina Weber] eo ΩF Li446@
46 et
Wordsworth
(D H K L O X*Z) Ed1538
Rusch Clementina Weber
]
om.
Sarum ΩF ΩJ ΩL
Li446@ Li446
interl.|
ut sis paratus non tam pede quam animo
marg.|
ALIA
DUO. Vadit et alia duo, qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate redigi est paratus.
Numérotation du verset
Mt. 5,42
Qui47 petit a te
47 qui ΩJL
Rusch Weber
] + autem ΩF
Li446@
interl.|
quia parum est omnia tolerare nisi des beneficium addit
da ei
interl.|
rem vel correptionem
interl.|
quia: «Iocundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio quia in eternum48 non commovebitur»be.
be Ps. 111, 5.
48 in eternum] inteter.
cacogr. Rusch
.
marg.|
DA
EI. Que honeste et iuste possunt dari. Si deest facultas, da ei affectum verbo vel obsequio.
marg.|
DA
EI. Ita scilicet ut nec tibi noceat nec alii, pensanda est enim iustitia. Ita enim omni petenti dabis, etsi non id quod petit, sed melius cum iniuste petentem correxeris.
et volenti mutuare49 a te50, ne avertaris.
49 mutuare
Wordsworth
(F) ΩF² (
al. m.
) ΩJL
Rusch
Ed1538] mutare
cacogr.
ΩF*, mutuari
Li446@ Clementina Weber
50 te] + et ΩF
(hapax)
marg.|
ET
VOLENTI
MUTUARE. Duo genera paterandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat non vult commodare quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc iubet retribuit. Dicit ergo ne avertaris, id est ne alienes voluntatem tuam: «Hilarem enim datorem diligit Deus»bf. Sic et spiritualis doctor verbi divini fenus auditoribus debet accomodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere et a Deo mercedem sperare.
bf 2Cor. 9, 7.
Numérotation du verset
Mt. 5,43
Audistis
marg.|
AUDISTIS. Qui legem implere venit, in fine ad caritatem plenam perducit que est impletio legisbg.
bg Cf. Rm. 13, 10: « Dilectio proximo malum non infert: plenitudo ergo legis est dilectio ».
quia dictum est: Diliges proximum tuum
interl.|
beneficium quod inchoantis iustitie est
et odio habebis inimicum tuum.
interl.|
malevolum51 quod est infirmis permissum non preceptum
51 malevolum]
scrips.,
molivolum
Rusch
marg.|
ODIO
HABEBIS
INIMICUM
TUUM. Forsitan intelligendum est iuxta hoc quod supra:
Oculum pro oculo
etc. Vel subtrabendo officia humanitatis.
Numérotation du verset
Mt. 5,44
Ego autem dico vobis:
interl.|
quod perfectum est non impossibile
Diligite
interl.|
non solum non odiatis
inimicos vestros,
interl.|
hec est latitudo consummate caritatis
interl.|
non tamen vitia
marg.|
DILIGITE
INIMICOS. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis, odio verbis, cruciatu corporis. Ecclesia e contra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis ire facit filios Dei. Unde sequitur:
ut sitis filii
. Adoptio filiorum sola caritate acquiritur.
benefacite
marg.|
BENEFACITE. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit cum huiusmodi nec cibum sumere. Omnia enim eo spectant ut fratres fiant.
marg.|
Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitie bonitate vincantur.
marg.|
Videntur contra esse imprecationes prophetarum, que non dicuntur voto optantum, sed spiritu previdentium.
his qui oderunt vos
interl.|
vitia odio, natura dilectioni est habenda
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,
marg.|
AUGUSTINUS.
ORATE
PRO
PERSEQUENTIBUS etc. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora. Unde cum Ioannes dixisset: ‘Si quis scit fratrem suum peccare non ad mortem, oret et dabit Deus illi vitam’bh, subdit: «Est autem peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget quis»bi, ubi aperte ostenditur quosdam fratres esse pro quibus orare non iubemur. Peccatum ad mortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis finitatem, et adversus ipsam gratiam qua {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 932rb ; facsim., p. 23b} reconciliatus est Deo, invidie fastibus agitatur, quod fortasse est peccatum in Spiritum sanctum. ‘Peccatum non ad mortem’ est, si quis non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita per aliquam animi infirmitatem non exhibuit, unde Christus ait: ‘Pater ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt’bj. Nondum enim gratie Spiritus sancti participes societatem inierant fraternitatis. Hec differentia a Iuda Petrum negantem dividit, non quia non sit ignoscendum peccanti, sed quia tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et enumerare cogatur, ut Iudas cum dixit: ‘Peccavi’, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam petiit. Quod propter magnitudinem peccati iam ex damnatione peccati tales habere credendum est, et huic penitentie non ignoscit Deus, cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos peniteat, tamen huiusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest quod Ioannes in epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui iam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno federe nobis sociantur52.I
bh Cf. 1 Io. 5, 16 « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis ».
bi 1Io. 5, 16.
bj Cf. Lc. 23, 34: « Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes ».
I
¶Codd. : Cas524 (non contuli)
Rusch
52 sociantur] socientur
Cas574
Numérotation du verset
Mt. 5,45
ut sitis filii
interl.|
non enim natura sumus sed gratia
interl.|
re quod iam es in spe
marg.|
FILII. Non degeneres, quasi diceret: accepta potestate operibus agite, ut sitis filii renascendo per caritatem.
Patris vestri
marg.|
PATRIS. Iam dicitur ‘Pater’. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est caritasbk.
bk Cf. 1Io. 4, 16: « Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo ».
qui
interl.|
qui similiter facitJ
J
¶Codd. : Cas524
Rusch
interl.|
ut dignitatem suam heredes intelligantK
K
¶Codd. : Cas524
Rusch
in celis est53
53 in celis - est ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
interl.|
id est in sanctis electisL
L
¶Codd. : Cas524
Rusch
interl.|
hoc exemplum pietatis est quamvis et spiritualiter possit accipiM
M
¶Codd. : Cas524
Rusch
solem suum
interl.|
iustitie, unde dicitur: ‘Vobis orietur sol iustitie’bl. Vel hunc visibilem
bl Cf. Mal. 4, 2: « Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento ».
marg.|
QUI
SOLEM etc. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis: ‘Sol iustitie non illuxit nobis’bm. Et de pluvia doctrine propheta dicit: ‘Super unam civitatem pluit et non super alteram’bn.
bm Cf. Sap. 5, 6: « Ergo erravimus a via veritatis, et iustitie lumen non luxit nobis, et sol intelligentie non est ortus nobis ».
bn Cf. Am. 4, 7: « Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit ».
marg.|
SOLEM
SUUM. Quasi diceret: quem fecit, cuius proprie sunt omnia que de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his que de munere eius accepimus?
oriri facit super bonos et malos
interl.|
benevolos et malignos
et pluit
interl.|
imbrem doctrine vel pluviam ut terra fructificet
super iustos et iniustos.
Numérotation du verset
Mt. 5,46
Si enim diligitis54 eos qui vos diligunt
54 e. d. ΩFJL Li446
Rusch
Clementina Weber] inv. Li446@
interl.|
amare amantem nature est, inimicum caritatisN
N
¶Codd. : Cas524
Rusch
quam mercedem habebitis?
interl.|
ex dilectione in celo nullam, et si hic de his enim55 potest dicibo:"Recepistis mercedem vestram"O
bo Cf. Mt. 6, 2: « Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ».
O
¶Codd. : Cas524
Rusch
55 hic de his enim] enim hic de his
Cas574
interl.|
nullamP
P
¶Codd. : Cas524
Rusch
interl.|
merces filiorum sola adoptio estQ
Q
¶Codd. : Cas524
Rusch
Nonne et publicani hoc faciunt?
interl.|
qui publica vectigalia exigunt, vel publica negotia seculi et56 lucra sectanturR
R
¶Codd. : Cas524
Rusch
56 et] om. Cas574
marg.|
PUBLICANI
HOC
FACIUNT
57. Exactores Romanorum quos Iudei sic vocant, quia de re publica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio58, Romano rege qui prius eos ordinavit. S
bp
bp Publicani... ordinavit] Cf.
Paschasius Radbertus
, Expositio in Mattheo, lib. 3, CCCM 56, p. 357.3896-358.3900: « Alioquin quid plus a publicanis affert uestra dilectio? Nonne et ipsi diligentes se diligunt? Publicani autem erant exactores Romanorum quos Iudei sic appellabant quia de re publica curam gerebant. Nam et dicuntur a Publio Romanorum rege prius ordinati ex quo et uocabulum putantur traxisse ».
S
¶Codd. : Cas524
Rusch
57 Hoc faciunt]
om. Cas574
58 Publio] publico
Cas574
Numérotation du verset
Mt. 5,47
Et si salutaveritis
marg.|
ET
SI
SALUTAVERITIS. Si pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis sint coniuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere et humiliter salutare, sed parum est.
fratres vestros tantum
interl.|
salutatio est quedam species orationis
quid amplius facitis59?
59 facitis
Cor2
V (grec. et an.)
Cor3
(.g.) ΩJ
Rusch Weber
] facietis
Cor2
V (al. glosa) ΩF
Li446@ Li446 Wordsworth
(
H Θ K To22 O
gl
R V X* Z
)
Sarum Weber
(Z Φ)
interl.|
in hoc non plus facitis qual gentiles ex humano affectu hoc facientes
Nonne et60 ethnici hoc faciunt?
60 et ΩF ΩJ
Rusch Clementina Weber
]
om.
Amiatinus
Wordsworth
(H Θ J R V X Y)
Li446@ Li446
interl.|
gentiles quales geniti sunt, ethnos grece, latine: gens
Numérotation du verset
Mt. 5,48
Estote ergo
interl.|
ut filii Patris esse mereamini
vos61 perfecti
61 vos ΩJ ΩL Li446@ Li446
Rusch
Clementina Weber]
om.
Wordsworth (H) ΩF
interl.|
ecce ad quod culmen provehit suos
interl.|
secundum modum hominum ut queratis prodesse inimicis
marg.|
PERFECTI. In caritate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis sicut et Christus fecit.
sicut
interl.|
imitatione non equalitate
et Pater vester celestis
interl.|
tota Trinitas hic intelligitur per Patrem
interl.|
adoptionis
interl.|
per gratiam
perfectus est.
interl.|
secundum quod Deus per naturam
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_5)
Notes :