Capitulum 6
Numérotation du verset
Mt. 6,1
Attendite1
1 Attendite]
Hic incip. capitulum 6:
ΩM
Catena aurea
(
Li446@,
+ VI capitulum
al. m. marg.: As115
²)
V27
Rusch Clementina
ne iustitiam vestram
faciatis coram hominibus
ut
videamini ab eis.
Alioquin mercedem non habebitis
apud Patrem vestrum
qui in celis est2.
2 in celis – est ΩF]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,2
Cum ergo facis eleemosynam,
noli tuba canere
ante te3
3 tu. c. – an. te.]
inv.
ΩF
sicut hypocrite
faciunt in synagogis et in vitis, ut
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset
Mt. 6,3
Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua
quid faciat dextera tua
Numérotation du verset
Mt. 6,4
ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,5
Et4 cum oratis,
4 Et cum oratis] Hic incip. capitulum 6 ΩSFJLR
;
Catena
aurea:
Md214 Mt366 T46 (38) V793 (56r) Ed1470 (118)
etc. ; cf. As115
non eritis sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
stantes orare
ut videantur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam.
Numérotation du verset
Mt. 6,6
Tu autem cum oraveris
intra in cubiculum tuum5,
5 tuum]
om. Li446@
et clauso ostio6,
6 ostio] + tuo
Li446@
ora
Patrem tuum
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,7
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt.
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur7.
7 exaudiantur] exaudiatur
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,8
Nolite ergo
assimilari eis.
Scit enim Pater vester quid opus vobis sit8 antequam petatis eum.
8 quid... sit] quid opus si vobis
Li446@
, quibus opus sit vobis
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,9
Sic ergo vos orabitis:
Pater noster,
qui es in celis,
sanctificetur
nomen
tuum.
Numérotation du verset
Mt. 6,10
Adveniat9 regnum tuum.
9adveniat] veniat
Weber
fiat voluntas tua
sicut in celo et in terra.
Numérotation du verset
Mt. 6,11
Panem nostrum
supersubstantialem
da nobis hodie.
Numérotation du verset
Mt. 6,12
Et dimitte
nobis
debita nostra,
sicut et nos dimittimus10
10 dimittimus] dimisimus
Weber
debitoribus nostris.
Numérotation du verset
Mt. 6,13
Et ne nos inducas11 in temptationem,
11 nos inducas]
inv. Weber
sed libera nos a malo.
Amen12.
12 Amen] sed libera nos a malo quia tuum est regnum et virtus et gloria in secula Amen
Cors3
(grec.) ;
om. Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,14
Si enim
dimiseritis
hominibus peccata eorum,
dimittet et vobis13 Pater vester celestis delicta vestra.
13 vobis ΩJ] nobis
Li446@
,
om. Cor3
(anti. non habent; in greco et dictio per quam intelligitur et
VESTRA
et
VOBIS
)
Numérotation du verset
Mt. 6,15
Si autem non dimiseritis hominibus
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Numérotation du verset
Mt. 6,16
Cum autem ieiunatis,
nolite fieri
sicut hypocrite tristes.
Exterminant14 enim
14 exterminant] demoliuntur
Weber
facies suas
ut pareant hominibus ieiunantes.
Amen dico vobis, receperunt15 mercedem suam.
15 receperunt] quia
praem. Cor3
(anti.)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,17
Tu autem cum ieiunas
ungue caput tuum
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset
Mt. 6,18
ne videaris hominibus
ieiunans,
sed Patri tuo
qui est in abscondito16.
16 abscondito
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
Et Pater tuus qui videt in abscondito17,
17 abscondit
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,19
Nolite
thesaurizare vobis thesauros
in terra
ubi erugo
et tinea
demolitur,
et18
ubi fures effodiunt et furantur.
18 et Li446@ Rusch] om. Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,20
Thesaurizate autem vobis
thesauros in celo,
ubi neque19* erugo,
19 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
neque20* tinea demolitur
20 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
et ubi fures non effodiunt neque21* furantur.
21 neque Cas574 (ne) Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
Numérotation du verset
Mt. 6,21
Ubi enim est thesaurus tuus
ibi est et cor tuum.
Numérotation du verset
Mt. 6,22
Lucerna corporis tui22 est oculus tuus23.
22 tui]
om. Weber
|
23 tuus]
om. Weber
|
Si fuerit oculus tuus24 simplex
24 fuerit - oculus tuus]
inv. Li446@
totum corpus tuum lucidum erit.
Numérotation du verset
Mt. 6,23
Si autem oculus tuus nequam fuerit
totum corpus tuum tenebrosum erit.
Si ergo lumen quod in te est
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt?
Numérotation du verset
Mt. 6,24
Nemo potest
duobus dominis servire.
Aut enim unum odio habebit
et alterum diliget,
aut unum sustinebit
et alterum contemnet.
Non potestis
Deo servire
et mammone.
Numérotation du verset
Mt. 6,25
Ideo dico vobis,
ne solliciti sitis anime vestre
quid manducetis,
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum?
Numérotation du verset
Mt. 6,26
Respicite volatilia celi,
quoniam non serunt nec25 metunt neque congregant in horrea
25 nec] neque
Li446 Li446@ Weber
et Pater vester celestis
pascit illa.
Nonne ergo26 vos27 magis pluris estis illis?
26 ergo]
om.
Li446 Li446@ Weber
|
27 vos Li446
Rusch
Weber] nos Li446@
|
Numérotation du verset
Mt. 6,27
Quis autem vestrum cogitans
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Numérotation du verset
Mt. 6,28
Et de vestimento
quid solliciti estis?
Considerate
lilia agri
quomodo crescunt.
Non laborant neque nent.
Numérotation du verset
Mt. 6,29
Dico autem vobis
quoniam nec28 Salomon
28 nec] neque
Li446@
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset
Mt. 6,30
Si enim29 fenum agri
29 enim] autem
Li446 Li446@ Weber
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
Deus30 sic vestit,
30 Deus] corr., dens
cacogr. Rusch
quanto magis vos
modice31 fidei?
31 modice] minimae
Weber
Numérotation du verset
Mt. 6,31
Nolite ergo
solliciti esse
dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
Numérotation du verset
Mt. 6,32
Hec enim omnia
gentes inquirunt.
Scit enim Pater vester
quia his omnibus32 indigetis.
32 his omnibus]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,33
Querite ergo33
33 ergo] autem
Li446@ Weber
primum
regnum Dei34
34 Dei]
om. Weber
et iustitiam eius
et hec omnia35
35 hec omnia]
inv. Weber
adiicientur vobis.
Numérotation du verset
Mt. 6,34
Nolite ergo
solliciti esse36
36 solliciti esse]
inv. Weber
in crastinum.
Crastinus enim
dies
sollicitus erit sibi ipsi37.
37 sibi ipsi] sibi ipse
Weber
Sufficit38
38 Sufficit
Cor3
(aliqui non habent
ENIM
)
Rusch Weber
] + enim
Li446 Li446@
ΩJ
diei
malitia sua.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Mt. 6,1
Attendite1
1 Attendite]
Hic incip. capitulum 6:
ΩM
Catena aurea
(
Li446@,
+ VI capitulum
al. m. marg.: As115
²)
V27
Ed1455
Rusch Clementina
interl.|
in his autem omnibus finem iustitie ne ponatis in hominum laude
marg.|
ATTENDITE etc. Qui hucusque precepit de misericordia, nunc precipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude non probantur a Deo opera misericordie, laus hominum non debet appeti, sed subsequi ut exemplo alios invitet.
marg.|
Hactenus de iustitia evangelii que est super iustitiam scribarum et Phariseorum. Nunc qua munditia cordis eadem iustitia debeat impleri, quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere, sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde.
ne {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 932va ; facsim., p. 24a} iustitiam vestram
interl.|
id est opera iustitie que abundat plus quam scribarum et Phariseorum
faciatis coram hominibus
interl.|
appetendo laudem eorum
ut
interl.|
hoc fine
videamini ab eis.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 932va ; facsim., p. 24a}
UT
VIDEAMINI. Non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi laudentur.
Alioquin mercedem non habebitis
interl.|
hoc enim deputatur pro mercem cuis amore fit
apud Patrem vestrum
interl.|
cuius amore non fecistis
marg.|
APUD
PATREM. Cuius gloriam filii querere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei referre.
qui in celis est2.
2 in celis – est ΩF]
inv. Li446@
Numérotation du verset
Mt. 6,2
Cum ergo facis eleemosynam,
interl.|
eleemosyna est pars iustitie
marg.|
CUM
ERGO
FACIS etc. A toto in partes, ut exponat que bona non sint pro hominum laude facienda.
noli tuba canere
interl.|
noli velle innotescere
marg.|
TUBA
CANERE. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt, ut omnes irent quasi ad spectaculum.
ante te3
3 tu. c. – an. te.]
inv.
ΩF
interl.|
ad gloriam tuam
marg.|
ANTE
SE
4. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari, ut appareat maior illis.
4 sic
Rusch
sicut hypocrite
interl.|
hypocrita est qui simulat quod non est, representator alterius persone
faciunt in synagogis et in vitis, ut
interl.|
eo fine
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
interl.|
merces sua laus humana quam acceperunt
marg.|
RECEPERUNT
MERCEDEM etc. A Deo cordis inspectore fallacie supplicium. De quibus dicitur: ‘Recedite a me operarii dolosi’a, nomen enim meum habuistis, sed opera mea non fecistis. b
a Cf. Mt. 7, 23: « Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem ».
b Receperunt... fecistis] Cf.
Augustinus Hipponensis
, De sermone Domini in monte, lib. 2, CCSL 35, p. 95.101-96.106: « Sed tales ab inspectore cordis deo mercedem non accipiunt nisi fallaciae supplicium. ab hominibus autem perceperunt, inquit, mercedem suam. rectissime que his dicetur: recedite a me, operarii dolosi ; nomen enim meum habuistis, sed opera mea non fecistis ».
suam.
interl.|
et non Dei
Numérotation du verset
Mt. 6,3
Te autem faciente eleemosynam,
interl.|
quia sunt aliqui qui favorem querunt cum aliqua mercede eterna
nesciat sinistra tua
interl.|
non se misceat laudis appetitus vel vitium aliquod
marg.|
NESCIAT
SINISTRA
. Sinistra: vitia, dextera: virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium, sed lux recte operationis fuget tenebras peccati.
marg.|
Sinistra
est delectatio laudis, dextera intentio implendi precepta Dei. Cum ergo conscientie facientis eleemosynam pro precepto Dei implendo miscet se laudis appetitio. Iam sinistra est conscia operis dextre. Cum vero sola cupiditate alicuius terreni volunt aliqui misericordes videri, sola
sinistra
operatur quod prohibet Dominus dum nec permisceri permittit. In bona autem conscientia multi faciunt eleemosynam, qui non habent aliquid quod exterius dent.
quid faciat dextera tua
interl.|
dum precepta Dei implere contendis
Numérotation du verset
Mt. 6,4
ut sit eleemosyna tua in abscondito,
interl.|
id est in bona conscientia, ubi homo no videt
interl.|
nihil extra querat, sed abscondatur. Sic quod vita tua cum Christo si abscondita
marg.|
IN
ABSCONDITO. In abscondito eleemosyna fit, que nullis miscetur tenebris. Lux intus est, tenebre extra.
et Pater tuus qui videt in abscondito,
interl.|
qui est discretor intentionum
marg.|
VIDET
IN
ABSCONDITO. Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat que sunt abscondita, que extra sunt non placent ei neque approbat.
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,5
Et5 cum oratis,
5 Et cum oratis] Hic incip. capitulum 6 ΩSFJLR
P18
;
Catena
aurea:
Md214 Mt366 T46 (38) V793 (56r) Ed1470 (118)
etc. ; cf. As115
marg.|
ET
CUM
ORATIS. Ad superiora coniungitur hec sententia. Supra dixerat: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Hic subdit: Et cum oratis.
marg.|
Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse.
non eritis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933vb ; facsim., p. 24b} sicut hypocrite qui amant in synagogis et in angulis platearum
interl.|
ut melius videri possint
marg.|
IN
ANGULIS etc. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Alleg<orice>. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat, et tamen in platea cum famam captat.
marg.|
Anguli platearum sunt, ubi via per transitum vie ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri.
stantes orare
interl.|
non humiliati
ut videantur ab hominibus.
interl.|
hoc fine, quia in hoc constituunt finem orationis
Amen dico vobis, receperunt mercedem
interl.|
laudem hominum
interl.|
quam petierunt
marg.|
RECEPERUNT
MERCEDEM. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur, sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.
suam.
interl.|
non Dei
Numérotation du verset
Mt. 6,6
Tu autem cum oraveris
marg.|
TU
AUTEM etc. Hoc simpliciter intellectum docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur precipi ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium: carnalis sensus per quem hec exteriora improbe se ingerunt et turbe phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare si importunis cogitationibus ostium patet. Sed {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 24a} resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis et intimis cordis dirigatur ad Deum.
interl.|
et non Dei
intra in cubiculum tuum6,
6 tuum]
om. Li446@
interl.|
non extra querendo Deum
interl.|
quem diligis fide teneas
marg.|
Cubiculum
est secretius mentis arcanum. Ad hoc pulsat sapientia dicensc: «Sto ad ostium et pulso» fides aperit, spiritus intrat et exaudit.
c Apc. 3, 20.
marg.|
In fide interiori et dilectione oratur Deus, non strepitu verborum sed devotione virtutum.
marg.|
Intra, totum hominem interiorem colligendo in se.
et clauso ostio7,
7 ostio] + tuo
Li446@
interl.|
repulsis omnibus que improbe se ingerunt
marg.|
CLAUSO OSTIO
. Sensibus clausis, ne turbe phantasmatum exteriorum occurrant.
marg.|
Vel ostium vocat amorem vel timorem huius seculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore seculi. His clausis, id est ablatis, ora.
ora
interl.|
sic ora ut filius, secundum quod renatus et ad quod renatus
Patrem tuum
interl.|
qui adoratur «in Spiritu et veritate»d
d Io. 4, 23.
marg.|
PATREM. Quem intus habes per fidem. Unde: «Apud me oratio, Deo vite mee»e.
e Ps. 41, 9.
in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito,
interl.|
in cordis intimo
reddet tibi.
interl.|
fructum orationis et mercedem fidei
Numérotation du verset
Mt. 6,7
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt.
interl.|
vult Deus ut oretur, ideo ut desideranti det et ne vilescat quod dederit
marg.|
ORANTES
AUTEM
NOLITE etc. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium a quibus et cepit. Hi enim exercende lingue magis operam dant quam menti mundande, ut hoc nugatorii officii genus etiam ad eum prece nectendum transferant, putantes quod sicut orator iudicem, ita et ipsi Deum flectere queant.
marg.|
Gentilibus8* erat necessaria verborum multiplicitas propter demones qui nescirent quid illi peterent nisi illorum verbis instructi. Damnat autem multiloquium de infidelitate sed non multas lacrimas, non multas obsecrationes in cordis puritate quod sancti faciunt. Et Iesus legitur fecisse qui pernoctavit in orationef. Sed verbo tenus sine affectione vacuas aures dicit9* implere malum est, quasi in hoc audiamur.A
g
f Cf. Lc. 6, 12: «Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei».
g
¶Fons : <Non hab.> PL LLT. [MM2022]
8 Gentilibus
Cas574
] gentibus
Rusch
9 dicit
Cas574
] dicit
Rusch
Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur10.
10 exaudiantur] exaudiatur
Li446@
marg.|
PUTANT
ENIM. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur, et quod nescit verborum ambagibus doceatur.
Numérotation du verset
Mt. 6,8
Nolite ergo
marg.|
NOLITE. Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici, que cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur.
assimilari eis.
interl.|
verbis cor accenditur et in precibus serenatur
Scit enim Pater vester quid opus vobis sit11 antequam petatis eum.
11 quid... sit] quid opus si vobis
Li446@
, quibus opus sit vobis
Weber
marg.|
SCIT
ENIM. Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostre faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus pie devotionis obsequium.
marg.|
Ideo non est opus narrare sed obsecrare, quod est obsequium iustitie. Vult enim Deus rogari et venerari, ut bonitas eius derivetur ad plurimos, et status iustitie servetur apud subiectos.
Numérotation du verset
Mt. 6,9
Sic ergo vos orabitis:
interl.|
ergo docendi estis quid petatis, etsi aliis verbis, tamen sic
interl.|
ut doceo et quomodo doceo et quid doceo
Pater noster,
interl.|
brevis captatio premittitur:
Pater noster qui es in celis
marg.|
PATER
NOSTER. BEDA. Inter cetera salutaria monita et divina quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, disciplinam tradidit. In hac oratione non docetur que nesciat Deus, sed que vult prestare suppliciter veneratus. Unde et orationem composuit brevibus verbis, ut sit nobis fiducia cito annuendi quod breviter vult rogari. Quibus nec opus esset ad eum qui omnia novit, sed ut noster affectus, qui cum Deo agit, disceret res quas oraret, non verba que diceret. Unde non his solum verbis oratur, sed et aliis contentis sub eodem et non alio sensu, quibus etiam cor nostrum accenditur. Et hi sunt veri adoratores, qui filii per gratiam adorant Patrem: «In spiritu et veritate»h.
h Io. 4, 23.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933ra ; facsim., p. 25a} Nulla oratio magis spiritualis est quam illa que ex ore filii qui est veritas processit.
marg.|
Pater noster
, cui non timore sed amore hereditatis servimus12. Dum ‘Pater’ dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur ‘noster’, fraternitatis admonemur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat ‘meus’, quod proprie Filio convenit cui Pater est per naturam. Unde alibii:"Vado ad Patrem meum"’ specialiter per naturam,"et vestrum"’ coniunctum per gratiam.
i Cf. Io. 20, 17: « Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum ».
12 cui non timore… servimus]
interl.
Vls73
marg.|
Pater ‘noster’ dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat ‘meus’, quod soli Christo convenit, qui Filius est per naturam, aliis conceditur communis gratia adoptionis.
marg.|
Monetur13 nobilis et dives non superbire contra minores. Non enim vere possunt dicere ‘Pater noster’, nisi fratres sint. Cavendumque etiam est cuique a sordibus, ne tanto Patre sit indignus. Antiquis ut servis dicitur ‘Dominus’, nunc per gratiam ‘Pater’, in quo fiducia. Quid negabit filiis qui iam dedit quod Pater est?C
13 Monetur] Pater noster
praem.
Vls73
qui es {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933ra ; facsim., p. 25a} in celis,
interl.|
sanctis14
14 sanctis] id est
praem.
Vls73
interl.|
in secretis
marg.|
IN
CELIS. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat festinare discamus, et celestia ab eo queramus.
sanctificetur
interl.|
tales fac in quibus sanctus appareas
interl.|
donum est sapientia, virtus vero pax
nomen
interl.|
nomen quo ‘filii’ dicimur
tuum.
interl.|
in nobis, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod cepimus perseveremusD
marg.|
SANCTIFICETUR
NOMEN
TUUM.15 Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam, cum vita nostra temporaliter agitur speraturque eterna, priora sunt dignitate eterna, his tamen prius acceptis16. In his septem petitionibus omnia bona presentis vite vel future continentur, in quibus est ordo mirabilis, ut in Isaia legiturj, sicut septem dona sancti Spiritus a summis incipiunt et usque ad «initium sapientie»k decurrunt, ita ordo precum a summis usque ad finem ut a malis mundi liberemur, extenditur. Si autem in utrisque a fine incipimus ad perfectionem, fit ordo ascensionis. Si autem a summis - quia hoc de supernis accipimus - fit ordo descensionis. Sed quia per hec nos ab imis ad summa consurgimus, septem beatitudines que per eadem dona queruntur, de imis gradatim ad summa perveniunt. In precibus ergo est ut impetremus dona. In donis, ut operemur mandata. De operatione beatitudines sequuntur17. In eterna vita18 trium primarum petitionum impetrationes fiunt, licet hic incipiant, nam et ‘sanctificatio nominis’ ab ipso humili adventu agi cepit, et ‘adventus regni’ in fine mundi manifestabitur, et perfectio ‘voluntatis’ ipsa perfectione nostre beatitudinis et seculi terminatione complebitur. Et hec tria consummata in eternum manebunt. Reliqua quatuor ad istam vitam pertinent. ‘Panis’ enim spiritualis etsi eternus, tamen pertinet ad hoc tempus in quantum quotidie ministratur anime. Et forsan19 ideo ‘panis’ dicitur quia laborando et disserendo discitur. Tunc erit ut potus, quando sine labore haurietur. Et20 nunc ‘peccata’ nostra nobis21 dimittuntur et dimittimus. Et nunc ‘temptationes’ vitam nostram infestant. Et ‘liberatio a malo’ ad hanc vitam pertinet quam22 iustitia Dei mortalem meruimus. Unde gratia eius liberabimur.E
j Cf. Is. 11, 2-3: « Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ».
k Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10: « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
16 acceptis] actis
Vls73
19 forsan] forsitan
Vls73
22 quam] que
Vls73
marg.|
Videtur autem iste septenarius numerus illi congruere, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est quo beati sunt: «Pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum»l, petamus ut in nobis sanctificetur nomen Domini timore casto permanente in seculum seculi. Si pietas est qua beati sunt: «Mites quoniam ipsi possidebunt terram»m, petamus ut veniat regnum, vel in nos, ut mitescamus nec ei resistamus, vel de celo in terras in claritate adventus ubi letabimur sicut dicitur: «Venite benedicti Patris mei»n. Si scientia est qua beati sunt: «Qui lugent quoniam ipsi consolabuntur»o, petamus ut fiat voluntas, ut consentiat caro spiritui, quia non est luctus nisi quia ista contra se confligunt ut cogamur dicere: «Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius?»p. Si fortitudo est qua beati sunt: «Qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur»q, oremus ut detur nobis panis quotidianus quo fulciti, ad illam satietatem perveniamus. Si consilium est quo beati sunt: «Misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur»r, dimittamus et, nobis dimitti, oremus. Si intellectus est quo beati sunt: «Mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt»s, oremus non induci in temptationem per aspera vel blanda, ne non sit simplex cor, dum non simpliciter bonum petat in omnibus que agit. Si sapientia est qua beati sunt: «Pacifici quoniam filii Dei vocabuntur»t, oremus liberari a malo. Liberatio enim23 facit liberos, id est filios, ut dicamus spiritu adoptionis: ‘Abba pater’u. ‘Amen’ significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui24 quod petitur, si ultime condicionis pactum servare non negligimus. Unde subdit:
Si dimiseritis
25 etc.F
l Mt. 5, 3.
m Mt. 5, 4.
n Mt. 24, 34.
o Mt. 5, 5.
p Rm. 7, 24.
q Mt. 5, 6.
r Mt. 5, 7.
s Mt. 5, 8.
t Mt. 5, 9.
u Cf. Gal. 4, 5-6: « Ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater ».
23 enim] + a malo nos
Vls73
24 tribui] dari marg.
Vls73
25 dimiseritis] + hominibus
Vls73
marg.|
SANCTIFICETUR. Hic spiritum sapientie oramus ne a sanctificatione nominis in aliquo discrepemus, sed Patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur.
marg.|
Nomen ‘Patris’ in nobis est qui ‘filii’ dicimur, quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum sue sanctificationis. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933rb ; facsim., p. 25b} Nam sanctificatio filiorum nomini eius attribuitur. Ita dicitur ‘sanctificari’ sicut clarificari et magnificari in nobis. Sanctificetur, id est ita sicut est sanctum habeatur hominibus, et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.
Numérotation du verset
Mt. 6,10
Adveniat26 regnum tuum.
26adveniat] veniat
Weber
interl.|
donum est intellectus, virtus vero munditia cordis
marg.|
ADVENIAT
REGNUM
TUUM. Hic spiritus intelligentie petitur, quo mundatur cor, ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur et in futuro perfectius: ‘Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradiderit regnum Deo Patri’v. Congrue sequitur ut, post adoptionem filiorum, regnum petamus quod filiis debetur.
v 1Cor. 15, 24: « Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem ».
marg.|
Regnum Dei semper est, sed veniat, id est manifestetur hominibus quibus ut lux cecis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius iudicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur: «Percipite regnum quod vobis paratum»w etc.
w Mt. 25, 34.
marg.|
Spiritu intelligentie regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur ubi spiritus sapientie complebitur. Septima sanctificatio nominis eius. In perfectione senarii adventus regni poscitur ut curramus omnes in virum perfectum, deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis, dum nos in illo sanctificamur. Eius requiem iure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eum sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur.
fiat voluntas {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933rb ; facsim., p. 25b} tua
interl.|
donum consilium, virtus misericordia
marg.|
FIAT
VOLUNTAS
TUA. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur ut a nobis impleatur.
marg.|
Voluntas Dei in terris sicut in celo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus.
marg.|
Voluntas Dei semper fit, sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam sue voluntati, que est sanctificatio nostra et vita eterna.
marg.|
Voluntas Dei est preceptorum eius custodia.
sicut in celo et in terra.
marg.|
SICUT
IN
CELO
ET
IN
TERRA. Sicut in angelis ita in hominibus. Vel sicut in iustis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne.
marg.|
Secundum spiritum celum, secundum carnem terra sumus. Oramus enim ut sicut in celo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas, ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum»x. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis ut vivamus tibi, non nobis. Hec tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia presentis vite sunt presidia.
x Ps. 83, 3.
Numérotation du verset
Mt. 6,11
Panem nostrum
interl.|
donum fortitudo, virtus esuries et sitis iustitie
marg.|
PANEM
NOSTRUM. Esuries iustitie ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudins. Ideo oramus: «Panem nostrum quotidianum da nobis»y, sine quo fame moreremur.
y Lc. 11, 3.
marg.|
Panis corpus Christi est vel Verbum Dei vel ipse Deus quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias.
marg.|
Hic est: «Panis vivus qui de celo descendit»z, cuius nature sublimitas super omnes substantias est.
z Io. 6, 51.
marg.|
Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum.
supersubstantialem
marg.|
SUPERSUBSTANTIALEM. Vel ‘quotidianum’, quia: «Qui edunt me adhuc esurient»aa. Hic quotidianus, in patria eternus. Hic panis assidue per fidem et caritatem interius reficere debet, quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia precepta, que semper sunt exercenda vel conservanda.
aa Sir. 24, 29.
da nobis hodie.
interl.|
qui solus potes
interl.|
dum dicitur hodie
Numérotation du verset
Mt. 6,12
Et dimitte
interl.|
ut liberi redeamus ad patriam
interl.|
donum scientia, virtus luctus
marg.|
ET
DIMITTE. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur in Deo vivat, et ad vitam eternam perveniat.
marg.|
Dum dicimus dimitte nobis debita nostra, spiritum scientie rogamus quo delicta intelligimus que sine spiritu scientie non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet que virtus est in vitandis malis et petendis bonis ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Magni tres gradus, nam qui liberatur a malo iam heret summo bono. Liberatus petit liberatorem, ne iterum ducatur in temptationem. Sed quia in hac vita nec iustus sine peccato vivit, sic petit inde liberari, ut sciat quid ex caritate fratribus debeat. Sed quia nondum visione Dei fruimur, cibus in via est necessarius, ut quandoque ad patriam veniamus. Unde panem petimus, ad quem nemo pervenit sine spiritu fortitudinis ubi ergo fortitudo, ibi esuries iustitie. Eternus enim cibus plenitudo est iustitie. Quotidianus, dum quotidie illam esurientes implemus.
nobis
debita nostra,
interl.|
quibus tenemur
interl.|
peccata
sicut {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 26a} et nos dimittimus27
27 dimittimus] dimisimus
Weber
interl.|
eo pacto, aliter nullus totius28 orationis est29 fructus
marg.|
SICUT. Ecce qua cautione constringimur. In qua etiam nos ad invicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933va ; facsim., p. 26a} Culpe veniam non debemus negare, unde: ‘Cum oratis remittite si quid habetis adversus aliquem, aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra’ab.
ab Mc. 11, 25: « Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in celis est, dimittat vobis peccata vestra ».
marg.|
Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam numquam iuste negamus.
debitoribus nostris.
Numérotation du verset
Mt. 6,13
Et ne nos inducas30 in temptationem,
30 nos inducas]
inv. Weber
interl.|
donum pietas, virtus mansuetudo
interl.|
in temptationem indicitur qui temtaptione frangitur
marg.|
Et ne nos inducas. Sed spiritu scientie illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrime prosint rogamus: «Dimitte nobis debita nostra».
marg.|
ET
NE
NOS. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non temptari, sed nec ad modicum vinci, temptatio enim est necessaria ad coronam.
marg.|
Et ne nos deserens in temptatione sinas vinci, etsi sinas temptari, sine qua nullus probatus est.
sed libera nos a malo.
marg.|
A malo
, omni visibili et invisibili. Hec liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo anime et corporis non vivitur. Sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus.J
J
¶Codd. :
Rusch
marg.|
SED
LIBERA
NOS. Hec una petitio tantum continet quantum omnes superiores.
marg.|
Ut, spiritu timoris Dei, omnia noxia intus et exterius pellantur, et sub paupertate beate vivamus.
marg.|
SED
LIBERA
NOS. In illam que nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti libera. Quo facto, nihil est metuendum, nihil restat orandum.
Amen31.
31 Amen] sed libera nos a malo quia tuum est regnum et virtus et gloria in secula Amen
Cors3
(grec.) ;
om. Weber
interl.|
donum timor, virtus paupertas
marg.|
De imis ad summa gradatim sic ascenditur.
A malo
per spiritum timoris liberamur. Inde liberati, pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus: «Ne nos inducas in temptationem». Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne temptatione moveatur.
marg.|
Precibus laborandum est ut dona percipiamus ex gratia. Donis agendum, ut veniamus ad merita, pro meritis beatitudo speranda. Alioquin nec sine precibus fidei ad donum, nec sine meritis ad beatitudinem pervenitur.
marg.|
Nihil deest quod his septem petitionibus non contineatur, sive ad presentem sive ad futuram pertineat vitam.
marg.|
Satis compendiose tradidit Christus, non modo disciplinam mandatorum, sed et precum et donorum, ut paucis verbis memorie res multiplices et necessarias commendaret, et sic simplicitas fidei sufficientiam salutis sue cito addisceret, et prudentia ingeniosorum amplius profunditate mysteriorum stupesceret. Hinc Isaias: «Sermonem breviatum faciet Dominus super terram»ac. Quoniam ita breviavit ut memoriter capi possit, ita rebus implevit, ut nemo sine gratia Spiritus sancti percipere possit.
ac Is. 10, 23.
Numérotation du verset
Mt. 6,14
Si enim
interl.|
commendat condicionem
dimiseritis
interl.|
vos qui estis quasi dii
marg.|
SI
ENIM
DIMISERITIS. Formam imposuit qualiter velimus iudicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi, exigentes vero pena remordet ultionis vel damnationis.
marg.|
Deus mavult invenire cui indulgeat quam quem puniat. Ideo in nostra potestate posuit qua conscientia iudicium Dei quisque provocet erga se, et quomodo sententiam tanti discriminis possit temperare. Omnes debemus et indulgentia Patris omnibus est necessaria. Ideo ex animo aliis dimittamus, ut maiora seu plura nobis relaxentur.
marg.|
Hoc in fine concluditur, ut certum sit nobis quid in orationibus promiserimus, neque aliud exigit iudex quem rogamus, nisi ut tales simus fratribus qualem eum nobis poscimus. Et qui hoc non facit dupliciter reus est, primo quia peccavit et debet, deinde quia admonitus a iudice, fratri non indulget. Unde: ‘’Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem, aliter enim Pater vester non dimittet vobis’’ad.
ad Cf. Mc. 11, 25-26: « Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in celis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in celis est, dimittet vobis peccata vestra ».
hominibus peccata eorum,
interl.|
qui in quod peccant homines sunt
dimittet et vobis32 Pater vester celestis delicta vestra.
32 vobis ΩJ] nobis
Li446@
,
om. Cor3
(anti. non habent; in greco et dictio per quam intelligitur et
vestra
et
vobis
)
interl.|
ecce fiducia magna
Numérotation du verset
Mt. 6,15
Si autem non dimiseritis hominibus
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 933vb ; facsim., p. 26b}
SI
AUTEM
NON. Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro iudicabitur. Ex hoc patet quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur.
nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
interl.|
«Iudicium sine misercordia fiet eis qui non faciunt misericordiam»ae
ae Iac. 2, 13.
Numérotation du verset
Mt. 6,16
Cum autem ieiunatis,
marg.|
CUM
IEIUNATIS. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de ieiunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur.
nolite fieri
interl.|
id est ipsa vultus tristitia ostentare ieiunium
marg.|
NOLITE
FIERI. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem.
marg.|
Bonum est ieiunio pro peccatis tristes esse ad penitentiam et humiliare animam nostram, Unde: ‘Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet’af. Sed tristitiam que pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: ‘Nolite ieiunare’, sed addit: sicut hypocrite tristes.
af Cf. Ps. 50, 19: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies ».
sicut hypocrite tristes.
interl.|
representatores alterius persone qui non virtutibus student, sed favorem vulgi excitant
Exterminant33 enim
33 exterminant] demoliuntur
Weber
interl.|
pro demoliuntur, hoc est enim proprie de exulibus
marg.|
EXTERMINANT. Id est extra terminos humane condicionis obducunt. Sicut de nitore vestium iactantia est, sic de nimio squalore et macie.
marg.|
Demoliri est quasi dissipare et venustatem vultum quasi ad nihilum redigere.
marg.|
FACIES
SUAS. Luctuosis sordibus in quibus etiam iactantia est, et magis sub specie religionis decipiunt.
marg.|
Nota non debere oves pelles suas deponere sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.
ut pareant hominibus ieiunantes.
interl.|
finem intentionis ut supra reprehendit hic
interl.|
ut dissimiles aliis videantur et ipsa vilitate ultra homines predicentur
Amen dico vobis, receperunt34 mercedem suam.
34 receperunt] quia
praem. Cor3
(anti.)
Weber
interl.|
laudem quam voluerunt, non adoptionem filiorum
Numérotation du verset
Mt. 6,17
Tu autem cum ieiunas
interl.|
uni dicit quasi omnibus
ungue caput tuum
interl.|
caput unguit qui spirituali letitia interius pinguescit
marg.|
UNGUEM
CAPUT
TUUM. Spirituali letitia mentem refice diebus abstinentie, ut dilectionis odor flagret in operibus misericordie. Conscientiam lava lacrimis, ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordie sine munda conscientia, nec hoc sine illo.
marg.|
Palestinis mos erat in festis caput unguere, ergo
caput ungue
, id est festivum et hilarem te exhibe, et mentem spirituali oleo refice, et de ieiunio non queras laudem exterius. Sed quia sic a seculo averteris coram Deo gaudeas, et sic faciem, id est cor mundabis a sordibus, quibus remotis, Deum videre licebit.
marg.|
UNGUE
CAPUT
TUUM. Ecce nondum omnia in novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in ieiunio oleo delibuti, sed spiritu amoris eius cuius passionibus debemus participare nos macerando, mens debet inungi et non oleo adulationis aliter vana sunt ieiunia.
marg.|
Christus factus est unguentum nobis, quod effusum per passionem mortis, Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa ieiunare debemus, sed eius perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem eius passioni participemus. Illo ergo unguamur, ut opera misericordie cumulentur, et caritas interius diffundatur, quia sine illo calix nostri ieiunii non inebriatur affectu pietatis.
marg.|
Deo ieiunat qui pro amore eius se macerat, et quod sibi subtrahit alteri largitur.
et faciem tuam lava,
Numérotation du verset
Mt. 6,18
ne videaris hominibus
interl.|
visibilibus
ieiunans,
interl.|
hominibus ieiunat qui favorem eorum captat
sed Patri tuo
interl.|
celesti
qui est in abscondito35.
35 abscondito
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
interl.|
qui est invisibilis
interl.|
alia solutio: per fidem in corde
Et Pater tuus qui videt in abscondito36,
36 abscondit
Rusch Weber
] absconso
Cor3
(vel)
interl.|
in conscientia ubi ipse est
marg.|
Et pater tuus. Pater per fidem intus est, et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo ieiunandum quo ipse videat. Et necesse est ut ieiunans sic ieiunet, ut ei placeat quem in pectore portat.
reddet tibi.
Numérotation du verset
Mt. 6,19
Nolite
interl.|
pendet de hoc quod dictum est: Ne videaris hominibus ieiunans
thesaurizare vobis thesauros
interl.|
divitias repondendo, spem vobis collocare in terrenis
marg.|
NOLITE
THESAURISARE etc. Ad munditiam cordis terrena erogari precipit.
marg.|
NOLITE
THESAURISARE. Qui ieiunat, vel servando quod non edit, vel gloriam querendo, in terra thesaurisat. Qui propter Deum in celo, id est in eternitate, etsi specialiter de eleemosyna moneatur, tamen de omni opere virtutum accipitur. Quia quicquid pro Deo fit in eo eternaliter recipiemus. Erugo metalla consumit, tinea vestes, quod ab his intactum est tollunt fures. His tribus modis omnis avaritia condemnatur, pretereunt enim omnia que possidentur. Moraliter. Si quid in carne gerimus thesauros in terra condimus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934ra ; facsim., p. 27a} dum pretiosos corporis sensus in terrenis desideriis occupamus, quos erugo, id est libido consumit. Porro indumenta morum ira et superbia et cetera vitia destruunt, quibus si quid restat demones furantur.
marg.|
Omne terrenum vel erugine consumitur, ut aurum et argentum, vel putredine et vermibus solvitur ut vestis, vel quod ab his immune est a furibus tollitur, ut lapides pretiosi. In his ergo omne genus avaritie reprehenditur.
marg.|
RABANUS.
37 Alleg<orice>. Erugo38 significat superbiam que decorem virtutum obfuscat. Tinea, que vestes latenter rodit, invidia est que et39 studium lacerat bonum et compactionem unitatis dissipat. Fures sunt heretici et demones qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus spolient.K
ag
ag
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 192.58-69 : «Allegorice autem aerugo
potest significare
superbiam atque iactantiam, quae ubicumque fuerit omnem decorem et robur uirtutum obfuscat ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentium, et Omnis arrogantia abhominatio est apud Deum. Tinea uero, quae uestes latenter
conrodit, designat inuidiam,
quae studium bonum lacerat et compactionem unitatis demoliri non cessat. Fures namque demones
atque
heretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones. Ad hoc enim illi semper intenti sunt, ut thesauros spirituales habentes depraedentur et onustos ornamentis uirtutum spolient». [MM2020]
K
¶Codd. : Cas574 Rusch
37 Rabanus]
om. Cas574
38 Erugo] + enim
Cas574
39 et] om. Cas574
in terra
interl.|
id est in transitoriis
ubi erugo
interl.|
id est superbia
et tinea
interl.|
invidia
demolitur,
interl.|
dissipat et consumit
et40
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934ra ; facsim., p. 27a} ubi fures effodiunt et furantur.
40 et Li446@ Rusch] om. Li446 Weber
interl.|
id est heretici et demones qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus expolient
Numérotation du verset
Mt. 6,20
Thesaurizate autem vobis
interl.|
non mihi cui non prodest sed vobis
marg.|
THESAURISATE
AUTEM. Quasi diceret: cum ieiunatis aut aliquid boni operis agitis, ibi recondite ubi corruptio non possit accedere.
thesauros in celo,
interl.|
in spiritualibus et eternis
marg.|
IN
CELO. Id est omnem spem in celestibus ponite, fide gradientes, caritatem amplectentes.
marg.|
IN
CELO. Id est in spirituali firmamento, quod non transit: «Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt»ah. Si ergo cor est in celo, mundum est, quia munda sunt celestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est, id est si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda, tantum sordescit res dignior dum inferiori miscetur, ut aurum argento, argentum plumbo.
ah Mt. 13, 31.
ubi neque41* erugo,
41 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
interl.|
quia future divitie sanctorum incorruptibiles sunt
neque42* tinea demolitur
42 neque Cas574 Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
interl.|
dissipat et in nihilum redigit
et ubi fures non effodiunt neque43* furantur.
43 neque Cas574 (ne) Li446 Li446@ Weber] nec Rusch
interl.|
quia ibi adversus electos Dei nulla diaboli fraus prevalebit
Numérotation du verset
Mt. 6,21
Ubi enim est thesaurus tuus
marg.|
UBI
EST
ENIM
THESAURUS. Si in terra, cor est deorsum ; si in celestibus, cor est in Christo fixum.
ibi est et cor tuum.
interl.|
universaliter de pecunia et omnibus voluptatibus huius seculi, huiusmodi thesaurus44 est gula, huiusmodi libido et similia
44 Thesaurus] thesarus
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 6,22
Lucerna corporis tui45 est oculus tuus46.
45 tui]
om. Weber
46 tuus]
om. Weber
interl.|
intentio cuius merito opera lucis an tenebrarum sunt, discernuntur
marg.|
LUCERNA. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic caritas in fide. Cum fides cessabit, sola caritas luxerit.
marg.|
De exteriori docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus.
marg.|
Item, ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum que palam apparent.
Si fuerit oculus tuus47 simplex
47 fuerit - oculus tuus]
inv. Li446@
interl.|
unus et purus, de quo in Canticis: «Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum»ai, id est in caritate
ai Ct. 4, 9.
marg.|
SI
FUERIT
OCULUS. Si pura intentione que potes bona agis, opera sunt lucis, etiam si non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quicquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet caritas que modo lucet in fide sicut in testa.
totum corpus tuum lucidum erit.
interl.|
id est congeries virtutuum vel actio tota
Numérotation du verset
Mt. 6,23
Si autem oculus tuus nequam fuerit
interl.|
intentio perversa
marg.|
SI
AUTEM
OCULUS
TUUS
NEQUAM. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est, quia quod non est ex fide peccatum est.
totum corpus tuum tenebrosum erit.
marg.|
TENEBROSUM
ERIT. Quando quidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona que agis quia mala intentione fiunt, tenebre sunt, quid ea que per se mala sunt, et mala intentione fiunt?
Si ergo lumen quod in te est
marg.|
SI
ERGO
LUMEN. Intentio qua facimus quodcumque, que in nobis est nota ‘lumen’ dicitur. Exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago, nescio utrum cedat ei bono an malo, et ideo ‘tenebras’ vocat. Dicit ergo: si intentio qua facis que tibi nota est, appetitu temporalium sordidatur, quanto magis ipsum factum cuius dubius est exitus, quia etsi bene cedat alii quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit. Quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.
tenebre sunt, ipse tenebre quante erunt?
interl.|
mala que fiunt intentione perversa
Numérotation du verset
Mt. 6,24
interl.|
quasi: non possum thesaurisare48 et Deo servire
48 sic
Rusch
marg.|
NEMO
POTEST. Quasi non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex bis Deo placere, non similis in celo et in terra thesaurisare, nec et vitiis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b} et virtutibus deservire. Quicquid facis vel ex amore Dei, vel servitute diaboli.
marg.|
Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare. Unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus eius.
duobus dominis servire.
interl.|
id est in celo et in terra thesaurisare
interl.|
vitiis et virtutibus
interl.|
inter se dissidentibus
Aut enim unum odio habebit
interl.|
id est diabolum
marg.|
AUT
ENIM
UNUM
ODIO. Nihil est medium. Quicquid enim facis aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli.
marg.|
AUGUSTINUS. Diabolus enim super est odio habendus, Deus vero diligendus. Nec enim aperte aliquis umquam Deum odio habuit, sed omnes se eum amare fatentur, et ‘diaboli’ nomen execrantur, quamvis vitiosi eum quasi tyrannum super se dominantem sustineant Deum vero odio non habent sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica.
et alterum diliget,
interl.|
id est Deum
aut unum sustinebit
interl.|
id est diabolum
marg.|
AUT
UNUM
SUSTINEBIT. AUGUSTINUS. Non quidem diligit, nemo enim diabolum diligit. Sed sua cupiditate implicatus patitur eum, ut si quis ancille aliene coniunctus propter suam cupiditatem duram patitur servitutem, etsi non amet illum cuius ancillam diligit.
et alterum contemnet.
interl.|
Deum postponit etsi diligat eius mandata
marg.|
ALTERUM
CONTEMNET. Non quidem odio habebit, nullius enim conscientia Deum potest odisse. Idem in Retractatione rei eiusdem: «Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: ‘Superbia eorum qui te oderunt’aj«etc. ak
aj Ps. 73, 23.
ak Cf.
Augustinus Hipponensis
, Retractationum libri duo, lib. 1, cap. 19, CCSL 57, p. 60.102-122: « Item quod dixi: Nullius enim fere conscientia deum potest odisse,
non uideo fuisse dicendum ;
multi enim sunt de quibus scriptum est: superbia eorum qui oderunt te ».
Non potestis
interl.|
exprimit qui sunt duo domini
Deo servire
interl.|
bonus dispensator non est servus
et mammone.
interl.|
id est divitiis: habere quidem licet eas, sed non servire eis
marg.|
ET
MAMMONE. Mammona, syra lingua, divitie quibus servire Deum negare est. Non dicit habere, quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire quod est avari. Dicitur hoc nomen esse demonis qui preest divitiis, non quod in eius dicione sint, sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.
Numérotation du verset
Mt. 6,25
Ideo dico vobis,
interl.|
ne cura eorum retrahimini ab eternis, quia nihil sunt
marg.|
Ideo, quia
non potestis Deo servire et Mammone
. Ne sitis solliciti quod est servire divitiis. Contemptum seculi et fiduciam futurorum toto sermone precepit, dum et mala sustinere et non ulcisci et inimicos diligere iussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe eternorum, quia plures sunt quos amor presentium et desperatio futurorum torpentes facit.
marg.|
In sudore vultus pater panis, sed labor est exercendus sollicitudo tollenda est que mentem perturbat, dum timet ne aut possessa dispereant, aut elaborata non contingant.
ne solliciti sitis anime vestre
marg.|
anime vestre
id est animalitati, cui hec necessaria sunt. Totam specie Deo committite, quia nihil nisi quod decreverit ille potestis acquirere vel retinere.
marg.|
Anima hic ponitur pro vita que cibo sustentatur, ut ibi: «Qui amat animam suam perdet eam»al.
al Io. 12, 25.
marg.|
Animalitas cibo aliter, et ponitur hec pro vita, vivit cum pecoribus quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam eternam.
quid manducetis,
interl.|
quia hoc est divitiis servire
neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima
interl.|
id est vita
plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum?
marg.|
NONNE
ANIMA. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed Ecclesie. Ideo non sit sollicitus animus ut percipiat quod propter se creatum est.
marg.|
Quasi qui dedit maiora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet. Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.
Numérotation du verset
Mt. 6,26
Respicite volatilia celi,
interl.|
que perpetuo non erunt
marg.|
RESPICITE. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia celum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut iam in terris nihil agant, sed sola contemplatione iam in celo degunt, de quibus dicitur: «Qui sunt hi qui ut nubes volant»am etc.
am Is. 60, 8.
marg.|
Hec exempla non prohibent providentiam, non laborem, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant.
quoniam non serunt nec49 metunt neque congregant in horrea
49 nec] neque
Li446 Li446@ Weber
interl.|
Dei providentia aluntur absque cura
et Pater vester celestis
interl.|
tunc multo magis vos qui filii estis
marg.|
ET
PATER
VESTER
CELESTIS. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat, quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?
pascit illa.
interl.|
tunc multo magis vos qui rationales estis quibus promittitur eternitas
Nonne ergo50 vos51 magis pluris estis illis?
50 ergo]
om.
Li446 Li446@ Weber
51 vos Li446
Rusch
Weber] nos Li446@
interl.|
quia rationales et in filios adoptati
Numérotation du verset
Mt. 6,27
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934va ; facsim., p. 28a} Quis autem vestrum cogitans
interl.|
sua sollicitudine et sagacitate
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934va ; facsim., p. 28a}
QUIS
AUTEM etc. Illi ergo curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire.
potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Numérotation du verset
Mt. 6,28
Et de vestimento
marg.|
ET
DE
VESTIMENTO. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abiicienda est, et spes in Deo habenda est.
quid solliciti estis?
interl.|
supra de esca, hic de vestimento
Considerate
marg.|
CONSIDERATE. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.
lilia agri
interl.|
hoc de indumento
interl.|
non sunt hec allegorica, sed ut de minoribus persuadeantur maiora
quomodo crescunt.
interl.|
coloribus se ornando
Non laborant neque nent.
interl.|
ut indumenta sibi conficiant
Numérotation du verset
Mt. 6,29
Dico autem vobis
interl.|
tamen
quoniam nec52 Salomon
52 nec] neque
Li446@
interl.|
qui pre aliis floruit
marg.|
QUONIAM
NEC
SALOMON. Que purpura regum, que pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur ‘operimentum florum’, sicut dicimus: ‘operuit istum rubor’.
in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Numérotation du verset
Mt. 6,30
Si enim53 fenum agri
53 enim] autem
Li446 Li446@ Weber
marg.|
SI
ENIM
FENUM. Si ista que ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua, igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat.
marg.|
Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Iacob: «Exaudiet me cras iustitia mea»an.
an Gn. 30, 33.
quod hodie est et cras in clibanum mittitur,
marg.|
In clibanum. Alii libri habent: ‘In ignem’ vel ‘In acernum’, qui habet speciem clibani.
Deus54 sic vestit,
54 Deus] corr., dens
cacogr. Rusch
interl.|
ornat
quanto magis vos
interl.|
procurabit in necessariis
interl.|
scilicet vestiet
marg.|
QUANTO
MAGIS, scilicet vestiet. Et ideo omnis fiducia in eo habenda. Quod fi nec de his fidentes sumus quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est que nec de minimis certa est. Ideo et de eternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem.
modice55 fidei?
55 modice] minimae
Weber
interl.|
qui ad imaginem Dei estis ad eterna vocati
marg.|
MODICE
FIDEI. Quicumque in aliqua promissione dubitat modicus est fide. Et quanto plus dubitat tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.
Numérotation du verset
Mt. 6,31
Nolite ergo
interl.|
non ait: ‘Nolite querere’
marg.|
NOLITE. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus.
marg.|
NOLITE
ERGO
SOLLICITI. Hic videntur argui hi qui spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora pre his cum quibus vivunt alimenta querunt vel indumenta.
solliciti esse
interl.|
id est talium cura nolite impediri quominus celestibus insudetis
marg.|
SOLLICITI
ESSE. Sollicitudo suffocat verbum Dei ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.
dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur?
Numérotation du verset
Mt. 6,32
Hec enim omnia
marg.|
HEC
ENIM
OMNIA. Quid ergo amplius habet a gentili, cuius infidelitas animum sollicitat, et curis vite huius fatigat.
gentes inquirunt.
marg.|
GENTES. Quibus de futuris cura non est. Sed filiorum est querere regnum.
Scit enim {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b} Pater vester
interl.|
dum Patrem audis ne dubites de voluntate
interl.|
qui bonis filiis viscera sua non claudit
marg.|
SCIT
ENIM
PATER. Provisa sunt hec a Deo, qui novit nobis hec in via sua esse necessaria.
marg.|
PATER
VESTER. Sic filios de bonitate et providentia Patris securos reddit, absque cura seculi.
quia his omnibus56 indigetis.
56 his omnibus]
inv. Li446@
interl.|
et dat nisi infidelitas vestra avertat
Numérotation du verset
Mt. 6,33
Querite ergo57
57 ergo] autem
Li446@ Weber
interl.|
summa hec vestra sit intentio
primum
interl.|
precipue
marg.|
QUERITE
PRIMUM. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tamquam bona nostra etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus propter quem omnia faciamus, verbi gratia: manducemus ut evangelizemus, non evangelizemus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium. Ergo primum querite regnum Dei, id est preponite omnibus rebus ceteris. Ut autem hoc queratis non debet subesse sollicitudo ne illa desint. Scit enim - ut dixit - Pater vester, quia his indigetis, et ideo non subdidit: ‘Deinde ista querite’, sed ait: ‘Hec apponentur’, id est consequenter sine ullo impedimento, si illa queritis. Nec ait: ‘Illa dabuntur’, sed ‘apponentur’, quia aliud est quod principaliter datur, aliud quod superadditur, quia in intentione eternitas, in usu debet esse temporalitas, et illud datur, hoc superadditur.
regnum Dei58
58 Dei]
om. Weber
interl.|
omnia propter illud facite
interl.|
non quod post ista sed quia summum quod propter se et extra quod nihil petitur
interl.|
quod et dat nisi infidelitas vestra avertat
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 934rb ; facsim., p. 27b} Regnum Dei queramus sectando iustitiam eius. Iustitia vero regni est omnia que Christus docuit observare. Regnum querere est ipsam iustitiam operibus implere, ideo tantum ut Deus glorificetur, et ut nos ei per omnia placeamus.
marg.|
Regnum Dei summum bonum est, et ideo querendum. Queritur autem fide spe et caritate.
et iustitiam eius
interl.|
ut per eum non per vos iusti sitis, per iustitiam venitur ad regnum
interl.|
iustitia regni est quam supra docuit: nisi abundaverit iustitia
et hec omnia59
59 hec omnia]
inv. Weber
interl.|
utenda in via propter illud non propter se
marg.|
ET
HEC
OMNIA. Quia omnia sunt filiorum, et ideo hec omnia adiicientur, etiam non querentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est, si dantur, ad gratiarum actionem quia «omnia cooperantur in bonum»ao.
ao Rm. 8, 28.
adiicientur vobis.
interl.|
quia intentionem eternorum hec comitantur
Numérotation du verset
Mt. 6,34
Nolite ergo
interl.|
quia omnia adiicientur
solliciti esse60
60 solliciti esse]
inv. Weber
marg.|
SOLLICITI. Timore, merore et anxietate curarum, que mentem perturbat.
in crastinum.
interl.|
non labor et providentia damnatur, sed sollicitudo mentem suffocans
marg.|
IN
CRASTINUM. Id est in futurum, de presentibus concedit. Unde Apostolus: «Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus»ap. De futuris que divina procurat ordinatio, non convenit sollicitati, sed presentia grate suscipientes, curam futurorum que incerta est Deo relinquamus cui de nobis cura est. Curam autem presentium ‘malitiam’ vocat, quia penalis est, pertinet enim ad hanc mortalitatem quam peccando meruimus, que in se satis onerosa est, nec debemus superaddere malum nostre sollicitudinis. Nemo debet scandalizari si quem iustorum viderit necessaria sibi suisque procurare, nec iudicet eum de crastino cogitare, quia ille qui hoc precepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit, Unde necessaria usibus preberet quorum custos erat Iudas. Hinc sequitur: Nolite iudicare etc.
ap 1Th. 2, 9.
Crastinus enim
interl.|
id est futurus
dies
marg.|
DIES. Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Iobaq et Ieremiasar scilicet quem diabolus invenit.
aq Iob. 3, 3-4: « Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine ».
ar Ier. 20, 14: « Maledicta dies in qua natus sum. Dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ».
sollicitus erit sibi ipsi61.
61 sibi ipsi] sibi ipse
Weber
interl.|
tunc enim de ipso et non de ante curabitis
Sufficit62
62 Sufficit
Cor3
(aliqui non habent
enim
)
Rusch Weber
] + enim
Li446 Li446@
ΩJ
interl.|
non eget alterius
marg.|
SUFFICIT. Et quia cura presenti mens obruitur, non debet geminari malitia diei.
diei
interl.|
dies malus non est sed in eo fiunt mala
malitia sua.
interl.|
non peccatum, sed labor et angustia seculi
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_6)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_6)
Notes :