Glossa ordinaria

<55.2> Prothemata in Matthaeum

Numérotation du verset Mt. Prol.2,1 
marg.| +Cum multi scripsisse evangelia legantur, soli1 quatuor evangeliste - Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes - apud maiores nostros pondus auctoritatis probati2 sunt optinere, secundum figuras quatuor animalium, que ostense sunt Ezechieli3 in sua visione vel beato Ioanni, in revelata sibi temporalis4 Ecclesie conformatione. Doctrina evangelica5 ideo nobis hoc numero contenta videtur vel quod hec veluti quadriga Christum per quatuor partes mundi 6 fuerat portatura7 vel quadrifida morte corruptum genus humanum per eiusdem Christi fidem vivificatura8 vel quod eadem doctrina per cuncta sibi consonans9 more quadratorum nulla latera sibi pandit inequalia. Ipse vero predictorum animalium figere more soniantium nec varie sunt nec illusorie sed certi10 et iocundi mysterii sunt sibi conscie quia sancti evangeliste11 qui huiusmodi conformationibus figurantur per totum textum sue narrationis illum predicant et exponunt qui ad restituendum nobis perdite12 beatitudinis statum nasci voluit ut homo immolari ut vitulus surgere ut leo conscendere ut aquila. Dicis itaque mihi cur ergo singuli singulis et non13 omnibus figuris assignantur14. Cum omnes consonantur, astruant Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Posset utique hec15 fieri sed secundum quoddam genus dicendi16. Non insolenter figura cuique vel officium ascribitur specialiter17 secundum illud quo principalius18 tractasse videtur. Unde Mattheus ab exordio sue narrationis evangelium suum librum appelat19 generationis ipso suo demonstrans exordio temporalem et regiam Verbi humanati generationem se suscepisse exponendam20. Cum postea multo plura superaddat que ad confirmandos21 mores nostros idem Christus fecit vel dixit vel passus est in homine. Marcus vero quia vocem inducit in deserto clamantem. Ioannem scilicet veluti quodam rugitu leonis bestiales hominum mentes perterre facientem leoni comparatur. Cui etiam sacramentum illud congruit quia in die dominice resurrectionis eius evangelium recitatur in ecclesiis utpote diligentius et evidentius exponens ordinem eius resurrectionis qui tamque leo fortis excitatus est per gloriam Patris. Fertur enim natura esse leonis ut natus iaceat triduo tamquam mortuus sed tertia die resurgat ad vocem Patris excitatus. Lucas autem quem a sacerdotio incipit et sacerdotalem eius generationem diligenter exequitur qui corpus assumptum Deo Patri tamquam vitulum expiationis obtulit, vituli similitudine figurari promeruit. Ioannes ultimus divinam Christi generationem describens quia ceteros contemplationis altitudine superavit et quodam modo oculos spe eternitatis22 interiores affixit, aquile ceteras aves superanti volando23 dignus fuit comparari24. Unde ad institutendam fidei nostre infantiam ceterorum evangelia huius evangelio25 preponuntur non naturali sed artificiali ordine26 non quod prius fuerit homo quam Deus sed per eius humanitatem pervenimus ad divinitatem et per infirmitatem suximus maiestatem. Omnium autem communis27 intentio unam commendare personam Dei veri et hominis simulque nos instruere per ea que gessit in hominem ut deposita imaginem veteris28 hominis de cetero portemus imaginem Dei hominis29 celestis. Unde et30 evangelium, id est bona annuntiatio, eorum narratio vocatur31 que nobis promittit conglorificationem si non recusemus compassionem.32 A a
a Nota : La sentence Cum multi appartient aux pièces liminaires de certains exemplaires glosés de l’évangile de Mt., les uns avec la Glose ordinaire, les autres avec un appareil de sentences différent et sans doute plus ancien :
Som375, évangile de Matthieu glosé, copié à Saint-Bertin à la fin du 11e siècle, contient un autre type de glose que celui de l’école de Laon, tant par la mise en page que par le contenu. Il s’agit d’une version de transition entre la Glosa prisca et la Glosa Anselmi. - Cas239, copié au Mont-Cassin vers le milieu du 12e siècle, est un exemplaire de la Glose de Laon. Cum multi y fait partie des sentences liminaires de l’évangile de Matthieu, suivi de Sciendum est evangelium. La copie de Cas239 est assez fautive mais encore proche de Saint-Bertin. - On trouve également Cum multi en tête d’autres exemplaires anciens de cette version de la Glose, notamment La73, un des plus anciens manuscrits conservés de la Glose de Laon ; Voir aussi To117 (RB-11234) et Ro8 (RB-10979). B. Smalley signale le même texte dans un recueil de gloses sur Mt., copié par une main germanique avant 1150 et provenant de la Chartreuse de Mayence (cf. Smalley, The Gospels in the Schools, c. 1100 C. 1280 , London, 1985, p. 23) ; Smalley dit n’avoir pu en identifier la source. Vvoir aussi Paris, BnF, lat. 12014, s17. (RB-10451). De Bruyne ignore ce texte. La Glose ordinaire parisienne semble avoir écarté la sentence mais certains commentateurs des 12e et 13e ne l’ont pas totalement oubliée, notamment à Saint-Victor de Paris (P14434). [éd. Martin Morard, 24.1.2020, révision 1.11.2022]
A ¶Codd. : Som375 (1v): 1075-1125 c. ; Cas239 (117/9-118/10v): saec. 12 2/3 - <Non hab.> RB ; om. Cas574 (mutil.)   Rusch Bruyne. Non vidi : Oxford, Bodleian Library, Laud. misc. 87, f. 65rb-va, prov. chartreuse de Mayence, vers 1150 ; La73 (in Mt.) ; To117 ( in Mt. ), RB-11234. - Roma, Vallicelliana F 8 (XII; Roma, S. María del Popolo), f. 54 ; RB-10979. <Diff.> : Oxford, St John College, cod. SC 111, f. 112ra (glose isolée, signalée par Smalley, The Gospel , p. 23). - P14434, f. 1r , RB-10516. - P10451 , RB-10451. cf. RB-11234
1 scripsisse evangelia legantur soli Cas239 Laudmisc87 Ox111 ] legantur scripsisse evangelia ut Batholomeus etc. P14414, legantur scripsisse evangelia Som375
2 probati] comprobati Cas239
3 Iezechieli] Zezechieli Cas239
4 temporalis] tempora vel (l’) Cas239
5 Doctrina] + autem Cas239
6 partes mundi] inv. Cas239
7 portatura] portatam cacogr. Cas239
8 vivificatura] vivificatam Cas239
9 consonans] conformans Cas239
10 certi] ceteri cacogr. Cas239
11 evangeliste] evangeli et lac. Cas239
12 perdite] predicte Som375* (corr.)
13 non] + omnes Cas239
14 fig. assi.] inv. Cas239
15 hec] hoc Cas239
16 genus dic.] inv. Cas239
17 ascribitur specialiter] spiritaliter ascribitur Cas239
18 principalius] + vel excellentius Cas239
19 appelat] om. Cas239
20 se suscepisse – exponendam ] inv. Cas239
21 confirmandos] conformandos Cas239
22 oculos spe (spere cacogr. Som375) eternitatis] spe eternitatis oculos Cas239
23 superanti volando] inv. Cas239
24 dignus fuit comparari] comparari dignus fuit Cas239
25 evangelio] in praem. Cas239
26 preponuntur - non naturali sed artificiali ordine] inv. Cas239
27 communis] + est Cas239
28 veteris] celestis Cas239
29 Dei hominis] om. Cas239
30 et] om. Cas239
31 eorum narratio - vocatur] inv. Cas239
32 compassionem] hic desinit prol. Som375 To117
Numérotation du verset Mt. Prol.2,2 
marg.| +Demonstrant sancti doctores utile quidem esse plures a pluribus libros fieri, diverso stylo, sed fide eadem, ut ad plurimos una eademque doctrina Spiritus perveniat ad alios sic, ad alios autem sic. B
Numérotation du verset Mt. Prol.2,3 
marg.| +Hec causa Mattheum scribere compulit: Cum facta esset in Palestina persecutio, dispersi, carentes doctoribus et non doctrina fidei, rogaverunt Mattheum ut verborum et operum Christi scriberet historiam ut, ubicumque essent, statum fidei totius secum haberent. Ab humana autem nativitate incipiens, temporalem exposuit generationem propter impudentiam Iudeorum qui negabant Christum de David natum. Narrationem vero suam sic ordinavit: primo nativitatem, deinde baptismum, tertio temptationem, quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo resurrectionem et ascensionem, qui non solum historiam de Christo exponit sed etiam evangelice vite statum docet33. C
C ¶Codd. : Som274 , f. 2ra ; om. Rusch
33 docet]+ Historialiter. Iudas habuit tres filios: Her, Onam, Sela. Dedit autem Thamar uxorem maiori filio [+ scilicet Ox958) Her sed quia nequissimus erat, Deus eum occidit sine semine [...] Mystice. In his patribus Christus prefiguratur [...] effusio olei operationem Spiritus sancti Som274 Ox958
Numérotation du verset Mt. Prol.2,4 
marg.| +In sapientia Dei Patris discimus mundum calcare cum sua sapientia quoniam"stulta mundi elegit Deus ut fortia"b queque calcantes, coram Deo sapientes inveniamur. Porro tali intellectu omnino intelligimus ut renati in Christo voci Patris desuper intonanti obtemperemus que estc: «Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite». Consilium autem nostrum salutare ac unicum est ut Christo commoriamur quia sicut patimur et conregnabimus. Nostra fortitudo, que esse potuit nisi Dominus qui est «fortitudo sue plebis»d? Magnum est pietatis sacramentum quod uniti Christo speramus penetrare celos, ultimum timoris spiritum tunc percipimus sicut timore ac tremore nostram salutem operamur. D
b Cf. 1Cor. 1, 27.
c Cf. Mt. 17,5.
d Ps. 27, 8.
D ¶Codd. : Som274 , f. 1vb ( alibi posita ) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2,5 
marg.| +Iosephus dicit quod quidam sacerdos in Egypto nuntiavit regi quemdam inter Israelitis34 pariendum, qui humiliaret principatum Egypti et augeret genus Israelis et virtute transcenderet universos et gloriam in perpetuum possideret, cuius consilio omnis masculus Israelis fluctibus necabatur qui denique, videns Moyses infantulum de capite pharaonis coronam evellere, suspicatus est eum esse per quem regnum periret nec immerito quia postea per eum Egyptus subversa est, sed tamen35 alius maior futurus erat per quem, totius mundi Egyptus et pharao, diabolus, fluctibus abyssi mergeretur. E
E ¶Codd. : Som274 , f. 3rb ; om. Rusch
34 quemdam inter Israelitis] corr., qñdam inter isrl’itas Som274
35 tamen] corr., t<antu>m cacogr. Som274
Numérotation du verset Mt. Prol.2,6 
marg.|  [=RB-589; ed. supra Prol55.589]
Numérotation du verset Mt. Prol.2,7 
marg.| +Mattheus evangelista factus, non solum sermones sed ipsa sua conversatione evangelium predicat; ideo de teloneario evangelista factus, ut non solum sermones conscribet, sed exemplo suo peccatores ad penitentiam invitaret et, qui peritus fuerat terrene rationis, factus est dispensator spiritualis predicationis; prius multos pauperes fecit fraudando pecuniam, nunc plures ditat predicando iustitiam, et hec est in utero dextere excelsi. F
F ¶Codd. : Som274 (3vb) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2,8 
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 919vb ; facsim., p. 2b} Modus tractandi talis est: prius genealogiam Christi describit distinguens eam per tres tessaredecades36, post ait de nutritura salvatoris et de adventu magorum in Bethleem et de occisione parvulorum, deinde de baptismo Christi et ieiunio quadraginta dierum et de temptatione triplici. Postea de doctrina eius, scilicet de sermone habito in monte, deinde gesta et miracula Christi exponit. Tandem de passione, resurrectione et ascensione agit. Huic autem libro Hieronymus prologum premittit in quo ostendit ubi evangelium scripserit, et de quam imo statu, ad quam dignum sit assumptus et de quibus et quo ordine in hoc evangelio tractet. G  e f
f ¶Fons : Cf. Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 456-475 (sententialiter)
G ¶Codd. : Do22 (t. 11, f. 1r) ; Rusch ; om.: CbgT155 (3v); Som274 ΩJ
36 tessaredecades] thesseredecades Rusch , texeresse Do22
Numérotation du verset Mt. Prol.2,9 
marg.| +"Non disputatio veritate, sed veritas queritur disputatione"g. Veritas solida est disputatio ; loquenti servit ad reserationem veritatis ; reserata veritas et litteris apprehensa actores facit. H
g ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 1 (Gn.), prol., CCSL 33, p. 1.18-19: « non enim disputatio ueritate sed ueritas disputatione requiritur ».
H ¶Codd. : Som274 (3vb) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2,10 
marg.| +Nomen libri:" Evangelium grece, bonum nuntium latine quod, etsi sit commune, primum hoc nomen habet annuntiatio Salvatoris in carne que nobis omne bonum contulit. Mattheus tamen, secundum patrios usus, ex principio libri nomen dedit Liber generationis. Evangelium septem modis dicitur: principaliter quod primum bonum, scilicet incarnationem Christi nuntiat ; secundum quod eum baptizatum, ut nostrum sanctificaret baptisma, monstrat ; tertium cum pro nobis passum ; quartum quod sepultus infernum adiens confregit ; quintum quod victor surgens ad confirmandam fidem apostolorum in terra per quadraginta dies conversatus est; sextum quod celos ascendens misit Spiritum apostolis ; septimum quod venturus est reddere cuique prout gessit. He sunt septem sigilla quibus in Apocalypsi liber est signatus in quo libro mystice sunt scripta quecumque in Christo sunt impleta et tunc signacula manifeste sunt soluta cum omnia mysteria37 sunt vel impleta. In eisdem septem sigillis septem dona Spiritus sancti sunt revelata omnibus. Cum enim nasci voluit tunc primum sapientia Dei terris innotuit et mundus credendo donum sapientie percepit antea semper absconditus fuit sed nascendo mundo infulsit et sic primum sigillum aperuit. Baptizatus spiritum intelligentie celos reserando patefecit quia altum est intelligere quod fuimus et quid modo per gratiam sumus et quod vox patris manifestando filium innotuit. «Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui»h. Sed Spiritus in specie columbe inibi quod nondum aperte predicatum fuerat, scilicet quod Deus Trinitas esset, aperte monstravit ex quo intelligimus mysterium quod nondum seculis etrat declaratum. In passione patuit consilium Dei de redemptione hominis quod nec angelis erat creditum unde nostrum pendet consilium ut mortui seculo vivamus Deo, quod sepultus ad inferna descendit, virtus fortitudinis fuit in quo nobis fortitudo datur contra omnia adversa quia in sua fortitudine nostra est victoria. Spiritum scientie aperuit, cum resurgens spem resurgendi nobis dedit. Sextum sigillum in ascensione sua aperuit nobis cum iuxta pietatem viam celi patefecit. Ad ultimum spiritus timoris manifestatur quando ad iudicium venturus promittitur. Unde timor nobis incutitur ut sub metu et timore vivamus. Unde Salomon aiti: «Deum time et mandata eius observa». Hoc est, inquit, omnis homo et Davidj: «Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi». His septem mysteriis in Christo reseratis impletum est illud propheticumk: «Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis et replevit eum spiritus timoris Domini». His septem columnis domus, id est Ecclesia, sapientia Dei que est Christus fulcitur. Isti sunt septem filii nostri Iob qui pro nobis passus doluit. Singuli in domibus suis convivia celebrantes vocant tres sorores suas ad convivia quia fides, spes, caritas in nullo recte epulantur, nisi ubi hec septem dona sunt. Alioquin vana est fides nostra et vacua spe extollimur si, ex altero aliquo vel ex nobis, etiam inaniter gloriamur. Hec nemo angelus vel homo vivens in corpore vel anima exuta corpore, implere potuit et librum aperire vel respicere, id est ad liquidum comprehendere sicut in Christo completa sunt etsi aliquatenus previderunt. Quis enim capiat quomodo incarnatus sit sine semine Deus? Quomodo clauso utero exierit? Quomodo Dominus glorie crucifigatur cum solus homo moriatur? Hec nemo ad liquidum comprehendere potuit, etsi aliqui a longe dispensationem Christi revelandam previderint. I  l m
h Mt. 17, 5 ; cf. Mt. 3, 17 ; Mc. 1, 11 ; Lc. 3, 22 ; 2Pt. 1, 17.
i Qo. 12, 13.
j Ps. 18, 10.
k Is. 11, 2.
m ¶Fons : Cf. Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 314-525 (sententialiter et summatim).
¶Nota: Cette sentence est la première des sentences préliminaires de la Glose sur Matthieu dans plusieurs manuscrits censés contenir une version de la Glose ordinaire augmentée attribuée à Robert de Worcester par Stegmüller (RB-7496). Je partage le septicisme de Richard Sharpe au sujet de cette attribution. Voir ici Martin Morard, “Le matériau exégétique des bibles latines glosées” in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024.
37 mysteria] + vox illegibilis propter plicatum pergameni Som274 , cf. PL120 : “cum omnia haec mysteria in Christo sunt adimpleta”.
Numérotation du verset Mt. Prol.2,11 
marg.| Quia in his tribus patribus Christus spiritualiter significatur Deus Abraham, Isaac et Iacob nominatur, in quibus generatio filiorum in Ecclesia completur. J
J ¶Codd. : Som274 (2va) ; om. Rusch | complentur] + Moraliter in his patribus significantur virtutes et ex nominibus eorum mystice [ om. Ox958 ] ostenduntur mansiones. Per hos igitur patres Christus ad nostram salutem venit et eam in his nobis presignavit ubi primum est de incendio vitiorum cum Abraham exire et [ om. Ox958 ] ad patriam tendere [...] qui est nostra terra promissionis Som274 Ox958
Numérotation du verset Mt. Prol.2,12 
a
marg.| +Sciendum est evangelium septem principalibus bonis dictum. Primum bonum incarnationem Christi nuntiat. Secundum baptismum, tertium passionem, quartum quod infernum confregit, quintum quod victor surrexit, sextum quod celos ascendit, septimum quod venturus est ad iudicium.
- Primum bonum est quod sapientia Patris incarnatur per quod datur nobis spes sapientie. Aliud est sapientia, aliud intelligentia. Nam intelligentia est qua exercitamus nos. Sapientia est qua post exercitationem quiescimus quasi edocti. Datur ergo nobis spiritus sapientie modo per fidem in futuro, per speciem panis angelorum nobis factus est lac ut possimus suggere.
- Secundum bonum est baptismus in quo datur in nobis intelligentia scilicet ut intelligamus quo quomodo nostrum baptisma consecravit et spiritum sanctum nobis in baptismo dare qui in specie columbe super ipsum descendit in quo intelligimus trinitatem in voce Patris, audita in Filio.
- Tertium est passio in quo datur nobis consilium ut terrena spernamus pro Christo pati non dubitemus.
- Quartum est descensus ad inferos et spoliatio eorum in quo datur nobis spiritus fortitudinis ut si vitia in nobis mortificemus diabolum similiter vincere possumus.
- Quintum est resurrectio et cum discipulis conversatio et eorum instructio in quo datur nobis spiritus scientie id est ut recte conversemus.
- Sextum est ascensio in quo nobis datur spiritus pietatis. Pios enim oportet nos esse et terra pro Christo dare si volumus secum ascendere.
- Septimum est adventus ad iudicium in quo datur nobis spiritus timoris. K n
n Cf. supra.
K ¶Codd. : Cas239 (p. 9) ; om. Cas574 (mutil.)   Som375 Ox958 (non contuli) Rusch Bruyne Oxford, Bodleian Library, Laud. misc. 87 (65rb-va)
Numérotation du verset Mt. Prol.2,12 
b
marg.| +Sciendum evangelium septem principalibus modis dictum. Quod primum bonum Christi incarnationem nuntiat. Secundum bonum est quod eum baptizatum ut nostrum sanctificaret baptisma. Tertium pro nobis passum, quartum quod sepultus infernum confregit, quintum quod victor resurrexit ad confirmandam apostolorum fidem per quadraginta dies cum quibus conversatus est. Sextum quod celos ascendit et spiritum sanctum apostolis misit. Septimum quod venturus est reddere unicuique prout gessit. L o
o Cf. supra.
L ¶Codd. : Ox958
Numérotation du verset Mt. Prol.2,13 
marg.| +Sicut prophete, divina inspiratione, ventura de Christo predicentes scripserunt, ita et evangeliste, eodem Spiritu dictante, eadem in Christo impleta predicantes etiam ad confirmationem et memoriam fidei scripta reliquerunt. M
M ¶Codd. : Som274 (3vb) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2,14 
marg.| +Nicodemusp nocte venit quia fortassis erubescebat doceri qui docere consueverat.N
p Cf. Io. 3, 2 ; Io. 19, 39.
Numérotation du verset Mt. Prol.2,15 
marg.| +A quocumque verum dicitur illo donante diciturq : « Quid est veritas ? ».O
q Io. 18, 38.
Numérotation du verset Mt. Prol.2,16 
marg.| +Veritas doctrine auctores commendat, non ipsi veritatem. P r
r ¶Fons : Paschasius Radbertus , Expositio in Mattheo, lib. 1, CCCM 56, lin. 76 sqq.: « Unde si preferenda est omnibus nostrorum auctoritas nouerint quod ueritas doctrinae commendat eos auctores et non ipsi utique ueritatem ».
P ¶Codd. : Som274 (3vb) ; om. Rusch
Numérotation du verset Mt. Prol.2,17 
marg.| +Inferior natura excell<ent>iori datur ad usum etsi vitiose ut porci demonibus ad desideratum usums ».Q
s Cf. Mt. 8, 31 ; Mc. 5, 12 ; Lc. 8, 32.
Numérotation du verset Mt. Prol.2,18 
marg.| +Tres tesseredecades38 in generatione Christi mystice insinuant fidem sancte trinitatis quia concorditer astruit doctrina legalis et evangelice institutionis. Tres enim Trinitatis fidem, quatuor doctrinam evangelicam, decem legis significant39 institutionem. Vel in40 tres fecit distinctiones41 propter tria tempora quibus olim plebs Israelitica gubernata est : primo a patriarchis et iudicibus, secundo a regibus et prophetis, tertio a sacerdotibus et quibusdam prophetis quorum omnium facta vel etiam nominum42 interpretationes aliquam figuram pretulerunt43 nostre reparationis et sicut humanam Christi nativitatem precesserunt tempore, ita illi testimonium dabant ex prefiguratione.
- Abraham namque interpretatur pater multarum gentium vel videns populum illum signat44 qui populos gentium generaturus erat in fide et de quo propheta videbit45 semen longevum super terram46. Qui etiam per hoc significat47 Christum qui de terra sua48 exivit signat49 sic Christus. Per precones transivit ad gentes50. Ille quinque reges debellavit crux Christi que per tau cuncta51 continentem exprimitur et doctrina apostolica cum perfectione operum que in decem et octavo per duodecim et sex figuratur, dominatum in nobis52 mortificavit.
- Isaac risus vel gaudium illum significat de quo diciturt : « Gaudium vestrum nemo tollat53 a vobis ». Ille ligna mactandus portavit iste crucem suam.
- Iacob supplantator illum signat54 de quo dicitur : « Supplantasti insurgentes in me subtus me ».
- Iudas confitens et iste :"Confitebor tibi <Domine> celi et terre Pater55"u.
- Phares divisio hec signat56 qui separabit57 oves ab edisv et qui58 est « discretor cogitationum et intentionum cordis59 »w.
- Zara oriens et de Christo dicitur60 : « Visitavit nos oriens ex alto »x.
- Esrom61 sagittam vidit vel atrium. Cuius habet significationem62 qui de celo ad terras missus tamquam sagitta penetrat63 auditorum corda ; atrium latitudinem caritatis signat qua dicity « omnia traham ad me ipsum ».
- Aram : electus vel excelsus et Dominus per prophetiam."Ecce puer meus quem elegi"z et alius « Excelsus64 super omnes gentes Dominus »aa.
- Aminadab voluntarius populi ipse est65 qui dicitab « Voluntarie sacrificabo tibi ».
- Naason serpentinus more serpentis66 omnes cavit insidias67 ; vel vaticinium qui novit omne preteritum, presens et futurum.
- Salmon sensibilis. Ille est qui cogitata ut facta futura ut presentia sentit.
- Booz fortitudo illum signat de quo dicitur68 ac : « Dominus in fortitudine veniet ».
- Obeth serviens ille est qui non venit « ministrari sed ministrare »ad
- Iesse libamen insule id est sacrificium Ecclesie que est69 velut in mari huius mundi posita multis tribulationibus velut undis est circumsita70.
- David visu71 desiderabilis vel manu fortis Christus de quo diciturae « speciosus forma pre filiis hominum », et alibiaf"Dominus fortis Dominus potens in prelio".
- Salomon pacificusag : « Iste est pax nostra qui fecit utraque unum ».
- Roboam impetus populi mei velocem signat conventum populorum post ascensum Domini72.
- Abia pater Dominus ille est qui dicitah : « Ego ero illi in patrem » qui tamquam Dominus"omnia fecit quecumque voluit"ai.
- Asa : ‘tollens’ ; ille est qui abstulit peccata mundiaj.
- Iosaphat ipse iudicans"ipse est qui iudicavit orbem terre in equitate"ak.
- Ioram sublimis ipse est qui aital : « Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo73 ».
- Ozias robustus Domini, ille est de quo dicituram : « Fortitudo mea et laus mea Dominus ».
- Ioathas : consummatus ; ille est qui"consumat<us> factus est o<mnibus s<ibi> o<bteperantibus> c<ausa> s<alutis> e<terne>"74 an.
- Achaz : ‘comprehendens’ ipse est de quo vel qui ait patrem nemo novit nisi Filiuset cui Filius voluit <revelare>ao. Vel Achaz : ‘comprehendens’ signat Christum secundum quod comprehendit iustos vel ab ipsis comprehenditur.75
- Ezechias confortatus76 Christus est qui dicit apostolis : « Confidite ego vici mundum77 »ap.
- Manasses : ‘obliviosus’ ; ille est qui converso peccatori dicitaq :"Omnium iniquitatum eius non recordabor ».
- Amon : ‘fidelis’ vel nutricius et de Dominoar : « Fidelis Dominus in omnibus verbis suis » ; nutricius qui tot vocat filios ut gallina pullos suos a<d volandum>as »78.
- Iosias ubi est incensum Domini, ille est qui dicit at: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in79 conspectu <suo> ».
- Ieconias : ‘Preparatio Domini’ ipse est qui dicit discipulis au: « Vado parare vobis80 locum ». Nota quod Ieconias prior ‘Domini resurrectio’. Ieconias sequens81 ‘Domini preparatio’ dicitur : utrumque convenit Christo qui dicitav : « Ego sum resurrectio et vita ».
- Salathiel petitio mea Dominus illi convenit qui dicitaw :"Pater sancte serva eos quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos82".
- Zorobabel : magister Babilonis id est confusionis illi convenit qui mundum de errore idolatrie ad viam veritatis convertit
- Abiud83 : Pater meus iste ; illi convenit de quo Paterax : « Ipse invocabit me Pater84 ».
- Eliachim : ‘Deus resuscitans’ ; ille est qui dicitay :"Omnis qui videt Filium habet vitam eternam et ego resuscitabo eum in die novissimo85".
- Azor : ‘adiutus’ ; ille qui dicitaz :"Ecce Deus adiuva me et86 Dominus susceptor est87 anime mee".
- Sadoc ‘iustificatus’ ille est88 de quo Psalmusba : « Iustus Dominus et iustitias dilexit ».
- Achim : ‘frater meus’ iste quis alius quia ille qui homo fieri voluit vel posset habere fratres de quibus dicitbb : « Et nuntiabo nomen tuum fratribus <meis> ».
- Eliud Deus meus vel ille est vel illi convenit qui aitbc : « Deus meus ut quid dereliquisti me ».89
- Eleazar : ‘Deus meus adiutor’ ; ille est qui ex persona hominis dicitbd : « Deus meus adiutor meus» ; ille est qui ex persona hominis dicit : « Deus90  meus et susceptor91».
- Mathan : ‘donans’ vel ‘donatus’ qui et dedit dona hominibus et de quo sic Deus dilexit mundum ut unigenitum filium <suum> 92daret.
- Ioseph ‘apponens’ ; ille est qui gentes93 Iudeis apposuit.
- Maria : ‘maris stella’ que de94 tenebis huius amari et undosi mundi95 edidit lucem. R be
t Io. 16, 22.
u Cf. Mt. 11, 25 ; Lc. 10, 21.
v Cf. Mt. 25, 32.
w Hbr. 4, 12.
x Lc. 1, 78.
y Cf. Io. 12, 32.
z Mt. 12, 18.
aa Ps. 112, 4.
ab Ps. 53, 8.
ac Cf. Is. 40, 10.
ad Cf. Mt. 20, 28.
ae Ps. 44, 3.
af Ps. 23, 8.
ag Eph. 2, 14.
ah Hbr. 1, 5.
ai Cf. Ps. 113, 11 ; Ps. 134, 6.
aj Cf. Io. 1, 29.
ak Cf. Ps. 9, 9 ; Ps. 95, 13.
al Io. 3, 13.
am Ex. 15, 2.
an Cf. Hbr. 5, 9.
ao Cf. Mt. 11, 27.
ap Mc. 6, 50
aq Ez. 18, 22.
ar Ps. 144, 13.
as Cf. Dt. 32, 11.
at Ps. 140, 2.
au Io. 14, 2.
av Io. 11, 25.
aw Io. 17, 11.
ax Ps. 88, 27.
ay Io. 6, 40.
az Ps. 53, 6.
ba Ps. 10, 8.
bb Hbr. 2, 12.
bc Ps. 21, 2.
bd Ps. 17, 3.
be ¶Nota : Cette sentence propose une synthèse des étymologies des noms des ancêtres du Christ. Elle fait en partie doublon avec les gloses interlinéaires de la généalogie du chapitre 1 [par ex. infra Glossa ordinaria (Mt. 1, 16)], ce qui explique que la plupart des manuscrits de la Glose ordinaire et que la version parisienne l’aient omise. Les deux manuscrits collationnés offrent un texte assez proche avec des sauts du même au même de part et d’autre. Cas239, un peu plus riche, comporte quelques ajouts propres. [MM2022]
38 tesseredecades] scrips. tesceresce decades Cas239, tres tesserece decades Som375
39 legis significant] legum sigñ. Som375
40 in] etiam Som375
41 distinctiones] distigtiones Som375
42 etiam nominum] om. Som375
43 pretulerunt] pertulerunt Som375
44 signat] significat Cas239
45 videbit] videbis Cas239
46 super terram] om. Cas239
47 significat Cas239 ] sigñ Som375
48 terra sua] inv. Cas239
49 signat] om. Cas239
50 per prec. trans. – ad gentes] inv. Cas239
51 cuncta] coniec., ccc Cas239 Som375
52 nobis] + quinque sensuum Cas239
53 tollet] tollat Cas239
54 sign<at> Som375 ] significat Cas239
55 Confit... Pater Som375 ] Confiteor tibi Pater c. et t. Cas239
56 sign<at> Som375 ] significat Cas239
57 separabit] separavit Cas239
58 ab edis et qui] a.d. hedos a sinistris qui etiam Cas239
59 cordis] om. Som375
60 dicitur] om. Cas239
61 Esrom] Esron Som375
62 Cuius... habet] eius hunc significat Cas239
63 sagitta penetrat] sagittas penetrans Cas239
64 et Dominus... Excelsus] om. hom. Som375
65 est] om. Som375
66 serpentis] serpentinus Cas239
67 insidias] fallacias Cas239
68 illum... dicitur] om. Som375
69 est] om. Cas239
70 multis... circumsita] om. Som375
71 visu] om. Som375
72 signat... Domini] conventum signat populorum ad fidem post ascensum Christi Cas239
73 celo] om. Cas239
74 consummat... e<terne> Cas239 ] consumatus omnibus Som375
75 Achaz... comprehenditur] om. Som375
76 confortatus Dominus] confortavit Cas239
77 vici mundum] sum Som375 (Io. 16, 33)
78 nutricius qui tot... volandum] om. Som375
79 sicut incensum in] sicut incensum Cas239, in Som375
80 par. vob.] inv. Cas239
81 Ieconias sequens] secundus Som375
82 ut sint... nos] om. Som375
83 Abiud] Abiut Cas239
84 Pater] etc. Som375
85 eum... novissimo] in novissimo die Som375
86 et] om. Som375
87 est] om. Som375
88 est] om. Cas239
89 Eliud... dereliquisti me] om. Cas375
90 meus ille... Deus] om. hom. Cas239
91 et susceptor] et s. i. e.  Cas239 Som375
92 unigenitum - filium suum] inv. Som375
93 gentes] gens Cas239*
94 de] om. Som375
95 mundi] + eorum Cas239



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mt. Prothemata in Matthaeum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=55&chapitre=55_Prol.2)

Notes :