Glossa magna

Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 

An ignoratis, fratres,
scientibus enim legem loquor,
quia
lex
in homine dominatur
quanto tempore vivit.
Numérotation du verset Rm. 7,2 

Nam
que sub viro est mulier,
vivente viro, alligata est legi.
Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
Numérotation du verset Rm. 7,3 

Igitur vivente marito1,
1 marito] viro Weber
vocabitur adultera,
si fuerit cum alio viro.
Si autem mortuus fuerit vir eius,
liberata est a lege viri2,
2 viri] om. Weber
ut
non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
Numérotation du verset Rm. 7,4 

Itaque,
fratres mei et vos
mortificati
estis
legi
per corpus Christi,
ut sitis vos3 alterius
3 vos] om. Weber
qui ex mortuis resurrexit
ut fructificetis4
4 fructificetis] fructificaremus Weber
Deo.
Numérotation du verset Rm. 7,5 

Cum enim essemus
in carne,
passiones peccatorum
que per legem erant,
operabantur
in membris nostris
ut
fructificarent morti.
Numérotation du verset Rm. 7,6 

Nunc autem
soluti sumus
a lege mortis5
5 mortis] morientes Weber
in qua6 detinebamur,
6 qua] quo Weber
ita ut serviamus
in novitate spiritus
et non in vetustate
littere.
Numérotation du verset Rm. 7,7 

Quid ergo dicemus ?
Lex peccatum est ?
Absit.
Sed peccatum non cognovi nisi per legem.
Nam
concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret : non concupisces.
Numérotation du verset Rm. 7,8 

Occasione autem accepta,
peccatum
per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine lege enim
peccatum
mortuum erat.
Numérotation du verset Rm. 7,9 

Ego autem
vivebam sine lege
aliquando.
Sed cum venisset mandatum,
peccatum
revixit.
Numérotation du verset Rm. 7,10 

Ego autem
mortuus sum,
et
inventum est mihi
mandatum
quod erat ad vitam,
hoc esse
ad mortem.
Numérotation du verset Rm. 7,11 

Nam peccatum
occasione accepta per mandatum
seduxit me,
et per illud occidit.
Numérotation du verset Rm. 7,12 

Itaque lex quidem
sancta,
et mandatum
sanctum et iustum et bonum.
Numérotation du verset Rm. 7,13 

Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ?
Absit.
Sed peccatum,
ut appareat peccatum,
per bonum
operatum est mihi7 mortem,
7 mihi] post bonum Weber
ut fiat supra modum
peccans
peccatum
per mandatum.
Numérotation du verset Rm. 7,14 

Scimus enim
quia8 lex spiritualis est.
8 quia] quod Weber
Ego autem carnalis sum,
venundatus sub peccato.
Numérotation du verset Rm. 7,15 

Quod enim
operor
non intelligo.
Non enim quod volo
bonum9 hoc ago,
9 bonum] om. Weber
sed quod odio10
10 odio] odi Weber
malum11 illud
11 malum] om. Weber
facio.
Numérotation du verset Rm. 7,16 

si autem quod nolo illud facio,
consentio legi
quoniam bona est12
12 est] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 7,17 

Nunc autem iam
ego non13 operor illud,
13 ego non] inv. Weber
sed quod
habitat in me
peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,18 

scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea
bonum. Nam velle adiacet mihi,
perficere autem bonum non invenio.
Numérotation du verset Rm. 7,19 

Non enim quod volo bonum hoc facio
sed quod nolo malum hoc ago.
Numérotation du verset Rm. 7,20 

Si autem quod nolo illud facio,
iam14 non ego operor illud
14 iam] om. Weber
sed quod habitat in me peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,21 

Invenio igitur
legem
volenti mihi facere bonum,
quoniam mihi
malum adiacet.
Numérotation du verset Rm. 7,22 

Condelector enim legi Dei
secundum interiorem hominem.
Numérotation du verset Rm. 7,23 

Video autem aliam
legem
in membris meis
repugnantem legi mentis mee,
et captivum15 me
15 captivum] captivantem Weber
ducentem16
16 ducentem] om. Weber
in legem17 peccati
17 legem] lege Weber
que est in membris meis.
Numérotation du verset Rm. 7,24 

Infelix
ego homo
quis me liberabit
de corpore mortis huius ?
Numérotation du verset Rm. 7,25 

Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur
ego
ipse
mente
servio legi Dei,
carne autem legi peccati.

Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   An ignoratis, fratres etc. Hactenus egit de vi gratie, ostendens ex ea non ex lege esse salutem: nunc dicit quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori inutilitate legis. Non ergo mirentur Romani, quia Apostolus ait:   Non estis sub lege, sed sub gratia (Rm. 6). Supra enim dicebatur lex non iustificare; hic dicitur debere cessare, quia data est usque ad Christum; quasi1: Aliquis diceret: Cur dicis per Christum esse vitam, et non per legis observantiam? Respondetur: Quia iam finem habet ipsa lex, et non dat vitam, sed auget {191.1413C} peccatum. Et hoc est quod dicit sub interrogatione, et est ordo verborum talis:   An ignoratis, o   fratres, hoc scilicet ignoratis,   quia lex Moysi   in homine dominatur, ut ei obediat homo,   quanto tempore vivit, id est quamdiu statum habet ipsa lex? quod non debetis ignorare. Enim, id est quia vos scitis legem, scilicet Moysi. Erant enim Romani de Iudeis et gentibus. Et ego   loquor scientibus legem, in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur. Deinde per simile illud ostendit subdens, nam que iuro, per quam similitudinem explanat et probat quod dixerat. Sicut enim   mulier vivente viro, alligata est legi viri.   Si autem mortuus fuerit, soluta est, ita dum lex statum habet ei subiectus est homo, cum vero desinet habere statum, solvitur {191.1413D} homo.
1 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, an ignoratis? Agit de lege naturali. [AMBROSIUS] Ut enim firmet animos eorum in doctrina Evangelii, et retrahat a lege Moysi, utitur exemplo humane legis, ut per terrena suadeat celestia. Sciunt utique legem Romani, quia non sunt barbari, sed naturalem iustitiam comprehenderunt partim ex se, partim ex Grecis, sicut et Greci ex Hebreis. Et hoc est, quasi2: Ideo dico per Christum et non per legem Moysi, quia lex finem habet, quod patet per exemplum humane legis. [AMBROSIUS] An ignoratis, fratres, quia lex nature que generalis est, sed non per omnes sui partes, ab omnibus recipitur vel observatur? In homine dominatur, {191.1414A} quanto tempore vite, id est quamdiu statum habet. Mortua enim dicitur lex, cum cessat eius auctoritas. Non debetis hoc ignorare, quia vos scitis legem naturalem. Et ego loquor scientibus legem, hoc de lege naturali litteris inscripta, sive consuetudine hominum comprobata ait, sub qua erant Iudei, Greci, Latini. Hec enim lex generalis est; postea vero specialem legem proponit, per quam etiam vult probare apertius assertionem suam. Gradatim enim vult eis tradere veritatem.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,2 
marg.|  Unde subdit: Nam que sub viro est etc. Vere dum statum habet lex dominatur, sicut per hoc exemplum ostendo. Nam mulier que sub viro est, viro vivente alligata est legi viri, ut non possit discedere ab eo, sic et lex, Moysi quamdiu statum habet, debet servari. Hoc {191.1414B} ergo sequenti exemplo apertius docet Christianum a lege factorum exutum, non ab omni lege, sicut mulier liberatur a lege viri, mortuo viro, non a lege nature, nec ultra debet Christianus esse sub lege. Si enim ei lex vivit, adulter est, non prodest ei Christianum dici, et hoc ostendit positum exemplum exsequendo:   Si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri.
Numérotation du verset Rm. 7,3 
marg.|  Similiter si lex statum amittit, solvitur homo; et quia vivente viro alligata est legi viri, igitur vivente marito vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: sic qui prevaricatur lege stante peccat.   Si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri: [AMBROSIUS] ita sublata lege data remissione peccatorum hi qui iuncti sunt Evangelio per gratiam liberati sunt. Ut non sit etc. quasi {191.1414C} dicat: Ita libera est mulier, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro: sic, finita lege non prevaricatur qui ad Christum transit, dimissis figuris. Mortua enim lege non sunt adulteri qui cum Christo sunt, imo si quis servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter in utroque, nec prodest ei Christus.
Numérotation du verset Rm. 7,4 
dist. 2
prol.|
marg.|   Itaque, fratres mei. Hucusque similitudo est. Dehinc incipit rem loqui, pro qua similitudinem induxit, et infert a simili; quasi3: Quia ita est inter virum et mulierem. Itaque iuxta hanc similitudinem, fratres mei,   et vos ut nos apostoli,   mortificati estis legi, dimissis peccatis [AMBROSIUS] id est mihi debetis legi, que data est usque ad Christum; quasi4: Non modo dimisistis legem, sed etiam facti estis, ut mortui legi, id est figurativis. Ita enim hic appellatur lex. Mortificati, dico,   per corpus Christi, id est per mysterium incarnationis, vel per completionem veritatis, ad hoc estis {191.1415A} mortificati legi,   ut vos   sitis alterius, id est Christi cuius non pudeat vos esse, quia ipse est   qui ex mortuis resurrexit, cuius utique sumus   ut modo   fructificemus Deo, qui prius fructificabamus morti sub lege, et vere modo fructificamus   Deo, et non olim.
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,5 
marg.|   Cum enim essemus in carne, id est que carnis sunt operantes quod erat sub lege,   passiones peccatorum, id est concupiscentie que sunt causa peccatorum mortalium [AUGUSTINUS] id est consensus operis, sub quibus tamquam sub viro dominante agebat anima, antequam gratia veniret per fidem,   que, passiones   per legem erant, vel note vel etiam aucte, vitio faciente,   operabantur in membris nostris [AMBROSIUS] id est ducebant membra nostra ad mala opera, ita   ut fructificarent morti, id est ut facerent {191.1415B} digna eterna morte.
Numérotation du verset Rm. 7,6 
marg.|   Nunc autem cum sumus Christi, soluti sumus, remissis peccatis,   a lege, que est causa   mortis, id est peccati. Aucta est enim concupiscentia, cum lex prohiberet ubi non erat fides; et ad cumulum peccatorum prevaricationis crimen additum est, quia ubi non est lex, nec prevaricatio. [AMBROSIUS] Vel lex mortis ideo dicta est, quia peccantes interficit, et reos punit.   In qua lege detinebamur, nec umquam nisi gratia Dei solveremur. Soluti sumus, dico,   ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate littere, id est serviamus operibus novi hominis Christi, que non nostris viribus, vel lege attingimus, sed gratia Spiritus sancti, in quibus est sic immorandum, ut nihil addatur {191.1415C} de operibus legis que vetusta sunt. Vel serviamus in novitate, spiritus, id est lege fidei, que est in animo innovato, que etiam hominem facit spiritualem, et ideo recte dicitur lex spiritus. Et non in vetustate littere, id est non secundum litteram que senuit, quia cessavit. [AUGUSTINUS] Attende quod in precedenti similitudine tria sunt, scilicet vir, mulier, lex viri, et rursum in hac propter quam similitudo inducta fuit, similiter tria, anima, peccatorum lex. Hoc solum hic diversum est, quod in illa vir moritur, ut a lege viri soluta mulier nubat cui velit; hic autem non peccatum, sed ipsa anima moritur peccato. Predictis namque passionibus ipsa anima moritur que iam servit mente legi Dei, quamvis ipse passiones nondum mortue sunt, {191.1415D} quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum tamen non vincat, nec captivum ducat. Quid ergo? Hic queritur utrum ipsa lex sit mala, quia videbatur culpasse legem dicendo passiones peccatorum esse per legem, et eamdem vocando legem mortis et vetustatem littere; que verba male intellecta fomitem insanie furori Manicheorum subministrarent. Manichei enim legem Moysi dicunt non a Deo datam, et eam Evangelio contrariam esse contendunt, et quando cum eis agitur, predictis testimoniis Apostoli que non intelligunt, conantur convincere {191.1416A} Catholicos. Quod ergo sensit Apostolus posse intelligi, opponit, ut et hoc se intellexisse neget, et legem legis ipsius laude defendat, et quo sensu predicta dixerit verba, aperiat: quasi5: Quando quidem lex mortis est, et auxit vires peccati detinens a bona operatione.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,7 
dist. 3
prol.|
marg.|   Quid ergo dicemus? Dicemus quia   lex peccatum, id est docens vel faciens peccare. Vel talis pro qua donata peccavit auctor eius, quasi male rei? Absit! {191.1416B} non enim lex mala est,   sed potius bona, quia peccatum   non cognovi, nisi per legem [AMBROSIUS] id est quia peccatum fecit cognoscere, quia prius nesciebantur quedam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Non ergo adeo prius cognovi peccatum, nisi per legem per quam innotuit, vel esse peccatum quod ignorabatur, vel esse grave, vel esse puniendum. Per hoc ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati. Quare intelligitur legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur, vel extirparetur, sed tantum ut demonstraretur quod animam faceret ream, ut quia peccatum sine gratia Dei vinci non possit, ipsa reatus sollicitudine, ad percipiendam gratiam converteretur. {191.1416C} Quod autem per legem notum sit peccatum ostendit in parte.   Nam concupiscentiam; quasi6: Peccatum non cognovi nisi per legem, sicut in hoc uno patet.   Nam concupiscentiam nesciebam, vel peccatum esse, vel tam grave,   nisi lex diceret: Non concupisces. [AUGUSTINUS] Ad probandum per legem cognosci peccatum, hoc elegit Apostolus quod est generale peccatum, scilicet concupiscentia. Unde omnia mala veniunt. Bona ergo lex que dum hoc prohibet, omnia mortalia prohibet. Non est lex peccatum, sed insinuatrix peccati. Per eam factus est homo doctus, sed peius est victus, dum sine gratia Christi erat. Et nota quod ait, nesciebam, non pro se hoc dicit, sed in persona sua generalem agit causam. Sed queritur que sit ista concupiscentia. {191.1416D} [HIERONYMUS] Dicunt quidam illam esse que prohibetur in Decalogo cum dicitur:   Non concupisces rem proximi, vel   uxorem proximi (Ex. 20). Alii ergo generaliter quamlibet concupiscentiam quorumlibet prohibitorum.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,8 
marg.|   Occasione autem etc. Ecce ostensum est quod lex bona est que peccatum prohibet, et ostendit; sed tamen ex ea malum accessit, quia peccatum, id est fomes peccati, scilicet vitium concupiscentie, quod et carnalitas appellatur. [AMBROSIUS] Vel peccatum, id est diabolus qui est auctor peccati,   operatum est in me omnem concupiscentiam, id est consensus delectationis et operis. [AUGUSTINUS] {191.1417A} Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc deerat gratia liberantis; vel omnem concupiscentiam, id est omne peccatum; omnem enim dicens concupiscentiam, cuncta peccata significat. [AMBROSIUS] Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prevaricationis adhuc deerat. Sed modo omne peccatum accessit, quia etiam prevaricatio. Operatum est, dico,   occasione accepta per mandatum, id est per legem. [AUGUSTINUS] Fomes occasionem accipit per mandatum, quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita, quibus non memoratis iaceret quasi sopita [AMBROSIUS] et diabolus etiam ex mandato accepit occasionem, quia videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit iracundia adversus {191.1417B} hominem, et magis institit ut verteret legem illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus temptaret. Vel peccatum, id est diabolus vel fomes, est operatum in me omnem concupiscentiam. Non mutatur sensus horum verborum. Et hoc per mandatum operatum dico, occasione accepta, in ipsis rebus, ut visa muliere, vel auro, et huiusmodi. Attende recte dici peccatum operatum omnem concupiscentiam per mandatum, vel occasionem accepisse per mandatum. Minor enim erat concupiscentia ante legem, quando securus peccabat homo . Ibat enim post concupiscentiam, et quo trahebat, currebat, eiusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate iucundas magnam felicitatem putabat. Sed veniente {191.1417C} lege quasi opposito obice, vidit homo malum suum, voluit refrenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit se, conatus est homo de se presumens concupiscentie fluvium siccare, sed non valuit. Frenatus quidem est fluvius concupiscentie, oppositis obicibus legis, sed non siccatus; imo quia de se non de gratia homo presumpsit, aucta est concupiscentia opposita lege, et que prius eum ducebat obice nullo, obruit eum obice rupto. Per legem enim doctus, ea prevaricata peius est victus, et factus est legis prevaricator qui fuit ante nescius peccator; et ideo bene dicit omnem concupiscentiam. Omnis enim est quando transcendit legem.
Numérotation du verset Rm. 7,8b 
dist. 4
prol.|
marg.|   Sine lege enim etc. Bene dixi per mandatum,   sine lege enim, id est cum lex non erat,   peccatum, id est diabolus seu fomes peccati   mortuum erat, id est debile, quia non ita seviebat ad illusionem hominum ante legem. [AMBROSIUS AUGUSTINUS.] Patet quod non ex sua persona, sed ex persona hominis generaliter, loquitur Apostolus; et notatur hic primus {191.1418A} actus hominis ante legem, id est loquitur hic in persona hominis ante legem.   Ego autem. quasi7: Ante legem peccatum erat mortuum. Ego autem, rationalis homo,   aliquando, id est in tempore ante legem,   vivebam, ad comparationem huius mortis cum essem,   sine lege. Nota duos homines in eodem, scilicet interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem: qui est in carne, interiorem dicit assentire legi, et eius testimonio, bonam esse legem approbat; exteriorem vero dicit contra interiorem, et contra legem repugnare et captivare, et per legem maiorem potestatem peccandi habere.   Sed cum venisset. Hic notatur secundus actus sub lege, id est hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. quasi8: Sine lege vivebam, sed cum venisset {191.1418B}   mandatum legis, peccatum prius sopitum [AUGUSTINUS] id est exterior homo, scilicet fomes peccati,   revixit, id est cepit apparere et rebellare.   Ego autem interior homo   mortuus sum aucto peccato et addita prevaricatione;
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita ab illo loco, sine lege, et agit de peccato concupiscentie, et de aliis que per legem nota fuerunt, et respicit ad illud quod predixerat, scilicet peccatum non cognovi nisi per legem, quasi9 : et vere non nisi per legem. Quia sine lege peccatum mortuum est, id est ignotum latebat, non apparebat, omnino tamquam sepultum ignorabatur.
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,9 
marg.|   Ego autem vivebam sine lege aliquando , id est videbar mihi vivere, quia non terrebar morte ex peccato, quia non apparebat. quasi10: Nesciebam esse peccatum, et ideo secure vivebam, {191.1418C} quasi Deus non esset iudicaturus actus humanos . Sed cum venisset mandatum peccatum revixit, id est apparuit et innotuit mihi; nec tamen ait vixit, sed revixit, quia vixerat aliquando in paradiso, quando contra preceptum datum satis apparebat admissum; sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tamquam mortuum latebat, sequebaturque concupiscentias carnis sine cognitione, quia sine cohibitione; sed, data lege, peccatum in notitiam nati hominis revixit quod in notitiam primam facti hominis, aliquando iam vixerat.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,10 
marg.|   Ego autem mortuus sum [AUGUSTINUS] id est novi me mortuum, quia vidit se reum esse apud Deum ex his que peccabat. [AMBROSIUS] Ante enim erat sibi {191.1418D} ignotus peccator, sed modo factus est sibi manifestus prevaricator.   Et ita   inventum est alicui bene attendenti,   mandatum legis, quod erat ad vitam obedienti vel observanti, vel erat ad vitam intentione dantis, quia bonum erat, hoc idem non aliud esse, ad mortem eternam, mihi non observanti, et peccanti. Ad mortem autem non est ex sui vitio, sed ratione predicte occasionis.
Numérotation du verset Rm. 7,11 
marg.|   Nam peccatum. Quia dixerat peccatum esse ad mortem, quomodo hoc sit determinat. quasi11: Quomodo mihi est mandatum ad mortem? [AMBROSIUS] Ecce, quia per illud seductus sum falsa dulcedine, diabolo vel fomite. {191.1419A} Et hoc est,   nam peccatum, id est carnalitas vel diabolus [AUGUSTINUS]   fefellit me vel   seduxit, id est a bono ad malum traxit me.   Occasione accepta per mandatum. Quia quod concupiscitur, dulcius fit dum vetatur, et sic peccatum fallit per mandatum. Ex prohibitione namque ubi caritas deficit, desiderium mali crescit, quo aucto dulcius fit quod prohibetur, et ita peccatum fallit falsa dulcedine. Fallax enim est dulcedo quam plures atque maiores penarum amaritudines sequuntur, et non solum seduxit per mandatum, sed etiam   per illud, mandatum   occidit, quia etiam prevaricationis accessit reatus . Gladio ergo quem portabas te inimicus occidit, armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Mandato enim tamquam gladio armatus {191.1419B} eras, ut inimicum occideres, quod non vales, si de te presumis. Esto ergo humilis, non de te presumas, et poteris vincere. Vide ergo parvum David contra magnum Goliam, sed in Dei nomine presumentem non in viribus suis:   Tu venis, inquit,   ad me cum clypeo et lancea, ego in nomine Domini omnipotentis, sic omnino, et non aliter prosternitur inimicus.
11 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita lege: Dico quod peccatum me seduxit, et per illud, id est per hoc quod seduxit, occidit me, id est ad eternam damnationem perduxit.
Numérotation du verset Rm. 7,12 
dist. 5
prol.|
marg.|   Itaque lex quidem sancta, et mandatum etc. [AUGUSTINUS] Supra legem peccatum esse negavit, defendens eam a crimine, hic eamdem sui laude defendit. Aliud est a crimine obiecto defendere, aliud debito preconio predicare. Crimen obiectum fuit, ubi dictum est,   lex peccatum est. 34 Defensio subsecuta est cum ait: Absit! Uno verbo defensa est veritas, quia magna est defendentis auctoritas. [AMBROSIUS] Hic autem uberrima laude legem commendat, ne quid suspicionis adverse remaneret in lege. quasi12: Quia lex est ad vitam, et bona iubet et mala prohibet, et fecit peccatum {191.1419D} agnoscere.   Itaque lex quidem est   sancta, id est sane docens,   et mandatum, id est quod per eam precipitur, est   sanctum in se,   et iustum, id est iustificans peccatorem,   et bonum, id est utile vitam acquirens.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,13 
marg.|  Quid ergo! Hic queritur utrum lex, et si sit bona, sit tamen efficiendo damnosa. Quod ex predictis videbatur posse colligi. Dixerat enim mandatum esse ad mortem, et item dixerat esse bonum. Unde minus intelligentibus videri potest bonum effecisse mortem. Quod sibi opponens removet, et quo intellectu dixerat mandatum esse ad mortem, exponit contra quosdam impios qui dicebant Vetus {191.1420A} Testamentum esse a principe tenebrarum, Novum autem a Domino. quasi13: Constat legem esse bonam, et cum constet modo quod bona est lex, et tamen ex ea mihi est mors, ut supradictum est; ergo quod bonum est mihi factum est mors, id est datur hoc bonum mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis: Absit! Non enim est ex ipsa lege mors, sed ex vitio hominis, quia non lex, sed fomes est efficiens causa mortis, qui bonam rem vertit in malum . Sicut enim medicina non est causa mortis, si ostendat venena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem suam, vel aliorum; sic lox que venena peccatorum demonstrat, et hominem libertate sua abutentem quasi freno cohibet, et composito gressu incedere docet, non efficiens causa {191.1420B} peccati est, sed potius vitium hominis, id est fomes, et hoc est quod subdit,   sed peccatum, id est fomes peccati,   operatum est mihi mortem, id est peccatum actuale, quod est causa mortis. Operatum est dico,   per bonum, id est per legem, non quia et ipsa sit efficiens causa, sed quia ex ea accepit occasionem, sicut predictum est, operatum est dico, ita,   ut appareat peccatum, id est efficiens causa peccati, quod tunc apparet, quando rationem trahit ad consensum, et ad operandum.
13 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Peccatum, id est fomes peccati, operatum est mortem, id est peccatum et hoc per bonum, id est per legem, non utique efficientem peccatum, sed potius demonstrantem et prohibentem illud, ita ut per eam appareat peccatum, non dico ut sit per eam, sed appareat, {191.1420C} quia etiam erat quando non apparebat, sicut supradictum est, concupiscentiam nesciebam esse peccatum,   nisi lex diceret: Non concupisces. Non dixit, non habebam. Bonum ergo est lex que sanctitate sua et iustitia, malum esse concupiscentiam quam nesciebam ostendit. Non igitur imputo legi Dei, sed vitio meo peccatum, bona est enim lex, sed sine gratia tantum ostendit peccatum, non intulit. Ergo lex semper bona est, sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia. Multa enim sunt bona que tamen quibusdam vitio ipsorum sunt noxia, sicut sol sanos quidem oculos mulcet, dolentibus auget dolorem. Similiter ergo lex prodest habentibus gratiam, que est mentium sanitas. Inanibus {191.1420D} obest non suo, sed illorum vitio. Dico operatum est mihi mortem, in tantum,   ut peccatum, id est fomes peccati,   fiat peccans, id est peccare faciens,   supra modum [AMBROSIUS] id est plusquam ante, non mediocriter, quia etiam prevaricatio accessit. Fiat peccans dico, et hoc [AUGUSTINUS]   per mandatum, sine quo non tantum ardebat fomes, et per quod accrevit prevaricatio. Concupiscentia enim carnis que radix est malorum per mandatum magis prevaluit non defecit. Lex enim concupiscentiam non extinxit. Ubi enim non est gratia liberatoris, auget peccati desiderium, prohibitio peccatorum . Ideo ergo {191.1421A} dixit, per mandatum, quia prevaricatio addita est cum peccandi libidine. Et ideo dixit, supramodum, quia per legem non defecit, sed magis solutis cupiditatibus crevit. [AMBROSIUS] Vel per peccatum hic intelligitur diabolus; quia per bonum Dei incensus est iracundia contra hominem, et contraria atque illicita illi suasit, quia ei vidit a Domino provideri, in quo apparet peccatum, id est inimicus. Et hoc est peccatum, id est diabolus, operatum est mihi mortem, incensus per bonum, id est per legem, ita ut appareat, peccatum, id est inimicus, dum videns homini provideri per legem illicita suasit, ut pro vita ex lege ei mors proveniret. Operatum est dico in tantum, ut peccatum fiat peccans, id est peccare faciens. Supramodum, id est plusquam ante, et hoc, {191.1421B} per mandatum, quo dato magis institit, ut hominem gravioribus penis subiiceret. Per legem enim accepit occasionem operari homini mortem.
Numérotation du verset Rm. 7,14 
dist. 6
prol.|
marg.|   Scimus enim etc. quasi14: Vere   lex non est malum, sed est bonum, enim, id est   quia scimus quod   spiritualis est, id est spiritum hominis alens, dum de spiritualibus instruit, vel spiritualis, id est a Spiritu sancto data. [AMBROSIUS] Attende quod lex Moysi et iusta dicitur et spiritualis. Lex autem Evangelii dicitur lex spiritus! Malis enim, id est quantum ad malos quos punit lex Moysi iusta esse {191.1421C} dicitur, bonis vero spiritualis est, quia peccatum prohibet, et visibilia coli. Lex ergo Moysi spiritualis dicitur, quia in ea sunt que Dei sunt, et quia spiritualiter intelligenda est. [AUGUSTINUS] Lex autem spiritus dicitur lex Evangelii, quia ibi Deus ipse est. Ibi ergo sunt verba, hic res est.   Ego autem, hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa. Hic dicit quod non refundi debet in principalem naturam, id est rationem, secundum illud quod a Deo habet, et ita non in Creatorem, sed in homines qui ex se vitiati sunt, ut pravis moribus resistere nequeant. quasi15:   Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est impotens anime vitio resistere diabolo, quod vitium per concupiscentiam genitus ex carne contraxi. Et unde hoc sit, subdit: {191.1421D}   Ego, dico,   venumdatus in primo parente ita ut sim,   sub peccato. [AUGUSTINUS] quasi16: Ecce unde infirmus sum, scilicet ex culpa primi hominis qui pro delectatione cibi vetiti se et omnes alios vendidit. Adam enim vendidit se prior, ac per hoc omne semen eius subiectum peccato, ut potestate sui uti non possit circa obedientiam legis. Ade quippe prevaricatione atque, ut ita dicam, damnosa negotiatione fraudulentaque comestione venditi sumus. Omnem enim prolem suam serpentis persuasione seductus, illiciti cibi perceptione perpetue servituti addixit. Soletque hic mos inter vendentes ementesque servari, ut is qui se cupit alieno domino {191.1422A} mancipari aliquid pretii pro iactura proprie libertatis et additione perpetue servitutis, a suo consequatur emptore, quod etiam inter Adam et serpentem manifestum est intercessisse. Ille enim pretium libertatis noxie, et mortiferi pomi a serpente accipiens, a naturali libertate discessit. Maluit enim se perpetue eius servituti dedere, a quo vetiti pomi letale pretium acceperat, quam deinceps conditione precepti constringi, et ita non immerito omnem posteritatis progeniem eius subdidit famulatui, cuius effectus est servus. Vendere nos potuit, sed redimere non valuit. Vendidit nos consensu peccati, redimimur iustitia fidei. Sanguis enim innocens datus est pro nobis ut redimeremur. In venditore ergo erubescat superbia, in redemptore glorietur {191.1422B} gratia. Vendidit se homo per liberum arbitrium, sub dominante iniquitate, et accepit pro pretio exiguam de arbore vite voluptatem. Creatus est ergo primus homo rectus sine culpa, sine vitio, sed ipse non rectum fecit se, quia deseruit imperatorem, et divertit ad desertorem, cadensque a manu figuli vas fractum est, quod Deus permisit, ut miseria sua probaret, quia sine Deo nihil potest. Se ergo et alios vendidit, voluntaria concupiscentia ut sub peccato, id est servi peccati sint. Quia enim continere cum posset noluit, inflictum est ei non posse cum velit. Per malum velle perdidit bonum posse, et factus captivus dicit, venumdatus sum sub peccato. [AMBROSIUS] Vel unusquisque vendidit se consuetudine proprie voluntatis.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,15 
dist. 7
prol.|
marg.|   Quod enim operor etc. Probat quod servus est peccati, et loquitur in persona hominis sub lege. quasi17: Vere sub peccato sum, id est ut servus peccati sum [AMBROSIUS] quia   quod operor secundum exteriorem hominem dimittendo bona vel faciendo mala,   intelligo, secundum interiorem hominem   non esse operandum, quia aliud videt se {191.1422D} per legem scire, et aliud agere. [Haimo] Nota quia personam duorum hominum assumit hic Apostolus interioris, id est mentis, et exterioris, id est carnis, vel carnalitatis.   Non enim etc. quasi18: Vere operor quod non intelligo, quia et dimitto bonum quod volo, et facio malum quod nolo. Et est probatio a partibus et ab effectu. Dimittere enim bonum, et facere malum, sunt partes operari malum. Dicitur enim larga acceptione et consueta locutione etiam ille operari malum qui dimittit bonum. Volo autem et nolo sunt effectus   intelligo. Ex eo enim quod quisque intelligit aliquid esse bonum et aliud malum, vult illud {191.1423A} et non illud. [AMBROSIUS] Et hoc est,   non enim hoc ago, id est   bonum secundum exteriorem hominem,   quod bonum ego interior,   volo, id est approbo. Subiectus enim peccato facit quod non vult, qua naturaliter quidem vult bonum, sed voluntas hec caret effectu, nisi gratia Dei addiderit velle suum ad amandum bonum quod ad effectum potest perduci. Est enim triplex velle, scilicet velle nature, velle gratie, velle vitii. 35 Velle nature per se impotens est, nec palmam meretur, et vincitur atque trahitur a velle vitii, nisi velle gratie subveniat, quod velle vitii fugat, et velle nature liberat. Ideo iste non redemptus gratia carens ait:   Non ago hoc quod volo, sed facio illud quod odio, id est malum.
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,16 
marg.|   Si autem etc. Supra ostendit carnalem esse servum peccati, ex quo est malum. {191.1423B} [AMBROSIUS] Hic alterum ostendit, id est bonam naturam a Deo creatam que consentit legi, et malum naturaliter non facit, quod prohibet lex, et ita probat legem esse bonam, quia nature sue dicit esse quod mandat lex, dum invitus facit quod vetat lex. quasi19: Non ago quod volo, et ago quod nolo.   Si autem hoc, id est si   quod nolo dimittere, tamen dimitto lege illud precipiente, et quod nolo facere,   illud tamen   facio, lege illud prohibente, tunc ego, secundum interiorem hominem   consentio legi, id est idem volo quod lex, que quod nolo prohibet, et quod volo precipit, dico consentio legi, et testis sum   quoniam bona est.
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,17 
marg.|   Nunc autem, quia consentit legi nolens quod prohibet, declarat aliud esse cuius impulsu hoc agit, id est peccatum. Quasi {191.1423C} dicat: Dixi facio malum, sed non ego interior facio. Quod nunc patet, quia nolo illud, et consentio legi. Et hoc est:   Nunc autem, ego interior,   iam scilicet sub lege, ante tempus gratie,   non operor illud [AUGUSTINUS] sed peccatum, id est lex carnis, ad quam diabolus ut ad suam legem accedit,   quod habitat, id est semper est   in me, id est   in carne mea. Vel in me, id est contra salutem meam . Cavendum est ne quis arbitretur his verbis auferri a nobis liberum arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub lege positus ante gratiam. Tunc enim homo peccati convincitur, dum viribus suis iuste vivere conatur sine adiutorio liberantis gratie, que liberum arbitrium liberat, ut liberatori {191.1423D} credat, atque ita non peccet contra legem.
Numérotation du verset Rm. 7,18 
marg.|   Scio enim , quasi20: Per hoc patet quod peccatum habitat in carne.   Enim, id est quia   bonum non habitat in me, et hoc est in carne mea, scilicet sensuali homine. [AMBROSIUS] Et hoc scio, quia non habitat etc. Quomodo habitat in carne peccatum cum non sit substantia, sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens Deum sententie date in Adam, cuius consortio anima maculatur peccato. [AUGUSTINUS] Per id ergo quod facti causa manet, in hac habitare dicitur peccatum in carne, hec est {191.1424A} lex carnis, ad quam diabolus accedit [AMBROSIUS] ut hominem malis suggestionibus decipiat, ne faciat homo quod lex precipit.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,18b 
dist. 8
prol.|
marg.|   Nam velle. quasi21: Vere non habitat in me bonum, quia nec bonum velle, nec bonum perficere; bonum velle, non,   nam velle bonum   adiacet mihi, id est iuxta carnem iacet, et quiescit, impotens per se surgere ad bene operandum. Iuxta carnem ergo iacet velle, quia naturale est, quodammodo velle {191.1424B} bonum per rationem, sed tale est hoc velle quod semper vi carnis superatur. Velle autem Dei carnem superat. [AMBROSIUS] Attende quia bona sunt que iubet lex, adeo ut naturaliter amet homo, et facere velit, sed deest virtus perficiendi, unde subdit: Perficere autem bonum prorsus non invenio, quia sic pressus est dominatione peccati, ut non possit ire quo vult, nec valeat vel audeat contradicere, quia potestatis eius alter est Dominus. Ergo etsi velit, non tamen potest perficere bonum, quia ex Deo tantum est, cuius gratia adhuc caret.
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,19 
marg.|   Non enim, quasi22: Dico quod   bonum perficere non   invenio, quod in parte de qua minus videretur ostendo, quia nec etiam illud bonum quod volo invenio,   sed e contrario   malum, quia etiam illud   quod nolo, et hoc {191.1424C} est: Non enim   ago hoc bonum quod volo, sed e contrario,   facio hoc malum quod nolo.
22 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita continua: Non invenio bonum, nec mirum, quia non est ibi et vere non. Non enim quod volo etc. Hoc ideo dicit quia multi stulti sunt qui non inveniunt bonum in aliqua re quod tamen ibi est.
Numérotation du verset Rm. 7,20 
marg.|   Si autem quod nolo etc. Concludit superiorem sententiam, quod scilicet non operatur malum. quasi23: ego non facio quod volo, et facio quod nolo.   Si autem facio illud quod nolo, scilicet dimittere bonum, et facere malum, ergo   ego non operor illud, id est malum ex quo prior questio concluditur, scilicet quod consentit legi Dei. Ego non operor,   sed quod inhabitat in me peccatum, id est fomes peccati, vel carnalis {191.1424D} concupiscentia unde omnia oriuntur peccata, (omne enim peccatum mortale concupiscendo committitur) qua iste ad peccatum trahitur, pressus enim peccato non suam, sed illius voluntatem perficit. [AMBROSIUS] Sed numquid quia invitum hominem dicit peccare, immunis debet videri a crimine? non utique. Ipsius enim vitio et desiderio hec cepta sunt, quia enim mancipavit se per assensum peccato, iure dominatur illius. Hoc ideo dicit, ut notet de quantis malis Deus hominem eruit, et que exitia ex Adam traxit, cui nec lex subvenire potuit. Per hec ergo beneficia Christi demonstrat qui de tantis liberat.
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,21 
dist. 9
prol.|
marg.|   Invenio igitur. [AMBROSIUS] Dixerat legem esse bonam, et naturam esse bonam, que idem vult, et eidem consentit. Hic adiungit   legem bone nature adiutricem, et tamen exterior homo, id est fomes peccati qui est ex carne, illa duo iuncta vincit, ut homo per neutrum se posse evadere videns, obnoxius sit gratie. quasi24: Quia ego non operor malum, imo nolo. Igitur invenio legem esse bonam, id est utilem et adiutricem,   mihi, id est rationi, dum {191.1425B} docet quid bonum vel quid malum sit, mihi dico   volenti facere bonum. quasi25: Ex eo probo legem esse bonam, quia nolo facere quod ipsa iubet,   quoniam mihi etc. quasi26: Bene dico volenti tantum, quia perficere bonum non possum, ideo quoniam, id est quia   malum adiacet, id est prope est insidians, mihi, rationi. In carne enim est quasi ad ianuam anime, et ideo cogit aliud facere, quam vult homo et lex.
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
26 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,22 
marg.|   Condelector enim etc. quasi27: Vere lex est bonum rationi, quia condelector   legi Dei, volens quod ipsa iubet, et gaudens iuvari ab ea. Condelector, dico,   secundum interiorem hominem. Interior homo animus est, quem dicit oblectari his que a lege traduntur, quia in anima non {191.1425C} habitat peccatum, sed in carne, id est causa peccati non est ex anima, sed ex carne, quia caro est ex origine carnis peccatricis, et per traducem omnis caro fit peccati, quia enim caro ex Adam traducitur, peccatum in se habet, id est causam peccati; si anima traduceretur, et ipsa haberet, quia anima Ade peccavit; si vero peccatum in se haberet homo, non se cognosceret; nunc autem cognoscit se, et condelectatur legi Dei.
27 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,23 
marg.|   Video autem. quasi28: Dico condelector legi Dei. Sed   video aliam legem, scilicet fomitem peccati, qui regnat,   in membris meis, ut in oculo ad concupiscendum, in manu ad operandum, et huiusmodi,   repugnantem legi mentis mee, id est legi et rationi mee coniunctis in unum. Fomes autem qui est ex carne, et repugnat {191.1425D} menti, recte dicitur lex, quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Supra te est Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiori. Dico repugnantem,   et, etiam   captivantem me, vel captivum ducentem me, per consensum et operationem, quia consuetudine peccandi dominatur, captivantem dico, vel ducentem   in legem peccati, id est in peccatum quod dicitur lex, quia dominatur.   Que lex, ut predictum est,   est in membris meis, id est ex carne. Quanto autem vicinior, tanto est periculosior . Hec est lex mala, qua quisque {191.1426A} carnali consuetudine implicatus astringitur; hanc repugnare ait legi mentis sue, et se captivare. Unde intelligitur ille homo describi qui non est sub gratia. Et quia captivat me, ergo
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,24 
dist. 10
prol.|
marg.|   Infelix ego homo sum [AMBROSIUS] quia natus est sub peccato, hostem secum habens peccatum, per quod aditum ad illum habet Satanas. Gradus enim fabricavit Adam per quos ad filios eius exspoliator ascendat, nisi clementissimus Dominus protegat. Propter quod subdit: Et   quis me liberabit. quasi29: Infelix sum, et cum per me non possum liberari. {191.1426B} Quis me liberabit   de corpore mortis huius? id est de dominio carnis in qua mors est. Non potest facere hoc nisi magnus aliquis. Sed ecce quis me liberabit? non lex Moysi, non proprie vires liberi arbitrii.
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 7,25 
marg.|  Sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, quem vera misericordia dedit nobis, ut per eum peccatorum remissione percepta, homo relevetur, ut de cetero possit resipiscere presso peccato. Potest enim homo exoneratus malis resistere adversario, potestate recepta contra illum dum iuvatur a Deo. Et attende quod hic inducit quartam legem fidei, potiorem lege Moysi, quam et gratiam vocat. Quatuor enim leges in hac serie memorantur, scilicet lex nature, lex membrorum, {191.1426C} que pro una cum lege peccati accipitur, lex Moysi, quarta lex fidei. Et notatur hic tertius actus, id est status hominis, in lege spiritus. 36 Loquitur enim hic Apostolus in persona hominis, sub gratia degentis.   Igitur ego ipse etc. Quia dixit se gratia esse liberatum, ne quis torpeat securus quasi peccatum non ultra noceat; determinat quomodo facta sit liberatio, scilicet si in gratia manserit. Alioquin peccatum quidem iterum occupat. quasi30: Quia liberat gratia [AMBROSIUS] igitur ego, id est rationalis et interior homo, licet habens fomitem peccati ut prius, tamen   servio, id est potens sum servire   legi Dei; et hoc mente, id est voluntate. Iam enim liber animus et in consuetudinem bonam revocatus gratia adiuvante, malas {191.1426D} suggestiones potest spernere, et contraria superare.   Carne autem. quasi31: Mente servio legi Dei, carne autem servio   legi peccati, et ideo non remissius agendum, sed cavendum est ne regnet. Aliter etiam potest legi ab illo loco:   Ego autem carnalis sum, loquitur enim Apostolus in persona sua, vel alicuius iusti sub gratia constituti. Dicit autem AUGUSTINUS, aliquando sibi visum fuisse in hoc Apostoli sermone describi hominem sub lege, ut ante dictum est, sed ut ait non est nisi homo gratie qui hic loquitur, qui condelectatur legi Dei, et consentit: qui non operatur malum, nec vult, et qui ignorat, id est non approbat, et cui nihil damnationis {191.1427A} nunc est sicut in sequenti ostenditur, et tamen adhuc se esse carnalem, dicit his verbis:   Ego autem carnalis sum. quasi32: Lex est spiritualis, ego autem carnalis sum . Hec non indecenter etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quamdiu hic vivit, propter carnis motus quos sentit, et hoc etiam benedicit omnis sanctus. Idem ergo spiritualis est idemque carnalis; spiritualis, quia secundum spiritum vivit; carnalis, quia carnis concupiscentias sentit. Sed non totus carnalis, quia concupiscentiis non consentit. Ex parte igitur mortali carnalis est, ex parte spirituali spiritualis . Ex parte meliori, spiritualis, ex parte inferiori carnalis est. Et quia hoc ex peccato primi hominis accessit, subdit: Ego, dico, venumdatus sub peccato, {191.1427B} id est pretio male voluptatis Ade, subiectus peccato, id est concupiscentie. Hoc enim peccati nomine appellat. Unde oriuntur omnia peccata, id est carnali concupiscentia . Quidquid enim peccatorum est in dictis, in factis, in cogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia, que a peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum.
30 Quasi] + dicat PL
31 Quasi] + dicat PL
32 Quasi] + dicat PL
marg.|  A peccato ergo est, id est a fomite, et peccatum nisi refrenetur, generat. Quod enim determinat qualiter se carnalem dixerat, quia non operatur quod approbat, et hoc est, vere sub peccato sum. Quod enim operor, non intelligo ,   vel ignoro ; alia littera, id est non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio. Aliter enim videretur {191.1427C} contrarium esse illi sententie qua dixit,   peccatum ut appareat peccatum per mandatum. Quomodo enim apparet si ignoratur? Sed ignoro, sic dictum est, hoc loco, ut intelligatur, non approbo. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus:   Non novi vos (Mt. 7). Non enim eum aliquid latet. Sed quia peccata non inveniuntur in regulis preceptorum quas habet veritas, ideo ipsa Veritas dicit,   non novi; et Apostolus dicit,   ignoro, et vere   non approbo. Non enim ago hoc bonum quod volo, scilicet non concupiscere; sed potius facio illud malum quod odi, id est concupisco ex carne; et si non assensum prebeo ex ratione, adhuc confligo, nondum vici. Magnum est mihi certamen, {191.1427D} quia et si concupiscentie non consentio, tamen adhuc concupisco, et quod nolo facio. Facio ergo quod nolo, facio quod odio. Quid odio? concupiscere. [AUGUSTINUS] Non enim est intelligendum quod Apostolus vellet esse castus, et esset adulter, vel misericors et esset crudelis, et alia huiusmodi; sed audiens legem dicentem, non concupiscas, vitium agnovit, et odit; bellum habuit, quia volebat non concupiscere, et concupiscebat. Ideo dicit, quod nolo facio, id est concupisco. Non quod post concupiscentiam eat Apostolus, et eum {191.1428A} ad mala trahat. Luctabatur, non subiugabatur.
marg.|  De se hec tibi proponit, ne de hoc desperes vite. Constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset Apostolus, cum videres concupiscentiam moveri in membris tuis, desperares, et diceres: Si ad Deum pertinerem, non sic moverer. Vide autem Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem . Si autem etc. quasi33: Odio quod facio,   si autem quod nolo, ex mente,   illud facio ex carne, id est nolo illud quod facio, scilicet concupiscere, ergo   consentio legi, id est legem laudat voluntas mea, que non consentit concupiscentie carnis, quod lex prohibet que dicit,   non concupisces, quia quod nolo consentio legi, non quia illud ago. Quod enim lex odit, {191.1428B} ago, id est non approbat, dum consentire prohibet, cui in hoc consentio; et quia concupiscentie resisto, averto mentem, nego arma, teneo membra. Et tamen fit in me quod nolo, quod non vult et lex. Volo idem cum lege, quia quod non vult nolo, et tamen facio, sed ei non consentio, imo legi et testis sum quia bona est, quoniam idem volo quod lex. Dicit enim lex,   non concupisces, et ego nolo concupiscere; si vellem concupiscere, legi non consentire. Nunc autem quod non vult nolo, et quod vult volo, et quod iubet facio, quia concupiscentie non consentio. [AUGUSTINUS] Fervet ergo pugna non concupiscere. Namque omnino perfecti est; post concupiscentias vero non ire luctantis est, et {191.1428C} laborantis. Attende quomodo dicat AUGUSTINUS hic legem nolle quod nolebat Apostolus. Illud enim quod Apostolus nolebat, et tamen faciebat, concupiscentia est, que est in primo motu que est veniale peccatum. Si ergo lex dicitur illam nolle, id est prohibere, tunc prohibet veniale peccatum, et iubet aliquid quod omnino fieri non potest. Preterea contrarium videtur ei, quod alibi legitur ubi dicitur prohiberi quod non potestatis nostre est. Illud vero permitti quod vitare non possumus super illum locum: « Irascimini et nolite peccare »a. Ad quod dicimus legem omnem illicitam concupiscentiam nolle. Sed aliter dicitur nolle concupiscentiam que est in primo motu, aliter concupiscentiam delectationis et consensus. Illam quippe non vult, id est reprobat, {191.1428D} detestatur, peccatum esse ostendit. Hanc vero non modo ostendit esse punctum, verum etiam prohibet, ut intelligatur quod dictum est,   non concupisces, id est concupiscentiam carnis, omnino peccatum esse scito, et quantum vales caveto . Nunc autem dico facio quod nolo, nunc autem, ego interior homo, iam redemptus iam accepta gratia Christi, qui fui ante sub peccato venumdatus,   non operor illud. Libera est enim mens, sed caro captiva. Unde subdit   sed peccatum [AUGUSTINUS] id est fomes peccati,   qui habitat in me, hoc est in carne mea; etsi {191.1429A} hoc habitet, vivit tamen iste sanctus ex fide non consentiendo ei. Sunt enim desideria mala, sed si non regnant, ipse non facit. Faceret autem si consentiret. Motus enim malorum desideriorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata . Multum vero fallitur homo, qui consentiens concupiscentie carnis sue, et quod illa desiderat decernens facere, et statuens putat sibi adhuc esse dicendum, non ego operor illud, etiamsi oderit quia consentit, simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit, et ipse facit quia facere statuit. Si vero etiam illud addat, ut quod facere statuit in corde, opere compleat et dicat. Non ego operor illud, sed quod habitat in {191.1429B} me peccatum, ideo quia cum decernit et facit, displicet sibi tantum errat, ut nec seipsum agnoscat, quando cum ex toto ipse sit, et corde statuente, et corpore implente adhuc seipsum esse non putat. Qui ergo dicit, non ego operor illud, si tantummodo concupiscit, verum dicit, non cordis consensione decernit, aut etiam ministerio corporis perficit . Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo, non cum operamur: ideo et nos agere dicimur, quoniam non est nature vigor aliene, sed languor nostre nature qui eum operatur a quo in futuro liberabimur, quia vero non sumus hic sine peccato, ideo habemus desideria peccati, sed iam nos ea non operamur, non eis obediendo, sed quod in nobis habitat peccatum eadem commovendo. Et magnum {191.1429C} est hoc, quod cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant corporis membra, non tamen regnat peccatum, id est carnis concupiscentia.
a Ps. 4, 5.
33 Quasi] + dicat PL
marg.|   Scio enim. quasi34: Bene dixi peccatum in me habitare,   scio enim quod non habitet in me, hoc est in carne mea, bonum . Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit; sed iam vitiata vel vitiosa non erit . Hic enim est concupiscentie vitium, quod mens quoque sed ex carne contrahit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed ex voluntatis arbitrio primorum hominum venienti vitio, est sauciata.   Nam velle, vere bonum non habitat in carne.   Nam velle bonum adiacet mihi, id est in me est:   Perficere {191.1429D}   autem bonum non invenio, hoc est in me non est . Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit; rebellat enim concupiscentie, et non consentit. Delectat enim uxor aliena, et non annuit; mentem avertit, in secretarium mentis intrat, videt foris strepentem concupiscentiam et intus mundat conscientiam mali . Agit ergo bonum, quia concupiscentie non consentit, sed non perficit bonum, scilicet ut omnino non concupiscat, sic et {191.1430A} hostis eius scilicet concupiscentia agit malum, quia movet malum desiderium, et non perficit malum, quia non pertrahit ad malum, et in isto bello est tota vita sanctorum.   Non enim etc. quasi35: Vere non perficio bonum.   Non enim ago hoc bonum quod volo [AUGUSTINUS] id est non concupiscere;   sed facio hoc malum quod nolo, id est concupisco.   Si autem quod nolo illud facio, non ego interior   operor illud, sed peccatum, id est fomes peccati,   quod habitat in me, quia non mente consentio, sed carne concupisco; et quia ego non operor,   igitur invenio legem esse bonam, quia ostendit malum   mihi, id est rationi,   volenti facere bonum: volenti dico tantum, quia, id est   quia malum adiacet mihi, id est vitium concupiscentie inest mihi. Et vere {191.1430B} volo bonum,   condelector 37   enim legi Dei, et hoc   secundum interiorem hominem, id est intus in mente que sepe vel interior, vel superior homo dicitur, ex eo quod intus et desuper a Spiritu sancto fecundata superioribus intendit . Ecce partim libertas reddita est, scilicet secundum mentem.
34 Quasi] + dicat PL
35 Quasi] + dicat PL
marg.|  His atque huiusmodi consideratis in ista Scripture apostolice circumstantia recte intelligitur Apostolus, non se solum in sua persona, verum etiam alios sub gratia constitutos significasse. Utrum enim ex propria persona Apostoli, an ex universalis hominis persona sub gratia positi, hoc melius accipiatur, non omnino perspicuum est. Video autem etc. quasi36:   Condelector legi, video autem aliam legem in {191.1430C}   membris meis . Ecce partim restat infirmitas. Lex que in membris est repugnans menti, vitium carnis est quod ex pena peccati, et ex traduce mortis provenit, sed lex ista que est in membris, remissa est regeneratione spirituali, et manet in carne mortali: remissa est, quia reatus solutus est sacramento quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra que dimicant fideles.   Repugnantem legi mentis mee, id est legi et rationi coniunctis;   et captivantem me, ex carne, non mente   in legem peccati, id est in motum concupiscentie . Ipsa enim concupiscentia est lex peccati. Lex autem membrorum, vel carnis est morbidus quidam affectus, vel languor qui commovet illicitum desiderium, id est carnalem concupiscentiam, {191.1430D} quam legem peccati vocat, que hoc carnale nostrum captivum tenet . Lex ergo carnis me captivat sub ipsa lege peccati, id est sub concupiscentia sua. Captivum autem me ducit non ex mente, sed ex carne; non ex toto, sed ex parte, quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo convenienter accipitur, qui dicit se captivum duci ex carne. Mens enim non consentit peccato titillanti, suggerenti, blandienti, quia habet {191.1431A} interius alias delectationes, delectationibus carnis nulla ex parte conferendas. Mors ergo contendit, sed mens non consentit; et est in me, quiddam mortuum, et quiddam vivum . Vel lex peccati accipitur consensus et operatio peccati. Lex vero carnis vel membrorum, primus motus concupiscentie et hoc est,   video legem aliam, scilicet concupiscentie motum, in membris meis, ut in oculo ad concupiscendum, sic et in aliis,   repugnantem legi mentis mee. Hoc non mutatur .   Et captivantem, id est captivare me conantem,   in lege peccati, ad consentiendum mente, implendumque opere peccatum. Vel potius eadem est lex membrorum, et lex peccati, scilicet carnalis concupiscentia, ut sit sensus,   captivantem me in lege peccati, hoc est sub {191.1431B} lege ipsa .   Qui est in membris meis. Captivat autem me, ut predictum est, ex carne, non ex mente. Quid mihi sperandum? Exspectanda est liberatio in Christo . Nam ego, spiritualis homo, quia carnalis,   infelix sum, non in mente, sed in carne etc.   quis me liberabit de corpore mortis huius, id est de congregatione imminentium malorum, scilicet de motibus concupiscentie quibus nostrum corpus percutitur, in quo habitat peccatum? Vel   de corpore mortis huius, id est de corpore isto, secundum quod mortale est. [AUGUSTINUS] Non enim sic liberabitur, ut hoc corpus non habeat. Habebit enim hoc corpus, sed non iam mortis huius. Ipsum erit, et non ipsum erit: ipsum erit, quia ipsa creatio erit; non ipsum erit, quia mortale non erit. Liberabitur {191.1431C} autem tunc, cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia remanebit. Sed a quo liberabitur id? per quem?   Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Sicut enim per unum hominem mors fuit, ita et per unum hominem erit resurrectio mortuorum. Sed modo interim quid erit? pugna, lucta. Unde subdit:   Igitur ego ipse etc. . quasi37: Mente condelector legi, et carne captivus ducor.   Igitur ego ipse, id est unus et idem prorsus, mente et carne servio, sed   mente servio, legi Dei, non consentiendo peccato,   carne autem servio   legi peccati, concupiscendo. Ergo ego ipse servio in carne; ego ipse servio in mente . Non enim duo sumus inter nos contrariis de diversis principiis venientes, sed ego ipse mente servio {191.1431D} legi Dei. Carne autem servio legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti. Non enim alius in carne, et alius in mente, quia ego in mente, et ego in carne, et magis sum in mente quam in carne . Non enim sunt due nature contrarie, ut Manichei mentiuntur, sed ex utroque unus homo, quia unus est Deus a quo factus est homo. Mente igitur non consentio, carne concupisco. Semper itaque pugna est in corpore mortis huius, quia ipsa concupiscentia {191.1432A} cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus; quotidie minui potest, finiri non potest.
36 Quasi] + dicat PL
37 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_7)

Notes :