Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset Rm. 1,1 

Paulus
servus
Iesu
Christi1
1 Iesu Christi] inv. Weber
vocatus
apostolus,
segregatus
in evangelium Dei,
Numérotation du verset Rm. 1,2 

quod ante
promiserat,
per prophetas suos
in Scripturis sanctis
Numérotation du verset Rm. 1,3 

de
Filio
suo
qui factus est ei2
2 ei] om. Weber
ex semine David
secundum
carnem,
Numérotation du verset Rm. 1,4 

qui predestinatus est Filius Dei
in virtute
secundum
Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
Numérotation du verset Rm. 1,5 

per quem
accepimus gratiam
et apostolatum
ad obediendum fidei
in omnibus gentibus
pro nomine eius,
Numérotation du verset Rm. 1,6 

in quibus estis
et vos
vocati Iesu Christi,
Numérotation du verset Rm. 1,7 

omnibus
qui sunt Rome dilectis Dei
vocatis sanctis,
gratia vobis
et pax
a Deo
Patre nostro et Domino nostro3
3 nostro] om. Weber
Iesu Christo.
Numérotation du verset Rm. 1,8 

Primum quidem
gratias ago
Deo meo
per Iesum
Christum
pro omnibus vobis
quia fides vestra annuntiatur
in universo mundo.
Numérotation du verset Rm. 1,9 

Testis enim mihi est Deus
cui servio in spiritu meo
in evangelio
Filii eius
quod sine intermissione
memoriam vestri facio
Numérotation du verset Rm. 1,10 

semper
in orationibus meis,
obsecrans
si quo modo
tandem
aliquando
prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos.
Numérotation du verset Rm. 1,11 

Desidero enim
vos videre4
4 vos videre] inv. Weber
ut aliquid impartiar5
5 impartiar] impertiar Weber
vobis gratie6 spiritualis
6 vobis gratie] inv. Weber |spiritalis] scrips. , spiritalis Rusch Weber
ad confirmandos vos,
Numérotation du verset Rm. 1,12 

id est
simul
consolari in vobis
per eam que invicem est fidem vestram atque meam.
Numérotation du verset Rm. 1,13 

Nolo autem vos ignorare fratres
quia sepe proposui venire ad vos
et
prohibitus sum
usque adhuc
ut aliquem fructum habeam7 in vobis,
7 habeam] + et Weber
sicut et in ceteris gentibus
Numérotation du verset Rm. 1,14 

Grecis ac barbaris,
sapientibus
et insipientibus
debitor sum,
Numérotation du verset Rm. 1,15 

ita quod in me
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
Numérotation du verset Rm. 1,16 

Non enim erubesco evangelium.
Virtus enim Dei est
in salutem
omni credenti :
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset Rm. 1,17 

Iustitia enim Dei8
8 Dei] + in eo Weber
revelatur
ex fide in fidem
sicut scriptum est : iustus9 ex fide vivit.
9 iustus] + autem Weber
Numérotation du verset Rm. 1,18 

Revelatur enim ira Dei de celo
super omnem impietatem et iniustitiam
hominum
eorum qui veritatem Dei10
10 Dei] om. Weber
in iniustitia11 detinent,
11 iustitia] iustitiam Weber
Numérotation du verset Rm. 1,19 

quia quod notum est Dei
manifestum est in illis.
Deus enim illis manifestavit.
Numérotation du verset Rm. 1,20 

Invisibilia enim ipsius
a creatura mundi
per ea que facta sunt
intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque
eius virtus
et divinitas
ita12 ut sint inexcusabiles.
12 ita] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 1,21 

Quia cum cognovissent
Deum,
non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt,
sed evanuerunt
in cogitationibus suis
et
obscuratum est insipiens
cor eorum.
Numérotation du verset Rm. 1,22 

Dicentes enim
se esse
sapientes,
stulti facti sunt.
Numérotation du verset Rm. 1,23 

Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis
et volucrum
et quadrupedum et
serpentium.
¶Codd. : <v. 23> ) Rusch Weber
Numérotation du verset Rm. 1,24 

Propter quod
tradidit illos Deus
in desideria
cordis eorum
in immunditiam,
ut contumeliis
afficiant corpora sua
in semetipsis,
qui13*
13 qui OxC95 ΩV Weber ] quia Rusch
commutaverunt veritatem Dei in mendacium14,
14 mendacium OxC95 Rusch ] mendacio Weber
et coluerunt
et servierunt creature
potius quam creatori
qui est
benedictus
in secula.
Amen.
¶Codd. : <v. 24> a ) Rusch Weber
Numérotation du verset Rm. 1,26 

Propterea
tradidit
illos Deus in passiones ignominie.
Nam
femine eorum immutaverunt
naturalem usum
in eum usum
qui est contra naturam.
Numérotation du verset Rm. 1,27 

Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
suis in invicem,
masculi in masculos
turpitudinem operantes,
et
mercedem quam oportuit
erroris sui
in semetipsis recipientes.
Numérotation du verset Rm. 1,28 

Et sicut
non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit eos Deus in reprobum sensum
ut faciant ea15
15 ea] om. Weber
que non conveniunt,
Numérotation du verset Rm. 1,29 

repletos
omni iniquitate,
malitia,
fornicatione,
avaritia,
nequitia, plenos invidia,
homicidiis16,
16 homicidiis OxC95 Rusch Wordsworth (C L F T U) Glossa media (Zw58)] homicidio Wordsworth (A B D G H Θ K M O R V W Z) Weber Clementina
contentione, dolo,
malignitate, susurrones17,
17 susurrones OxC95 ] susurratores VETUS LATINA (Cyprianus Origenes Lucifer. Ambrosiaster) cf. Wordsworth ; murmuratores susurrones P341
Numérotation du verset Rm. 1,30 

detractores,
Deo odibiles,
contumeliosos,
superbos, elatos,
inventores malorum,
parentibus
non obedientes,
Numérotation du verset Rm. 1,31 

insipientes,
incompositos,
sine affectione,
absque federe,
sine misericordia.
Numérotation du verset Rm. 1,32 

Qui
cum iustitiam Dei
cognovissent
non intellexerunt,
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
non solum ea faciunt sed etiam qui18 consentiunt facientibus.
18 etiam qui OxC95 Rusch ] et Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Rm. 1,1 
Ia
marg.|  Praefatio. - Paulus servus etc. usque ibi   omnibus qui sunt Rome . Hucusque pendet littera ut perficiatur sententia et subintelligitur, mandat vel scribit. In hac autem salutatione prius 1 personam suam 2 commendat quatuor modis scilicet a nomine, a conditione, a dignitate, {191.1302C} ab officio. A nomine dicens   Paulus, a conditione   servus, a dignitate   apostolus , ab officio   segregatus in Evangelium 3   . Ex nomine autem laudem sortitur; si vis ipsius nominis et ratio impositionis {191.1302D} animadvertatur. Paulus enim hebraice,   quietus Grece,   modicus Latine sonat. Unde 4 hoc nomen Paulus, quod est hebraicum origine et inventione, non terminatione - nec litteratura quia per Paulum scribitur apud nos, cum apud illos non sit Paulus, ut in Primo Ezdre 9 super ‘Et misi’. a 5  - impositum est Apostolo proprie in notam gemine virtutis, scilicet modicitatis et quietis, quarum alteram notat hoc nomen generali appellatione apud Grecos, id est quietem; alteram, apud Latinos, id est modicitatem. A
a Cf. 1Esr. 8, 17.
A ¶Codd. : Cbg152 (8v ) , om. PL
1 prius] primum PL
2 suam] om. PL
3 evangelium] + Dei PL
4 Unde] id est PL
5 nec litteratura... et misi] om. Cbg152 PL, scholion marginale Herberti Cbg152 (8va)
marg.|  Hoc enim nomen Paulus, cum sit appellativum apud Grecos, Hebreos et Latinos, impositum fuit Apostolo proprium 6 , qui, ut ait Beda super Actus apostolicos 7* : « anno passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse probatur8*; tertio decimo vero9* anno post Christi passionem apostolatum gentium cum Barnaba, et Pauli vocabulum accepisse ». (Beda super Actus) Prius enim vocabatur Saulus {191.1303A} a Saule persecutore, quia sicut ille David, ita hic Ecclesiam Christi 10* est persecutus. « Quarto decimo autem11* anno, iuxta condictum apostolorum, ad magisterium gentium est profectus » (Beda in eodem). B
B ¶Codd. : Cbg152 PL
6 fuit - Apostolo proprium] inv. PL
7 apostolicos] Apostolorum PL
8 probatur] perhibetur PL
9 decimo vero] inv. PL
10 Christi] Dei PL
11 decimo autem] inv. PL
marg.|  Huic autem sententie de nomine Pauli, consentit Augustinus sic dicens: « Non ob aliud hoc nomen, quantum mihi videtur, Paulus sibi elegit, nisi ut se ostenderet12* parvum tamquam minimum apostolorum. Ipse primo Saulus, postea Paulus dictus est » (Augustinus. De spiritu et littera). C
C ¶Codd. : Cbg152 PL
12 se ostenderet] inv. PL
marg.|  « Nec13 quasi iactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus, sed ex Saulo factus est Paulus, id est ex superbo modicus, id est humilis; paulum enim modicum est » (Augustinus <In> Psalmo 72). D
D ¶Codd. : Cbg152 PL
13 Nec PL ] ñ Cbg152
interl.|  Augustinus: « Unde dicitur Paulum hic exspecta id est modicum » E
marg.|  « Immutatum ergo se esse significans, ex Saulo quod interpretatur inquietudo vel   temptatio, Paulum se dicit, id est   quietum. Qui enim prius temptationes aliis inferebat, post eas {191.1303B} passus est » (Ambrosius).F
F ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|  Victor episcopus Capue : « Porro"ex more sanctorum" (Hieronymus) apostolorum"id fecisse perhibetur, qui in virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, ut Cephas" (Hieronymus) et filii tonitrui et huiusmodi. Unde et sancta Ecclesia iam in consuetudinem duxit, ut quos in cathedra beati Petri apostoli sublimat, nomina eis mutet. G
G ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|  Haimo : « Vel, sicut Hieronymus ait, Paulus a primo spolio quod sancte Ecclesie contulit, scilicet a Paulo Sergio proconsule, quem apud Cyprum convertit, hoc nomen sibi imposuit, ut sicut Parthicus qui Parthos superavit, et Germanicus, qui Germaniam vicit, est dictus, sic ab eo principe quem prius subiugavit Paulus sit appellatus ». H b
b Cf. Glossa media (Phlm. 1:1)
H ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|  + <inclusio Herberti> Hieronymus super epistolam ad Philemonem in prefatione : Neque vero putandum est ut a simplicitioribus latinis legitur Saulum ante dictum esse et non Saul quia et de tribu Beniamin erat in qua hoc nomen familiarius habebatur. Siquidem et ille Saul persecutor David de tribus Beniamin erat. Quod autem Saulus a nobis dicitur non mirum est. Hebrea nomina ad similitudinem Grecorum et Latinorum casuum declinari ut sicut pro Ioseph Iosephus, pro Iacob Iacobus, ita pro Saul Saulus in nostra lingua dicatur. I
I ¶Codd. : Cbg152 (8vb marg.) , om. PL
marg.|  + <inclusio Herberti> Augustinus. Ex libro Confessionum octavo : « Absit Domine ut in tabernaculo tuo pre pauperibus accipiantur persone divitum aut pre ignobilibus nobiles quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia et ea que non sunt tamquam sint ut evacuares que sunt. Et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum per cuius linguam tu ista verba sonuisti cum Paulus proconsul per eius militiam debellata superbia sub lene iugum Christi tui missus esset regis magni provincialis effectus, ipse quoque ex priori Saulo Paulus vocari amavit ob tam magne insigne victorie. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet et de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis ». J c
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Confessiones, lib. 8, c. 4, CCSL 27, lin. : « absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus nobiles, quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum paulus pro consule per eius militiam debellata superbia sub lene iugum christi tui missus esset regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore saulo paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo, quem plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis ». [MM2022]
J ¶Codd. : Cbg152 (8vb inclusio pr. m.) , om. PL
marg.|  ORIGENES: Sed, quia nulla talis {191.1303C} in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur magis placet quod in nostra consuetudine frequenter reperitur. Invenimus enim in Scripturis, alios binis, alios ternis usos esse nominibus, et hoc utique in utroque, ut Salomon qui Ecclesiastes et Idida vocatus est; et Mattheus qui et Levi dictus est, et alia plura in hunc modum. Secundum ergo hanc consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici vocitatus vocabulo, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Saulus qui et Paulus (Act. 13). Ubi evidenter ostendit Scriptura non ei tunc primum Pauli nomen impositum, sed veteris appellationis id fuisse assignat. A Hieronymo autem in libro Hebraicorum nominum Paulus   mirabilis sive   electus interpretari dicitur, quem et Dominus ipse vas electionis vocavit {191.1303D} (Act. 9), et tam vita quod doctrina mirabilem fecit.
Numérotation du verset Rm. 1,Ib 
marg.|   Servus Iesu Christi. Ecce conditio. [Origenes] Sed querendum est cur servus dicatur, qui alibi scripsit:   Non enim accepistis spiritum servitutis etc. (Rm. 8). Et iterum alibi:   Itaque iam non est sertus sed liber (Gal. 4). Et Dominus apostolis aitd: « Iam non dicam vos servos sed amicos ». [Haimo.] Ad quod dicendum est quod duo sunt genera servitutis: Est enim servitus timoris, et pene servilis; et est servitus amoris et filiationis et humilitatis, qua, instar filii, qui servit, non vult offendere patrem. Si ergo id secundum humilitatis et amoris servitutem dictum putemus, non errabimus. {191.1304A} [Origenes] Non enim per hoc leditur veritas libertatis in Paulo, quia omni libertate nobilior est servitus Christi. Dicendo ergo servus, nomen humilitatis ponit, ut ad eam provocet superbos quibus scribebat. Et ne misera servitus videatur, non simpliciter ait servus, sed addit, Iesu, id est Salvatoris, cui merito omnes servire debent: ei etenim servire regnare est.   Iesus vero Hebraice, sother e Grece, Latine   salvator dicitur. [Haimo.] Quod nomen ab angelo fuit impositum Dei Filio, eo quod salvum faciat populum suum a peccatis eorum (Mt. 1). Addit, Christi, id est regis et sacerdotis.   Christus enim Grece,   messias Hebraice, Latine dicitur   unctus, et in Veteri Testamento reges et sacerdotes ungebantur. Christus autem unctus est, non oleo visibili, sed invisibili, {191.1304B} id est oleo gratie spiritualis. Unde in Psalmof: « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie ». Hoc nomen aliis olim fuit adiectum, sed Iesu factum est proprium. Et est hoc sacramenti nomen. [AUGUSTINUS, Haimo.] Servum autem Iesu Christi se profitens Apostolus, a lege factorum se exutum ostendit, et utrumque nomen ponendo, id est Iesu Christi, unam Dei et hominis contra hereticos personam esse testatur, ne alium quidem Iesum, alium vero Christum suspicaremur fuisse, sed unum et eumdem sciremus esse.   Vocatus Apostolus . Ecce dignitas ad quam promotus est, ecce de humili factus est altus. Ac si illis superbis quibus scribebat diceret: Ex servo et humili fecit me Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis ut exalteminig: {191.1304C} "Qui enim se humiliat exaltabitur" Gratiam vero commendans, non simpliciter ait Apostolus, sed et ponit, vocatus, quasi non a se veniens tamquam sibimet honorem sumeret, sed a Deo vocatus est Apostolus, id est ad   apostolatum; et eterna electione, que est secundum propositum, et temporali missione qua a Christo missus est, ex qua et apostoli vocati sunt. Nam, sicut Grece   angeli, Latine   nuntii vocantur, ita Grece   apostoli, Latine   missi vel   legati appellantur. Vel vocatus Apostolus, id est dictus ab hominibus excellentia et privilegio nominis, sicut excellenter, cum dicitur Urbs, intelligitur Roma.
d Io. 15, 15.
e σωτήρ
f Ps. 44.
g Lc. 3.
Numérotation du verset Rm. 1,Ic 
marg.|   Segregatus in Evangelium Dei. Ecce officium. {191.1304D} [AMBROSIUS] Quasi14: Paulus dico, segregatus, id est a doctrina Scribarum et Phariseorum et ab utero Synagoge ubi locum doctoris habebat, utpote Phariseus separatus in Evangelio Dei, predicandum. Et dicitur hoc contra Iudeos a quorum lege dissimulavit, ut Christum predicaret, qui quod lex non potuit credentes iustificaret. Vel segregatus [Haimo.] id est a grege separatus, scilicet ab aliis apostolis, non mente, sed corpore. Unde Spiritus sanctus in Actibus apostolorum aith: « Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos », ut scilicet predicent nomen meum in gentibus. Unde et hic addidit, in Evangelium, scilicet {191.1305A} predicandum in gentibus. [AMBROSIUS Haimo.] Destinatus est Apostolus gentibus totius orbis predicator, at reliqui, singulis provinciis facti sunt legati ac predicatores. Est autem Evangelium, bona annuntiatio, εὖ enim Grece, Latine   bonum, ἄγγελος   nuntius, inde Evangelium,   bonum nuntium, vel bona annuntiatio. Ea vero est de his que ad fidem Catholicam et bonos mores pertinent. Evangelium dico, Dei, quasi non ab homine inventum, sed divina inspiratione revelatum.
h Act. 13.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,2 
Id
marg.|   Quod ante promiserat. Hic est commendatio negotii, id est Evangelii, quod commendat quatuor modis: A temporis antiquitate, ab auctore, a testibus, a materia. A temporis vero antiquitate et ab auctore simul commendat, sic dicens quod Evangelium ante completionem promiserat {191.1305B} gratis Deus Pater. Non venit ut subitum, sed longe ante promissum et pronuntiatum. Unde in Evangelio Ioannisi:   In hoc verbum verum est, quia alius est qui seminat, et alius qui metit . [AMBROSIUS] Promiserat, dico,   per prophetas suos, unde Ieremias ait:   Ecce dies veniunt et consummabo testamentum novum super domum Israel, et super domum Iuda j. Item:   Feriam, inquit,   vobiscum pactum sempiternum k. Idem et alii, qui non ex se, sed ex Deo magni sunt, ut non ex se mendacium loquerentur, sed ex Deo veritatem. Ecce quam vera et magnifica promissio. Nemo enim rem vilem magnis precursoribus nuntiat. Et ad maiorem confirmationem addidit,   in Scripturis, quasi non modo promiserat verbis, sed etiam in   Scripturis , {191.1305C} ne daretur oblivioni. Et ad cumulum vere protestationis, addit,   sanctis, non ethnicis. Sancte sunt, quia vitia damnant, et sacramentum unius Dei et incarnationem Filii Dei continent. Scripturis dico sanctis, non de quibuscumque, sed,   de Filio, quod omnes ad Filium ducunt. De Filio dico non adoptivo, sed   suo scilicet proprio et sibi consubstantiali, coeterno, coequali. Et est hic15* commendatio a materia.
i Io. 4.
j Ier. 31.
k Ier. 33.
15 hic] hec PL
Numérotation du verset Rm. 1,3 
Ie
marg.|  Sequitur16* : Qui factus est etc. Ecce commendatio auctoris, quem commendat quatuor modis; ab origine, ibi   ex semine David; a virtute, ibi   qui predestinatus est Filius Dei in virtute; a gratia, ibi   secundum spiritum sanctificationis etc. ; a liberalitate, ibi   per quem accepimus etc. [AUGUSTINUS] {191.1305D} Quasi17: Scripture sancte agunt de Filio, qui Filius factus est   ei, scilicet Deo Patri, id est ad honorem eius, factus dico tantum,   secundum carnem, non secundum divinitatem. Hoc dicit, ne putetur homo tantum. Dicendo namque eum factum secundum carnem, innuit alteram esse naturam, secundum quam est non factus, 2 scilicet divinam. [AMBROSIUS] Eum namque qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum, id est secundum Deum, quia Deus spiritus est, et sine dubio sanctus est, factum dicit secundum carnem iuxta illudl:   Et Verbum caro factum est , ut {191.1306A} iam unus sit Dei et hominis Filius Iesus Christus, qui factus est secundum carnem opere Spiritus sancti de Virgine, id est natus . Ubi occurritur impietati hereticorum, qui obtuso corde hoc Capitulum intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt; divinitatem vero in eo non intelligunt. Addendo enim, secundum carnem, servavit divinitati suam dignitatem, qua Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Non enim factus est secundum id quod Verbum Dei est; omnia enim per ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per quem facta sunt omnia, neque ante omnia factus est, ut per eum fierent omnia . Ideoque Apostolus, cum factum diceret Christum, addidit, secundum carnem, ut secundum Verbum, quod est Filius {191.1306B} Dei, non factum a Deo, sed natum esse monstraret. Factus est autem sine dubio id quod prius non erat secundum carnem; secundum vero Deum, erat prius: et non erat quando non erat. Factus est autem, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis, Deus esse non destitit, inconvertibilis manens assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens hominis assumpta natura . Secundum carnem ergo ex semine David factus est. Deus autem ante secula ex Deo natus est . Qui ergo erat, factus est. Sed quid erat? quid est factus? Verbum erat, Filius Dei erat, filius hominis factus est; Deus erat, homo factus est; suscepit humanitatem, non amisit divinitatem; factus est humilis, mansit sublimis . {191.1306C} Dei ergo Filius, hominis factus est filius; natus secundum veritatem nature ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem nature ex homine hominis filius, ut non adoptio ne vel appellatione, sed vere in utraque nativitate filii nomen haberet nascendo, et esset verus Deus et verus homo, unus Filius. Pater enim Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi equalem, et eadem qua ipse naturaliter eternus est, divinitate coeternum. Sed idem Deus Filius cum sit Deus eternus et verus, pro nobis est homo factus verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam; in eo plenus, quia carnem suscepit humanam et rationalem animam. Unde idem unigenitus Deus, secundo natus dicitur, semel ex Patre, semel ex matre. Natus est enim de Patre, {191.1306D} Dei Verbum; natus de matre, Verbum caro factum. Unus igitur atque idem est Dei Filius, natus ante secula, et natus in seculo. Item: Deus unigenitus dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine; et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre. Istaque causa est qua Deus factus est filius Virginis, et Virgo facta est mater Unigeniti Dei, ut quem Pater genuit ex eternitate, ipsum Virgo conceptum proferret in tempore. Dei ergo Filius, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis et anime rationalis animatus est, vel incarnatus {191.1307A} . Unde etiam se ipso, Christus minor factus est, formam servi accipiens, non enim sic accepit formam servi, ut abiiceret formam Dei, in qua equalis Patri, ut in forma servi, et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius. Est ergo Dei Filius Deo Patri natura equalis, habitu minor: in forma enim servi quam accepit minor est Patre; in forma Dei, in qua erat antequam hanc accepisset, equalis est Patri. In forma Dei, Verbum: in forma servi, factus est ex muliere. In forma Dei, hominem fecit; in forma servi, factus est homo.
l Io. 1.
16 Sequitur] om. PL
17 Quasi] + dicat PL
marg.|  Ergo, quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, utrumque homo. Christus tamen est Deus eternus et verus, veraciter secundum tempus conceptus et natus ex Virgine. Illo, scilicet Deo {191.1307B} facto naturaliter hominis filio, qui unus est naturaliter Filius Dei Patris, qui omnium naturarum Creator et Dominus creavit Virginem, creandus ex Virgine. Hic autem Deus humanam naturam in unitate persone suscepit, qui se humilians per misericordiam incorrupte Virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Formam ergo, id est naturam servi, in suam accepit Deus ille personam, non enim accepit personam hominis, sed naturam. Cumque tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis; solus tamen Filius accepit hominem, id est formam servi, in singularitate sive in unitate persone, non in unitate seu singularitate divine nature. Si autem adhuc {191.1307C} queris: Ipsa incarnatio quomodo facta sit? Ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum: non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum, sed carne ut carnalibus congruenter appareret indutum. Ita sane factum ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem . Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi; divinam, scilicet qua equalis est Patri, et humanam qua maior est Pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. Tanta est enim unio utriusque nature ut totum dicatur Deus, totum {191.1307D} homo, et vicissim Deus homo, homo Deus . Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur magis magisque a peccatis abstinendo, et bona operando. Difficilia enim sunt hec. [Io. Damascenus.] Ut tamen breviter dicam, non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi forme servilis, id est nature humane susceptio. Utraque est igitur in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia. Inconverse enim et inalterabiliter unite sunt {191.1308A} adinvicem nature, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana, aut conversa in divinitatis naturam, aut in non existentiam divisa, neque ex duabus una facta est composita natura . Christus ergo una persona est, gemine substantie, nec tamen Deus, vel homo pars huius persone dici potest. Alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati eius accessit . Sciendum tamen quod non semper factum esse, ad creationem refertur, sicut ibim: « Domine, refugium factus es nobis ». Et itemn: « Factus es mihi in salutem ». Non utique creationis definitio, vel editio hic declaratur, sed nobis in refugium, vel salutem esse dicitur quod prius non erat. Sed {191.1308B} queri potest cum nos Salvatorem nostrum profiteamur, cur Apostolus eum factum dicat, ex semine David, cum aliud sit fieri, aliud nasci. Qui etiam alio loco dixito: « Factum ex muliere ». Aliquid igitur significavit hoc dicto. Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus sancti, ideo Apostolus dicit, factum non natum. Aliud enim est semine admisto, et sanguinis coagulo generari; aliud non permistione, sed virtute procreari. Possunt homines generare filios homines, sed non facere. Item, etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis, tamen, quia ex ea carne Christus formatus est, que constat ex semine, {191.1308C} recte dicitur factus ex semine. Querens autem utrum debeat dici creatura, vel res creata simpliciter, audiat Augustinum super hoc ita disserentemp : « In principio erat Verbum », etq: « Verbum caro factum est », propter nativitatem incarnationis eius que facta est in tempore ex Virgine; etr: « Omnia per ipsum facta sunt ». Neque dicit omnia nisi que facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Etsi factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum Patre substantie est. Omnis enim substantia que non est Deus, creatura est; et que creatura non est, Deus est. Si Filius non eiusdem substantie est cuius est Pater, {191.1308D} ergo facta substantia est; etsi facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At omnia per ipsum facta sunt, Facta igitur substantia non est; qui tamen, sicut ait Apostolus, factus est ei, scilicet ad honorem Patris, secundum carnem, infectus vero secundum deitatem. factus dico et specialiter, ex semine David [Haimo] quia Maria fuit de stirpe David, ex cuius semine formata est caro Dominica opere Spiritus sancti, in utero virginali. Sed attendendum {191.1309A} est quare specialiter hic nominat David, cum constet quod promissio facta est Abrahe, sicut et David: sed Apostolus, volens gratiam commendare maluit David dicere, qui et criminosus fuit, non de semine Abrahe, qui iustus fuit, ut non pro merito sed gratia natus de David putetur: et etiam ideo ut ex homine rege secundum carnem rex natus ostendatur, sicut de Deo rege rex ante secula natus est. Deinde a virtute commendans eum, subdit:
m Ps. 89.
n Ps. 117.
o Gal. 4, 4.
p Io. 1, 1.
q Io. 1, 14.
r Io. 1, 3.
Numérotation du verset Rm. 1,4 
If
marg.|   Qui predestinatus est Filius Dei 18   * . Hic primo videndum est, quid sit predestinatio, et de quo sit predestinatio, utrum de eo quod semper fuit, an de eo quod ex tempore fuit; et utrum de persona, an {191.1309B} de natura: et, si de persona est, postea attendendum est, secundum quam naturam sit predestinata . Predestinatio est gratie preparatio, qua ab eterno Deus homini Christo et cunctis quos prescivit conformes fieri imagini Filii sui, bona sine meritis preparavit. Preclarissimum enim lumen predestinationis et gratie est « ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus »s. Ille enim homo, ut a Verbo Patri coeterno in unitatem persone assumptus Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit, quod eius bonum qualecumque precessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret; faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse ex quo cepit esse homo, Filius Dei unicus esse cepit; Filium Dei {191.1309C} unicum femina illa gratia plena concepit de Spiritu sancto. Ex Virgine Maria Deus unicus natus est, non carnis cupiditate, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, et tanto magis, quanto magis peccare non poterat. Apparet itaque nobis in nostro capite ipse fons gratie, a quo in cuncta membra eius gratia diffunditur. Ita enim ab initio fidei sue homo quicumque gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus: de ipso Spiritu hic renatus est, de Spiritu ille natus est: spiritu fit in nobis remissio peccatorum; spiritu factum est in illo ut nullum haberet peccatum . Qui fecit illum hominem sine ullis eius precedentibus meritis, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum {191.1309D} precedentibus meritis facit credentes in eum quibus dimittat omne peccatum: qui fecit illum talem ut numquam habuerit nec habiturus sit voluntatem malam, ipse facit in membris eius ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos predestinavit, quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis ut eius corpus essemus, non precessura merita nostra, sed opera futura sua prescivit. Hec se Deus esse facturum profecto ab eterno prescivit. Ipsa est igitur predestinatio sanctorum, que in Sancto sanctorum maxime claruit, quam negare {191.1310A} quis non valet, recte intelligentium eloquia veritatis. Humana igitur merita conticescant hic, que 3 perierunt per Adam, et gratia regnet per Iesum Christum. Quisquis in capite nostro precedentia merita singularis illius generationis invenerit, ipse in nobis membris eius precedentia merita fidei et regenerationis requirat. Neque enim Christo tributum est, nec nobis pro aliquo merito, sed gratis tributum est. Ille quippe nos fecit credere in Christum, qui nobis fecit in quem credimus Christum. Ille facit in nobis principium fidei, qui fecit hominem principem fidei et perfectorem Iesum. Nullum igitur est illustrius predestinationis exemplum, quam ipse mediator. Quisquis ergo fidelis vult eam bene intelligere, attendat Christum atque in {191.1310B} illo inveniet, et se ipsum qui in eo veram humanam naturam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit, una esset in Trinitate persona. Neque enim in homine assumpto Trinitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabili faciente persone unius in Deo et homine veritatem. Hoc de ipsa predestinatione sufficiat.
s 1Tim. 2.
18 Dei] + in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri PL
marg.|  Deinde videamus, utrum de re que semper fuerit, vel de eo quod non semper fuerit sit ipsa predestinatio, et utrum de persona an de natura. Eumdem sane ipsum, qui secundum carnem factus est ex semine David, predestinatum dicit Filium Dei in virtute. Item, recte quippe dicitur Filius Dei non predestinatus, secundum id quod est, Verbum Dei, {191.1310C} Deus apud Deum. Utquid enim predestinaretur, cum iam esset qui iam erat sine initio, sine termino sempiternus? Illud autem predestinandum erat quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum predestinatum erat, ante tempora ut fieret. Quisquis ergo Filium Dei predestinatum negat, hunc eumdem Filium hominis negat . Predestinatus est ergo Iesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Item, in quantum homo factus est Filius Dei, predestinatum esse dicimus. Ecce ex his patet predestinationem esse de persona, id est de Christo Iesu, non secundum id quod semper fuit, sed secundum id quod non semper fuit, id est non secundum {191.1310D} divinitatem, sed secundum humanitatem. Et est sensus: Christus factus est secundum carnem; qui, Christus secundum quod est homo, est predestinatus, id est sola gratia preelectus, ad hoc, ut ipse homo sit Filius Dei, non utique adoptivus ut nos sumus, sed in virtute, id est in eadem potentia cum Patre; non per gratiam adoptionis, sed per unionem Verbi, id est per gratiam qua humana eius natura unita est Verbo. Non ergo per adoptionem filius, neque adoptivus filius.
marg.|  Dicit enim AMBROSIUS: Volvi et revolvi divinam Scripturam, et Filium Dei {191.1311A} nusquam adoptivum inveni. Sed, sicut Christus in quantum Deus est, naturaliter habet, ut sit naturalis Dei Filius, et sit Deus; ita, in quantum homo per gratiam habet, ut sit idem Filius Dei, naturalis. De Filio vero, hoc est de Domino nostro Iesu Christo scriptum est, quod semper cum Patre fuit, et numquam cum, ut esset, voluntas paterna precessit; et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione; ille vero numquam Filius non fuit, nos, antequam essemus, predestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in Filium Dei. Contendunt heretici adimere Patri quod Pater est, dum volunt Filio auferre quod Filius est. Adimunt autem, cum dicunt, quod non de natura sit Filius. Non ex natura autem est, quando non {191.1311B} eadem in se habet natus et generans. Neque enim Filius est, cui alia ac dissimilis erit a Patre substantia. Pater autem quomodo erit si non quod in se est substantie atque nature genuerit in Filio? Dominus dicens: Clarifica Filium tuum (Io.  XVII), non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed et proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Idem natura Filius est, quia eamdem naturam quam ille qui genuit habet. Nos sumus filii gratia, non natura: Unigenitus autem natura, non gratia. An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane; quod enim Unigenitus est, equalis Patri, non est gratie, sed {191.1311C} nature: quod autem in unitate persone Unigeniti assumptus est homo, gratie est, non nature .
marg.|  Queri solet a quibusdam, an secundum quod homo Christus sit Deus, vel Dei Filius: Quod ita esse, ita probare conantur: Christus secundum quod homo predestinatus est, ut sit Dei Filius; sed illud est quod ut sit predestinatus est. Ergo, quia predestinatus est, secundum quod homo ut sit Filius Dei, etiam secundum quod homo est Filius Dei. Ad quod respondemus, dicentes Christum esse id ad quod predestinatus est, ut sit; sed non est illud secundum id, secundum quod predestinatus est. Est enim predestinatus, ut sit Dei Filius. Et ipse itaque est vere Filius Dei, sed predestinatus est ad hoc, {191.1311D} secundum quod homo, quia per gratiam hoc accepit, secundum quod homo; ipse tamen secundum quod homo non est illud, nisi forte, secundum unitatis sit expressivum persone, secundum enim aliquando conditionem humane nature vel divine exprimit, aliquando unitatem persone, conditionem nature, ut cum dicitur, secundum quod homo, id est in quantum homo, vel secundum quod Deus, id est in quantum Deus, unitatem persone exprimit, ut cum dicitur, Christus secundum quod homo dimittit peccata, id est ipse homo, qui est Christus, vel persona ipsa que est homo. Aliquando etiam, secundum {191.1312A} notat causam, ut cum dicitur, secundum divinitatem iudicabit, id est ex virtute divinitatis. He distinctiones suis locis diligenter animadvertende sunt.
marg.|  Queri etiam solet utrum Christus, secundum quod homo, sit persona. Ad quod dicimus: Si secundum causam vel conditionem nature notat, secundum quod homo non est persona, quia ex eo quod homo vel in quantum homo est, persona non est, quia, si ex eo quod homo est, persona est, ergo vel tertia in Trinitate, vel alia; sed alia non est. Ergo tertia in Trinitate; ergo Deus, item. Ideo in quantum homo non dicitur persona, quia non est in quantum homo personali proprietate discretus a Patre et Spiritu sancto, quia in quantum homo {191.1312B} non est genitus a Patre, vel Filius Patris. Filiatio autem proprietas est, quia persona Filii distinguitur ab aliis. Sed, si in quantum homo, non est persona tertia in Trinitate, quomodo ergo supra dixit AUGUSTINUS: Qui suscepit et quod suscepit una est in Trinitate persona. Hec enim auctoritas innuere videtur quod natura humana cum Verbo sit una persona in Trinitate. Quod si est, ergo natura humana cum Verbo est Deus. Ergo aliqua natura cum Verbo est Deus, que non semper fuit Deus. Ergo non tantum divina natura est Deus, sed et alia. Quod quia absurdum videtur, et alia plurima que sequuntur inconvenientia, predicta Augustini verba, et illis ubicumque inventa fuerint similia, hoc modo intelligenda nobis videntur. Qui suscepit et quod suscepit, {191.1312C} una est in Trinitate persona, id est ita Deus suscepit hominem quod eadem persona que prius erat, immutata permansit. Unio enim suscipientis et suscepti unitatem persone, nec divisit nec variavit: et tunc factum est, ut illa persona, que ante erat Deus, eadem homo esset. Unde super Ioannem ait: Quando Verbum caro factum est, una persona facta est Verbum et homo, id est tunc factum est ut eadem persona quod est Deus esset homo. Movet nos quoque quomodo supra dixerit AUGUSTINUS illum hominem assumptum a Verbo, cum ille sit persona, et persona non sit assumpta. Alibi quoque expressius idem dicit quo magis movemur: Si quis dixerit atque crediderit hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Et {191.1312D} ita videtur quod persona a persona sit assumpta, quod nefas est dicere aut sentire. Predictarum auctoritatum verba sic intelligi sane possunt, ut homo Christus sive homo ille, ideo dicatur assumptus a Verbo, quia anima eius et caro, in quibus subsistit homo, sunt assumpta a Verbo, ut ad ipsius hominis Christi naturam respicias, non ad personam, cum assumptum dicis. Item, queri solet utrum homo ille cepit esse, vel semper fuerit, sicut simpliciter enuntiamus Christum, vel Dei Filium semper fuisse nec cepisse. De hoc AUGUSTINUS ita ait : Habuit {191.1313A} aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse hominis filius, quia nondum erat homo. Item, sic nos electi, quomodo ille clarificatus, quia, priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (1Tim. 2). Item, Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen eternus Deus est. Alibi autem legitur quod puer ille creaverit stellas, et ipse Christus ait:   Ego principium qui et loquor vobis (Io. 8). His itaque auctoritatibus in nullo refragantes dicimus quod ille homo, in quantum homo est, esse cepit; in quantum est Verbum, semper fuit. In huiusmodi enim locutionibus sine adiectione determinationis, nihil responderi convenit. Unde AUGUSTINUS : Pater per ipsum in quantum Verbum eius {191.1313B} est, etiam que futura sunt fecit; sed profecto secundum id quod homo est, ipsum pro nobis glorificavit . Ipse ergo secundum quod homo predestinatus est, id est sine meritis sola gratia preelectus, non solum ut esset caput nostrum, et ut nec origine traheret, nec voluntate perpetraret peccatum, et ut e mortali natura clarificaretur in immortalem, sed etiam ut esset Filius Dei in virtute, id est in eadem potentia cum Patre. Et quod ipse sit Filius Dei, potest videri ex hoc quod conceptus est et natus, secundum Spiritum sanctificationis, id est « quia ex Spiritu sancto conceptus est » (Augustinus).
marg.|  [HAIMO] « Considera vero quia non fuit ei Spiritus sanctus pro semine, nec dicimus illum patrem esse hominis Christi, ne dicantur {191.1313C} duo esse patres. Sed de Spiritu sancto conceptus dicitur, ideo, quia operatione Spiritus, per quem omnia sanctificantur. [Haimo.] Et Dei munere facta est illa conceptio ». Probatur etiam esse Filius Dei, ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, id est suorum, id est quia mortuos fecit secum resurgere, qui fuerunt eius, quia ad se pertinebant, secundum illudt: « Multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt cum eo ». Et nota quod proprium nomen posuit pro pronomine, more Hebraico, que locutio in Scripturis est usitatissima, et in veteribus precipue libris celeberrima, utu: « Fecit Moyses, sicut precepit Dominus Moysi ».
t Mt. 27.
u Ex. 38.
marg.|  Vel ita, secundum spiritum quasi19: Christus probatur {191.1313D} esse Filius Dei, secundum spiritum, id est quia suis dedit spiritum sanctificationis, sanctificationis dico incepte ex resurrectione anime, id est a remissione peccatorum per quam anima resurgit a vitiis. Est enim duplex resurrectio una anime, altera corporis. De resurrectione anime ait Apostolus in sequentiv: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus ». Resurrectione, dico, mortuorum Domini nostri Iesu Christi, id est eorum qui mortui erant in peccatis, qui dicuntur Christi, quia eos nullus alius curare {191.1314A} potuit, qualiter aliquis curandus a medico, illius medici dicitur infirmus. Potest etiam de humana natura hoc accipi, quod ait Apostolus, qui predestinatus est, ut etiam ipsa vere dicatur predestinata. Unde ait AUGUSTINUS : Predestinata est ista humane nature tanta et tam excelsa et summa subvectio, ut quo attolleretur altius non haberet, sicut pro nobis ipsa divinitas quo usque se deponeret humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. De hoc eodem Haimo ait: Non de Verbo loquitur hic Apostolus, sed de homine, qui non erat antequam factus esset: humanitas enim, que non erat antea, illa predestinata est, secundum hoc sic lege litteram: qui Christus secundum quod homo, predestinatus {191.1314B} est, id est eius humanitas predestinata est, et preordinata sine suis meritis, ut esset Filius Dei in virtute, id est esset assumpta a Verbo existente in eadem virtute divinitatis cum Patre, et unita illi in unitate persone. Secundum spiritum sanctificationis: Hoc ad illud refertur, quod supra dictum est, factus est ex semine David secundum carnem. Iungatur ergo ita, qui factus est ex semine David secundum carnem; factus dico, secundum spiritum sanctificationis, id est secundum operationem Spiritus sancti, qui sanctos facit homines, qui etiam formavit et sanctificavit ipsum hominem in utero virginali ex semine mulieris, sine semine viri. Ex resurrectione mortuorum. Hoc refertur ad illud quod dixit, Filius Dei, quasi20: Et quod ipse est Filius {191.1314C} Dei, cui humana natura unita est, patet ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, id est suorum, id est ex hoc quod secum mortuos resurgere fecit. Et hunc ordinem verborum etiam AUGUSTINUS ponit, sed dicit alterum ordinem certiorem et meliorem videri.
v Eph. 5.
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita potest legi, ut predestinatus sicut prescitus accipiatur et referatur hoc, ad cognitionem hominum, sicut et illud: Ero illorum Deus (2Cor. 6), id est cognoscar, et sit sensus: [AMBROSIUS] Qui Dei Filius qui latebat in carne quid esset, presdestinatus est id est prescitus ab eterno, manifestari Filius Dei in virtute resurgendi, scilicet cum resurgit a mortuis. Omnis enim ambiguitas et diffidentia, resurrectione eius calcata est et compressa. {191.1314D} Nam in morte eius etiam discipuli eius dubitavere, sed in resurrectione virtus divinitatis emicuit, sicut ait:   Cum ego exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Io. 12), id est tunc cognoscar omnium esse Dominus. Prescitus est itaque manifestari Filius Dei in virtute resurrectionis secundum Spiritum sanctificantem, id est quia suis dedit Spiritum sanctum. Deinde quam virtutem dixerit, exponit, subdens: Ex resurrectione mortuorum; neque dicit ex resurrectione Christi, sed mortuorum Iesu Christi Domini nostri, quia sua resurrectio nostram facit {191.1315A} generalem resurrectionem. Ac si diceret, manifestatus Dei Filius ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, id est quia resurrexit; per quod etiam nos in anima et corpore resurgere fecit. Unde videtur mortem destruxisse ut nos redimeret: quare et Dominum nostrum vocat, dicens Iesu Christi Domini nostri. In hoc vere apparet Dominus quod mortuus mortem vicit. Hec enim maior virtus et victoria videtur in Christo quod ea potestate operatur mortuus qua operatus fuerat vivus.
Numérotation du verset Rm. 1,5 
Ig
marg.|   Per quem accepimus. Hic commendat eum a liberalitate. Hic enim ostenditur quid auctor ei contulit; quasi21 : talis est Christus per quem talem nos apostoli cum aliis fidelibus accepimus, id est qui talis dedit gratiam, scilicet remissionem peccatorum {191.1315B} et patientiam omnium laborum [AMBROSIUS] per quam remunerabimur in futuro, et alia dona que omnia nobis data sunt gratis et accipimus nos soli apostoli apostolatum [AUGUSTINUS] id est auctoritatem et legationem predicandi. [Haimo] Accepit enim apostolus gratiam per Christum cum omnibus fidelibus; apostolatum vero, non cum omnibus, sed cum apostolis tantum: [Origenes] et ideo congrue non tantummodo apostolatum dicit se accepisse, ne ingratus existeret gratie, qua illi peccata dimissa sunt, ut nemo audeat dicere vite prioris meritis se ad Evangelium esse perductum, cum nec ipsi Apostoli qui ceteris supereminent apostolatum accipere potuissent, nisi prius cum ceteris gratiam, {191.1315C} que peccatores sanat et iustificat, accepissent. [AMBROSIUS] Ideoque opportune tenens ordinem cause, ait, accepimus   gratiam et apostolatum, id est potestatem apostolatus. Ubi?   In omnibus gentibus. Ergo in Iudeis, quia Iudei cohabitatione sunt, in gentibus. Vel accepimus apostolatum, non solum in una gente Iudeorum, sed etiam in omnibus gentibus. Ad quid?   Ad obediendum fidei, id est ut faciam ego cum apostolis aliis eos obedire fidei Christi, accepimus apostolatum: et hoc   pro nomine eius, scilicet Christi, id est vice eius, quia eius vicarii sumus. Vel pro nomine eius dilatando, id est pro eius gloria non nostra, sicut vos Romani facitis.
21 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,6 
marg.|  Deinde ut familiarius admoneat, convertit se ad eos dicens: In quibus, id est inter quas gentes [Haimo.] et vos Romani, id est {191.1315D} Iudei et gentiles Rome habitantes, estis   vocati per gratiam et interiorem inspirationem   Iesu Christi, id est a Iesu Christo. Genitivus pro ablativo, more Greco. [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Vel   vocati estis, ut sitis Iesu Christi, qui omnium gentium salus est. Cum audiunt Romani inter ceteros se vocatos, scire possunt quod non debent sub lege agere, quia sine lege susceperunt cetere gentes fidem Christi, ceteri populi vocati sunt sine lege Moysi, et hi eam servare debent.
Numérotation du verset Rm. 1,7 
Ih
marg.|   Omnibus qui sunt Rome dilectis Dei vocatis sanctis. Hucusque pendet littera, quasi22 : Paulus talis et talis scribit, omnibus qui sunt Rome, non aliis, sed dilectis Dei, id est dilectis a Deo. {191.1316A} Quamvis enim Romanis scribat, illis tamen se scribere significat, qui in caritate Dei sunt. Qui sunt hi, nisi qui de Filio Dei recte sentiunt? hi sunt sancti et vocati dicuntur. [AUGUSTINUS] Et adverte quia etiam hic significavit Apostolus benignitatem Dei potius quam meritum illorum. Non enim ait diligentibus Deum, sed dilectis Dei. Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut nos eum dilecti diligeremus. Unde etiam addidit, vocatis sanctis, ut nemo sibi tribuat quod vocatus est. [AMBROSIUS] Non enim ita intelligendum est quod ait, vocatis sanctis, tamquam ideo vocati sint quod sancti erant, sed ideo effecti sancti quia vocati sunt: [Haimo. AUGUSTINUS.] Et ideo vocati, quia dilecti, ut sit sensus, scribit dilectis Dei vocatis sanctis, id est illis quos dilexit {191.1316B} ut ad sanctitatem vocaret, qua sancti essent sanctificati per baptismum. Restat autem ut Apostolus dicat salutem et compleatur usitatum Epistole principium: ideo subdit:
22 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,7b 
II
marg.|   Gratia vobis etc. [AUGUSTINUS] « Pro eo quod alii solent dicere salutem, ait, gratia vobis etc. quasi23: Apostolus scribit Romanis, et in scribendo salutat, sic optando dicens,   gratia sit vobis etc. »  , id est remissio peccatorum. Ea enim est gratia qua iustificatur impius, et fit iustus qui prius fuerat impius, et ideo percipiende huius gratie merita nulla precedunt, quia meritis impii non gratia sed pena debetur, nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur. [AMBROSIUS] Addit:   Et pax, scilicet sit vobis, id est reconciliatio ad Deum et tranquillitas {191.1316C} mentis. Sicut enim gratia Dei est, qua donantur nobis peccata, ita pax est qua ex inimicis reconciliamur Deo; tamen sciamus etiam utrumque scilicet gratiam et pacem ad generalem Dei gratiam pertinere, etsi ita distincta sint. Et, ut ostendat universum bonum esse a Deo, subdit:   A Deo, quasi24: Hec scilicet gratia et pax sint vobis a Deo Patre nostro, id est ab eo qui potest dare, quia Deus est, et vult, quia Pater. [AMBROSIUS] Et ut sine Christo nullam esse pacem et gratiam doceret, adiecit,   et Domino Iesu Christo, sine quo nulla bona sunt nobis. Quod autem non adiungit Spiritum sanctum, non mihi alia ratio videtur, nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum intelligimus. Gratia porro et {191.1316D} pax quid aliud est quam donum Dei? Unde nullo modo hominibus gratia dari potest, qua liberamur a peccatis, et pax qua reconciliamur Deo, nisi in Spiritu sancto: et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur. [Haimo.] Unitas apparet, per hoc quod ait, a Deo. De hoc eodem ita ait Haimo.: Spiritus sancti nomen non posuit, quoniam in donis suis comprehendit eum, id est in gratia et pace, quia enim per eum divinitus honorantur electi, ideo in donis suis intelligitur.
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,8 
III
prol.| Distinctio I.
marg.|  {191.1317A} Premissa salutatione, ante alia de bonis eorum gratias agit. [AUGUSTINUS] Gratias vero agere Deo est sentire omnia bona a Deo data esse, et pro eo laudare voce et opere et corde. Finita ergo prefatione, prius lenit eos quibus scribit, post graviter eosdem increpaturus. Congaudet enim hic de bono incepto eorum, et precipue in hoc gaudere se dicit, quia fides illorum in omni loco currebat, quamvis {191.1317B} enim fidem non accepissent, secundum regulam ab auctoribus traditam veritatis, tamen, quia quod de uno Deo audierant, interposito nomine Christi ceperant venerari, gratulatur Apostolus, sciens illos posse proficere. Per quod etiam caritatem suam erga illos ostendit, et hortatur ad profectum, ita dicens: Primum quidem, quasi25 : quod incepistis perficite, quia adeo bonum est quod de eo ante alia Deo gratias refero; et hoc est, primum quidem, id est ante omnia   ago gratias Deo pro omnibus vobis, quod et vos ipsi faciatis. Hec ante omnia se agere dicit, quia fides illorum multis proficit. Nam et illi qui crediderant roborati sunt, videntes principes suos fratres sibi factos in fide, et qui non crediderant, facile poterant credere eorum exemplo, prompte {191.1317C} enim facit inferior quod viderit fieri a potiore.
25 quasi] + dicat PL
marg.|  [Haimo.] Vel ita, ago gratias Deo meo pro omnibus scilicet   vobis et aliis; et cum pro aliis, primum quidem, id est precipue pro vobis de quibus magna utilitas venit, sicut ante dictum est, cui ago gratias. Deo meo, quem scilicet meum facio, quod non vos, Romani facitis. Non est otiose accipiendum, quod ait, Deo meo, non enim vox ista potest esse, nisi sanctorum quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Cum ergo omnium unus sit Deus per naturam, eo quod sit Creator omnium, illis tamen proprie per gratiam Deus dicitur esse, qui merito fidei et iustitie, eius cultores esse probantur. [AMBROSIUS] Per quod ago gratias? non per {191.1317D} legem neque prophetiam, sed per Iesum Christum mediatorem Dei et hominum, per quem Deus vobis dedit omnia bona, quia ipse est minister 5 omnium beneficiorum Dei. Deinde quare pro eis precipue vel ante omnia gratias agat, ostendit subdens:   Quia fides vestra, quasi26: Cum multa sint talia in vobis, pro quibus gratias agere debeo (erant enim disciplina mirabiles, et boni operis cupidi, studiosique magis agendi bene quam loquendi) in hoc tamen precipue gratias ago, quia fides vestra, etsi non perfecta,   annuntiatur in universo mundo, quia Roma caput mundi erat, et ideo fidei illorum fama omnem locum peragrabat, unde proficerent {191.1318A} multi. Et nota quod non laudat Apostolus fidem illorum, tamquam perfectam, sed facilitatem fidei, quia in auditu auris crediderunt, et votum erga Christum, id est affectum propensum, quem erga Christum habebant.
26 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,9 
IV
marg.|   Testis est etc. Dixit se pro illis gratias agere, nunc dicit se pro eisdem orare, in quo etiam affectum suum circa illos ostendit, ut suadeat illis caritatem. Ad hoc autem Deum testem dat cui servit, dicens: Testis est   enim Deus ut melius sibi credatur quod dicturus est. Premissa est igitur auctoritas, id est iuramentum quo sit fides dicendis: Nisi forte quis dicat quod non iuraverit, quia non dixit per Deum, sed dixit testis est Deus: ridiculum est putare hoc; si dicas, per Deum, iuras; si dicas, testis est Deus, {191.1318B} non iuras? Quid enim est per Deum, nisi testis est Deus? aut quid est testis, est Deus, nisi per Deum? Ecce dico caritati vestre, et qui per lapidem iurat falsum, periurus est, quia creatorem Deum adhibet testem. Nec facit Apostolus qui hic et alibi sepe iuravit, contra Domini mandatum, qui volens iustitiam nostram abundare plus quam Scribarum et Phariseorum, dicit in Evangelio:   Ego vobis dico, non iurare omnino (Mt. 6). Et item:   Sit sermo vester, est, est, non, non. Quod amplius est, a malo est (ibid.). Ibi enim prohibuit Dominus quod est malum, suasit bonum, quod est appetendum, indulsit quod est necessarium; prohibuit enim falsum, vel sine necessitate iurare, suasit verum loqui: indulsit iuramentum, quod est necessarium, {191.1318C} cum ait, quod amplius est. Iuramentum enim faciendum est in necessariis, cum pigri sint homines credere quod eis est utile; non est iuratio bona, id est appetenda, non tamen mala, id est prohibita, cum est necessaria, licet sit a malo infirmitatis eorum quibus aliquid dicitur. Si enim iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid persuades, que infirmitas utique malum est unde nos quotidie liberari precamur, dicentesw: « Libera nos a malo ». Ideoque non dixit Dominus quod amplius est, malum est: tu enim non facis malum qui bene uteris iuratione, ut alteri suadeas quod utile est, sed a malo est illius. Et notandum quia multum interest, si exigit iurationem, {191.1318D} qui novit illum iuraturum falsum, an non. Qui autem nescit et ideo dicit: Iura mihi, ut ei fides sit, non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana temptatio est: si autem novit fecisse et cogit iurare, homicida est. Iurat ergo sine peccato Apostolus, cum ait: Testis est mihi Deus etc. quasi27: Quod habetis Domino imputo. Et recte, nam habenda ab eo oro: et vere, quia   sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus.
w Mt. 6.
27 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,10 
marg.|  Vel ita, se dixit gratias agere, modo exponit quando gratias agit, scilicet in orationibus , et quomodo, scilicet sine intermissione [Haimo.] quasi28: Pro vobis gratias ago, et hoc modo, {191.1319A} quia   in orationibus meis que pro vobis, et pro aliis fiunt, semper habitis in horis constitutis ad orandum. Facio memoriam, id est Deum memorem. Memor dicitur Deus esse cum dat, oblitus cum cessat. Et hoc, sine intermissione. [AMBROSIUS] Vel facio memoriam vestri sine intermissione. Hoc ideo dixit Apostolus, scilicet se esse memorem illorum in orationibus, ut seminet in illis caritatem, id est ut eum ament, et sic desiderent eum audire. Quis enim non amet eum quem audit memorem sui esse! Quod autem ita sit, iuramento affirmat, testis etc. quasi29: Et credendum est ita esse ut dico. Enim id est quia testis est mihi Deus, et ideo non est tutum mentiri, cum nihil eum lateat. Cui servio in spiritu meo, non in carne, id est in voluntate {191.1319B} quia enim Deus spiritus est, animo illi debet serviri. Vel servio, non in carne, id est in carnalibus observantiis, sed in spiritu meo, id est in spiritalibus, scilicet in fide, spe et caritate:   In quo servio? In Evangelio, predicando, non in lege, non in circumcisione, non in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod Filius unicus docuit. Quantum enim distat servus a domino, tantum distat Evangelium a lege. Evangelio dico   Filii eius, quod scilicet Filius eius tradidit, non scribendo, sed mentibus inspirando.
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,10b 
V
marg.|   Obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. quasi30: Pro vobis gratias ago et oro. Ego dico obsecrans, id est per obsecrationes temptans. {191.1319C} Obsecratio est per sacra adiuratio, ut per nativitatem et passionem. Temptans, inquam, si quomodo, id est aliquo modo, prospero vel adverso scilicet quacumque ex causa, facili vel difficili, habeam tandem, scilicet post longa desideria, aliquando, scilicet hieme, vel estate, iter veniendi ad vos; iter dico prosperum, quod non reputat Apostolus esse, nisi ita sit ut perveniat ad illos quibus desiderat donum Dei predicare. Prosperum enim iter est, non incassum laborem itineris subire. Prosperum iter habeam, prosperum dico, in voluntate Dei, secundum voluntatem Dei, non sicut mali qui reputant prosperitatem sibi esse in suo malo perpetrato. Sunt enim quidam, qui per Dei permissionem non voluntatem {191.1319D} prosperum iter videntur sibi accipere ad malum, si aliquod scelus perpetraverunt. [Origenes.] Hoc ergo voluit intelligi Apostolus, addens, in voluntate Dei, quia non semper prosperitas itineris Dei voluntate perficitur, quia multi in rebus seculi prosperis utuntur successibus, et exsultant in prosperitatibus suis, sed non est talis prosperitas in voluntate Dei. [AMBROSIUS] Apostolus vero iter solummodo reputat prosperum, si sit in voluntate Dei, quia tunc utilis erit adventus Apostoli.
30 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,11 
VI
prol.|
marg.|  {191.1320A} quasi31: Ideo obsecro venire ad vos, enim, id est quia   desidero videre vos. His, quos scripto corrigebat, et a carnali sensu abstrahebat, ideo sui presentiam necessariam dicit, quia ea que scribit etiam perverse possunt accipi, quia aliter dicta solent ad aliud referri ab hereticis. Ideo ergo desiderat eos videre, ut presens doctrinam evangelicam sensu quo scribit eis tradat, ne sub auctoritate litterarum eius non auferretur, sed confirmaretur error, et etiam ideo, ut que verbis suadere non poterat, presens suaderet virtute miraculorum. Sed deinde desiderii sui causam exponens, addit:   Ut aliquid, quasi32: Ad hoc desidero vos videre, ut   impertiar vobis aliquid gratie spiritualis, id est vos participes faciam gratuiti beneficii Dei scilicet doctrine {191.1320B} evangelice. Gratie autem dico, non carnalis sed spiritualis, quia modo carnaliter sapitis. Cum enim dicit, gratie spiritualis, carnalem illos sensum assecutos significat [AUGUSTINUS] quia sub nomine Christi, Iudei eis contraria Christo tradiderant. Qui consulens infirmitati humane, fide sola addita legi naturali, humanum genus salvari decrevit. Impertiar spiritualem gratiam,   ad confirmandos vos,
31 Quasi] + dicat PL
32 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,12 
marg.|  [AMBROSIUS] quia aliquid iam habetis, id est consolari in vobis simul, vel id est   ut consolemur vobiscum, alia littera,   per eam que invicem est fidem vestram atque meam; quasi33: Desidero vobis impertiri gratiam ad confirmationem, que confirmatio adeo est mihi grata, quia id, scilicet vos confirmari, est me consolari in vobis. Hoc ideo {191.1320C} dicit, quia, etsi congaudeat facilitati fidei illorum, dolet tamen de non recta fide. Aliena enim dolebat vitia, quasi sua. Addit simul, quasi34: Hec consolatio mea fiet simul vobiscum, quia et vos consolabimini. Modo enim ego sum desolatus, sicut et vos, etsi non sentitis, sed sic consolaremur simul. Vel secundum aliam litteram sic potest legi, eodem sensu manente; quasi35: Desidero venire, ut impertiar vobis gratiam ad confirmandos vos, id est ut consolemur vobiscum. Deinde per quid fiat consolatio, subdit, consolari dico per eam fidem non utique novam, sed vestram atque meam, que est invicem, id est communis, id est per hoc potest esse consolatio, si unius eiusdemque fidei {191.1320D} sumus in Christo; vel per eam fidem vestram atque meam que est invicem, id est que per dilectionem operatur.
33 Quasi] + dicat PL
34 Quasi] + dicat PL
35 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,13 
VII
prol.|
marg.|  Propositum et votum suum ostendit Apostolus, quod quedam illos scire non ambigit per eos fratres qui a Hierusalem vel a confinibus civitatibus, causa aliqua sive religionis gratia Romam veniebant. Cumque sepe vellet venire, et prohiberetur, sic factum est, ut scriberet Epistolam, ne diu in malo detenti difficilius corrigerentur, quasi quis diceret: Desideras venire, cur ergo non venis? Ait: Quia {191.1321A}   prohibitus sum, cum hoc proposuerim. [Haimo.]   Nolo autem, vel non arbitror,   vos ignorare, fratres, hoc, scilicet   quia sepe proposui, non solum volui   venire ad vos, et prohibitus sum venire, aliquibus impedimentis Deo id agente [AMBROSIUS] sed putetis culpa vestra fieri, ut modo dignos vos paretis. Non ergo otiose se prohibitum dicit, sed et causas morarum discernit, qui et hos ut se preparent adhortatus est [Origenes.] ut audientes gratiam sibi spiritalem ministrandam fore, dignos se efficerent a vitiis carnalibus abstinentes ad excipiendam eam. Prohibitus sum dico   usque adhuc, id est usque in presens. Per hoc ostenditur, id etiam esse cure Deo, quo unusquisque apostolorum vel debeat ire, vel non debeat, et quod dispensatione quadam, aliis {191.1321B} quidem sinat predicare verbum Dei, aliis prohibeat.   Fratres, autem eos vocat, non solum, 6 quia renati erant, sed etiam, quia erant inter eos qui recte sentirent, licet pauci; unde supra dixit, vocatis sanctis.   Ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in ceteris gentibus, quasi36: Ideo desidero venire, ut habeam in vobis fructum, id est ut vos fructificetis per meam predicationem; vel ut habeam fructum aliquem in vobis, id est ut ego aliquod premium pro vobis acquiram. Pro utilitate ergo communi, cupidum se veniendi ad hos declarat, ut et hi salutem spiritualis gratie consequantur, rectam habentes fidei professionem: et hic fructum habeat apud Deum, ministerii sui. Fructum {191.1321C} habeam in vobis, dico, sicut et in ceteris gentibus. Exemplo ceterarum gentium lacescit illos ad fidem rectam, promptior enim, fit quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentiri.
36 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,14 
VIII
prol.|
marg.|  [Haimo.] Sequitur Grecis ac barbaris etc.37 quasi38: Ideo volo fructum habere in omnibus, quia debitor sum omnibus evangelizare.   Grecis ac barbaris, id est omnibus gentibus. Grecos preposuit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium sumpsit; barbaros vero eos dicit, qui sunt quasi exleges, qui nec Hebrei, nec Greci, nec Latini sunt.   Et debitor sum evangelizare, sapientibus {191.1321D}   et insipientibus, ut nemo de utroque populo excludatur.
37 Sequitur... etc.] om. PL
38 Quasi] + dicat PL
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> Origenes : « Quid ab eis accepit unde eis debitor ? Arbitror inde quod omnium gentium linguis eloquii cepit».}} K
Numérotation du verset Rm. 1,15 
marg.|  [AMBROSIUS] Sapientes vero dicit illos qui mundialibus rationibus eruditi erant, insipientes qui illarum rerum imperiti sunt. His autem omnibus se debitorem testatur, quia missus ad omnes; nulli enim gentium populo specialius debetur hec predicatio, quia ad hoc missus fuit, ut omnibus predicaret, qui ad hoc accepit doctrinam ut aliis traderet. De Iudeis autem tacet, quia magister gentium erat.
Numérotation du verset Rm. 1,15b 
IX
marg.|  Et sicut aliis debeo, ita et vobis qui Rome estis debeo evangelizare, quia omnibus debitor sum. Quod tale scilicet evangelizare vobis,   in me promptum est. Et si ego ad hoc paratus sum, ergo alterius culpa remansit. Quamvis missum se dicat predicare {191.1322A} omnibus gentibus promptum tamen Romanis se asserit evangelizare, apud quos regni Romani caput est, et sedes. Ad membra enim pertinet, si caput inquietum non fuerit. Ideo Romanorum pacem optat, ut non multum se iactet Satanas, et ut meliores sui operis fructus habeat ».
Numérotation du verset Rm. 1,16 
X
prol.|
marg.|  Sequitur : Non enim erubesco 39   * quasi40: In me promptum est, et vere, quia   non erubesco Evangelium, sicut illi qui falsa predicant, et qui crucem Christi putant ignominiam. [Haimo.] Hoc enim dicto tangit eos qui non recte tradiderant; vel qui de cruce confundebantur, de qua potius gloriari deberent cum41 Apostolo.
39 Sequitur... erubesco] om. PL
40 Quasi] + dicat PL
41 cum] + ipso PL
Numérotation du verset Rm. 1,16b 
XI
marg.|   Virtus enim etc  . 42   * Ideo non erubesco Evangelium, {191.1322B} quia ipsum Evangelium   est virtus Dei, id est virtutem Dei annuntiat, non infirmitatem; sapientiam non insipientiam.   Quod enim infirmum Dei, fortius est hominibus; et quod stultum Dei est, sapientius est hominibus (1Cor. 1). Vel Evangelium est virtus Dei, nobis credentibus, non aliis: quia per doctrinam evangelicam peccatum dimittitur credenti, et, cum res exigit, fiunt miracula quibus commendatur doctrina. Quia enim incredibile videbatur quod predicabatur, ideo signis et prodigiis ab apostolis factis firmabatur, ne diffiderent homines de his que dicebant qui tanta faciebant. [AMBROSIUS] Nulli enim dubium est virtuti verba cedere. Ideoque non se dicit Apostolus erubescere de Evangelio Dei; illos autem erubescere significat, quia quod tradiderant, in reprehensionem {191.1322C} veniebat, nec quoquam virtutis testimonio firmabatur, et discordabat, a doctrina evangelica et apostolica. Evangelium igitur est virtus Dei, quia invitat ad fidem, et dat salutem omni credenti dum peccata remittit, et iustificat, ut a secunda morte detineri non valeat, signatus mysterio crucis. Unde subdit: Evangelium dico, valens   in salutem omni credenti. Quod vero dixit omni, determinat:   Iudeo primum credenti,   et Greco, « id est gentili » (Ambrosius). Quod in Greco manifestum est. In Greco enim gentilem significat.
42 Virtus... etc.] om. PL
marg.|  [AMBROSIUS]« Quamvis autem preponat Iudeum causa patrum, tamen et ipsum simili modo indigere dicit dono Evangelii Christi. Si itaque et Iudeus non iustificatur nisi ex fide Christi, quid {191.1322D} ergo est opus43* esse sub lege? »44 L
L ¶Codd. : Cbg132 (15ra-b)
43 est opus] inv. PL
44 est] + [Hesychius] PL
marg.|  + <inclusio Herberti> Ambrosius : « In greco gentilem, in Iudeo vero eum qui sit ex genere Abrahe. Nam Iudei ex tempore Iude Macchabei dici ceperunt qui in causa cladis restitit sacrilegiis gentium et fiducia Dei collegit populum et deffendit genus suum. Fuit autem ex filiis Aaron ». M
M ¶Codd. : Cbg132 (15ra-b)
marg.|  Vel ita: Iudeo primum et Greco, quasi45: Evangelium valet in salutem omni credenti; Evangelium dico, necessarium Iudeo, et Greco, id est gentili; sed primum, id est maxime Iudeo. Iudei enim hanc Evangelii salutem et liberationem habebant necessariam valde, utpote etiam alios seducentes.
45 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,17 
XII
prol.|
marg.|  [Haimo.] Quasi46: Vere Evangelium est credenti in salutem, quia est ei in iustitiam, que est causa salutis, quod clare ostenditur in ipso Evangelio. Et hoc est quod ait: Iustitia enim Dei revelatur in eo, {191.1323A} scilicet Evangelio. Iustitia Dei est qua gratis iustificat impium per fidem sine operibus legis, ut alibi dicit Apostolus:   Inveniar in eo non habens meam iustitiam que ex lege est, sed eam que ex fide est (Phil. 3). Hec est iustitia Dei, que in Testamento Veteri velata, in Novo revelatur; que ideo iustitia Dei dicitur, quia impartiendo eam iustos facit. [AMBROSIUS] Hanc autem iustitiam Evangelium revelat, ipso effectu [Haimo.] scilicet dum dat fidem homini per quam iustificatur, qui credit Deum iustum et veracem in promissis. Revelat etiam hanc iustitiam Verbo, dum in eo diciturx: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit », id est iustus. [AMBROSIUS Magnus] Vel iustitia Dei est, quia quod promisit dedit, que iustitia {191.1323B} revelatur, in eo qui credit se consecutum, quod promiserat Deus per prophetas suos. Qui enim hoc credit et confitetur, iustum Deum probat, et testis est iustitie eius. Et loquitur Apostolus hic contra Iudeos, qui negant hunc esse Christum, quem promisit Deus. Secundum hoc, ita lege: Bene dixi esse in salutem omni credenti, quia in eo qui credit, sive Iudeus sit, sive Grecus, revelatur iustitia Dei, id est iustus apparet Deus et verax. In eo vero qui non credit, iniustus videtur; negat enim veracem esse Deum, qui non credit eum dedisse quod promisit. Unde subdit:   Ex fide in fidem; quasi47: Iustitia Dei revelatur, tendens ex fide Dei promittentis in fidem hominis, qui credit ei, quia in credente iustus apparet Deus.
x Mc. 16.
46 Quasi] + dicat PL
47 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel secundum alteram {191.1323C} premissam sententiam sic procede: Iustitia Dei est ex fide, hec autem iustitia fidei, est ei homini qui transit ex fide in fidem. [Haimo.] Hoc dicit, propter omnes partes fidei, ut omnis qui vult per fidem iustificari universos articulos Symboli habeat, ut transeat Iudeus et quicumque alius ex fide Veteris Testamenti, ubi unus Deus colebatur, in fidem Novi Testamenti, ubi Pater, et Filius, et Spiritus sanctus colitur, ex fide primi adventus in fidem secundi, ut utrumque credat ex fide prime resurrectionis, que est in anima, in fidem secunde que erit in corporibus; ex fide promissionis, in fidem redditionis, ut credat Deum promisisse ac reddidisse, vel redditurum fore; ex fide predicatorum {191.1323D} in fidem populorum, ut credat quod credunt maiores et minores; ex fide seminantium, id est prophetarum, in fidem metentium, id est apostolorum transeat iustificandus, vel transeundum fore intelligat « de fide verborum et spei, in fidem rerum et speciei » (Haimo).
marg.|  [Augustinus. In libro questionum Exodi] 48« Est enim fides qua creduntur ea49* que non videntur, y que proprie dicitur fides. Sed tamen est etiam50* fides rerum, quando51* non verbis sed rebus ipsis presentibus creditur, quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam sanctis prebebit ipsa Dei sapientia ».N
y ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, Quaestiones evangeliorum, lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, lin. 2 : « quod dixerunt discipuli: domine, auge nobis fidem, potest quidem intellegi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae non uidentur; sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non uerbis sed rebus ipsis praesentibus creditur, quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa dei sapientia per quam facta sunt omnia ». <ex quo> Glossa ordinaria in loc. cit.
Cf. etiam   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 79, § 1.16, CCSL 36 : «Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eadem que fides earum est quae non uidentur, quid sibi uult quod dominus ait: et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis?  ». Cf. 2Cor. 4, 13-18. [MM2022]
N ¶Codd. : Cbg152 PL
48 Augustinus... Exodi] om. PL
49 ea] om. PL
50 est etiam] inv. PL
51 quando] qua PL
marg.|  [Augustinus. Psalmo 109] 52 « Non {191.1324A} ergo esset iustitia fidei, nisi esset absconditum quod predicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus ». O
O ¶Codd. : Cbg152 PL
52 Augustinus... 109] om. PL
marg.|  « Dicit ergo iustitiam illi esse qui transit ex fide verborum quibus credimus que non videmus,   in fidem rerum qua credita obtinebimus, scilicet « ex fide in qua ministratur Deo » (Augustinus. In libro questionum), in illam ubi fruatur Deo, que tamen improprie dicitur fides. P
P ¶Codd. : Cbg152 PL
marg.|  Et quia de fide fit mentio hic, videndum est quid sit fides, et quot modis accipiatur fides, et de quibus sit. Fides est virtus qua creduntur que non videntur, apparentia enim non habent fidem, sed agnitionem. Fides enim est, quod non vides credere. Accipitur autem fides tribus modis scilicet pro eo quod creditur, et est virtus; et pro eo quod creditur, et non est virtus; et pro eo quod creditur. Fides {191.1324B} enim qua creditur, cum caritate virtus est, et hoc est fundamentum omnium bonorum, in qua nemo perit. Hec fideles facit, et vere Christianos. Alia vero demonum est, et nomine tenus Christianorum; nam et « demones credunt et contremiscunt »z. Hec est, informis qualitas mentis, que dicitur informis, quia sociam non habet caritatem, que est forma omnium virtutum. Pro eo autem quod creditur accipitur fides, sicut ibi: Hec est fides Catholica, quam nisi etc. ita hic accipitur cum ait, ex fide in fidem. Fidei enim que creditur, id est Symboli fidei, multe sunt partes, quarum alique sunt hic posite. Eodem quoque modo accipitur fides, cum dicitur fides Catholica, quasi quod universaliter ab omnibus credendum est.
z Iac. 2.
marg.|  {191.1324C} Solet autem a quibusdam inquiri utrum illa informis qualitas mentis que in malo dicitur Christiano fides, qua universa credit, que verus Christianus credit, accendente caritate, remaneat, et fiat virtus, an ipsa eliminetur, et alia succedat qualitas que virtus sit. Ad quod potius divinum oraculum implorandum videtur, quam aliquid a nobis definiendum. Utrumlibet tamen sine periculo dici potest. Est autem fides de bonis, et de malis, et de preteritis, et de presentibus, et de futuris. [AMBROSIUS] Spes autem de futuris tantum, et de bonis.
Numérotation du verset Rm. 1,17b 
XIII
marg.|   Sicut scriptum est; convertit se Apostolus ad exemplum prophete Habacuc [AUGUSTINUS] ut declaret olim ostensum non iustificari hominem per legem apud {191.1324D} Deum, sed per fidem; quasi53: Ex fide est iustitia, et ita ex fide est salus, non ex lege, sicut scriptum est in Habacuc:   Iustus autem ex fide vivit. Sic expone: Iustus est ex fide, omnis qui iustus est [AUGUSTINUS] et ita, vivit, non vita ista que presens est, sed futura, id est eterna, que est merces fidei. Merces enim fidei est videre quod credidimus antequam videremus. Sciendum autem aliter esse in Habacuc quam hic posuit Apostolus. In Habacuc enim ita estaa: « Iustus autem meus, ex sua fide vivet ». Sed et hoc, et alia plura testimonia que {191.1325A} ponit ab Hebraice veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare. Quod ideo est, quia aliquando sumit a Septuaginta Interpretibus, aliquando, sicut loquens eodem spiritu quo prophete, sensum sumit tantummodo suis utens verbis suaque dispositione.
aa Ha. 2.
53 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,18 
XIV
prol.| Secunda dictinctio
prol.|
marg.|  Commendata pietate fidei, qua iustificati grati Deo esse debemus, contrarium detestando, id est impietatem, subinfert, quod gentiles inflati, et leves in idolorum figmenta tamquam deciderunt, ubi non requiescerent, sed confracti desilirent in {191.1325B} lapides. Hic enim specialiter aggreditur gentiles, secundum priorem statum, quia iactant bonam naturam, et excusant turpitudines per ignorantiam. Econtra autem Apostolus dicit eos, et prius habuisse notitiam, et perdidisse per culpam, et bonam naturam sibi ipsis a Deo relictam in omnia mala precipitatam. quasi54: Ex fide est iustitia, et inde, salus, quia ex impietate est iniustitia, et inde ira, id est pena, et hoc revelatur in Evangelio Dei, et hoc est: Revelatur enim in Evangelio,   ira Dei, id est pena. Quoties ira Dei legitur, non perturbatio animi eius est intelligenda, sed iudicium quo irrogatur pena pro peccato. [Haimo] Dei, dico, venturi   de celo ad iudicium; ira, dico, processura   super omnem impietatem et iniustitiam. Non {191.1325C} dicit super omnes impios, sed quod plus est super omnem impietatem et iniustitiam, id est super omnes impietatis et iniustitie partes. [Origenes.] Impietas est in Deum peccare, iniquitas in homines. Vel impius pro infideli hic ponitur, id est a pietate religionis alienus, sicut idololatra. Iniquus vero dicitur qui pravitate operis ab equitate discordat. [Haimo] Et est sensus: Vindicta Dei de celo venturi ad iudicium vivorum, et mortuorum in Evangelio manifestatur ventura super omnem impietatem et iniustitiam.
54 Quasi] + dicat PL
marg.|  [AMBROSIUS] Vel ita lege: Ira Dei, ventura super omnem impietatem et iniustitiam, revelatur de celo. Quod accusat eos quia indicavit eis Creatorem vel Salvatorem. Ex ipsa enim celi fabrica {191.1325D} iratus illis Deus ostenditur, qui ideo tam pulchra astra condidit, ut ex his quantus et quam admirabilis Creator eorum est possit agnosci, et solus adorari. Reum igitur facit Apostolus gentilem per legem nature, per quam potuit deprehendere fabrica mundi testificante auctorem Deum solum diligendum; sed iniustitia et impietas in eis apparet, dum hec videntes dissimulant a veritate, non fatentes unum Deum. Unde subdit:
marg.|   Eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent, quasi quis diceret: Cur est eis ira Dei de impietate, cum non cognoverunt Deum? ad quod respondet, {191.1326A} merito est eis ira, quia poterant quidem cognoscere Deum, et aliqui etiam eorum partim cognoverunt, sed sibi tollunt malentes morari iniuste in sua voluptate. [Haimo.] Sic lege litteram: Hominum, dico, eorum qui veritatem Dei, id est veram de Deo cognitionem detinent, cum sponte se eis offerat; ipsi dico manentes in iniustitia, id est in opere malo. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent. Veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti enim Deum, o tu gentilis, o philosophe, et colis idolum; invenisti veritatem, et ipsam detines in iniustitia; et quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti. Totum considerasti rerum ordinem, et non vis attendere quod mundus opus Dei sit; idolum opus fabri. Si {191.1326B} faber idolo sicut dedit figuram, daret et cor, ab ipso idolo faber adoraretur. Quomodo ergo homo faber tuus Deus non est, si homo idoli faber est? Quis est Deus tuus qui fecit te? Quis est Deus fabri? Qui fecit illum. Ergo si idolum cor haberet, nonne fabrum adoraret qui fecit illud? Ecce quomodo detinent veritatem Dei in iniustitia. Occurrebat autem Apostolo, ut ei diceretur: Unde illi veritatem detinent, ad quos locutus non est Deus? nec legem acceperunt, sicut populus Israel?
Numérotation du verset Rm. 1,19 
XV
marg.|  Respondet, et ostendit unde: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim revelavit illis; quasi55: Vere detinent veritatem Dei, qua hoc Dei quod notum est, id est quod de Deo noscibile est, manifestum est in illis, ductu rationis; quasi56: In se habent {191.1326C} unde noscere possint. Quod cognoscibile est de Deo, scilicet naturalem rationem. Ideo dicit quod de Deo cognoscibile est, quia multa sunt que de Deo per naturam sciri non possunt, ut de mysterio redemptionis et incarnationis.
55 Quasi] + dicat PL
56 Quasi] + dicat PL
marg.|  [ORIGENES] « Notum Dei est, hoc quod ex huius mundi dispositione, et naturali ratione assequi possumus. Ignotum vero Dei est ratio substantie eius, vel nature que omnem latet creaturam ».Q
marg.|  Similiter et mysterium humane liberationis.
Numérotation du verset Rm. 1,19b 
XVI
marg.|  [AMBROSIUS] Deus enim quasi57* vere manifestum est in illis quod est noscibile de Deo, quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus illis revelavit, vel manifestavit per opus suum, per quod eos adiuvit. Hoc dicit, ne sola natura sufficere videretur. {191.1326D} Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille esse Deus omnium crederetur qui hoc fecit quod ab his impossibile est fieri ».
57 Deus enim quasi] Et PL
marg.|  [AUGUSTINUS. DE VERBIS DOMINI] « Hec philosophi nobiles quesierunt58* interrogantes creaturas de Creatore, et omnium specie ac dispositione quasi voce respondente ex arte artificem cognoverunt ».R
58 quesierunt] + quasi PL
Numérotation du verset Rm. 1,20 
XVII
prol.|
marg.|  {191.1327A} Ostendit quid de Deo, et quomodo scire potuerunt, et quasi quis quereret, quomodo potuit id quod notum est Dei, manifestum esse in illis qui non acceperunt legem, subdit: Invisibilia enim etc. Et notandum quia cum Deus una sit et simplex essentia, nec ex diversitate aliqua constet, pluraliter tamen dicit, invisibilia; quia pluribus modis per ea que facta sunt cognoscitur, scilicet quod eternus, {191.1327B} ex perpetuitate creaturarum; omnipotens, ex magnitudine creaturarum, et huiusmodi. Ex quorum etiam gubernatione virtus eius conspicitur; et ex eo quod omnia replet, eius divinitas, id est bonitas, intelligitur. Et hoc est quod ait: Vere quod Dei notum est manifestum est in illis.   Enim, id est quia,   invisibilia ipsius, id est ipse natura invisibilis intellecta, non corporea, vel imaginaria visione, sed tantum intellecta ea vi mentis, que dicitur intellectus.   Intellecta, dico,   per ea que facta sunt, et si non per legem scriptam quam non habuerunt,   conspiciuntur a creatura mundi, id est ab homine, non solum ab angelis.
marg.|  [Haimo.] Homo vero creatura mundi dicitur per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, {191.1327C} vel quia convenientiam habet cum omni creatura. Est enim localiter in loco, ut quodlibet corpus; sentit cum animalibus, intelligit cum angelis. Unde in Evangelio Dominus ait: Predicate evangelium omni creature (Mc. 16), id est homini. Et attende quod ait: Ipsa invisibilia intellecta per ea que facta sunt, quia per celum et terram, et alias creaturas, quas immensas et perpetuas esse intellexerunt, ipsum Conditorem incomparabilem, immensum, eternum mente conspexerunt. Viderunt enim summi philosophi, quos ceteris non immerito fama atque gloria prelatos cernimus, nullum corpus esse Deum: et ideo cuncta corpora transcenderunt querentes Deum. Viderunt etiam quidquid mutabile est, non esse summum Deum; et ideo {191.1327D} animam omnem mutabilesque spiritus transcenderunt. Deinde viderunt omnem speciem in re quacumque mutabili, que naturaliter est, omneque universi mundi corpus non posse esse nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est, quia non aliud est illi esse, aliud vivere, aliud intelligere, beatum esse; sed quod est illi vivere, intelligere, beatum esse, hoc est illi esse. Propter hanc incommutabilitatem, et simplicitatem intellexerunt eum, omnia ista fecisse, et a nullo fieri potuisse. Consideraverunt enim quidquid est in substantiis, vel corpus esse, vel spiritum; meliusque aliquid spiritum esse, quam corpus; speciemque corporis esse {191.1328A} sensibilem; spiritus vero speciem intelligibilem et intelligibilem speciem sensibili pretulerunt. Sensibilia dicimus, que visu factuque corporis sentiri queunt; intelligibilia que conspectu mentis queunt intelligi.
marg.|  Cum igitur in eorum conspectu corpus et animus magis minusque speciosa essent; si autem omni specie carere possent, nulla omnino essent, viderunt esse aliquid ubi esset prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis atque ibi esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset, et ex quo cuncta facta essent: atque sic invisibilia Dei intellecta per ea que facta sunt conspiciuntur.
marg.|  [AUGUSTINUS. CONTRA MANICHEOS] 59* « Sed mirum est quod dixit invisibilia esse60*; et rursus dixit, conspiciuntur {191.1328B} sed, addendo   intellecta, determinatur modum61* visionis. Tria enim genera visionis in Scripturis inveniuntur. Est enim visio corporalis, spiritualis vel imaginaria et intellectualis. De tertio genere est visio ista62*, quam hic commemorat Apostolus. Hac enim visione videtur Deus, cum per pietatem fidei, et agnitionem morum optimorum corda mundantur. Vel ita lege litteram: Vere quod notum est Dei, manifestum est in illis   quia invisibilia ipsius intel<lectu>63* conspiciuntur, id est intellectu mentis capiuntur,   per ea que facta sunt a creatura mundi, id est a constitutione mundi ». Et « ut omnino excusari impietas64* non possit » (AMBROSIUS) adiecit: S
59 Augustinus... Manichos] om. PL
60 invisibilia esse] inv. PL
61 modum] modus PL
62 visio ista] inv. PL
63 intellectu] in ras. ut videtur Cbg152, mundi PL
64 excusari impietas] inv. PL
Numérotation du verset Rm. 1,20b 
XVIII
marg.|   Sempiterna quoque 65   * Virtus eius 66   * « que omnia gubernat» (HAIMO) « conspicitur per ea que facta sunt » (AUGUSTINUS. EX SERMONE DE CALENDIS IANUARII) 67*.T
65 Sempiterna quoque] om. PL
66 eius] om. PL
67 Augustinus... Ianuarii Cbg152 ] om. PL
marg.|  {191.1328C} et divinitas id est bonitas Dei que omnia replet, similiter per eadem conspicitur. Vel sicut quidam volunt potest hic intelligi Trinitas ut per invisibilia intelligatur Pater; per virtutem, Filius; per divinitatem, Spiritus sanctus: ut sit sensus, invisibilia ipsius, id est Pater;   sempiterna quoque virtus eius, id est Filius, et divinitas, id est Spiritus sanctus, intellecta conspiciuntur per ea que facta sunt a creatura mundi. Secundum hoc videtur quod per ea que facta sunt illius summe Trinitatis notitiam habuerint gentium philosophi. Alibi vero dicit AUGUSTINUS philosophos non pertigisse usque ad notitiam tertie persone, scilicet Spiritus sancti, in illo videlicet loco super Exodum, ubi magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, {191.1328D} non in primo vel secundo, quia summi gentium philosophi, inquit, πέρὶ τοῦ ἀγαθοῦ, id est de summo bono, scilicet Patre, et de νοῦ, id est mente eius, scilicet Filio, philosophati sunt. Sed in tertio signo defecerunt magi, quia usque ad tertiam personam non valuerunt pervenire philosophi. Quomodo ergo hic dicitur, quod tres personas per facta intellexerunt, vel cognoverunt? Ad quod dicimus eos hanc distinctionem summe Trinitatis, quam fides Catholica profitetur nullatenus habuisse, vel habere potuisse absque doctrine, vel interne inspirationis revelatione. Fit enim revelatio tribus modis, per opera, per doctrinam, per inspirationem. {191.1329A} Revelavit eis Deus per opera veritatem, sed non per doctrinam vel per inspirationem. Viderunt ergo de longinquo veritatem, sed non appropinquaverunt per humilitatem. [AUGUSTINUS] Non ergo illas tres personas ideo dicuntur intellexisse, quod eas distincte veraciter et proprie intellexerint: sed quia illa esse cognoverunt in Deo, que illis tribus personis in sacra Scriptura frequenter solent distinctim ac specialiter attribui, scilicet potentia, sapientia, bonitas. Potentia enim Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui sancto sepe attribuitur: tum una eademque sit potentia, et sapientia, et bonitas trium personarum, et tres illi eadem bonitas, sapientia et potentia sunt: quod quare fiat, non est otiosum inquirere. Sicut enim ex motibus et administratione {191.1329B} corporis animam, quam non vides, intelligis, sic ex administratione totius mundi, et regimine omnium Creatorem intellexerunt.
Numérotation du verset Rm. 1,20c 
XIX
marg.|  [AUGUSTINUS. AD VALENTINUM MONACHUM] ab Ita ut sint inexcusabiles. « Illos quippe Scriptura inexcusabiles dicit quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas ». U
ab Ex... monachum] om. PL
Numérotation du verset Rm. 1,21 
XX
marg.|  De hoc, scilicet quia cum per naturalem rationem et creature revelationem   cognovissent Deum [Haimo. AMBROSIUS Augustinus] usque adeo ut faterentur unum principium esse, a quo omnia initium sortita sunt,   non sicut Deum glorificaverunt, bene vivendo et colendo;   aut, id est et,   gratias non   egerunt, de cognitione, sed sibi attribuerunt, in quo vani et falsi fuerunt.
Numérotation du verset Rm. 1,21b 
XXI
marg.|  Unde subdit: Sed evanuerunt in cogitationibus, putantes se aliquid esse, {191.1329C} cum nihil sint, quod vere vanitas erat. Cogitationibus dico   suis, que scilicet a se ipsis sunt, non a Deo. Et ideo, scilicet quia Deum non glorificaverunt,   cor, id est ratio   eorum, quia ab eis credita est esse,   obscuratum est, tumore superbie obdurante, ita ut sit   insipiens, id est paulatim usque ad insipientiam cor eorum deductum est. Nebula enim erroris contexit cor illorum, quia cum Creatorem ex creaturis cognovissent, nec sicut Deum glorificassent, amplius obtusi sunt. Unde obscuratum est cor eorum?
Numérotation du verset Rm. 1,22 
XXII
marg.|  Ecce ex hac superbia, dicentes ore vel corde,   se esse sapientes a se non a Deo,   stulti facti sunt in Deum. Ecce illa duo que dixerat, hic aperte signat, scilicet quomodo evanuerunt, quod ostendit, ibi dicentes se esse sapientes, ubi culpa monstratur; et quomodo {191.1329D} obscuratum est cor eorum, ibi stulti facti sunt, quod est vindicta. Sapientes enim in naturis rerum, stulti facti sunt in Deo.
marg.|   [AMBROSIUS] Investigabant enim rationem physicam, perscrutantes cursus siderum et quantitates elementorum; Deum autem eorum spernebant. Ideoque stulti sunt. Si enim hec laudanda sunt, quanto magis Creator illorum? Viderunt ergo quo veniendum esset, sed ingrati ei qui illis prestitit ut viderent, sibi voluerunt attribuere quod videbant; et facti superbi, amiserunt etiam quod videbant; elisi sunt, vel cecati sunt, quia superbi erant. Superbia caput peccati {191.1330A} est, de qua dictum est: Initium omnis peccati superbia est (Sir. 10). Superbierunt autem dicentes se esse sapientes. Non debebant sibi arrogare quod Deus donaverat, nec se iactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod utique illis credendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari, atque illi beatissime contemplationi coherere. Quia vero superbia erat in eis, obumbravit eos cecitas. Quod enim curiositate invenerunt, per superbiam perdiderunt. Quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis. Et conversi sunt a veritate, ad idola et simulacra, et ad culturas demoniorum: et adoraverunt creaturam, contempto {191.1330B} Creatore.
Numérotation du verset Rm. 1,23 
XXIII
marg.|  Unde subdit: Et mutaverunt etc.68* [AMBROSIUS] « Ecce quomodo obcecatum69* est cor eorum ut videlicet maiestatem invisibilis Dei quem ex creaturis agnoverant70*, non in homines sed (quod peius est et inexcusabile crimen), in similitudinem hominis mutarent71*, ut forma corruptibilis, Deus ab eis vocetur, hoc est simulacrum hominis, ut quos vivos hoc nomine donare non audeant, mortuorum imagines in gloriam Dei recipiant72*. Quanta hebetudo! Quanta est stultitia eorum apud quos plus potest imago quam veritas! Et potiores sunt mortui quam vivi! A vivo enim Deo recedentes, mortuis favent. De quorum numero et ipsi sunt, sicut in libro Sapientie Salomonis diciturac:"Mortuus mortuum fingit, operibus iniquis" ».ad
ac Sap. 15, 17 (Vetus Latina).
ad ¶Fons : Ambrosiaster, Commentarius in Pauli epistolas (Rm. 1, 23), recensio γ, § 1-2  CSEL 81/1 , p. 45.8-18 : «1. sic obcaecatum est cor illorum, ut maiestatem invisibilis dei, quem ex his factis agnoverant, non in homines, sed, quod peius est et inexcusabile crimen, in similitudinem hominum inmutarent, ut forma corruptibilis hominis deus ab his vocetur, hoc est simulacrum hominis, ut quos vivos hoc nomine donare non audeant, mortuorum imagines in gloriam dei recipiant. 2. quanta hebetudo, quanta stultitia, hos se sapientes appellare ad suam damnationem, apud quos plus potest imago quam veritas et potiores sunt mortui quam vivi! a vivo enim deo recedentes mortuis favent, in quorum numero sunt, sicut scriptum est in Sapientia Solomonis: mortuus mortuum fingit manibus iniquis ». [MM2023]
68 etc.] om. PL
69 obcecatum] obscuratum PL
70 agnoverant] cognoverant PL
71 hominis mutarent] hominum immutarent PL
72 recipiant] reciperent PL
marg.|  Lege litteram, quasi73: {191.1330C} Non solum sensu et cogitatione peccaverunt, sed etiam opere. Et id est quia,   gloriam incorruptibilis Dei, id est culturam Deo debitam, quia74* incorruptibilis est,   mutaverunt , quantum ad se, prius,   in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, id est in imaginem eius cui erat assimilata.   Et, postea, in similitudinem imaginis   volucrum.
73 Quasi] + dicat PL
74 Deo... quia] inv. PL
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> Haimo: « Culturam soli Deo debitam, mutaverunt homines in similitudinem aliorum hominum ut Assyrii qui simulacrum Beli patris Nini<ve> regis colebant et Babilonii id ipsum. Quem vocabant Bel Sidonii, Baal Iudei et Philistei Beelzebub et etiam in similitudinem volucrum sicut Romani qui colebant Anserem, Egyptii Accipitrem. In similitudinem quoque quadrupedum sicut Egyptii qui colebant Apim, hoc est vaccam albam. In similitudinem serpentium sicut Babilonii qui colebant draconem et Egyptii cocodrillum qui est serpens aquaticus, natant in aqua ut piscis, pascens in terra ut bos ». }} V
marg.|  [AMBROSIUS] « Ecce maior hebetudo! » et, inde,   quadrupedum, et deinde   serpentium.
marg.|  [AMBROSIUS] 75 « Hec dixit ad cumulum hebetudinis ostendendum. Sic enim Dei maiestatem et gloriam minuerunt, ut eorum76* que minima et parva sunt similitudini, Dei honorificentiam darent ». Hic ergo damnat simulacra impiorum in quibus alii solem, alii terram, alii homines mortuos, et huiusmodi {191.1330D} plura venerabantur. Ideo autem dicit, in similitudinem hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, quia horum simulacra diversis temporibus a Romanis colebantur. Mos enim fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Iovis, et aliorum, et maxime ab adventu Enee in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum, et serpentium simulacra coluerunt, ex quo Alexandria ab Augusto victa est, et Rome subiugata.W ae
ae ¶Fons   Glossa Lanfranci (Rm 1, 28), PL 150, 109D-110A : « Corruptibilis. Moris fuit Romanorum ab antiquis temporibus, adorare simulacra hominum, ut [110A] Romuli, Jovis et aliorum fere innumerabilium, et maxime ab adventu Aeneae in Italiam; volucrum autem et serpentium et quadrupedum, ex quo Alexandria ab Augusto victa Romae est subjugata  ». Paris, BnF, lat. 11967, f. 1v  : «  Mos fuit Romanis antiquis temporibus adorare simulacra hominum ut Romuli Iovis et aliorum ferme innumerabilium et maxime ab adventu Aeneae in Italiam volucrum autem et quadrupedum et serpentium ex quo Alexandria ab Augusto victa et Romae subiugata es » [MM20223]
75 Ambrosius] Augustinus PL
76 eorum] horum PL
Numérotation du verset Rm. 1,24 
XXIV
prol.|
marg.|  Sequitur : Propter quod tradidit illos, etc.77 *
[AUGUSTINUS]Hic « item vindicta Dei contra eos ostenditur ».
77 Sequitur... etc.] om. PL
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> Vide hic ordinem et processum delictorum :
- Superbia que notatur ibi : Dicentes enim [v. 22] etc. causa fuit obdurationis et sultitie.
- Stultitia hec seu obduratio idolatrie que ibi : Et mutaverunt [v. 23] etc.
- Idolatria causa desideriorum et hoc est Propter quod [v. 24] etc.
- Desideria causa immunditie ubi sciendum quedam hic esse peccata ut / **-nt et pene peccati.
Item an peccatum quod est pena [h]ec sit a Deo cum sit vindicta Dei. Vide etiam et apostolus tertio ponit tradidit illos Deus ubi videtur eamdem premittere causam trine traditionis primo enim dicit : Et commutaverunt gloriam etc. Sequitur propter quod etc. Item : Qui commutaverunt etc. et sequitur propterea etc. Item et sicut etc. et quid sit tradere Dei.
}} X
marg.|  [AMBROSIUS] « Quia enim ad iniuriam Creatoris Dei, figmenta et similitudines rerum deificaverunt, traditi sunt illudendi desideriis carnis, non ut illa gererent que nolebant, sed ut illa perficerent que desiderabant. Tradere autem est permittere, non incitare aut immittere ».
marg.|  [ORIGENES] « Precedentibus quippe culparum causis, iure et merito deseruntur a Deo hi qui veritatem Dei in iniquitate detentant78*, et Creatoris gloriam creature attribuunt, et per hoc deseruntur et traduntur desideriis suis »79*.
78 detentant] detinent PL
79 suis] om. PL
marg.|  [AUGUSTINUS. IN SERMONE PRIMO DE CALENDIS IANUARII] « Ista vero peccata, {191.1331B} quia de superbia sunt, non solum peccata sed etiam supplicia sunt ».
marg.|  [GREGORIUS. IN MORALIBUS] « Omne quippe peccatum quod tamen citius penitendo non tegitur, aut peccatum est, et causa peccati: aut peccatum, et pena peccati. namque quod penitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati. Ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed et pena peccati est, quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut precedentis peccati merito, etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit ».
marg.|  Et hoc est quod ait: Propter quod scilicet propter idololatriam, {191.1331C} id est80* « quia cultum et religionem Dei imaginibus tradiderunt » (Haimo),   Deus tradidit illos, [G<LOSSA>] id est subtrahendo gratiam tradi permisit. Nihil enim absque eius permissione fit81* in malis.
80 id est] et PL
81 fit] + etiam PL
marg.|  [AUGUSTINUS. DE GRATIA ET NATURA]« Ista utique obscuratio, vindicta et pena iam fuit, et tamen per hanc penam, id est per cordis cecitatem que fit deserente luce sapientie, in plura et gravia82 peccata collapsi sunt ».
82 gravia] graviora PL
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> Augustinus. Super Psalmum quinquagesimum septimum. Non penas inferorum, non penas istas que adhuc in hoc seculo promiscue sunt iustis et iniustis et plerumque graviores iustorum quam iniustorum sed nescio quam penam presentis vite vult commendare Spiritus Dei sicut cera inquit liquefacta auferuntur. Et Apostolus : Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ecce ignis a cuius facie tamquam cera liquescunt.
marg.| + ¶ {{<sententia Herberti> Unde distinguendum est hic de duplici pena presentis vite corporalis, videlicet que communis est bonis et malis, et spirituali que tantum malorum est que est obscuratio cordis, excecatio mentis in presenti. Quam penam, ut idem Augustinus dicit, pauci vident. }} Y
marg.| +marg.| {{<sententia Herberti> Ista scilicet qualiter posuit obscuratum et stultitia que fuit causa idolatrie et hec passionis. }} Z
marg.|  Tradidit, dico, prius in desideria cordis, cordis dico; quod erat   eorum, id est a Deo sibi ipsis relictum, a quibus sic paratum erat83*, non a Deo, et postea   tradidit illos in immunditiam, id est in actum immunditie, ut ipso actu operentur84* turpitudinem tantam,   ut afficiant corpora sua contumeliis, quantum ad naturam, id est ut corpora naturaliter repugnantia, quadam vi applicarent, et vitio aptiora {191.1331D} facerent.
83 erat] fuit PL
84 operentur] operarentur PL
marg.|  [AUGUSTINUS] Et ostenditur hic item vindicta qua traditi sunt, non modo in desideria prava, sed etiam85* in immundas actiones et contumeliosas, quibus afficiunt et inficiunt corpora sua. Ipsi dico habentes hec, in semetipsis, id non aliunde sed a seipsis86*.
85 etiam] et PL
86 seipsis] semetipsis PL
marg.|  [AUGUSTINUS. CONTRA IULIANUM HERETICUM] Non enim habet homo hec a Deo, sed dicitur his tradi quia « desertus a Deo cedit his atque consentit: vincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis victus est, huic et servus addictus est; et fit peccatum consequens pena precedentis peccati ».
marg.|  Vel ita : Afficiant corpora 87*  , ipsi dico agentes,   contumeliis in semetipsis , id est in suo sexu, masculi cum masculis, femine cum feminis. {191.1332A} Diligenter animadvertendum est quod hic, et subsequenter ait:   Tradidit Deus qui hominum malitiam non facit, intentator enim malorum est88*.
87 corpora] cor PL
88 est] om. PL
marg.|  [AUGUSTINUS. DE NATURA ET GRATIA]Qui ergo dicit Deum homines ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere, verissime dicit ».
marg.|  [G<LOSSA>]Deserit autem Deus non apponendo gratiam, vel appositam subtrahendo.
marg.|  [AUGUSTINUS. DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO]Manifestum est enim Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum quocumque voluerit, sive ad bona pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum. Iudicio itaque89* suo, aliquando aperto, aliquando occulto semper autem iusto ».
89 itaque] utique PL
marg.|  Et nota quod Deus dicitur90* operari in cordibus hominis91* ad inclinandam voluntatem eius92* ad malum. Quod non ita est intelligendum93*, quasi {191.1332B} Deus malitiam impertiat, sed quia sicut apponit gratiam, unde inclinatur hominum voluntas ad bonum, ita subtrahit a quibusdam, qua subtracta incurvatur eorum voluntas94* ad malum.AA
AA ¶Codd. : <v. 24> Cbg152 (18r ) PL191
90 Deus dicitur] om. PL
91 hominis] hominum PL
92 eius] eorum PL
93 est intelligendum] inv. PL
94 eorum voluntas] inv. PL
Numérotation du verset Rm. 1,25 
XXVI
prol.|
marg.|   Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creature potius quam Creatori, qui est benedictus in secula. Amen. Hic exsequitur latius per partes culpam eorum, et penam, ut comparet invicem, et est hic repetitio predictorum. [AUGUSTINUS] Ostendit enim per partes eos mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt qui non erat, et coluerunt, et servierunt creature potius quam Creatori. Et exsequitur subsequenter partes immunditie, scilicet quod femine in feminas, masculi in masculos turpitudinem operabantur; {191.1332C} in quibus comparat penam culpe, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit in subsequenti sic:   Et mercedem erroris quam oportuit (infra, 27) etc. quasi95: Illi afficiunt, id est deturpant corpora sua. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium [AMBROSIUS] id est id quod de Deo verum est, dederunt idolo, scilicet quod sit Deus; et dicit hic veritatem Dei, quod supra vocavit gloriam Dei. Veritas quippe Dei est gloria Dei. Veritatem Dei tenere, est unum Deum colere; veritatem in mendacium convertere, est creature servire pro Creatore. Vera enim religio in unius constat veri Dei servitio. Ipsa namque veritas verus Deus est. {191.1332D} Ipsa enim una veritas est, una vere divinitas, et ita non possunt duo veri dii veraciter dici, sicut ipsa una veritas naturaliter non potest dividi. Verum itaque Deum colere, veroque Deo servire, non est utique veritatem Dei in mendacium commutare. [AMBROSIUS] Ille autem Dei veritatem commutat in mendacium, qui Deo non vero estimat serviendum. Commutaverunt ergo veritatem Dei in mendacium, dum nomen Dei qui verus est, dederunt his qui non sunt dii. Lapidibus enim et lignis atque metallis auferentes quod sunt, dantes quod non sunt, ut Dei veritas sit mendacium, ut quando lapidem dicunt Deum esse, non enim negant Deum, sed {191.1333A} serviunt creature potius quam Creatori: hoc est mutare verum in falsum. Ut enim viderentur digne hec colere, Dei nomen et honorem eis imposuerunt. Veritas quippe creature a Deo est, sed non est Deus, quam illi in mendacium convertunt, creaturas tamquam Creatorem colentes. Sed ne quis dicat: Non colo simulacra, sed res eorum, ut solem et lunam, et huiusmodi, addit, et coluerunt creaturam, diligenter orando eam; sed et servierunt actibus creature. Hic damnat ea que in simulacris intelligebant. Servierunt, dico, creature potius quam Creatori, quasi illud esset melius. Qui tamen licet ab illis privetur honore suo, est benedictus, id est super omnia exaltatus, et hoc,   in secula, id est sine fine. Amen; quasi96:
95 Quasi] + dicat PL
96 Quasi] + dicat PL
marg.|  Ambrosius: « Hoc {191.1333B} est verum, quod Deo vero est benedictio in secula. Diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem, ideoque quod illi dicunt, est falsitas ».
Numérotation du verset Rm. 1,26 
XXVII
prol.|
marg.|   Propterea tradidit etc.97 Iterum hic vindicta repetitur. quasi98: Et quia ita peccaverunt in naturam creantem,   propterea tradidit illos Deus, id est tradi permisit. Hic {191.1333C} item vindicta repetitur sicut ante repetiit culpam.   In passiones ignominie, id est voluptates carnis que, etsi delectent99*, sunt passiones nature non nominande.
Haimo : « Ignominia enim100* dicitur quasi sine nomine dignitatis. Inde dicitur101 ignominiosus, qui desinit habere dignitatis nomen, dum in aliquo crimine deprehenditur ». Tradidit ergo illos Deus prius   in passiones ignominie, id est in ardorem libidinis, que est passio nature nec nominanda. Postea tradidit in ipsum actum libidinis et vere. AB
97 Propterea... etc.] om. PL
98 Quasi] + dicat PL
99 delectent] delectant PL
100 enim] eorum PL
101 dicitur] om. PL
Numérotation du verset Rm. 1,26b 
XXVIII
marg.|   Nam femine eorum immutaverunt naturalem usum viri legitimi   in eum usum qui est contra naturam, inter se, scilicet agentes.
Haimo : Naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant. Contra vero naturam, ut masculus masculum polluat, et mulier mulierem. {191.1333D} Si quis vero relicta coniuge aliam cognoverit, turpitudinem operatur, et peccat; sed non est contra naturam. Qui vero etiam102 cum ipsa coniuge alio modo quam decet dormierit, contra naturam operatur ».AC
102 etiam] et PL
Numérotation du verset Rm. 1,27 
XXIX
marg.|  Sequitur103 : Similiter autem et masculi relicto naturali usu femine exarserunt in desideriis suis invicem 104   : ecce peccatum105* voluntatis.   Desideriis, dico,   suis, que scilicet a se sunt, non a Deo. AD
103 Sequitur] om. PL
104 suis invicem] om. PL
105 peccatum] peccata PL
marg.|  [AMBROSIUS] Hec « irato Deo propter idololatriam humano generi provenisse, testatur Apostolus ut femina feminam et106* masculus masculum turpi desiderio ad usum appeteret indebitum. Quid107* enim est mutare naturalem usum in {191.1334A} eum qui est contra naturam nisi, sublato usu concesso, aliter uti quam concessum est cum illa pars corporis non habeat huiusmodi usum datum a natura ? Que108* enim habet homo concessa et licita, in alium ordinem conversa et aliter facta quam concessa sunt,109 peccatum sunt ».AE
AE ¶Codd. : Cbg152 (19r a-b ) PL
106 et] om. PL
107 Quid] Quod PL
108 Que] Quod PL
109 concessa sunt] inv. PL
marg.| + {{<scholion Herberti> Hieronymus. Effranata libido modum non novit.AF }}
AF ¶Codd. : Cbg152 (19r b marg.pr. m. ) PL
marg.|  [AUGUSTINUS. CONTRA IULIANUM HERETICUM] « Si autem110* putas, o Iuliane, Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum femine dixit esse naturalem, omnem profecto usum femine laudare compelleris ac111* per hoc, et ea que committuntur cum feminis stupra laudabis, quia et illic utique usus naturalis est, quamvis damnandus, quia legitimus non est. Unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non ergo concupiscentiam carnis in illo verbo laudavit Apostolus, sed naturalem usum {191.1334B} appellavit illum usum, unde natura humana potest nascendo subsistere. Nec dixit usum coniugalem, sed naturalem, eum volens intelligi qui fit in membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri. Ac per hoc cum eisdem membris et meretrici aliquis miscetur112* naturalis est usus113* nec tamen laudabilis sed culpabilis. Ab ea vero parte corporis que non ad generandum est instituta114. Si etiam coniuge quisque115* utatur contra naturam est et flagitiosum ».AG
110 autem] iam PL
111 compelleris ac] compellis at PL
112 et meretrici aliquis] aliquis etiam meretrici PL
113 est usus] inv. PL
114 instituta] constituta PL
115 coniuge quisque] quis cum uxore PL
marg.|  Sequitur116 : Masculi in masculos. quasi117: non tantum exarserunt sed etiam   masculi fuerunt   turpitudinem operantes actu   in masculos. AH
116 Sequitur] om. PL
117 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 1,27b 
XXX
marg.|  Et ita fuerunt recipientes mercedem erroris sui, id est pro errore suo,   quam oportuit, scilicet que {191.1334C} peccato congrua fuit, id est receperunt vindictam dignam culpa. [AMBROSIUS AUGUSTINUS] Quantum enim idololatria per impium et gravissimum delictum, tantum et compensatio eius horrenda et persordida est passio quam receperunt.   In semetipsis, scilicet in natura sua vindicantes Deum, id est vindictam Dei sustinentes in suo sexu, scilicet deformitatem operantes . Et nota quod dicit eos oportuisse istam mercedem recipere. Hic utique vides causam propter quam traditi sunt sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit enim quid mali ante fecissent, et postea adiunxit:   Propterea tradidit etc. Proinde precedentis hec est pena peccati, et tamen ipsa peccatum est. Iudicio enim iustissimo Dei traditi sunt, sive deserendo, sive alio modo explicabili, {191.1334D} vel inexplicabili.   In passiones ignominie, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tamen sint tormenta, sed etiam vitiorum incrementa. Sed istas pauci vident penas. Propterea eas maxime commemorat Apostolus, enumerat multa que peccata sunt et pene peccati. Inter primum enim peccatum apostasie, et ultimam penam ignis eterni, media que sunt, et peccata sunt et pene sunt.
Numérotation du verset Rm. 1,28 
XXXI
prol.|
marg.|   Et sicut, vel quia   non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum. [AMBROSIUS] Ecce item quia nondum resipiscunt in alia cadunt pro eadem culpa. Per hoc autem quod dicit, sicut, penam peccato assimilat, ut sicut peccaverunt in sensu Dei, arbitrantes Deum nescire mala sua, sic puniti sunt in proprio sensu. Et hoc est et sicut probaverunt, id est putaverunt, {191.1335B} Deum non habere in notitia peccata hominum, ita tradidit illos in reprobum sensum etc.
marg.|  Vel ita, ut legitur ibi quia non, sicut, hoc modo. Et quia non probaverunt Deum habere in notitia sua, id est quia non noverunt Deum, quod ratio probabat eis. Vel quia probaverunt, id est putaverunt, Deum non habere in notitia mala, id est Deum nescire vel negligere mala hominum, ideo tradidit illos Deus in reprobum sensum [Origenes.] scilicet ut nihil intelligant, nisi quod a probitate remotum est, quos sua cecitas a veritatis lumine funditus excludit. Tradidit, dico, ut faciant opere   ea, que non conveniunt rationi.
Numérotation du verset Rm. 1,29 
XXXII
marg.|  Illos dico repletos omni iniquitate, quasi non parum habentes. Deinde enumerat {191.1335C} iniquitatis partes, ut apertius accuset. 10 Illos dico   repletos malitia. Malitia est quando damnum molitur quis alicui.   Fornicatione. Fornicatio est omnis usus carnalis commistionis preter legitimum concubitum.   Avaritia. Avaritia est multum acquirere nec superflua pauperibus erogare.   Nequitia. Nequitia est temeritas, quando quis audet quod nequit; vel nequitia est intemperantia sui. Illos dico   plenos invidia, id est dolore alieni boni. [Haimo] Invidus enim dicitur qui alterius felicitate torquetur, et sic scinditur in duplicem passionem, cum aut quod ipse est alium esse non vult, aut alium videns meliorem, dolet se non esse consimilem.   Homicidiis, pluraliter dicit, quia sunt homicidia actus et voluntatis.   Contentione. Contentio est impugnatio {191.1335D} veritatis per confidentiam clamoris.   Dolo. Dolus est quando aliud simulatur, et aliud agitur.   Malignitate. Malignitas est mala voluntas cum ultra non potest, vel de beneficiis gratiam non referre.   Susurrones, inter amicos discordias seminantes.
Numérotation du verset Rm. 1,30 
marg.|   Detractores, qui aliorum bona negant vel invertunt, et ne levia putentur susurratio et detractio, quia in verbis sunt, addit de eis:   Deo odibiles, et contumeliosos, qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt.   Superbos in honoribus.   Elatos. Elati sunt illi qui nolunt pati priorem vel parem.   Inventores malorum, qui novum genus mali cuiuscumque inveniunt verbo vel opere.   Parentibus, carnalibus vel spiritualibus,   non obedientes, scilicet feris indomitiores.
Numérotation du verset Rm. 1,31 
marg.|   Insipientes, id est non discernentes inter {191.1336A} bonum et malum.   Incompositos, habitu vel incessu. Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.   Sine affectione, id est sine dilectione proximi.   Absque foedere, id est sine societate, sine misericordia, quia non compatiuntur miseris.
Numérotation du verset Rm. 1,32 
XXXIII
prol.|
marg.|   Qui cum iustitiam etc. Item hic ostendit eos ulterius cadere, dicens, qui tales cum   cognovissent prius ratione. Iustitia Dei, id est iustum Deum.   Non tamen   intellexerunt, hoc scilicet   quoniam qui talia agunt, digni sunt morte eterna. Ne putarentur his penis predictis tantum affligi, quibus delectantur, {191.1336B} addit hic ultimam mortem eternam.
Numérotation du verset Rm. 1,32b 
XXXIV
marg.|  Et non solum qui faciunt ea, digni sunt morte,   sed etiam qui consentiunt facientibus, ut nullus excusetur. [AMBROSIUS] Consentire est tacere cum possis arguere, vel errorem adulando fovere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_1)

Notes :