Glossa magna

Capitulum 13

Numérotation du verset Rm. 13,1 

Omnis anima potestatibus
sublimioribus
subdita sit.
Non est enim potestas nisi a Deo.
Que autem sunt a Deo ordinate sunt.
Numérotation du verset Rm. 13,2 

Itaque qui resistit
potestati
ordinationi Dei1 resistit.
1 Dei] post potestati Weber
Qui autem resistunt
ipsi sibi damnationem acquirunt.
Numérotation du verset Rm. 13,3 

Nam principes
non sunt timori boni operis sed mali.
Vis autem non timere
potestatem.
Bonum fac
et habebis laudem ex illa.
Numérotation du verset Rm. 13,4 

Dei enim minister est tibi in bonum.
Si autem male feceris time.
Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei,
qui male2 agit.
2 male] malum Weber
Numérotation du verset Rm. 13,5 

Ideo necessitate subditi estote,
non solum propter iram,
sed et propter conscientiam.
Numérotation du verset Rm. 13,6 

Ideo enim et tributa prestatis.
Ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes :
Numérotation du verset Rm. 13,7 

reddite ergo3 omnibus debita.
3 ergo] om. Weber
Cui tributum
tributum,
cui vectigal
vectigal,
cui honorem
honorem,
cui timorem timorem4.
4 cui honorem...timorem] inv. Weber
Numérotation du verset Rm. 13,8 

Nemini quicquam debeatis,
nisi ut invicem diligatis.
Qui enim diligit proximum legem implevit.
Numérotation du verset Rm. 13,9 

Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices5, non concupisces et si quod est aliud mandatum,
5 non falsum...dices] om. Weber
in hoc verbo
instauratur.
Diliges proximum tuum sicut6 te ipsum.
6 sicut] tamquam Weber
Numérotation du verset Rm. 13,10 

Dilectio proximi7 malum non operatur.
7 proximi] proximo Weber
Plenitudo ergo legis est dilectio.
Numérotation du verset Rm. 13,11 

Et hoc scientes tempus
quia hora est iam nos de somno
surgere.
Nunc enim
propior est
nostra salus
quam cum
credidimus.
Numérotation du verset Rm. 13,12 

Nox precessit, dies autem appropinquavit8
8 appropinquavit] appropiavit Weber
Abiciamus ergo opera tenebrarum
et induamur
arma
lucis,
Numérotation du verset Rm. 13,13 

sicut in die honeste ambulemus.
non in comessationibus et ebrietatibus,
non in cubilibus
et impudicitiis,
non in contentione et emulatione,
Numérotation du verset Rm. 13,14 

sed induimini9
9 induimini] induite Weber
Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Capitulum 13

Numérotation du verset Rm. 13,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Omnis anima. Et hic ad humilitatem invitat, videbatur enim quibusdam quod mali domini, et maxime infideles, non debent fidelibus dominari; etsi boni et fideles essent, bonis et fidelibus deberent esse pares. Quam superbiam removet hic Apostolus {191.1504A} a parte superiore, id est anima significans totum hominem. Quid est enim omnis anima nisi omnis homo? quasi1: Omnia predicta facienda sunt, etsi ita perfecti estis in corpore Christi, tamen omnis anima, subdita sit, id est omnis homo subditus sit, quem nomine anime, ideo significo ut non solum in corpore, sed et voluntate serviatis. [Haimo. AUGUSTINUS.]   Omnis ergo   anima subdita sit, ut etiam voluntate serviat homo,   potestatibus secularibus, bonis vel malis, scilicet regibus, principibus, tribunis, centurionibus, et aliis huiusmodi. Si enim bonus fuerit qui tibi preest, nutritor tuus est; malus si fuerit, temptator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in temptatione approbare. Esto ergo aurum, et attende mundum istum, {191.1504B} quasi fornacem aurificis. Sit ergo omnis anima subdita potestatibus   sublimioribus, id est in hoc quod sublimes sunt, id est in mundanis. Vel causa notatur cum dicit sublimioribus, id est quia sublimiores sunt.   Non est enim. Probat quod debent subiici, hoc modo: Quia omnis potestas est a Deo, sed   que a Deo date sunt, ordinate sunt. Igitur potestas est ordinata, id est quicumque habet potestatem Dei, ordinatione habet.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,2 
marg.|   Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et hoc est quod dicit, quasi2: Ideo debes subiici potestati, quia   non est potestas alicui homini, vel bono vel malo,   nisi a Deo data. Unde Pilato Dominus ait:   Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper (Io. 19). Malitia hominum, {191.1504C} cupiditatem nocendi per se habet; potestatem si ille non dat, non habet. Ideoque diabolus antequam aliquid tolleret Iob, dicebat Domino:   Mitte manum tuam (Iob 1), id est da potestatem, quia etiam nocentium potestas, non est nisi a Deo. Sicut scriptum est, loquente Sapientia:   Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram (Prv. 8). Unde Iob de Domino ait:   Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem populi (Iob. 34). Et de populo Israel dicit Deus:   Dedi eis regem in ira mea (Os. 13). Nocendi voluntas potest esse ab hominis animo; potestas autem non est nisi a Deo; et hec est abdita aptaque iustitia. Iniustum enim non est ut improbis accipientibus nocendi potestatem {191.1504D} bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam, et Iob probatus est ut iustus appareret, et temptatus est Petrus, ne de se presumeret, et Paulus colaphizatus ne se extolleret, et Iudas damnatus ut se suspenderet. Cum ergo Deus iustos faciat suos per potestatem diabolo datam, tunc pro iniqua nocendi voluntate, que diaboli ipsius fuit, ei reddetur in fine supplicium. Que autem sunt a Deo ordinata, id est rationabiliter ab eo disposita sunt. Iob ait:   Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens (Ps. 36). GREGORIUS Deum imitari desiderat, qui fastigium {191.1505A} potentie alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus administrat. Qui prelatus ceteris prodesse appetit, non preesse. Timeris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est, potentiam tribuit; elationem vero potentie malitia nostre mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro intulimus, et bona sunt que Domino largiente possidemus, quia nequaquam iusta potentia, sed actio prava damnatur.   Itaque qui resistit, vel dolo, vel vi,   potestati, id est homini habenti potestatem, in his scilicet que ad potestatem pertinent, ut in tributo, et huiusmodi,   Dei ordinationi resistit, id est habenti potestatem Dei ordinatione. Non ergo secundum Dei ordinationem agit. De potestate bona patet quod Deus prefecit eam rationabiliter; de mala etiam {191.1505B} videri potest dum boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa deterius precipitatur. Et nota quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa que datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem, quod diligens lector distinguat.   Qui autem, quasi3: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Hoc autem tam grave est, quod, qui ei resistit, ipsi sibi acquirit damnationem. Et ideo non deberet quis resistere, sed subiici. Si tamen illud iubeat quod non debes facere, hic sane contemne potestatem timendo maiorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte, si quid iusserit curator, numquid faciendum est, si contra proconsulem iubeat? Rursum, si quid ipse proconsul {191.1505C} iubeat, et aliud iubeat imperator, numquid dubitatur illo contempto illi esse serviendum? ergo si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum est Deo.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,3 
marg.|   Nam principes. quasi4: Merito acquirunt damnationem qui potestati resistunt. Nam principes boni vel mali   non sunt, timori boni operis, sed mali, id est non sunt ad timorem his qui bene operantur, sed his qui male. Si enim bonus est princeps bene operantem non punit, sed diligit. Si vero malus est non nocet bono, sed purgat eum. Malus vero debet timere, qui instituti sunt principes ut mala puniant. Principes dicit illos quia propter corrigendam vitam, et prohibendo adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno ceteri sint.   Vis autem. {191.1505D} quasi5: Male operantibus sunt timori, tu autem vis   non timere potestatem, quecumque sit sive bona, sive mala,   fac bonum, et non est unde timeas, imo   habebis laudem ex illa; etsi mala est, dum tibi causa est maioris corone. Si autem iusta est potestas, habebis laudem ex illa, etiam ipsa laudante . Si iniqua est, habebis laudem ex illa, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem prebente. Vere ex illa laudem habebis.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,4 
marg.|   Dei enim minister est tibi in bonum, id est tibi est faciens bonum sive bonus, sive malus sit, quia exercet, vel datus est a Deo in bonum tuum, ut tueatur te et tua. Manifestum est enim quod ideo dati sunt rectores a Deo, {191.1506A} ne malum fiat bonis.   Si autem male feceris. quasi6: Bono non est timendum; si autem male feceris   time. Et timendum est, enim, id est quia   portat gladium, id est habet iudiciariam potestatem,   non sine causa, sed ut malos puniat, et hoc ostendit subdens.   Dei enim minister est, id est loco Dei vindicat, ipse dico existens   vindex in iram Dei, id est propter offensam Dei vindicandam. Vel vindex in iram Dei futuram ostendendam, id est propter vindictam Dei futuram ostendendam, quia hec punitio vindicat persistentes in malo, gravius esse puniendos.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,5 
marg.|  Dico quod vindex est, et hoc, ei, id est ad damnum eius   qui malum agit, et quia minister Dei est,   ideo subditi estote ei,   quasi ex necessitate, vel   necessitati, alia littera, id est necessarie ordinationi, {191.1506B}   subditi estote, et hoc   non solum propter iram principis, vel Dei vitandam,   sed propter conscientiam, scilicet ut munda sit vestra mens, prelatum a Deo diligendo, licet enim omnes fideles in quantum fideles sunt unum sint in Christo, in cuius fide non est distantia Iudei et Greci, Domini et servi, et huiusmodi; differentia tamen est in conversatione mortali, et eius ordinem in huius vite itinere servandum esse apostoli precipiunt. Alia sunt enim que servamus in unitate fidei sine ulla distantia; alia in ordine huius vite tamquam in via, ne nomen Domini, et doctrina blasphemetur.
Numérotation du verset Rm. 13,6 
marg.|   Ideo enim, hec est probatio subiectionis, quasi7:   Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est ad ostendendam {191.1506C} subiectionem,   prestatis tributa, quod est signum subiectionis, non ait solvitis, sed prestatis, quasi reddituris, quia reddunt serviendo in defensionem, dum pugnant pro patria, et dum agunt iudicia; prestatis tributa, vos dico servientes Deo,   in hoc ipsum, id est propter hoc ipsum servitis Deo, quod illis tributa datis. Vere per hoc servitis Deo;   ministri enim Dei sunt. Ad hoc enim instituti sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.
7 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: ministri enim, quasi8: Debetis prestare tributa, quia ministri Dei sunt. Ipsi dico servientes vobis, dum patriam defendunt,   in hoc ipsum, id est propter hoc, scilicet propter tributum serviunt vobis in defensione patrie, et quia ministri Dei sunt.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,7 
dist. 2
prol.|
marg.|   Reddite omnibus debita [Haimo.] ut sic laudetur disciplina evangelica, hoc modo,   cui debetis   tributum reddite   tributum. Tributum dicit quod regiones {191.1507A} solvunt;   cui debetis   vectigal, reddite   vectigal. Vectigal dicitur stipendium, quod datur dominis quando per patrias vehuntur; vel tributum dicitur, quod domi solvitur, vectigal quod ad domum domini vehitur.   Cui debetis   timorem reddite   timorem, ut Dominum timeamus, et personas vereamur.   Cui honorem debetis, reddite   honorem, ut assurgere, et huiusmodi. Quis per singula?
Numérotation du verset Rm. 13,8 
marg.|   Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis, id est cetera ita solvite ut non debeatis aliquid. Caritatem vero ita solvite ut semper debeatis. Sola enim caritas est que etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur. Debetur autem si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo ipsa danda non sit, nec cum redditur amittitur, sed potius {191.1507B} reddendo multiplicatur. Habendo enim redditur non carendo; ut pecunia que reddi non potest, nisi habeatur, nec haberi nisi reddatur. Imo cum redditur ab homine, crescit in homine, et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur. Hic autem fit mentio de caritate, quia valet ad humilitatem predictam. [AMBROSIUS] Et nota quod pacem nos supra monuit habere ad omnes. Hic autem dilectionem dicit esse habendam inter fratres quod notat dicendo,   invicem. Aliter enim vere fratres non sunt, et vere dilectio est habenda, quia   qui diligit proximum, legem implevit.
Numérotation du verset Rm. 13,9 
prol.| Et hoc per partes ostendit, dicens: Nam: Non, quasi9: Vere implevit, nam hoc preceptum:   Non adulterabis; et hoc: {191.1507C}   Non occides; et hoc:   Non furaberis; et hoc:   Non falsum testimonium dices; et hoc:   Non concupisces rem proximi tui.   Et si quod est aliud mandatum, per Moysen datum,   instauratur, id est continetur et impletur.   In hoc verbo, id est in hoc mandato, quod Moyses fecit in Levitico, scilicet:   Diliges proximum tuum sicut teipsum. In bono diligendus est proximus, non in malo, quoniam   qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Ps. 11); et ita non seipsum diligit, quia nec proximum sicut seipsum. Et nota quia cum duo sint precepta caritatis, in quibus tota lex pendet et prophete (Mt. 22), pro utroque sepe unum ponitur, non immerito, quia Deus, nec sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Hic autem dilectio proximi ideo {191.1507D} commemoratur, quia dilectio proximi in factis apparet. Dilectio vero Dei amplius latet, et ideo hanc spiritualius ponit, de qua Dominus ait:   Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem (Io. 13), ubi illud mandatum maius dilectionis Dei videtur esse pretermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis, quia 59 qui diligit Deum, non potest eum contemnere quem Deus precipit diligi. Et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi {191.1508A} Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo Dominus ait:   Sicut dilexi vos (ibid.). Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus; sicut medicus diligere dicitur egros? et quid in eis diligit nisi salutem, quam cupit utique revocare, non morbum quem venit expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ait, quantum possumus invicem ad habendum Deum in nobis curam dilectionis attrahamus. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit, in incommutabilem vitam, et toto affectu inheret illi. Si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur, et ideo iam cum defectu aliquo se fruitur. Si ergo teipsum, {191.1508B} non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tue rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Hec enim est regula dilectionis divinitus constituta, ut diligas proximum propter Deum. Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ut scilicet omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa que confers. Nemo ergo diligit proximum, nisi diligat Deum. Quantum ergo potest, proximo impendat quem diligit, sicut seipsum, ut et ille diligat Deum, quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. [AUGUSTINUS] Amator enim Dei, amator est sui; et non diligens Deum non diligit proximum, quia non diligit seipsum. Qui {191.1508C} autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt. Ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est hec dilectio in omnibus hominibus. Pauci enim se diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus (1Cor. 15).
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,10 
marg.|   Dilectio. quasi10: Vere qui diligit proximum, bene facit, quia   dilectio proximi non operatur malum, id est diligens proximum, nullum malum mortale operatur. Proximum omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt, aut ut iusti sint, amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet vel quia iustus est, vel ut iustus sit. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit iniustus. Ad hec {191.1508D} ergo ut sit malus, ergo iam non se diligit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Et quia dilectio non agit malum:   Ergo dilectio est plenitudo legis, id est qui diligit plene implet legem. Ubi enim caritas est quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Cur ergo non dicimus qui hanc virtutem habet, habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas, que quanto magis est in homine, tanto magis virtute est preditus. Quanto autem minus, tanto minus {191.1509A} inest virtus. Quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium. In hac Decalogus legis impletur. Decalogus enim legis decem precepta habet, que sic sunt distributa ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad hominem. Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, et frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas fac in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus nostre ad prelium. Non est hoc in spectaculis vestris venator, quod citharista. Aliud agit venator, aliud citharista. In spectaculo Dei unum est, tangis easdem decem chordas, et feras occidis. Utrumque simul facis? tangis primam chordam qua unus colitur Deus, cecidit bestia superstitionis. {191.1509B} Tangis secundam chordam, quia non accipis nomen Dei tui in vanum, cecidit bestia erroris et nefandarum heresum. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe future quietis facis quidquid facis, interficitur crudelior ceteris bestiis amor seculi huius. Propter amorem huius seculi laborant homines in omnibus negotiis, tu autem in omnibus operibus tuis labora, non propter amorem seculi, sed pro sempiterna requie quam promittit Deus.   Honora patrem tuum et matrem tuam, tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas, et cecidit bestia impietatis.   Non moechaberis, tangis quintam chordam, cecidit bestia libidinis.   Non occides, tangis sextam chordam, cecidit bestia crudelitatis. {191.1509C}   Non furtum facies, tangis septimam chordam, et cecidit bestia rapacitatis.   Non falsum testimonium dices, tangis octavam chordam, et cecidit bestia falsitatis.   Non concupisces uxorem proximi tui, tangis nonam chordam, et cecidit bestia adulterine cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale propter uxorem propriam, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo precepta sunt:   non moechaberis, et   non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui, tangis decimam chordam, et cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis, securus, et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,11 
dist. 3
prol.|
marg.|   Et hoc scientes. Alia commendatio caritatis est hic. Supradixit quod malum non facit. Hic dicit quod etiam opportunitatem parat bene operandi. quasi11: Scimus quia dilectio malum non operatur, {191.1510A} et hoc etiam scimus,   quia hora est iam nos de somno surgere. Et nos, hoc scientes,   abiiciamus etc.
11 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita sicut quidam libri habent, hoc tempus: quasi12:   Dilectio est plenitudo legis, et nos scientes hoc tempus, scilicet gratie,   abiiciamus etc. [AMBROSIUS] Quod debemus,   quia iam, scilicet ex quo dilectionem habuimus,   est nobis hora, id est opportunitas, sed brevis,   surgere de somno, id est de torpore bene operandi et negligentia vel ignorantia que per somnum significatur hic, et debemus surgere nunc.   Nunc enim nostra salus, id est eterna que nobis promittitur,   est propior, id est magis debita per bona opera,   quam tunc,   cum tantummodo   credidimus. Manifestum enim est quia post lavacrum aliquis bene operans et studens caritati vicinus est eterne {191.1510B} vite. Bona enim vita signum est et causa salutis future; baptismus vero est ad veniam; vita bona etiam ad coronam. Quia ergo credidimus et operati sumus, turpius est nisi surgamus. Vel nunc est, scilicet hoc tempore, propior nostra salus, quam credidimus, quia plus morti proximi sumus.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,12 
marg.|   Nox precessit etc. [Haimo.] Item hic ostenditur cur surgere debent, quasi13: Ideo etiam debetis surgere, quia, nox infidelitatis et ignorantie precessit, id est fuit, sed modo non est, cuius memoria monet, ut caveatis.   Dies autem, id est eterna beatitudo   appropinquavit, dum peccata sunt remissa, dum iusti estis per gratiam.
13 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, debetis surgere, quia nox precessit, id est vetus homo qui in baptismo {191.1510C} preteriit, scilicet fomes peccati. Dies autem appropinquavit, scilicet sol iustitie Christus, cuius luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Prius enim ignorantes Christum in tenebris erant. At ubi lux orta est, transierunt a falso ad verum. Ergo, scilicet propter intersertas causas,   abiiciamus opera tenebrarum, id est opera mala que ex tenebris ignorantie venerunt, vel que tenebras amant, et ad tenebras ducunt.   Et induamur, tamquam ornamentum,   arma lucis, id est virtutes que sunt arma, que exigit lux, id est fides;
Numérotation du verset Rm. 13,13 
marg.|  et, acceptis virtutibus, ambulemus honeste, id est in actu earum exerceamur   sicut decet   in die fidei. Que autem sunt opera tenebrarum ostendit, subdens:   Non in commessationibus. {191.1510D} [Haimo.] quasi14: Ambulemus honeste, sed non in his, scilicet non commessationibus, id est luxuriosis conviviis, que aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi.   Et ebrietatibus, id est immoderatis potationibus. Brian enim genere masculino dicimus calicem aptum potationi, a quo dicitur ebrietas, que est nimia potatio vini.   Non in cubilibus, id est in pigritia dormientium,   et impudicitiis, id est in luxuria que in cibo et potu nimio venit. Et ideo post commessationem et ebrietatem posuit,   non in contentione et emulatione, ambulemus, sicut solebant facere se invicem preferendo, in quo minor {191.1511A} invidebat maiori, et ita erat contentio, id est emulatio. Et nota Romanos in his tangi, et ideo non est eis ius gloriandi. Horum autem morborum superbia est mater, et humane laudis aviditas, que etiam hypocrisim sepe generat. Huic non resistitur nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas Dei.   Sed induite. quasi15: Ne faciatis predicta.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 13,14 
marg.|  Sed induite, vel induimini Dominum nostrum Iesum Christum, id est formam Christi in omnibus, quem induti non cogemini servire carni. Unde subdit:   Et carnis curam ne feceritis, non dico in necessariis ad sustentationem, sed in desideriis illicitis. Sic enim sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta. Fames enim et sitis ut quidam dolores urunt, et sicut febres {191.1511B} necant, nisi alimentorum medicina succurrat, que presto est ex consolatione munerum Dei, qui regnum Dei querentibus omnia adiicienda promisit. Sic ergo sumenda est alimonia ut medicina, sed dum ad quietem satietatis ab indigentia transitur in ipso transitu insidiatur laqueus concupiscentie, et cum salus debeat esse causa edendi adiungit se tamquam pedissequa periculosa iucunditas, et sepe conatur preire, ut eius causa fiat quod salutis causa faciendum erat, et sepe incertum fit, utrum necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditas fallacie ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix 60 anima gaudens non apparere quid satis est moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. {191.1511C} Nec idem utriusque modus est; nam quod saluti sat est delectationi pater est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_13)

Notes :