Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
Obsecro itaque vos,
fratres,
per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra
hostiam
viventem,
sanctam,
Deo placentem,
rationabile
obsequium vestrum.
Numérotation du verset
Rm. 12,2
Et nolite
conformari huic seculo,
sed reformamini
in novitate
sensus vestri,
ut probetis que sit voluntas Dei
bona,
et beneplacens1,
1 beneplacens] placens
Weber
et perfecta.
Numérotation du verset
Rm. 12,3
Dico enim
per gratiam
que data est mihi omnibus qui sunt inter vos,
non plus sapere quam oportet sapere
sed sapere ad sobrietatem,
et2 unicuique sicut Deus divisit mensuram
2 et]
om.
Weber
fidei.
Numérotation du verset
Rm. 12,4
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent.
Numérotation du verset
Rm. 12,5
Ita multi
unum corpus sumus in Christo,
singuli autem
alter alterius membra,
Numérotation du verset
Rm. 12,6
habentes autem
donationes secundum gratiam que data est nobis differentes,
sive prophetiam
secundum rationem fidei,
Numérotation du verset
Rm. 12,7
sive ministerium
in ministrando,
sive qui docet
in doctrina.
Numérotation du verset
Rm. 12,8
Qui exhortatur
in exhortando,
qui tribuit
in simplicitate,
qui preest
in sollicitudine,
qui miseretur
in hilaritate.
Numérotation du verset
Rm. 12,9
Dilectio
sine simulatione.
Odientes malum adherentes bono.
Numérotation du verset
Rm. 12,10
Caritatem fraternitatis invicem diligentes,
honore
invicem prevenientes.
Numérotation du verset
Rm. 12,11
Sollicitudine
non pigri,
spiritu ferventes
Domino servientes,
Numérotation du verset
Rm. 12,12
spe gaudentes,
in tribulatione patientes,
orationi
instantes,
Numérotation du verset
Rm. 12,13
necessitatibus sanctorum communicantes,
hospitalitatem sectantes.
Benedicite
persequentibus,
benedicite
et nolite maledicere.
Numérotation du verset
Rm. 12,15
Gaudere
cum gaudentibus,
flere cum flentibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,16
Idipsum invicem sentientes.
Non alta sapientes
sed humilibus consentientes.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Numérotation du verset
Rm. 12,17
Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona
non tantum coram Deo
sed etiam coram omnibus hominibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,18
Si fieri potest, quod ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes.
Numérotation du verset
Rm. 12,19
Non vosmetipsos defendentes, carissimi,
sed date locum ire.
Scriptum est enim :
mihi
vindictam
ego retribuam,
dicit Dominus.
Numérotation du verset
Rm. 12,20
Sed si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi.
Hoc enim faciens carbones ignis
congeres super caput eius.
Numérotation du verset
Rm. 12,21
Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
A
marg.|
Obsecro vos itaque.
[AMBROSIUS] Post tractatum legis et fidei et naturam Iudaici populi et gentilis ad bonam vitam agendam hortatur. Hucusque enim ne alter adversus alterum superbiret monuit. Hinc moralis admonitio, qua monet ut alter de alterius utilitate laboret, quasi1: Quia in ipso sunt omnia.
Itaque obsecro vos, fratres.
quasi2: Quod rogo, fraternitas exigit, obsecro dico, et hoc,
per misericordiam Dei,
id est per apostolatum misericorditer {191.1496B} mihi a Deo commissum, vel per misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Quod rogo,
ut exhibeatis,
id est offeratis,
corpora vestra,
non tamen mentes, sed etiam corpora licet caro repugnet, offeratis, dico,
hostiam,
in mortificatione carnalium desideriorum, viventem, per bona opera;
sanctam,
in Deo, scilicet firmam,
Deo placentem,
ut bona intentione faciatis. Verum enim sacrificium est omne quod agitur, ut inhereamus Deo; relatum scilicet ad illum finem boni, quo beati veraciter esse possimus. Unde et ipse homo Dei nomine consecratus, et Deo votus in quantum mundo morimur, ut iuvat Deo, sacrificium est verum. [AMBROSIUS] Tunc ergo corpora nostra {191.1496C} sunt hostia Deo acceptabilis, si ipsa incontaminata servemus, dissimiles illis qui voluptatibus carnis serviunt. Et nota quod ait hostiam viventem olim quod, apud veteres, oblata hostia occidebatur, ut homines causa peccati, eterne morti subiecti ostenderentur. Hunc autem quia per donum Dei purificati sunt homines, et a secunda morte liberati, vivam hostiam debent offerre ut sit signum vite eterne. Non enim sicut tunc, corpora pro corporibus immolantur, sed corporum vitia perimuntur.
Rationabile,
quasi3: Exhibete corpora vestra hostiam; tamen,
obsequium vestrum,
totum in predictis sit, rationabile, id est cum discretione ne quid minus sit, sed cum temperantia vestra corpora castigetis, ut non nature defectu cogantur dissolvi, {191.1496D} sed vitiis mori.
Et nolite.
Hic anima iubetur in sacrificium Deo offerri, sicut ante iusserat Deo corpora offerri. Si enim corpus quo inferiore tamquam famulo, vel instrumento utitur anima, cum eius bonus usus et rectus ad Deum refertur, sacrificium est, multo magis anima ipsa sit sacrificium, cum igne divini amoris accensa, formam concupiscentie secularis amittit, et Deo se referens ei tamquam incommutabili forme subdita reformatur.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,2
marg.|
Et hoc est quod ait: quasi4: Offerte corpora vestra, et etiam animas hoc modo:
Nolite
, in vestra enim manu est,
conformari huic seculo,
id est formam concupiscentie secularis accipere. [AUGUSTINUS] Sed {191.1497A} reformamini, qui in Adam fuistis deformati, quia in eo partim est amissa imago Dei . Nam si non amisisset homo imaginem Dei, et rursum si totum amisisset, non diceretur, reformamini
in novitate sensus vestri
vel mentis vestre, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Non enim reformare se ipsam potest, sicut potuit deformare: vel reformamini, quasi5: Item itemque, de die in diem que reformatio fit in his qui semper proficiunt, et in ea que ante sunt, se extendunt, novum hominem Christum, imitantes. Unde subdit: Reformamini, dico, in novitate sensus vestri, vel mentis vestre, id est mentem cui non damnantur peccata reformamini ad modum novi hominis. Et nota quod hic est generalis prohibitio, et generalis {191.1497B} iussio; prohibitio enim est, nolite conformari huic seculo. Iussio autem est, sed reformamini in novitate sensus vestri. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur et diligendo novitate induimur. Ad hoc utique reformamini,
ut
in vobis ipsis experimento
probetis que sit voluntas Dei,
id est quid Deus velit, que voluntas est
bona,
quia quidquid Deus vult bonum est. Et beneplacitis illis qui intelligunt et experti sunt.
Et perfecta
in omni bonitate, ut nihil sit melius. Et nota quia voluntas Dei dicitur, sive ipsa qua vult que in Deo Deus est, sive illud quod vult: hic autem accipitur Dei voluntas {191.1497C} qua vult, que semper impletur, que beneplacitum Dei vel dispositio interdum appellatur. De qua Propheta ait:
Omnia quecumque voluit fecit
(Ps. CXIII), et Apostolus:
Voluntati eius quis resistit?
(Rm. 9). Omnia ergo bona que fiunt, Deus, fieri vult, quorum ipse auctor est, mala vero non vult fieri, nec tamen vult non fieri. Si enim vellet non fieri, et fierent, voluntati eius aliquid resisteret; sed tamen fieri ea prescit. Preterea voluntas Dei dicitur eius operatio vel permissio. Unde AUGUSTINUS : Non fit aliquid quod Omnipotens fieri non velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Item voluntas fieri dicitur interdum eius consilium, vel approbatio, preceptio, vel prohibitio.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,3
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Dico enim per gratiam.
quasi6: Illud obsecro ut non conformemini seculo, sed reformemini in novitate sensus vestri. Hoc autem prohibeo, dico enim per gratiam apostolatus, id est auctoritate apostolica,
que data est mihi, non plus sapere,
id est investigare de mysteriis divinis, quam oportet sapere,
sed sapere ad sobrietatem,
vel ad temperantiam, id est sine presumptione, et temperanter, {191.1498A} quod preceptum, omnes heretici transgressi sunt. Et hoc dico non omnibus vobis, sed
omnibus qui sunt inter vos
tales, quia nec omnes hoc agebant, sed quidam inter illos. Et sciendum quia hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesie, que in ea re quam offert significatur. Sicut enim panis ex multis conficitur granis, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congauderet, cuius munere sancti sunt et unum, quod in sequenti ostenditur, ubi ait:
Multi unum corpus sumus in Christo
(1Cor. 10). Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem quod hic precipit.
Et unicuique.
Sicut monuit ne de priori {191.1498B} statu superbiant, ita ne de donis que in fide recipiuntur. quasi7: Precipio non plus sapere quam oportet, et precipio, scilicet maiori vel minori sapere,
sicut divisit Deus mensuram fidei,
id est ea ratione qua Deus dedit unicuique divisim dona mensurata, que fides meretur. Quod ideo fecit, ut nec indigeat, et sit subserviendi materia, ut ita sit mutua dilectio. [AMBROSIUS] Aperte ostendit Apostolus in his verbis hoc debere nos sapere quod iustitie terminos non egrediatur, ut non nobis solis utile sit, sed et nulli obsit.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Et unicuique precipio non plus sapere, sicut divisit mensuram fidei, id est secundum fidem quam Deus mensurate dividit. [AUGUSTINUS] Nam et fidem mensurate partitur Deus unicuique, et hec est operans per dilectionem {191.1498C} sine qua nulla cuiusque bona opera existimanda sunt; ex qua omnis iustitia sumit initium; que non est tribuenda libero arbitrio, nec illis precedentibus meritis, quia inde incipiunt omnia bona quecumque merita. Opera quippe bona fiunt ab homine, fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine. Fides ergo donum Dei est quam partitus Deus unicuique, sicut et alia dona sancti Spiritus, sine quo Spiritu sancto constat Christum nos diligere, et eius mandata servare non posse: et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur; {191.1498D} non habenti quidem ut habeatur; habenti autem ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus, ab alio non plus haberetur, sanctus Eliseus sancto Elie non diceret:
Spiritus qui est in te duplo sit in me
(4Rg. 2). Christo autem, qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est spiritus, quia in illo habitat omnis plenitudo divinitatis. Neque enim sine gratia Spiritus sancti, est mediator Dei et hominum homo Christus. Quod enim unigenitus est Filius, equalis Patri, non est gratie sed nature. Quod autem in unitate persone Unigeniti assumptus est homo, gratie et non nature. Ceteris autem omnibus {191.1499A} ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo sue perfectionis propria mensura compleatur. Unde Ioannes de Christo loquens ait:
Non enim ad mensuram Deus dat spiritum
a. Ceteris vero dividitur, non quidem ipse spiritus, sed dona eius. Et sciendum quod obtemperandum est Apostolo precipienti unicuique sapere secundum mensuram fidei. Si enim pro viribus suis alitur infans, crescit ut plus capiat; si autem vires sue capacitatis excedit, deficit antequam crescat.
a Io. 1.
Numérotation du verset
Rm. 12,4
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Sicut enim.
quasi8: Ideo mensurate divisit {191.1499C} dona, quia multi unum corpus sumus, et ideo omnia necessaria danda, sed non in uno, et hoc est quod ait,
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non habent eumdem actum,
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,5
marg.|
ita
nos,
multi,
per diversa dona,
unum corpus sumus in Christo,
invicem subserviendo. Ecce corporis exemplo docet non posse nos singulos habere omnia, ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, quia invicem officiis nostris indigemus.
Singuli autem.
quasi9: Omnes unum corpus sumus in Christo, singuli autem sumus
membra, alter
quidem est membrum
alterius,
et ita sumus aliis servientes et aliis indigentes. Ideo dicitur singuli, quia nullus excluditur, maior vel minor.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,6
marg.|
{191.1499D}
Habentes autem,
vel
igitur.
quasi10: Singuli sumus membra, ad hoc, autem sumus habentes
donationes differentes,
id est dona differentia. Habentes dico
secundum gratiam, que data est nobis.
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita lege, quasi11: Singuli sumus membra. Igitur, in differentibus donis hoc agatur. Et hoc est quod ait, quia sumus membra. Igitur habentes donationes secundum gratiam que data est nobis, scilicet simus membra alter alterius. Que autem ille sint gratie, ex quarum diversitate dicuntur membra, et qualiter in illis nobis invicem subservire debeamus aperit dicens;
sive
habentes
prophetiam,
id est revelationem futurorum, vel quorumlibet {191.1500A} occultorum, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico,
secundum rationem fidei,
quia, ut exigit fides eorum, vel auditorum datur prophetia. [AMBROSIUS] Et nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, que est prima probatio, quod fides nostra sit rationabilis, quia credentes accepto spiritu prophetabant.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,7
marg.|
Sive ministerium
ecclesiasticum habentes, ut presbyteri simus, membra aliorum
in ministrando
assidue.
Sive qui docet,
id est qui habet gratiam docendi sit membrum alterius,
in doctrina,
id est in exhibitione doctrine.
Numérotation du verset
Rm. 12,8
marg.|
Qui exhortatur,
id est qui habet gratiam exhortandi sit membrum alterius in exhortando.
Qui tribuit,
eleemosynas tribuat, non in duplicitate presentis et future glorie, sed
in simplicitate
future {191.1500B} glorie, et ita sit membrum alterius. Et
qui preest,
ut princeps presit; in sollicitudine, id est ut sollicite agat, et ita sit membrum alterius; et qui
miseretur,
id est qui habet gratiam compatiendi oppresso, hoc faciat
in hilaritate,
id est leto animo subveniat, et ita sit membrum alterius, quoniam in multis offendimus omnes (Iac. 3) [AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] suggerit Apostolus Dominicam et quotidianam medicinam. Hec enim miseratio est quotidiana medicina quotidianis et si levioribus tamen vulneribus et multis. Iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam (Iac. 2). Unde Dominus ait:
Dimittite et dimittetur vobis. Date et dabitur vobis
(Lc. 6). Et hoc utique iustum est ut dimittatur dimittenti, et detur danti. Inest quippe Deo et misericordia {191.1500C} iudicanti, et iudicium miserenti. Quisquis vero quasi nimis iustus et securus iudicium exspectat sine misericordia, iram provocat. [AMBROSIUS] Misericordia hec est multiplex, scilicet dare alii, peccanti ignoscere, oppresso subvenire etc. [AUGUSTINUS] Et ideo non superflue hoc subdit de misericordia, ponendum unum misericordie membrum, cum premissum sit aliud membrum misericordie ubi ait, qui tribuit in simplicitate, hoc dicit in hilaritate. Simplicitas excludit hypocrisim. Hilaritas gaudium ostendit fretum spe futuri. Omnis ergo misericordia, et simpliciter, et cum gaudio debet fieri.
Numérotation du verset
Rm. 12,9
marg.|
Dilectio
qua diversa dona uniuntur, sit
sine simulatione,
et sic erit alter alterius membrum; et sitis
odientes
{191.1500D}
malum et adherentes bono;
ut nec dilectio amici faciat malum amare, nec malum faciat bonum dimittere,
Numérotation du verset
Rm. 12,10
marg.|
et sitis
diligentes invicem caritatem fraternitatis,
id est quod fratres caritatem habent inter se; vel sitis volentes a fratribus rediligi; et sitis
invicem prevenientes
vos
honore,
id est in qualibet reverentia.
Numérotation du verset
Rm. 12,11
marg.|
[AMBROSIUS] Aliter non est fraternus amor, nisi mutuis se preveniant obsequiis, et sitis
in sollicitudine non pigri,
id est si solliciti estis corde non sitis pigri opere. Maledictus enim est, sicut Ieremias ait, qui opus Dei fecerit negligenter (Ier. XLVIII) [Haimo.] quia pigri in conversatione divina sine spe sunt. Et ideo ut pigritie frigus {191.1501A} pellatur, sitis
ferventes spiritu,
id est igne caritatis, et si actu non potestis implere quod vultis. Ideo autem dicit, ferventes, quia Spiritus sanctus ignis est quo fervet caritas, que diffunditur in cordibus nostris per Spiritum 57 sanctum: cui fervori contrarium est, quod dicit Dominus:
Refrigescet caritas multorum
(Mt. 24). De hoc igne Dominus ait:
Ignem veni mittere in terram
(Lc. 12).
Domino,
vel tempori. quasi12: Quamvis dixerim, ut spiritu ferventes sitis, tamen non passim, et importune verba Dei ingeratis, sed tempori, id est opportunitati sitis
servientes,
ut modeste cum honestate, et aptis locis, et personis, et apto tempore fidei verba loquamini. Vel dando proximo sitis Domino servientes.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,12
marg.|
quasi13: Quod proximo impenditis, {191.1501B} credite vos impendere Deo et in his sitis,
gaudentes spe,
ut nonnisi eterna speretis, et inde gaudeatis. Certi enim de futuris gaudent, quia sperant certissime se accepturos, et ideo patientes sunt in tribulationibus. Unde subdit,
in tribulatione.
quasi14: Hoc agite que dixi, etsi in his bonis mala occurrunt, sitis
patientes in tribulationis:
et ut possitis mala pati, sitis
instantes orationi,
quia adhuc differtur res, et ideo necessaria est oratio.
13 Quasi] + dicat
PL
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,13
marg.|
Necessitatibus,
quasi15: Patiamini. Et
necessitatibus sanctorum
sitis
communicantes,
vestra, id est sanctis passis vestra communia facite, et recipite sanctos in hospitio, quod ita ait: sitis
sectantes hospitalitatem,
exemplo Abrahe et Loth.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,14
marg.|
[AMBROSIUS] Et etiam,
benedicite,
id est bona orate,
persequentibus
{191.1501C}
vos.
Per hoc removet eos a communi consuetudine, ne irato animo incitati, ut prius facile maledicant, sed magis victa iracundia benedicant, ut laudetur Dominica disciplina. Ideoque repetit, ut hoc semper faciendum doceat dicens, benedicite. quasi16: Item itemque.
Et nolite maledicere.
quasi17 : benedictio vestra sit sine admistione amaritudinis.
16 Quasi] + dicat
PL
17 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,15
marg.|
Et etiam debetis
cum gaudentibus gaudere
de profectu, et debetis
cum flentibus flere;
de eo unde flendum sit, ut de lapsu alicuius, vel de glorie dilatione. Et sitis
Numérotation du verset
Rm. 12,16
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Idipsum invicem sentientes,
cum illis in gaudio, vel in fletu. [AMBROSIUS] Et pro his omnibus predictis et aliis,
non
sitis
sapientes alta,
in corde saltem; {191.1502A} sed sitis
consentientes humilibus,
id est humilium imitatores. Et nota quod non ait, colloquentes humilibus, sed consentientes, quod non sit ore tantum, quia tunc vera est humilitas, si non est lingua sola, sicut hypocrita qui dicit se peccatum non habere foris, fingit humilitatem, intus amplectitur vanitatem. Ergo in corde et in ore non habet veritatem. [AMBROSIUS] Ideo ergo dixit, non alta sapientes, ne sit elatio in animo, et ne presumentes de se condoleant aliis, sed exprobrent, quasi peccatoribus. Hec est superbia que cum se preponit offendit. Deinde adiunxit:
sed humilibus consentientes,
ut aliena causa sit eorum, ut ita gratiam habeant apud Deum « qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam »b. Et
nolite esse
{191.1502B}
prudentes apud vosmetipsos,
id est ne prudentiam vestram apud vos tantum, sed magis apud proximos exerceatis, etiamsi quis eorum offendit.
b 1Pt. 5.
Numérotation du verset
Rm. 12,17
marg.|
Unde subdit:
Nulli
sitis
reddentes malum pro malo,
etiamsi qui offendant vos. [AMBROSIUS] Deinde monet ne etiam licita cum scandalo fiant, dicens: Et sitis
providentes bona, non tantum coram Deo,
id est in secreto cordis,
sed etiam coram omnibus hominibus,
ut non fiat scandalum, sed bonum exemplum, quia illud fieri debet, quod et Deo non displiceat et fratri scandalum non sit. Et etiam sitis,
habentes pacem cum omnibus hominibus
Numérotation du verset
Rm. 12,18
marg.|
si fieri potest,
ut assentiant; si vero non potest fieri, malorum iniquitate merente, saltem
quod ex vobis est,
facite, scilicet quod ad vos pertinet, id est pacem cum eis {191.1502C} habete quantum in vobis est, ut etiam cum his qui oderunt pacem sitis pacifici (Ps. CXIX). Vel sitis habentes pacem cum omnibus hominibus, si fieri potest, ideo dicit, si fieri potest, quia difficile est. Quod tamen licet sit difficile, est ex vobis, id est in potestate vestra, scilicet habere pacem cum omnibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,19
marg.|
Et non sitis
defendentes vosmetipsos carissimi,
id est non sitis referientes adversarios.
Sed date locum ire,
id est iudicio Dei. Attende quod non precipit ut nolint sancti vindicari a Deo quod clamant sancti, sed ut non seipsos vindicantes dent locum ire Dei, qui dixit:
Mihi vindictam,
ad quem in Apocalypsi sancti clamant:
Vindica, Domine, sanguinem nostrum
(Apc. 6). Quod aliter oporteat {191.1502D} accipi, non est pretereundum, ne videantur sancti, propter exsaturandum odium desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe est. Non ergo vindictam volunt propter exsaturandum odium; sed tamen scriptum est:
Letabitur iustus cum viderit vindictam
(Ps. LVII). Precipit autem Apostolus hic, ut dictum est, ut non ipsi se vindicantes dent locum ire Dei. Sed si vult bonus, ut Deus inimicum puniat, ubi ergo est illud:
Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt vos
(Mt. 5), et illud,
Non reddentes malum pro malo?
Nonne hoc est reddere malum pro malo? et non diligit, nec bonum facit inimico? Cum igitur et homo iustus et homo malus de {191.1503A} inimicis suis velint a Domino vindicari, in quo discernuntur. Sed bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pena inimici, quia non odit eum, sed de iudicio Dei, quia Deum diligit. Hoc ei placet quod Domino, quia et Deus, quem in hoc sequitur, pluit hic super iustos et iniustos (Mt. 5): tamen et in hoc seculo asperis corripit, et pertinaces in fine damnabit. [Haimo.] Huic ergo reservanda est vindicta. Unde ait, date locum ire, id est vindicte Dei, vel ire adversariorum. Ille dat locum ire adversarii, qui permittit adversario facere quod vult. Et debetis dare locum ire Dei.
Scriptum est enim
in Proverbiis:
Mihi vindictam
reservavi, vel vos reservate,
et ego retribuam dicit Dominus,
id est vindicabo, {191.1503B} et qui non facit Deum contemnit.
Sed si esurierit.
Nota insolentiam
sed
coniunctionis; ita est enim prosequendum, quasi non sit ibi interposita utraque coniunctio. Ac si diceret sine
sed,
si osurierit etc.
marg.|
Vel ita potest legi ut neutra superfluat coniunctio. quasi18: Non solum non defendatis vos,
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 12,20
marg.|
sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi,
id est in vite necessariis subveni illi.
Hoc enim faciens.
quasi19: Ideo facito hoc, quia hoc faciens
congeres carbones ignis,
id est fervorem caritatis, vel sancti Spiritus, vel urentem penitentie ardorem,
super caput eius,
id est mentem eius. Et si non penitet, tamen, noli vinci
a malo, sed vince malum in bono,
id est in patiendo, quia si repercutis, similis ei nequam fies. Bonitate {191.1503C} ergo contende contra illum. Et est vera contentio et salubre certamen, ut sit bonus contra malum, non ut sint duo mali; si tu iam non es malus, opta malo ut sit bonus, displiceat tibi quod malus est, placeat ut fiat bonus, ne sint duo mali.
19 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_12)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_12)
Notes :