Capitulum 15
Numérotation du verset
Rm. 15,1
Debemus autem
nos firmiores imbecillitates infirmorum
sustinere
et non nobis placere.
Numérotation du verset
Rm. 15,2
Unusquisque vestrum
proximo suo placeat
in bonum
ad edificationem.
Numérotation du verset
Rm. 15,3
Etenim
Christus non sibi placuit,
sed
sicut scriptum esta :
0 Ps. 68, 10 (iuxta LXX) ; Ps-G : « Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me ».
‘’Improperia improperantium tibi ceciderunt super me’’.
Numérotation du verset
Rm. 15,4
Quecumque enim
scripta sunt
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Numérotation du verset
Rm. 15,5
Deus autem patientie et solacii
det vobis idipsum
sapere in alterutrum
secundum Iesum Christum,
Numérotation du verset
Rm. 15,6
ut unanimes
uno ore
honorificetis Deum
et Patrem
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
Rm. 15,7
Propter quod
suscipite invicem,
sicut et Christus suscepit vos
in honorem Dei.
Numérotation du verset
Rm. 15,8
Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
promissiones patrum.
Numérotation du verset
Rm. 15,9
Gentes
autem
super
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est :
propter
hoc confitebor tibi in gentibus, Domine1,
1 Domine]
om.
P654
Weber
et2 nomini tuo cantabo.
2 et] + in
P654
Numérotation du verset
Rm. 15,10
Et iterum dicit :
letamini gentes
cum plebe eius.
Numérotation du verset
Rm. 15,11
Et iterum :
Laudate omnes gentes Dominum
et magnificate eum
omnes populi.
Numérotation du verset
Rm. 15,12
Et rursus Isaias aitb :
0 Cf. Is. 11, 1.
Erit radix Iesse
et
qui exsurget
regere gentes,
in eum3 gentes sperabunt.
3 eum] eo
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,13
Deus autem
spei
repleat vos omni gaudio et pace
in credendo, ut abundetis in spe et4 virtute Spiritus sancti.
4 et] in
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,14
Certus sum
autem,
fratres mei, et ego ipse
de vobis quoniam et ipsi
pleni estis dilectione,
repleti omni
scientia,
ita
ut possitis
alterutrum
monere.
Numérotation du verset
Rm. 15,15
Audacius autem
scripsi vobis, fratres, ex parte,
tamquam in memoriam vos reducens,
propter gratiam que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset
Rm. 15,16
ut sim minister Iesu Christi5
5 Iesu Christi]
inv. Weber
in gentibus sanctificans evangelium Dei,
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Rm. 15,17
Habeo igitur gloriam
in
Christo Iesu ad Deum.
Numérotation du verset
Rm. 15,18
Non enim audeo aliquid loqui
eorum que per me non efficit6 Christus in obedientiam gentium
6 efficit] effecit
Weber
in7 verbo et factis,
7 in]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,19
in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus sancti,
ita ut ab Hierusalem per circuitum
usque ad8 Illyricum
8 ad] in
Weber
repleverim
evangelium Christi.
Numérotation du verset
Rm. 15,20
Sic autem
hoc predicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus,
ne super alienum fundamentum edificarem.
Numérotation du verset
Rm. 15,21
Sed
sicut scriptum est :
quoniam9 quibus non est annuntiatum
9 quoniam]
om. Weber
de eo
videbunt,
et qui
non audierunt
intelligent.
Numérotation du verset
Rm. 15,22
Propter quod
et impediebar plurimum
venire ad vos
et prohibitus sum usque adhuc10.
10 et...adhuc]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,23
Nunc vero ulterius locum
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.
Numérotation du verset
Rm. 15,24
Sed11 cum in Hispaniam proficisci cepero,
11 sed] om. Weber
spero
quod preteriens videam vos,
et a vobis deducar illuc,
si vobis primum ex parte
fruitus fuero.
Numérotation du verset
Rm. 15,25
Nunc igitur
proficiscar
in Hierusalem ministrare sanctis.
Numérotation du verset
Rm. 15,26
Probaverunt enim
Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum
qui sunt12 Hierusalem.
12 sunt] + in
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,27
Placuit enim eis
et debitores sunt eorum.
Nam si spiritualium eorum
participes facti sunt gentiles
debent et
in carnalibus ministrare eis.
Numérotation du verset
Rm. 15,28
Hoc autem13
13 autem] igitur
Weber
cum consummavero
et assignavero eis fructum hunc
proficiscar per vos in Hispaniam.
Numérotation du verset
Rm. 15,29
Sciens14 autem quoniam
14 sciens] scio
Weber
veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi
veniam.
Numérotation du verset
Rm. 15,30
Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum
et per caritatem Spiritus
ut adiuvetis me in
orationibus vestris15 pro me ad Dominum16,
15 vestris]
om. Weber
|
16 Dominum] Deum
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 15,31
ut liberer ab infidelibus
qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio
accepta fiat
in Hierosolyma sanctis,
Numérotation du verset
Rm. 15,32
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
et
refrigerer vobiscum,
Numérotation du verset
Rm. 15,33
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Rm. 15,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Debemus autem.
quasi1: Infirmus si edit damnatur, sed
nos firmiores
debemus, non provocare, {191.1520C} non contemnere, sed
sustinere,
id est pati et erigere,
imbecillitates infirmorum,
cum illi non possint se ad nos erigere;
et
debemus
non nobis placere,
id est non nostre voluntati obedire, id est non quod nobis tantum placeat vindicare, sed quod fratri, quia invicem curam agere debemus. [AMBROSIUS] Ille dicitur sibi placere qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet, sive placeat, sive non placeat proximo, quod non convenit.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,2
marg.|
Sed potius
unusquisque nostrum
caritati studens,
placeat,
id est placere curet,
proximo suo,
id est omni homini non in malum, sed
in bonum,
id est ad id quod utile est,
ad edificationem.
[Haimo.]
Numérotation du verset
Rm. 15,3
marg.|
Et vere non debemus nobis placere,
etenim Christus non sibi
{191.1520D}
placuit,
id est quod non placeret carni fecit, sicut ipse dicit in Evangelio:
Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me
(Io. 6). Non sibi placuit dico,
sed
Deo Patri,
sicut scriptum est
in Psalmis:
Improperia,
Psalmographus ex persona Salvatoris verba facit Deo Patri dicens, improperia, vel detractiones Iudeorum
improperantium tibi
in me, o Pater,
ceciderunt super me,
id est causa fuerunt oppressionis mee, id est cum facerem voluntatem tuam, o Deus, in hoc, quia eieci malos de templo quod fecerunt speluncam latronum, et in omnibus aliis Iudei mihi improperia ingesserunt, quia dixerunt me peccare in te, qui potius me non {191.1521A} recipiendo quem misisti exprobraverunt te, et peccaverunt in te, non recipiendo me, et ideo me occiderunt, quasi peccantem in Deum, et sic peccata peccantium in Deum, ceciderunt super Christum, quia innocens a peccatoribus occiditur quasi blasphemus.
Numérotation du verset
Rm. 15,4
marg.|
Quecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt.
Quasi quis quereret, quid hec ad nos pertinent, que de Christo dicis? Respondet, multum ad nos pertinent [AUGUSTINUS] quecumque enim scripta sunt, de Christo in divinis libris. Unde dicit supra, scriptum est, ad nostram doctrinam scripta sunt. Christi enim vita, et vite nostre, et morum est disciplina; deinde subiungit utilitatem divine lectionis dicens:
Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus,
id {191.1521B} est per ea scripta doceamur pati pro proximis, et consolemur in ea per exemplum Christi, et ita speremus quod Christus accepit.
Numérotation du verset
Rm. 15,5
marg.|
Deus autem.
quasi2: Scriptura sacra est ad doctrinam per quam patientia et solatium habetur, sed Deus, qui est dator
patientie et solatii det vobis sapere idipsum,
id est indifferenter, et hoc
in alterutrum,
scilicet ut quod unus sentit alter sentiat et hoc non preter Christum, sed
secundum Iesum Christum,
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,6
marg.|
ut,
secundum doctrinam 63 Christi sapiatis, ut
unanimes
[AUGUSTINUS] id est eadem voluntate, et
uno ore,
id est eadem vocis confessione,
honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi,
id est honorificetis eum qui est Deus essentia, qui et Creator est, et qui Pater Christi natura, et nostri gratia, qui benevolus {191.1521C} apparet Christum mittendo. Quia ergo Creator est, et quia benevolus, honorificate eum idem sapiendo. quasi3: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,7
marg.|
Propter quod,
scilicet ut Deum honoretis,
suscipite invicem,
infirmos
sicut et Christus suscepit vos,
id est infirmos,
in honorem Dei,
id est ut faceret vos immortales.
Numérotation du verset
Rm. 15,8
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Dico enim.
Vere Christus suscepit infirmos, quia Iudeos et gentes. Iudeos utique ita suscepit, ut esset minister eorum, id est apostolus et predicator eorum, et hoc est quod ait, dico enim
Christum Iesum fuisse ministrum,
id est apostolum et predicatorem,
circumcisionis,
id est Iudeorum ad quos corporaliter {191.1522A} venit, sicut ipse dixit:
Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel
(Mt. 15), id est Christus minister fuit Iudeorum. [AMBROSIUS] Et hoc
propter veritatem Dei,
scilicet
ad confirmandas promissiones patrum,
id est ut verus esset, id est ut se esse veracem ostenderet in promissis, et compleret promissa patribus Iudeorum; promiserat enim Abrahe:
In semine tuo benedicentur omnes gentes
(Gn. 28). Et Davida:
De fructu ventris tui, ponam super sedem tuam
. Et item dixit:
Orietur stella ex Iacob
(Nm. 24). Ecce ex his patet quia non repulit Deus Iudeos, quibus proprie veritas exhibita est, gentibus vero misericordia prestita est, quibus nulla promissio facta erat. Impleta ergo est veritas Dei in Israelitis qui crediderunt. {191.1522B} Venit unus paries ex circumcisione applicans se ad lapidem angularem, sed ille lapis angulum non faceret, nisi in se parietem alium susciperet. Ille itaque paries, tamquam pertinet ad veritatem; ille vero alius ad misericordiam.
a Ps. 131
Numérotation du verset
Rm. 15,9
marg.|
Unde subdit:
Gentes autem.
quasi4: Non modo Iudeos Christus assumpsit propter veritatem, sed et gentes sumpsit propter misericordiam. Et ideo dico gentes debere
honorare Deum super,
id est de,
misericordia,
qua eas non pro eis missus, nec ad eas missus suscepit, et velut oves adduxit. Hoc autem testimonio prophetico probat subdens,
sicut scriptum est
in Psalmo cuius auctoritate confirmat de gentibus quod assumpte sunt de quibus minus videretur. Propter hoc, vel
propterea confitebor tibi in gentibus,
id est {191.1522C} faciam tibi confitentes de gentibus. [AMBROSIUS] Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei.
Et nomini tuo cantabo,
id est faciam cantantes tibi canticum novum, et cum letitia te laudantes.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,10
marg.|
Et iterum
Isaias
dicit: Letamini,
o
gentes,
quia assumpte estis, ut sitis unum ovile,
cum plebe eius,
id est cum Iudeis, quia cum eis unum estis.
Numérotation du verset
Rm. 15,11
marg.|
Et iterum
David dicit:
Laudate, omnes gentes, Dominum. Et
laudantibus omnibus gentibus Deum,
omnes populi,
scilicet duodecim tribus,
magnificate eum,
qui auxit numerum plebis sue gentibus adiectis.
Numérotation du verset
Rm. 15,12
marg.|
Et rursus Isaias,
quiddam ad idem pertinens,
ait: Iesse,
qui fuit pater David, qui et Esai dictus est,
erit radix.
David arbor fuit, que per ramum, {191.1522D} id est Mariam fecit fructum Christum, quia Maria genuit Christum, dico quod Iesse erit radix,
et
ex hac radice erit ille
qui exsurget
a morte
regere gentes,
per fidem et opera bona. Et ideo
gentes sperabunt in eum.
Numérotation du verset
Rm. 15,13
marg.|
Deus autem spei.
quasi5: Moneo vos invicem suscipere, Deus autem, dator spei [Haimo.] id est qui dat spem, vel Deus spei, id est in quo speramus,
repleat vos omni gaudio,
spirituali, ut nec unus vestrum doleat, sicut solebatis dolere in lite.
Et,
ut possitis gaudere, repleat vos,
pace,
habita,
in credendo,
id est det vobis pacem, id est concordiam adinvicem, et hoc utique erit si sit sana fides,
ut abundetis.
quasi6: Hec predicta det vobis Deus, ut per ista habita abundetis,
in spe,
id est certiores sitis de eterna beatitudine.
Et
abundetis {191.1523A}
in virtute Spiritus sancti,
id est in fortitudine bone operationis que datur per Spiritum sanctum.
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,14
marg.|
Certus sum autem,
vel
enim,
ne videretur intelligere Apostolus omnes esse discordes, et ad corrigendum insipientes, removet hoc quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum. Et inde proponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hec faciant cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. quasi7: Et si ita moneo vos suscipere invicem, non tamen omnes indigetis hac admonitione. Certus sum enim etc. Vel si est in littera,
autem,
sic iunge, moneo vos suscipe, sed tamen,
et ego ipse,
qui ita loquor, certus sum,
de vobis,
o
fratres mei,
de hoc,
quoniam, et
vos
ipsi,
non solum ego,
pleni estis dilectione,
{191.1523B} qua velitis bonum, et
repleti scientia,
qua possitis cognoscere,
omni,
scilicet veteris et nove legis,
ita
repleti estis his duobus,
ut possitis,
nisi culpa vestra remaneat
monere
vos, ut non dicam docere,
alterutrum
[AMBROSIUS] id est vicissim alter alterum. Nota, quia per hanc laudem provocat eos ad meliora more exhortantis. Qui enim videt se laudari, laborat ut vera sint que dicuntur. Unde nec dicit eos se docere, sed monere, id est non dicit ut se doceant, sed moneant, quasi quod sciatur, sed subterfugit animo, hoc enim solet moneri, quod cum sciatur aliquando, subterfugit animo aut negligenter habetur.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,15
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Audacius autem.
quasi8: Pleni estis dilectione et scientia, sed tamen, etsi pleni sitis, audacius, id est aliquantulum audacter,
scripsi vobis,
o
fratres,
dico
ex parte
perfectorum, id est perfectis omnibus; nam quantum ad alios non esset audacia. Vel scripsi, ex parte, scilicet Ecclesie Dei, vel ex parte, scilicet Epistole. [Haimo.] Scripsi dico, non quasi putans vos insipientes, sed,
tamquam reducens vos in memoriam,
id est quasi faciens vos memores quid agere debeatis. In quo eos quasi oblitos latenter arguit. Dico quod scripsi vobis audacter, sed non temere, quia hoc ad me pertinet,
propter gratiam,
{191.1524A}
que data est mihi,
id est propter apostolatum mihi datum,
a Deo.
quasi9: Pro officio meo omittere non potui, data est mihi dico gratia ad hoc,
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,16
marg.|
ut sim minister Christi Iesu,
que, scilicet ipse non alius instruit. [AMBROSIUS] Minister dico,
in gentibus.
Non ergo temere scribit eis, sed Apostolus gentium audet omnibus gentibus scribere, auctoritate sibi data per gratiam Dei. Ego dico,
sanctificans,
id est sanctum esse ostendens, et confirmans,
Evangelium Dei,
bona operatione et miraculis,
ut oblatio gentium fiat accepta,
Deo,
et sanctificata,
id est ut gentes quas offero sint accepte Deo, fidei perfectione; et sanctificate bona operatione, et hoc
in Spiritu sancto,
cuius gratia est fides, et bonum opus.
Numérotation du verset
Rm. 15,17
marg.|
Et, quia ita ago,
habeo igitur gloriam,
id est {191.1524B} meritum dignum gloria, sic et vos, si de fratribus laboratis, gloriam dico referendam,
ad Deum in Christo Iesu,
id est per Christum Iesum, cuius gratia hoc ago.
Numérotation du verset
Rm. 15,18
marg.|
Habeo
dico
gloriam
, et recte,
non enim audeo,
ut pseudo,
loqui aliquid eorum que per me non efficit Christus,
id est ea loquor tantum que per me, id est ministerio meo Christus efficit,
in obedientiam gentium,
id est ut gentes obediant Evangelio. Hoc ideo dicit Apostolus, ut nil minus se posse probet quam apostoli qui cum Christo fuerunt, nec aliquid minus inter gentes virtutum operatum esse. Efficit dico,
verbo et factis,
Numérotation du verset
Rm. 15,19
marg.|
etiam
virtute in signorum
minorum,
et prodigiorum
maiorum, id est per predicationem meam, et bonam operationem, et per potentiam maiorum et minorum miraculorum, {191.1524C} factorum
in virtute Spiritus sancti,
qui in me talia operatur, quo in me operante,
ita
laboravi
ut repleverim,
id est plene predicaverim,
Evangelium Christi per circuitum,
id est circumquaque 64
ab Hierusalem usque ad Illyricum
mare, in quo magna Spiritus sancti virtus apparet quod tot gentes per me Evangelium receperunt.
Numérotation du verset
Rm. 15,20
marg.|
Hoc autem Evangelium predicavi sic,
id est in tali loco
ubi non est nominatus Christus
a pseudoapostolis, quare?
Ne edificarem super alienum fundamentum.
[AMBROSIUS] Si enim aliud facerem hoc inde contingeret, quod edificarem super alienum fundamentum, id est super doctrinam a pseudoapostolis traditam. Non sine causa Apostolus hoc fecit, quia sciebat pseudoapostolos {191.1524D} aliter quam oportebat Christum tradere, et sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi laboris erat. Ideo sollicitus erat prevenire pseudo, et veritatem integre tradere ubi nondum nominatus erat Christus, ut integra linea, et superficies ordinata, incolume fundamenti robur exhiberet, quod testimonio prophete probat subdens,
Numérotation du verset
Rm. 15,21
marg.|
Sicut scriptum est.
Vel pro bonis apostolis hoc dicit, sicut autem
predicavi
, et hoc non ubi nominatus est Christus, ab aliis apostolis. Quare? Ne edificarem super alienum fundamentum, id est predicarem iam per alios conversis, non quod hoc non facerem si contigisset, sed malebam iacere fundamentum fidei ubi non erat, quam super aliorum predicationem. Hoc autem prophetico testimonio {191.1525A} confirmat dicens, Sicut scriptum est. quasi10: Ita hoc feci, sicut scriptum est in Isaia,
quoniam quibus non est
prius
annuntiatum de eo,
id est de Christo, ipsi
videbunt,
id est credent,
et qui non audierunt
prius alicuius predicationem,
intelligent
meam predicationem esse veram. Ut enim verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit Apostolus gentes veritate imbuere.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,22
marg.|
Propter quod,
scilicet quia tot predicavi,
impediebar plurimum venire ad vos,
sicut et in initio epistole dixit,
quia sepe
[inquit]
proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
Quod nunc absolvit, ostendens qua causa sit impeditus, ut scilicet excluderet pseudoapostolorum prava commenta. Denique, postquam omnibus in ciruitu predicavit, vacare sibi dicit venire {191.1525B} Romam, quod olim optaverat, venturum tamen se pro tempore promittit, quo in Hispaniam erat iturus, ita subdens:
Numérotation du verset
Rm. 15,23
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Nunc vero ulterius non habens locum
, id est causam morandi, in his regionibus, cupiditatem autem {191.1525D} veniendi ad vos habens ex multis iam precedentibus annis, cum cepi proficisci in Hispaniam. [AMBROSIUS] Hoc ideo dicit, quia et hos preoccupare festinat, et quia ad illos difficile iter fuerit pseudoapostolis, iam tardare licuit, cum, inquam, illuc proficisci cepero.
Numérotation du verset
Rm. 15,24
marg.|
Spero.
quasi11: Ex me nil possum, sed in misericordia
spero quod
videam vos, sed,
preteriens,
quia non indigetis longa mora, sed interim vos preparetis ne me a ceteris retardetis. Videam vos dico,
et a vobis deducar illuc,
scilicet in Hispaniam,
si
tamen
vobis primum fruitus fuero,
id est de fructu vestro letatus
ex parte
illa que modo discors est. Vel ex parte temporis, id est aliquandiu, et quia hic non habeo locum, et vos videre desidero.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,25
marg.|
{191.1526A}
Igitur nunc,
id est indilate,
proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
[AUGUSTINUS, AMBROSIUS] qui omnium rerum venditarum pretia posuerunt ante pedes apostolorum, et passi sunt a contribulibus suis. De his communis cura erat omnibus apostolis. Proficiscar ministrare.
Numérotation du verset
Rm. 15,26
marg.|
Probaverunt enim,
non eos coegi. Macedones, et Achaici vel Achei, vel
Macedonia et Achaia collationem facere aliquam in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem.
Hi totos dederunt se divinis obsequiis, nil mundanum curantes, exemplum bone conversationis prebebant credentibus [AMBROSIUS]. Istis interdum fecerant Achaici et Macedones collectam, per quam rem ad huiusmodi opera Romanos Apostolus invitat, quia per misericordiam Dei {191.1526B} vivit, et iustificatus est; pius debet esse causa fratris.
Numérotation du verset
Rm. 15,27
marg.|
Placuit.
quasi12: Bene dico probaverunt. Placuit
enim illis, et
etiam
debitores
esse
eorum,
adeo vult amplius eos esse misericordes, ut et hoc deberi dicat ab eo qui misericordiam exspectat; et vere sunt debitores.
Nam, si gentiles facti sunt participes spiritualium,
id est predicationis et sacramentorum,
eorum,
id est Iudeorum qui miserunt eis predicatores ab Hierosolymis,
debent,
utique,
et
ipsi
ministrare eis in carnalibus,
id est Iudeis.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,28
marg.|
Hoc igitur.
quasi13: Quia illis hoc placuit, scilicet facere communionem sanctis, qui sunt in Hierusalem. Igitur,
cum consummavero
hoc, id est cum perfecero opus ministrationis,
et assignavero eis,
id est sub signo cuiusque Ecclesie, ostendero eis
fructum
{191.1526C}
hunc, proficiscar, in Hispaniam,
et hoc,
per vos.
Et ideo interim corrigite vos.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,29
marg.|
Scio autem.
quasi14: Per vos transibo, sed tamen scio, certus de gratia Dei,
quoniam
iam diu
veniens
voto
ad vos,
tandem
veniam
reipsa, et hoc,
in abundantia benedictionis Christi,
id est ita quod vobis multum prodero per benedictionem Christi. Hec autem benedictio est virtus signorum qua confirmati sunt.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,30
marg.|
Et quia venturus sum,
obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum,
id est si eum diligitis,
et per caritatem Spiritus sancti,
id est si in vobis est caritas quam facit Spiritus sanctus habere,
ut adiuvetis me in orationibus vestris,
directis
ad Deum,
id est per orationes vestras ad {191.1526D} Deum factas. Non ideo hoc dicit Apostolus, quia ipse minus mereatur quam illi minores, sed ordinem sequitur, ut ab Ecclesia pro rectore suo fiat oratio. Et bene utique rogat Apostolus minores pro se orare. Multi enim minimi, dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo cupiunt eum videre, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio caritatis.
Numérotation du verset
Rm. 15,31
marg.|
Unde subdit,
ut liberer.
quasi15: Obsecro ut iuvetis me in orationibus. In hoc scilicet oretis pro me, ut liberer
ab infidelibus, qui sunt in Iudea,
ne quod defero auferant.
Et
ita
oblatio obsequii mei,
id est mihi iniuncti,
fiat accepta.
quasi16: sufficiens, non diminuta,
sanctis
qui sunt
in Hierusalem.
Vel fiat illis oblatio {191.1527A} accepta, ut illi intellecta caritate Apostoli erga seipsos, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cuius ministerio multi facti leti Deum laudant.
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 15,32
marg.|
Orate ita fieri,
ut
hoc facto
veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei.
Hoc dicit ut ostendat omnia cum Dei voluntate se agere.
Et refrigerer vobiscum,
quod erit illis pacatis.
Numérotation du verset
Rm. 15,33
marg.|
Deus autem pacis.
quasi17: Venturum me spero ad vos; sed sive veniam, sive non, Deus pacis
sit cum omnibus vobis.
Deus pacis Christus est qui aitb: « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis » qui cum suis est usque ad consummationem seculi, sicut ipse aitc: « Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi ». Ita cum istis cupit eum Apostolus esse. {191.1527B}
Amen,
Quod est confirmatio sui desiderii.
b Io. 14.
c Mt. 28.
17 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_15)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_15)
Notes :