Glossa magna

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 

Commendo autem vobis
Phebem sororem
nostram
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,2 

ut eam suscipiatis in
Domino digne
sanctis,
et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset Rm. 16,3 

Salutate Priscam et Aquilam,
adiutores meos in Christo Iesu,
Numérotation du verset Rm. 16,4 

qui pro anima mea
suas cervices
supposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
Numérotation du verset Rm. 16,5 

et
domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Ephenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu2
2 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,6 

Salutate Mariam
que multum laboravit in vobis.
Numérotation du verset Rm. 16,7 

Salutate Andronicum et Iuliam3, cognatos
3 Iuliam] Iuniam Weber
et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu4
4 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,8 

Salutate Ampliatum
dilectissimum mihi in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,9 

Salutate Urbanum adiutorem
nostrum
in Christo Iesu5 et Stachin dilectum meum.
5 Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
in Christo.
Numérotation du verset Rm. 16,11 

Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo6
6 domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo7 qui sunt in Domino.
7 domo] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,12 

Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
Salutate Persidam carissimam meam8, que multum
8 meam] om. Weber
laboravit in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,13 

Salutate Rufum in Domino electum9
9 in Domino - electum] inv. Weber
et matrem eius
et meam.
Numérotation du verset Rm. 16,14 

Salutate Asincretum, Flegontam10, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
10 Flegontam] Flegonta Weber
Numérotation du verset Rm. 16,15 

Salutate Philologum et Iuliam, et11 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,16 

Salutate invicem
in osculo sancto.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,17 

Rogo autem vos, fratres,
ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula,
preter
doctrinam
quam vos didicistis
faciunt et declinate ab illis.
Numérotation du verset Rm. 16,18 

Huiuscemodi12 enim Christo Domino13
12 huiuscemodi] huiusmodi Weber |
13 nostro] + Weber |
non serviunt sed suo ventri,
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Numérotation du verset Rm. 16,19 

Vestra enim obedientia
in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
vos sapientes esse
in bono
et simplices in malo.
Numérotation du verset Rm. 16,20 

Deus autem pacis
conterat14 et Satanan sub pedibus vestris
14 conterat] conteret Weber
velociter.
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Numérotation du verset Rm. 16,21 

Salutat
vos Timotheus
frater et15 adiutor meus,
15 frater et] om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Numérotation du verset Rm. 16,22 

Saluto vos ego Tertius
qui scripsi epistolam in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,23 

Salutat vos Gaius hospes meus,
et universa Ecclesia in Domino16 ;
16 universa...Domino] universe Ecclesie Weber
Salutat vos Erastus arcarius
civitatis
et Quartus frater.
Numérotation du verset Rm. 16,24 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.
Numérotation du verset Rm. 16, 25 

Ei autem qui potens est
vos confirmare
iuxta
evangelium meum
et predicationem Iesu Christi,
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
Numérotation du verset Rm. 16,26 

quod nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum
secundum eterni Dei preceptum17
17 eterni...preceptum] inv. Weber
et obedientiam18
18 et obedientiam] ad obeditionem Weber
fidei,
in cunctis gentibus cogniti19,
19 cogniti] cognito Weber
Numérotation du verset Rm. 16,27 

solo sapienti Deo,
per Iesum Christum
cui
honor
et gloria20
20 et gloria] om. Weber
in secula seculorum21.
21 seculorum] + Amen Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit22.
22 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Commendo vobis, id est commendabilem vobis ostendo   Phoeben sororem nostram vel meam, in fide,   que est in ministerio Ecclesie, que est Cenchris. [Haimo] Phoebe ditissima mulier fuit, et nobilissima, que Ecclesiam in loco que dicitur Cenchris sustentabat sua substantia. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est per quam forsan hanc Epistolam misit.
Numérotation du verset Rm. 16,2 
marg.|  Commendo, dico, ut suscipiatis eam in Domino, vel pro Domino,   digne sanctis, ut dignum est sanctos suscipere. Vel sicut quidam {191.1528A} codices habent,   suscipiatis digne satis, id est valde honeste et honorifice;   et assistatis ei, id est auxiliemini ei,   in quocumque negotio indiguerit vestri. Et iustum est;   etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Numérotation du verset Rm. 16,3 
marg.|   Salutate Priscam vel   Priscellam, Prisca enim ipsa est que et Priscella vocabatur in Actibus apostolorum. Priscillam   et Aquilam, adiutores meos in Christo Iesu, id est in predicatione Christi Iesu. [AMBROSIUS] Aquila vir Priscelle fuit, qui adiutores Apostoli fuerunt, et Romam non otiose, sed ad confirmationem Romanorum venerant: sic et omnes alii quos salutat hic, Rome fuisse intelliguntur. Hos autem iterum laudat, ut pericula pro eo pati non abnuisse dicat, subdens
Numérotation du verset Rm. 16,4 
marg.|   Qui pro anima mea, id est liberanda,   supposuerunt suas cervices gladio, in {191.1528B} ministrando mihi,   quibus non ego solus gratias ago, sed et cuncta Ecclesie gentium, quia hi laborant ad profectum gentium, exhortantes fidem Christi qui pericula pro Apostolo pati non recusaverunt. Unde et Romani eis obedire debent.
Numérotation du verset Rm. 16,5 
marg.|  Et salutate domesticam Ecclesiam, id est familiam,   eorum. Salutate Epenetum dilectum mihi, qui primitivus est Asie in Christo, id est qui primus in Asia credidit in Christum.
Numérotation du verset Rm. 16,6 
marg.|   Salutate Mariam, que multum laboravit in vobis, que impensius laboravit ad exhortationem eorum que discordiam protulit ad Apostolum.
Numérotation du verset Rm. 16,7 
marg.|   Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos, quia Iudei sunt;   et concaptivos, quia causa fidei passi sunt captivitatem. [Haimo. AUGUSTINUS.] Spiritualiter quoque cognati sunt, quia spiritu Apostolo erant coniuncti, {191.1528C} et spiritualiter concaptivi secundum illud:   Quamdiu sumus in corpore peregrinamur a Domino (2Cor. 5).   Qui sunt nobiles in apostolis, id est in predicatoribus. Id est famosi inter predicatores,   qui et ante me fuerunt in Christo, id est in fide Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,8 
marg.|   Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Iste amicus erat Apostolo in Domino, sed non concaptivus.
Numérotation du verset Rm. 16,9 
marg.|   Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo, id est qui operis particeps, et socius mihi est, et aliis in exhortatione fidei.   Stachyn dilectum meum [AMBROSIUS] qui amicus meus prorius est, etsi non adiutor et particeps operis.
Numérotation du verset Rm. 16,10 
marg.|   Salutate Apellen probum, id est probatum,   in Christo. Per temptationes enim iste inventus est fidelis in Christo, quem salutat, {191.1528D} etsi non amicus esset vel particeps operis.
Numérotation du verset Rm. 16,11 
marg.|   Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Aristobolus ille solebat congregare fratres in Christo, quos salutat Apostolus adeo probans factum illius.   Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo. Narcissus iste dicitur fuisse presbyter sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, quia qui tunc presens non aderat suos salutat Apostolus, et quia non omnium illorum merita noverat, discernit subdens:   qui sunt in Domino, id est eos quos dignos videritis quia non omnes digni erant.
Numérotation du verset Rm. 16,12 
marg.|   Salutate Tryphenam et Tryphosam, que laborant in Domino, scilicet in ministerio sanctorum, et in angustiis.   Salutate Persidam carissimam meam,   que multum, scilicet plusquam {191.1529A} predicte,   laboraverit in Domino. Labor est hic et in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura, et in egestate propter Christum.
Numérotation du verset Rm. 16,13 
marg.|   Salutate Rufum electum in Domino, quia promotus erat ad res Domini agendas, scilicet ad sacerdotium;   et matrem eius, carne;   et meam, beneficiis. [Haimo.] Pro sanctitate eius vocat eam Apostolus matrem suam, cui filium proponit pro ecclesiastico officio.
Numérotation du verset Rm. 16,14 
marg.|   Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermem; et qui cum eis sunt fratres. [AMBROSIUS] Hos omnes simul salutat, quia sciebat eos esse iunctos in Christiana amicitia.
Numérotation du verset Rm. 16,15 
marg.|   Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos. Hi omnes simul unanimes erant, et ideo simul salutat eos.
Numérotation du verset Rm. 16,16 
marg.|   Salutate omnes vos   invicem {191.1529B}   in osculo sancto. Omnes quibus scribit, et quos noverat iubet salutare se invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia.   Salutant vos omnes Ecclesie, horum locorum. Ecclesie, dico,   Christi, id est que in Christo confidunt, non in alia re.
Numérotation du verset Rm. 16,17 
dist. 2
prol.|
marg.|   Rogo autem. [AMBROSIUS] quasi1: Hos pre dictos salutate, et imitamini. Hos autem alios vitate. Et hoc rogo   vos, o   fratres, ut observetis, id est discernatis,   eos qui faciunt dissensiones et offendicula, id est qui faciunt vos dissentire et offendere invicem. {191.1529D} Illos dico docentes,   preter doctrinam quam vos didicistis, a veris apostolis, quia illi de lege agebant, quia cogebant credentes iudaizare. In hoc pseudo-apostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet. Observetis dico,   et declinate ab illis, etiam debetis.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,18 
marg.|   Huiusmodi enim, homines,   non serviunt Christo Domino nostro, sed suo ventri. Aliis enim adulantur, et aliis detrahunt ut possint suum ventrem implere.   Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. [Haimo.] Compositis enim verbis suam traditionem commendabat, quibus simplicium corda decipiebant.   Vestra enim. quasi2: Ideo moneo vos vitare illos, quia fides vestra et obedientia ubique laudatur.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,19 
marg.|  Et hoc est: Vestra enim obedientia divulgata est in omni loco, quia estis {191.1530A} in capite mundi, et sic exemplo vestro iam possunt alii corrumpi. Vel rogo vos vitare, et secure, quia obedientia vestra, id est facilitas obedientie vestre, divulgata est in omni loco; ubique enim notum est, quia leviter obedisti, quod bonum est, et inde gaudeo. Unde subdit:   Gaudeo igitur in vobis, sed volo vos esse, id est ut vos sitis,   sapientes in bono, discernendo,   et sitis   simplices in malo, id est sine aliqua parte mali.
Numérotation du verset Rm. 16,20 
marg.|   Deus autem. quasi3: Volo ut sitis sapientes. Deus autem, dator   pacis, scilicet Christus,   conterat Satanam, id est falsos predicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem vel diabolum,   sub pedibus vestris, ut scilicet vos ledere non valeat; sed potius, si diabolus est conteratis caput eius, sicut Eve dictum est (Gn. 3). In figura Ecclesie {191.1530B} vel sensualitatis, id est primos motus suggestionum eius contemnatis. [AMBROSIUS] Et hoc faciet   velociter, scilicet in adventu meo. Quod ut fiat,   gratia Domini nostri Iesu Christi sit   vobiscum. [AUGUSTINUS] Vel interim autem,   gratia Domini etc. Gratiam quam promisit in adventu suo iam optat eis.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,21 
marg.|   Salutat vos Timotheus adiutor meus [AMBROSIUS] qui est quasi cepiscopus;   et Lucius et Iason et Sosipater. quasi4: His estis cure, qui   cognati mei sunt genere vel fide. Ecce tot et tanti congaudent cepto vestro, et ideo perseverare vos decet.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,22 
marg.|   Saluto vos ego Tertius, nomine, non numero,   qui scripsi Epistolam in Domino. Iste Tertius erat notarius Apostoli, cui concessit sub nomine suo salutare.
Numérotation du verset Rm. 16,23 
marg.|   Salutat vos Caius hospes meus. Hic est ille cui Ioannes {191.1530C} scripsit in Epistola canonica gaudens, quia fratribus his sumptus ministrabat;   et universa Ecclesia. Supra dixerat omnes Ecclesias salutare illos, et hic dicit universam Ecclesiam salutare illos: Quod puto non otiose dictum, vel superflue, nil enim tantus vir superfluum posuit, sed hic dicit Ecclesiam alterius provincie unde Caius erat.   Salutat vos Erastus arcarius civitatis Atheniensium. [Haimo.] Arcarius dicitur ab arce. quasi5 : princeps. Vel potius dicitur ab arca, quia preerat arce, ubi ponebantur census tributorum et vectigalium, vel dispensator civitatis,   et Quartus frater. Quartus proprium nomen est sicut et Tertius.
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,24 
marg.|   Gratia. quasi6: Isti hoc modo salutant vos, gratia Domini etc. Vel hi predicti {191.1530D} salutant vos, et ego ipse subscribo propria manu, gratia   Domini sit cum omnibus vobis. Amen.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,25 
dist. 3
prol.|
marg.|   Ei autem, quasi7: Ego sic moneo vos.   Ei autem, scilicet Deo Trinitati,   qui potens est vos confirmare in fide perfecta, sit   honor et gloria, a quo solo omnia bona sunt. In quo Epistole, notatur {191.1531A} summa, quia hoc principaliter intendit Apostolus, illos monere, ut omnia gratie Dei attribuant. Dico qui potens est confirmare vos, et hoc,   iuxta Evangelium meum, a quo non discordat predicatio Christi, unde subdit:   Et secundum   predicationem Iesu Christi. Quod Evangelium, que etiam predicatio est,   secundum revelationem mysterii taciti eternis temporibus, id est secundum quod revelatum est mihi de occulto Dei consilio, et ab eterno tacito. [Haimo.] Eterna enim tempora dicit que precesserunt mundi exordium. Vel quod Evangelium est secundum revelationem mysterii   taciti eternis temporibus, id est revelat ipsum mysterium tacitum a mundi exordio. Mysterium dicit incarnationem Christi et cetera talia, que eternis {191.1531B} temporibus erant abscondita, quia licet ex aliqua parte antiquis Patribus cognita fuissent, plene tamen a nullo fuerunt prescita, quousque suo tempore per Iesum Christum sunt revelata, Scripturis prophetarum ab eo reseratis, testimonium dantibus huic predicationi, et hoc est quod dicit:
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,26 
marg.|   Quod, mysterium   patefactum est a Christo   per Scripturas prophetarum, reseratas ab eo. Patefactum est dico, et hoc   secundum preceptum, id est dispensationem   eterni Dei, qui ab eterno hoc ordinavit, quasi8 : non est fictum. Solus Deus proprie eternus dicitur. Dicitur autem et ignis eternus, et pena eterna, sed non sicut Deus dicitur eternus. Ignis enim dicitur eternus, eo quod sine fine sit; non {191.1531C} est tamen sine initio, Deus autem etiam sine initio. Illa est ergo vera eternitas, que est vera immortalitas. Hec est illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet qui immutari omnino non potest. Aliud est enim aliquid non mutari, cum possit mutari; aliud autem non posse prorsus mutari. Sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut Deus, de quo dictum est:   Nemo bonus nisi solus Deus (Mt. 19), et sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus, de quo dictum est:   Solus habet immortalitatem (1Tim. 6).
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 16,27 
marg.|  Et sicut homo dicitur sapiens, non tamen sicut Deus, de quo dictum est: Soli sapienti Deo; sic dicitur ignis eternus, non tamen sicut Deus, cuius solius immortalitas ipsa est vera eternitas.   Ad obeditionem. quasi9: Patefactum {191.1531D} est illud mysterium; et hoc,   in cunctis gentibus ad obeditionem. Vel   ad obediendum, id est ut obediant   fidei bene operando.
9 Quasi] + dicat PL
marg.|  Dico mysterii taciti, utique aliis sed   cogniti soli sapienti Deo, quia, etsi modo sit hominibus revelatum cum soli Deo cognitum est qui solus perfecte novit, cur ita factum est? In quo reprimit inquisitores qui querunt cur tantum distulit Deus venire, cur tot gentes perire permisit. In hoc autem quod ait, soli sapienti Deo, error quibusdam subrepit, arbitrantibus hic solum Patrem significari, et solum vere sapientem esse, cum tamen non sit dictum soli sapienti Patri, sed soli sapienti Deo, et {191.1532A} Deus unus ipsa est Trinitas, ut sic intelligamus solum Deum sapientem, sicut intelligimus solum potentem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus, cui soli servire iubemur. Si tamen dixisset Apostolus, soli sapienti Patri, nec si tamen separaret Filium vel Spiritum sanctum, sicut in Apocalypsi de Filio legitur, qui habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipsea. Nec ideo tamen dicitur Pater nescire hoc nomen, a quo est Filius inseparabilis. Sicut ergo scit Pater quod nemo scire dictus est, nisi Filius, quia inseparabiles sunt Pater et Filius, sic etiam si dictum esset soli sapienti Patri, simul intelligi deberet etiam Filius et Spiritus sanctus quia inseparabiles sunt. Dico quod mysterium patefactum est, {191.1532B} et hoc   per Iesum Christum cui, scilicet soli Deo, vel cui, scilicet Christo, est   honor, a nobis,   et gloria, in secula, quia ipse est vera gloria, et beatitudo, et summum bonum, et hoc,   in secula seculorum, id est sine fine. Ecce ostensum quomodo   ei, et   cui, legi possint. Quidam autem legunt sine cui, si autem auferas cui, absoluta est lectio, sed beatus AUGUSTINUS dicit apponi, et tradit quomodo debet accipi ut non superfluat, et legit alio modo quam prius dictum est, sic:   Ei autem. quasi10: Potens est vos confirmare ut scilicet Deo Patri, vel Deo Trinitati. Potens est dico,   iuxta Evangelium meum, et predicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti. Hec non mutantur. {191.1532C}   Quod mysterium   nunc patefactum est, per Spiritum sanctum vel per Christum. Et hoc,   per Scripturas prophetarum secundum preceptum Dei,   ad obeditionem fidei in cunctis gentibus cogniti, cui soli sapienti Deo. Hec non mutantur.   Cui, inquam, id est Deo Trinitati, vel Deo Patri   sit honor et gloria per Iesum Christum, cui cum   honor a nobis,   glo ria in secula. Quod additur cui gloria, cum sufficeret ei gloria, inusitate nostre lingue est locutio, non sensus ambiguus. Idem est enim dicere, ordine inusitato verborum, ei gloria, per Iesum Christum cui est gloria, quod usitato ordine dicere ei gloria, cui per Iesum Chrisum est gloria. Quid enim sensui deperit sive hoc sive illo modo dicatur? Per Christum vero est Patri gloria, id est clara cum laude notitia {191.1532D} quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium tacitum ab eternis temporibus, quod per Christum revelatum est. Quod ergo interpositum est per Iesum Christum, non debet accipi tamquam dicatur soli sapienti Deo per Iesum Christum, ut scilicet Deus solus sapiens per Iesum Christum sapiens esse intelligatur, non participando sed gignendo sapientiam, que est Christus Iesus, sed potius ita debet accipi ut intelligatur per Iesum Christum gloria esse soli sapienti Deo. Quis enim audeat dicere per Iesum Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater, cum secundum substantiam suam non dubitandum sit eum sapientem esse? potiusque {191.1533A} sit substantia Filii per gignentem Patrem quam substantia Patris per genitum Filium? Restat ergo ut soli sapienti Deo, gloria sit, per Iesum Christum, id est clara cum laude notitia, qua innotuit gentibus Deus Trinitas. Ideo per Christum, quia ut alia taceam ipse precepit gentes baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ubi precipue commendata est huius individue gloria Trinitatis. Deus itaque, qui est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum suam {191.1534A} substantiam sapiens est, non secundum accedentem participationem sapientie, qualiter sapiens est rationalis creatura. Ideo ergo dixit soli sapienti Deo quia Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et ista Trinitas est solus sapiens Deus, qui nec umquam potuit esse insipiens, nec umquam poterit per gratiam particeps esse sapientie, sed sapiens immobilitate, atque immutabilitate nature. Ei, ergo, sit gloria per Christum, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
a Apc. 14.
10 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_16)

Notes :