Glossa magna

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 

Nihil igitur1
1 igitur] ergo Weber
nunc
damnationis est his qui sunt
in Christo Iesu
qui non secundum carnem
ambulant.
Numérotation du verset Rm. 8,2 

Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
liberabit2
2 liberabit] liberavit ΩJ
me a lege peccati et mortis.
Numérotation du verset Rm. 8,3 

Nam
quod impossibile erat
legi3,
3 legi ΩJ Rusch ] legis Weber
in quo infirmabatur
per carnem,
Deus Filium suum
mittens
in similitudinem carnis peccati,
et de peccato
damnavit
peccatum in carne,
Numérotation du verset Rm. 8,4 

ut iustificatio legis impleretur
in nobis,
qui non secundum carnem
ambulamus sed secundum Spiritum.
Numérotation du verset Rm. 8,5 

Qui enim secundum carnem sunt
que carnis sunt sapiunt,
qui vero
secundum Spiritum4
4 Spiritum Rusch Weber ] + sunt ΩJ
que sunt Spiritus
sentiunt.
Numérotation du verset Rm. 8,6 

Nam prudentia carnis
mors est5.
5 est ΩJ Rusch] om. Weber
Prudentia autem Spiritus
vita
et pax.
Numérotation du verset Rm. 8,7 

Quoniam sapientia carnis
inimica est Deo6
6 inimica...Deo ΩJ Rusch ] inimicitia est in Deum Weber
Legi enim Dei
non est subiecta7 nec enim potest.
7 est subiecta ΩJ Rusch ] subicitur Weber
Numérotation du verset Rm. 8,8 

Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
Numérotation du verset Rm. 8,9 

Vos autem
in carne non estis,
sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem
Spiritum Christi non habet,
hic non est eius.
Numérotation du verset Rm. 8,10 

Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus vero vivit8
8 vivit ΩJ Rusch ] vita Weber
propter iustificationem.
Numérotation du verset Rm. 8,11 

Quod
si Spiritus eius
qui suscitavit Iesum9 a mortuis,
9 Iesum Rusch Weber ] + Christum ΩJ
habitat in vobis qui suscitavit
Iesum Christum10 a mortuis,
10 Christum] rubr. cancel. ΩJ
vivificabit11
11 vivificabit Rusch Weber ] iustificabit ΩJ
et mortalia
corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Numérotation du verset Rm. 8,12 

Ergo fratres
debitores sumus
non carni,
ut secundum carnem vivamus.
Numérotation du verset Rm. 8,13 

Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
si autem Spiritu
facta carnis mortificaveritis12
12 mortificaveritis ΩJ Rusch ] mortificatis Weber
vivetis.
Numérotation du verset Rm. 8,14 

Quicumque enim
Spiritu Dei
aguntur,
hii filii sunt Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,15 

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei13,
13 Dei] om. ΩJ Weber
in quo
clamamus :
Abba
Pater.
Numérotation du verset Rm. 8,16 

Ipse enim14 Spiritus
14 enim ΩJ Rusch] om. Weber
testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,17 

Si autem filii et heredes,
heredes quidem Dei,
coheredes autem
Christi,
si tamen
compatimur
ut et15
15 et Rusch Weber ] simul ΩJ
conglorificemur.
Numérotation du verset Rm. 8,18 

Existimo enim
quod
non sunt condigne
passiones
huius temporis ad futuram gloriam
que revelabitur
in nobis.
Numérotation du verset Rm. 8,19 

Nam exspectatio creature
revelationem
filiorum Dei
exspectat.
Numérotation du verset Rm. 8,20 

Vanitati enim
creatura
subiecta est non volens,
sed propter eum
qui subiecit ea in spe16,
16 ea in spe Rusch ] eam in spe ΩJ, in spem Weber
Numérotation du verset Rm. 8,21 

quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis
in libertatem glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,22 

Scimus enim
quod omnis
creatura
ingemiscit17*
17 ingemiscit ΩJ Rusch ] ingemescit Weber
et parturit
usque adhuc.
Numérotation du verset Rm. 8,23 

Non solum autem illa,
sed et nos
ipsi
primitias Spiritus habentes,
et ipsi
intra nos
gemimus adoptionem
filiorum Dei18, exspectantes
18 Dei ΩJ Rusch] om. Weber
redemptionem corporis nostri.
Numérotation du verset Rm. 8,24 

Spe enim salvi
facti sumus.
Spes autem que videtur
non est
spes.
Nam
quod videt quis, quid
sperat ?
Numérotation du verset Rm. 8,25 

Si autem quod non videmus speramus,
per patientiam
exspectamus.
Numérotation du verset Rm. 8,26 

Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem
nostre operationis19.
19 nostre operationis] nostram ΩJ Weber
Nam quid oremus sicut
oportet
nescimus,
sed ipse Spiritus postulat
pro nobis
gemitibus
inenarrabilibus.
Numérotation du verset Rm. 8,27 

Qui autem
scrutatur corda
scit
quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat
pro sanctis.
Numérotation du verset Rm. 8,28 

Scimus autem quoniam
diligentibus Deum
omnia cooperantur
in bonum,
his qui
secundum propositum
vocati sunt
sancti.
Numérotation du verset Rm. 8,29 

Nam
quos prescivit
et predestinavit,
conformes fieri imaginis Filii eius,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
Numérotation du verset Rm. 8,30 

quos autem predestinavit
hos
et vocavit,
et quos
vocavit ipsos20
20 ipsos] hos ΩJ Weber
et iustificavit.
Quos autem iustificavit
illos et magnificavit21.
21 magnificavit] glorificavit Weber
Numérotation du verset Rm. 8,31 

Quid ergo dicemus ad hec ?
Si Deus pro nobis
quis contra nos ?
Numérotation du verset Rm. 8,32 

Qui
etiam proprio22 Filio suo
22 proprio ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
quomodo non etiam
cum illo omnia
nobis donavit ?
donavit plerique ¶Codd. : ΩJ Rusch ] donabit Cava Weber
Numérotation du verset Rm. 8,33 

Quis accusabit
adversus
electos Dei ?
Deus qui iustificat ?
Numérotation du verset Rm. 8,34 

Quis est qui condemnet ?
Christus Iesus
qui mortuus est,
immo qui et resurrexit,
qui23 est ad dexteram
23 qui et resurrexit qui est ΩJ Rusch ] et praem. ΩJ, qui resurrexit qui et est Amiatinus Λ Weber
Dei
qui etiam
interpellat pro nobis ?
Numérotation du verset Rm. 8,35 

Quis ergo24 separabit nos25 a caritate Christi ?
24 ergo ΩJ Rusch] om. Weber |
25 separabit nos] inv. ΩJ Weber |
Tribulatio,
an angustia,
an persecutio,
an fames,
an nuditas,26
26 an persecutio - an fames an nuditas Rusch Weber ] inv. ΩJ
an periculum,
an gladius ?
Numérotation du verset Rm. 8,36 

Sicut scriptum est : Quia propter te
mortificamur
tota die,
estimati sumus
ut27 oves occisionis.
27 ut Rusch Weber ] sicut ΩJ Clementina
Numérotation du verset Rm. 8,37 

Sed in his omnibus
superamus
propter eum
qui dilexit nos.
Numérotation du verset Rm. 8,38 

Certus sum
enim,
quia neque mors,
neque vita,
neque angeli,
neque principatus,
neque virtutes28,
28 neque virtutes Φ ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
neque instantia,
neque futura,
neque fortitudo29,
29 fortitudo] fortitudines Weber
Numérotation du verset Rm. 8,39 

neque altitudo,
neque profundum,
neque creatura alia30*,
30 alia ΩJ Weber ] aliqua Rusch (hapax)
poterit nos separare a caritate
Dei
que est31
31 est] + in nobis ΩJ* ( rubr. cancel. ; cf. Glossa )
in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 
dist. 1
prol.|
marg.|   Nihil ergo etc. quasi1: Quia mente servio legi,   ergo nihil damnationis est,   nunc, et si ante, non tamen nunc, cum in Christo sunt . Non est dico,   his qui sunt in Christo Iesu, in quo omnia solvuntur, et ideo nihil damnationis est illis, quia etsi macule ex carne sunt, non obsunt, etsi enim habent desideria carnis, quibus non consentiunt, etsi lex in membris eorum repugnat legi mentis; {191.1432B} tamen nil damnationis est, quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est, et ipse reatus cum quo erat natus, et quidquid antea consensisti male concupiscentie, sive cogitatione, sive locutione, sive actione. Deinde qui sint in Christo, determinat dicens:   Qui non ambulant secundum carnem. quasi2: His nil damnationis qui non ambulant secundum carnem, id est qui non obediunt carni, etsi aliquando cadunt.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,2 
marg.|   Lex enim. Hic ostendit per quid gratia Dei liberat, scilicet per Spiritum sanctum. Dixit autem nil damnationis esse his qui non ambulant secundum carnem, et quasi quis diceret: Potesne secundum carnem non ambulare? Respondet: Possum, quia   lex spiritus etc. Vel sic continua: Ideo nihil damnationis est, quia {191.1432C} lex spiritus, id est Spiritus sanctus, qui docet quid agendum sit, quid non, qui est dator vite,   liberavit me a lege peccati et mortis, id est a lege Moysi que per peccatum, id est per prevaricationem est causa mortis. Et hoc   in Christo Iesu, id est per Christum qui dat ipsum spiritum.
marg.|  [AMBROSIUS] Vel ita, lex spiritus accipitur, lex fidei que dicitur spiritus, quia Deus, cuius fides est, spiritus est. Discernende hic sunt tres leges, et satis necessaria est ista discretio. Lex, inquit,   spiritus vite; ecce una lex;   a lege peccati et mortis, ecce altera lex; et   quod impossibile erat legi, ecce tertia lex. Hec est lex per Moysen data in monte Sina. Due ergo leges hic bone sunt, scilicet lex fidei que peccatum tollit, {191.1432D} et lex Moysi que peccatum ostendit et prohibet, lex vero peccati mala, quia reos facit. [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Videndum etiam quid intersit, cum dicitur lex spiritualis, quod predictum est de lege Moysi; et cum dicitur lex spiritus: quod hic dicitur de lege fidei. Hoc interest quod lex Moysi dicitur spiritualis, ideo quia prohibet peccare, sed non dicitur spiritus, vel vite, quia non vivificavit, remissis peccatis. Hec autem dicitur lex spiritus vite, quia et peccari non vult, et a morte revocat; et quia {191.1433A} spiritu, id est mente creditur, et spiritus est quod creditur, et spiritus est cuius fides est. [AUGUSTINUS, Haimo.] quasi3: Ideo nihil damnationis, lex spiritus vite, id est lex fidei, per quam vivificamur, quam spiritus ponit in corde, liberavit me. Que liberatio facta est in Christo Iesu qui per fidem iustificat, et sine cuius fide non est iustificatio. Unde liberavit? A lege peccati et mortis, id est a consensu et operatione peccati, que est causa mortis: quod non potuit tertia lex Moysi. Lex carnis, ut predictum est, non est Dei, sed peccati et mortis, et hec reos facit; lex autem Moysi sancta et Dei est, que ostendit malum, sed non tollit; lex autem spiritus, que est lex fidei et gratie, malum tollit.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,3 
dist. 2
prol.|
marg.|   Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, hic exponit. quasi4: [AUGUSTINUS] Bene dico in Christo Iesu non liberatos, nam Deus est in Christo Filio suo, et ita per eum potest fieri liberatio nostra, que non poterat fieri per legem et hoc est. Nam Deus Pater misit Filium, id est visibilem fecit Filium suum, id est sibi consubstantialem: {191.1433C} non misit ubi non erat qui ubique est: venit in Virginem, qui ante in virgine erat, quam creavit, elegit; quam elegerat, creavit; attulit Virgini fecunditatem, non abstulit integritatem veniens in uterum Virginis. Sed si ante ibi erat, quomodo venit? Quia ibi alio modo cepit esse quam ante erat. Fuit enim ibi per unionem nature, qualiter ante non erat. Ita etiam et in mundo erat, et in mundum 38 venisse dicitur, quia visibilis mundo apparuit. Misit, dico,   in similitudinem carnis peccati, non in carnem peccatricem sed in ei similem per passibilitatem et mortalitatem et alios defectus. Cetera vero omnis hominum caro peccati est, sola illius non est caro peccati, quia non cum mater concupiscentia, {191.1433D} sed gratia concepit. Habet tamen   similitudinem carnis peccati quia esurivit, sitivit, dormivit, et huiusmodi [AMBROSIUS]. Licet ergo eadem caro Christi sit que et nostra, non tamen ita facta est in utero, sicut nostra. Est enim in utero sanctificata et nata sine peccato et nec ipse in illa umquam peccavit. In pena ergo similis est nostre, non in qualitate peccati. [Origenes.] Venit enim ad corpus immaculatum, naturam quidem corporis habuit, pollutionem tamen peccati que ex concupiscentie motu concepta est, omnino non habuit. Ideo ergo non erat caro peccati, quia non ex carnali delectatione nata; sed tamen erat similis quia mortalis. In {191.1434A} hanc similitudinem misit Deus Filium ut sic damnaret peccatum. Unde subdit:   Et de peccato, quasi misit Filium, et   mittens, id est per hominem faciens cognoscibilem et visibilem,   damnavit peccatum, id est destruxit diabolum,   de peccato, facto in carne Christi, id est pro peccato quod fecit in carne Christi. [AMBROSIUS] Per hoc enim amisit dominium retentarum animarum, sicut supra ostensum est.
4 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel damnavit peccatum, id est debilitavit peccatum, id est fomitem peccati procedentem de peccato Ade damnavit. Dico in carne Christi, cum qua vetus homo noster crucifixus est, sicut supra monstratum est.
marg.|  [AUGUSTINUS] Vel damnavit peccatum omne, id est delevit, in carne Christi; et qualiter in carne ostendit, de peccato, id est pro eo quod factus est {191.1434B} hostia pro peccato. Portavit enim peccata nostra in corpore suo super lignum, ibique delevit.
marg.|  [AUGUSTINUS] Ita hoc dicit, sicut in Veteri Testamento peccata dicebantur sacrificia pro peccatis, ita per eum damnatur peccatum.
Numérotation du verset Rm. 8,4 
marg.|   Ut iustificatio legis, id est iustitia quam lex Moysi promisit,   impleretur, id est consummaretur,   in nobis. Lex enim Moysi tantum precipit, sed lex spiritus implet, in nobis, dico, talibus,   qui non ambulamus, actibus,   secundum carnem, etsi aliquando cadamus,   sed secundum spiritum . Non ambulat secundum carnem qui non agit opera carnis; secundum spiritum ambulat qui iuvatur spiritu in mente ne post concupiscentias eat. Ecce duo dixit per Christum facta, scilicet peccatum damnatum, {191.1434C} et iustitiam impletam, ad que duo perficienda legem dicit esse invalidam, addens, quod impossibile etc. quasi5: Damnavit peccatum, quod, scilicet damnare peccatum, erat impossibile legi, naturali, vel scripte, implevit iustitiam,   in quo, id est in qua re, scilicet in iustificatione implenda,   infirmabatur lex   per carnem, id est per carnales observantias que non poterant iustificare, vel   per carnem, id est per fomitem peccati, scilicet per carnalitatem que rebellabat, et audita lege amplius est incitata, et sic infirma est lex littere per carnem, et ideo ei erat impossibile liberare a lege peccati et mortis.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,5 
marg.|   Qui enim etc. Vere ambulans secundum carnem non est iustus, quia nec etiam ille qui est secundum eam. Et hoc est,   qui enim secundum carnem sunt, id est qui {191.1434D} mente consentiunt carni, non sunt iusti. Cur non? Quia   sapiunt ea   que carnis sunt, id est intenti et curiosi sunt in carnalibus, carnalia pro summis bonis concupiscentes; quod repugnat iustitie.   Qui vero: Probat quod ambulans secundum spiritum est iustus, quia etiam ille qui est secundum eum. Et hoc est quod ait, ille   qui est   secundum carnem carnalia sapit;   qui vero secundum spiritum sanctum, vel rationem   sunt, consensu, id est consentiunt his que Spiritus sanctus docet, vel ratio insinuat,   sentiunt ea que spiritus sunt [Haimo.] id est solliciti sunt ad ea implenda que spiritus approbat.
Numérotation du verset Rm. 8,6 
dist. 3
prol.| A
marg.|   Nam prudentia carnis. quasi6: Vere ille qui sapit ea que carnis sunt, non est iustus.   Nam prudentia carnis est mors eterna, id est dignus est morte eterna, qui habet prudentiam carnis; quod est cum studiosus implet que carnis sunt, appetendo bona temporalia, et fugiendo mala; et cum naturas rerum tantum sequitur; quod est grave peccatum.   Prudentia autem ideo dicitur, cum res stulta sit, quia ita videtur secularibus hominibus. Prudentia carnis est mors.   Prudentia autem spiritus, que est cum studiose quis agit spiritualia, est   vita, id est causa vite in futuro,   et hic   pax mentis, vel est vita {191.1435B} et pax, id est vita cum pace que erit in futuro.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,7 
marg.|  Vere prudentia carnis est mors, quia sapientia carnis, scilicet que adeo intendit carnalibus,   inimica est Deo, id est qui sapit secundum carnem, inimicus est Deo, quem sibi finem non constituit, vel quia nil putat Deum posse preter quod in naturis rerum videtur [AMBROSIUS]. Et vere inimica est Deo,   legi enim Dei non est subiecta, scilicet sapiens secundum carnem, bonis institutionibus Dei non obedit . Nota quod hec numerando deterret a carnis obedientia, et vere non est subiecta legi Dei,   nec enim potest esse subiecta. Quid est non potest? Non homo potest? non anima potest? non ipsa caro, que Dei creatura est? potest utique: sed prudentia carnis non potest; id est natura potest, vitium non potest. {191.1435C} Sed medicus ad hoc venit ut pellat vitium. Venit enim Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, id est magnus medicus venit, ad sanandum vitium, quo sanato, reparata est natura, et dicitur hoc contra Manicheos qui volebant aliam contra Deum inducere naturam mali, hoc verbo Apostoli suum confirmantes errorem. Sed unus homo eademque natura, a bono Deo condita bona, que heri sapiebat secundum carnem, hodie secundum spiritum sapit, que dum vitium habet non potest subiici legi Dei, sicut claudicatio non potest subiici recte ambulationi. Tolle vero claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Ita excluso vitio, sanata est natura. Quid autem per singula immo ror?
Numérotation du verset Rm. 8,8 
dist. 4
prol.|
marg.|   Qui autem in carne sunt, id est qui post concupiscentias carnis eunt, et carnis voluptatibus delectantur, {191.1436A}   Deo placere non possunt.
Numérotation du verset Rm. 8,9 
marg.|   Vos autem. Verba ad ipsos Romanos convertit, et quod esse in carne, non vita, sed vitio intellexerit, ostendit. quasi7: Qui in carne sunt, non placent Deo,   vos autem, o Romani,   non estis in carne, id est non facitis opera carnis. [AMBROSIUS] quasi8: Non pro vobis dictum illud est superius,   sed estis in spiritu, id est in his que suadet ratio, ita   tamen hoc dico,   si spiritus Dei habitat in vobis. Ecce hic docet quomodo quis ambulet secundum spiritum, scilicet si habeat spiritum Dei. Et nota quod ambigue dixit hoc, quia in legem inducti nondum perfecte erant fidei, sed spes est proficiendi.   Si quis autem. quasi9: Si quis habet spiritum Dei, non est in carne.   Si quis autem non habet spiritum Christi, id est Dei, quia {191.1436B} etiam idem est spiritus Dei et spiritus Christi,   hic non est eius, id est Christi membrum. Ecce unde est secundum carnem ambulare, ex eo scilicet quod quis non habet spiritum Christi, quod est dum vivit secundum sensum carnis, vel secundum gesta carnis, id est dum mente consentit carni, vel eius opera actum explet. Secundum que duo supra distinctum est, inter ambulare secundum carnem, et esse secundum carnem.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,10 
marg.|   Si autem. quasi10: Qui non habet spiritum Christi, non est eius, sed   si Christus in vobis est, qui est idem cum Spiritu sancto. Quod est dicere: Si spiritus Christi in vobis est,   corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem, id est licet hoc sit quod corpus est mortuum, tamen spiritus vivit. [AUGUSTINUS] {191.1436C} Nota quod non ait mortale, sed mortuum; mortale quidem fuit ante peccatum, id est potens mori; sed post peccatum fuit mortuum, id est habens in se necessitatem moriendi. Et ideo congrue addidit, propter peccatum, scilicet originale. Unde est hec mortalitas, vel mortuum est propter peccatum, scilicet vitandum, propter hoc enim hec infirmitas reservatur, ut per hanc penam quam sentit, magis timeat peccare. [AMBROSIUS] Vel nomine corporis totum hominem significat, sicut propheta Ezechiel, econverso totum hominem anime nomine significavit, dicens:   Anima que peccaverit, ipsa morietur (Ez. 18). Qui autem in peccatis mortuus prius erat. per gratiam spiritus postea vivit. Et est sensus: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum {191.1436D} est, id est homo mortuus fuerit, propter peccatum, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima que fuerat impia, vivit, quia Deo, qui est vita, iungitur. Et hoc propter iustificationem, id est peccatorum remissionem que est ex Spiritu sancto.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,11 
marg.|   Quod si spiritus etc. quasi11: Hoc iam est vobis, quod spiritus, id est anima vivit per iustitiam. Quod, id est sed   si spiritus eius, id est Dei Patris,   qui suscitavit Christum a mortuis. Hec est causa, quare suscitabit alios, quia Christus suscitatus est.   Habitat in vobis, dico quod qui hoc potuit, scilicet   qui suscitavit Christum Iesum a mortuis, sicut dictum est,   vivificabit, et, id est etiam,   corpora {191.1437A} 39   vestra, id est impassibilia et immortalia corpora vestra;   mortalia, non ait mortua, que modo sunt, cum et supra dixisset corpus mortuum; sed ait mortalia, quale fuit corpus hominis etiam ante peccatum. Tunc enim mortale erat, sed non mortuum, quia poterat mori si peccaret homo, sed non habebat in se necessitatem moriendi, sicut hoc corpus nostrum potest esse egrotabile, quamvis non sit egrum, et ita illud corpus iam tunc erat mortale, sed propter peccatum factum est mortuum, id est necessario moriturum. Ante peccatum ergo corpus erat animale, scilicet quod non necesse esset mori, modo mortuum est, scilicet quod necesse est mori. Animale, idem est quod mortale. Bene ergo ait, mortalia, et non ait mortua, {191.1437B} quia in resurrectione, cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitatis moriendi quam modo habet, sed nec etiam mortalitas, quam corpus animale habuit ante peccatum, remanebit, et hoc fit non pro nostra dignitate, nec propter nostra merita, sed   propter spiritum eius inhabitantem in nobis, id est propter suam misericordiam, per quam Spiritus sancti gratia habitat in nobis. Evidentissime apparet, sed non tantum spiritus, sed et corporis mortem propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum utrumque liberatum a Christo. Dono namque eius quod anime datur, id est Spiritu sancto, non solum anima cui datur, salva et pacata, et sancta fit, sed etiam ipsum corpus vivificabitur, eritque {191.1437C} in natura sua mundissimum. Et est hic evidentissimum testimonium de resurrectione, et tam preclara et aperta sententia, ut non expositore, sed lectore indigeat. Et notatur hic quartus actus hominis. In hac namque Apostoli serie quatuor hominis actiones designantur. Prima fuit ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in vita eterna. In prima actione ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius seculi; in secunda sub lege, pugnamus, sed vincimur; in tertia, pugnamus et vincimus; in quarta, non est pugna sed quies, et pax eterna, quia nobis subiugatur nostrum inferius, quod ideo non subdebatur, quia superiorem nobis Deum deserueramus. {191.1437D} Attende etiam quod Spiritus sanctus et spiritus Patris est dictus, ubi legitur:   Si autem spiritus eius qui suscitavit Christum; et spiritus Filii, ubi legitur:   Qui autem spiritum Christi non habet, quia Spiritus sanctus de utroque procedit. Non enim duo sunt Spiritus sancti: unus Patris et alter Filii, sed potius unus Patris et Filii. Sicut ergo Filius non est a seipso, sed ab illo de quo natus est: ita et Spiritus sanctus non a seipso est, sed ab illo de quo procedit, id est a Patre et Filio. Distinguere autem inter illam generationem, et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio, quia et illa, {191.1438A} et ista ineffabilis est. Ideoque sicut Propheta de Filio loquens ait:   Generationem eius quis enarrabit? (Is.  LIII) ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem eius quis enarrabit? Hec ergo trinitas unius eiusdemque substantie est, quia Filius non de aliqua materia est, sed nec de nihilo est, sed de quo genitus est, et Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo, sed inde est unde procedit. Ergo, fratres etc. quasi12: Quia hec bona a spiritu habemus, ex carne autem non est nisi mors.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,12 
dist. 5
prol.|
marg.|   Ergo, fratres, debitores sumus spiritui, id est ex debito servire debemus et obedire Spiritui sancto, vel rationi,   non carni, ita,   ut secundum carnem vivamus, id est secundum carnis voluptatem, etsi necessaria ei ministrare debeamus, quia caro non est malum. Creatura enim Dei est, et ab eo condita, a quo anima, nec illa est pars Dei, nec illa. Tota enim Trinitas est unus Deus, summe bonus. Anima vero magnum bonum est, non tamen summum. Item caro nec summum bonum, nec magnum est, sed parvum. Anima ergo vivens inter summum et parvum bonum, id est inter Deum et carnem, inferior Deo, et carne superior debitrix est Deo, ut secundum eum vivat, non {191.1438C} carni, ut secundum carnis delectationes vivat: quod non est faciendum.
Numérotation du verset Rm. 8,13 
marg.|   Si enim secundum carnem vixeritis moriemini. [AMBROSIUS] Hoc ideo dicit, quia ex sensibus corporis vitia nascuntur que carni deputantur.   Si autem mortificaveritis facta carnis, id est si penitus abieceritis que caro voluptuose exigit, et hoc   Spiritu sancto, quod mox determinat ubi ait,   spiritu Dei, vel   spiritu nostro quod tamen non est nisi agente spiritu Dei, si hoc, inquam, feceritis,   vivetis, hic in iustitia, in futuro in gloria.
Numérotation du verset Rm. 8,14 
marg.|  Hoc est enim opus nostrum in hac vita, scilicet actiones carnis spiritu mortificare, non concupiscentiis eius consentiendo, et ipsas etiam concupiscentias minuendo, et ne se extolleret humanus {191.1438D} animus, vel spiritus, et se ad hoc sufficientem iactaret, subdit: Quicumque enim aguntur. quasi13: Quod facere potestis, qui filii estis, et vere. Qui enim aguntur, id est reguntur,   spiritu Dei, non suo, non lege minante, precipiente, promittente, non adiuvante,   hi sunt filii Dei, id est ex dilectione servientes. Vel aguntur dicit, non reguntur, ut magnum gratie effectum ostendat. Plus est enim agi quam regi. Agi enim dicimus aliquem quasi vix aliquid agentem; regi aliquem dicimus, quasi aliquid agentem. Qui enim agitur, agere vix aliquid intelligitur; qui autem regitur, aliquid agit, et ideo {191.1439A} agitur ut recte agat. Ut ergo multum prestitisse gratia Salvatoris intelligatur, dixit, aguntur, non ut nil agant, sed quia impetu gratie aguntur, vix tamen ut agant. Nam tanto magis efficitur quis filius bonus quanto largius datur ei a Patre spiritus vel sanctus bonus, quo agitur et agit, et sic bene agit, si a bono agitur. Quando ergo non agit, vel non omnino faciendo, vel non ex caritate faciendo, oret ut quod nondum habet accipiat.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,15 
dist. 6
prol.|
marg.|   Non enim etc. quasi14: Filii esse debetis et non servi.   Non enim accepistis iterum, ut olim in lege,   spiritum servitutis in timore, id est spiritum {191.1439B} qui vos invitos timore pene servire faciat.   Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, id est Spiritum sanctum datorem bonorum per que filii fiunt, quod est ex misericordia Dei. Cave ne ex eo quod ait servitutis, et spiritum adoptionis, diversum intelligas spiritum, cum sit unus atque idem spiritus, ille duntaxat, qui immunitate Trinitatis Spiritus sanctus accipitur. Quod Apostolus etiam ostendit dicens, iterum. Idem ergo spiritus est, sed propter diversa opera dissimiliter accipitur, ut Egyptiis spiritus ire dicitur, quibus aqua divisa spiritu nocuit; filiis Israel non dicitur ire, quibus aqua divisa profuit. Similiter spiritus timoris dicitur esse Iudeis, quia eodem spiritu in quo tabulis lex scripta est, timor incussus est eis, qui {191.1439C} gratiam nondum intelligebant de sua infirmitate, et peccatis per legem convicti. Spiritus autem libertatis dicitur esse his quibus impartitur eius opere gratia, et regeneratio in vitam valens eternam, id est fides que per dilectionem operatur (Gal. 5), non per timorem, non formidando penam, sed amando iustitiam. Unde est ergo ista dilectio, nisi et unde ipsa fides, id est a Spiritu sancto? Non enim esset in nobis nisi diffunderetur in cordibus per spiritum. Caritas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut iustitia dicitur Dei, qua nos iusti eius munere efficimur, et Domini salus, qua nos salvat; et fides Christi, qua nos fideles facit. {191.1439D} Unus ergo spiritus est qui duos timores facit. Duo enim timores hic insinuantur, unus qui est in perfecta caritate, scilicet timor castus, alter qui non est in caritate, scilicet servilis, in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum: etsi bonum fiat, tamen non bene. Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Hi autem duo timores faciunt duo genera servorum. Est enim servus qui est et filius, qui timet dominum et honorat patrem. Unde per Malachiam Dominus ait:   Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi {191.1440A}   est amor meus? (Mal. 1) Et est servus qui timet penam, sed non diligit iustitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est preter naturalem timorem qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet mundanum qui malus est, nec a Deo est; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non sufficiens; et initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur. Ipse enim generat nos filios
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,15b 
dist. 7
prol.|
marg.|   In quo. quasi15: Dedit spiritum adoptionis, in quo, id est per quem nos liberi, de utroque populo in Ecclesia collecti,   clamamus intense, scilicet {191.1440B} non ingrati. Clamor iste cordis est non labiorum, intus sonat auribus Dei, qualiter Susanna clauso ore labiisque immotis clamabat. Iudei quidem clamabant: Abba; gentiles vero, Pater. Quod tamen idem est. Abba enim Hebraice, Pater Latine dicitur; sed propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Sicut et Marcus utrumque Dominum in passione dixisse commemorat. Et fortasse Dominus propter sacramentum Ecclesie insinuandum utrumque dixit, cui factus est angularis lapis, venienti partim ex Hebreis, ad quos pertinet, Abba, partim ex gentibus, ad quos pertinet, Pater, 40 quia Ecclesia est de utroque populo in uno angulari lapide collecta, qui fecit utraque unum, ut unus esset grex, et unus pastor; cui Ecclesie bonus {191.1440C} magister compatiens in se ostendit filios eius, scilicet martyres, non debere desperare, si qua forte tempore passionis eorum, ex humana fragilitate tristitia irrepit cum eam vicerint, voluntati sue preponendo voluntatem Dei. Eleganter ergo, et non frustra duarum linguarum verba posuit, et idem significantia propter universum populum, qui de Iudeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,16 
marg.|   Ipse enim etc. quasi16: Vere filii sumus, hoc enim recognoscere facit spiritus, scilicet nostrum spiritum. Et hoc est: Ipse enim   Spiritus sanctus   testimonium reddit spiritui nostro, id est recognoscere facit mente nostra, dum per eum facta remissione {191.1440D} non agimus, de quo   quod sumus filii Dei [AMBROSIUS] hoc facit cognoscere Spiritus sanctus, dum scilicet in Ecclesia fit remissio peccatorum in Spiritu sancto, quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere, quia Spiritus communis est Patri et Filio, amborumque unio, per quem fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit caritas, et caritas non est nisi a Spiritu sancto. Ergo spiritus est qui vivificat, quia viva facit membra: {191.1441A} nec viva facit, nisi que in corpore quod vegetat invenerit, sicut spiritus hominis non vivificat membrum, quod separatum invenerit a corpore. Hec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nil enim sic debet Christianus formidare quam separari a corpore Christi, propter hanc societatem Spiritus sanctus descendit super viros congregatos in unum, qui et omnibus linguis locuti sunt, quia per linguas consonantior est societas humani generis. [AMBROSIUS] Spiritus ergo testimonium filiorum Dei reddidit, cum dono spiritus in eis signum paternum videtur.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,17 
dist. 8
prol.|
marg.|   Si autem etc. quasi17: Filii sumus, hoc autem est quod non est parvum, vel leve.   Si enim filii sumus et heredes, id est eiusdem glorie participes,   heredes quidem Dei, quia eius fruemur beatitudine,   coheredes autem Christi, in quo et cum quo beati erimus. Unde dicitur, quia similes ei erimus. Nota quod cum heres dicatur, cum iam hereditas morte decessoris firma teneatur, nec alio modo possit intelligi, heres secundum quod dicitur humanis legibus, nos tamen heredes Dei dicimur, et si non decedat, quia hereditatem eternam nos filii {191.1441C} sponsi, et sponse speramus quam in futuro possidebimus, non Patris morte, qui mori non potest, qui est hereditas nostra. Vel potest dici, quod decedet secundum modum cognitionis, quo nunc cognoscitur a nobis. Nunc enim ex parte cognoscimus, et per speculum videmus. Decedet ergo ut tunc non videatur per speculum in enigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici quod Christus caput nostrum in passione decedens, nobis reliquit pacis ecclesiastice possessionem, sicut ipse ait:   Pacem meam relinquo vobis (Io. 14). Attende etiam quod Christus hereditas suorum est, et ipsi hereditas eius. Unde:   Dabo tibi gentes hereditatem (Ps. 2). Et econverso,   Dominus pars hereditatis {191.1441D}   mee et calicis mei (Ps. 15). Sed quo merito sumus heredes? Ecce,   si tamen compatimur. quasi18: Dico quod sumus coheredes Christi, si tamen compatimur, id est ad eius similitudinem patimur, quod pertinet ad illud, quod supradixerat,   si facta carnis mortificaveritis. Mortificare autem facta carnis, nemo potest, unde erit vita sine molestia, cui necessaria est patientia. Patimur dico hac intentione,   ut glorificemur.
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,18 
prol.| Existimo enim, quasi19: Dico si compatimur, et patiendum est pro gloria habenda,   existimo enim, id est scio,   quod passiones huius temporis, id est temporales et momentanee simul omnes,   non sunt condigne, id {191.1442A} est sufficientes, si districte ageretur nobiscum,   ad promerendam   futuram gloriam. Tribulatio namque est cum fine, merces sine fine erit, et multo maior erit tibi gloria, quam hic labor.   Que gloria etsi nunc occulta sit quam oculus non vidit, nec auris audivit, tamen   revelabitur omnibus, bonis et malis, non quidem esse in malis, sed tantum esse   in nobis, bonis. Ecce hoc facit spiritus quod merita non possunt. Revelabitur, et vere, quod probat auctoritate exspectantium.
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,19 
prol.| Nam exspectatio creature etc. usque ibi   spe enim salvi. Hoc Capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet, quid nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundam catholicam disciplinam creatura quidquid fecit et condidit Deus Pater per Filium, qui non potest appellari {191.1442B} creatura, quoniam per Christum facta sunt omnia. Hic autem videtur ostendere esse diversa, creaturam et filios, cum dicit,   creatura exspectat revelationem filiorum, et,   creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glorie filiorum Dei. Quasi non simus nos creatura, sed filii Dei. Item dicit,   omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc, non solum autem illa, sed et nosipsi, tamquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Sciendum ergo quod nosipsi dicimur creatura et filii, sed quod sumus creatura, apparet; quod autem filii Dei, nondum apparet, sicut Ioannes ait:   Carissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus; cum autem apparuerit ei similes erimus (1Io.III). [AUGUSTINUS] Distincte ergo nunc ante gloriam illam {191.1442C} qua apparebit quod sumus. Vocamur creatura secundum quod modo anima et corpore dolemus, dum facta carnis per abstinentiam mortificamus, dum adversorum aculeos per patientiam sustinemus, quales nunc apparemus. Filii autem Dei dicimur secundum adoptionem, et secundum quod futuri sumus, quando apparebit quid erimus, quod nunc adoptione meremur. Itaque non nature alterius, sed alterius qualitatis diversitate a creatura filios, quasi distinguens ait: Exspectatio creature, id est exspectans creatura, exspectat. quasi20: Assidue in actu exspectandi est; geminatio namque assiduitatem notat. Exspectat, dico, revelationem filiorum Dei, id est quando apparebit qualis futura {191.1442D} est. Non enim creatura revelationem nature alterius exspectat, sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est, ut si diceretur, operante pictore subiectis sibi coloribus, et ad opus eius paratis exspectatio colorum manifestationem imaginis exspectat, nunc quia tunc alii erunt, aut non colores erunt. Sed quia aliam dignitatem habebunt. Vel simpliciter creatura dicuntur boni, eo quod manent in creatione Dei; vel iidem boni per excellentiam dicuntur creatura, quia sunt causa omnium. Hec ergo creatura exspectat, quia nondum apparet quod est, revelationem filiorum Dei, et ideo omnia toleranda sunt, ut illud obtineat quod exspectat.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,20 
dist. 9
prol.| A
marg.|   Vanitati etc. Procede prius secundum illam sententiam, ubi per creaturam accipiuntur boni. quasi21: Creatura exspectat, et necesse est ei exspectare, quia vanitati subiecta est. Et potest exspectare, quia non amat vana, que sunt omnia {191.1443B} mundana. Et hoc est quod ait:   Vanitati etenim creatura, id est boni,   subiecta est non volens [AUGUSTINUS] id est non amans ista caduca que vana sunt. Unde Salomon:   Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Qo. 1). Omnia enim que nascuntur infirma, et corruptibilia sunt, ac per hoc vana, quia statum suum tenere non possunt. Corruptio ergo ipsa est vanitas, cui subiecta est creatura. Dico subiecta est vanitati, sed tamen patienter ferens   propter eum qui subiecit eam in spe, id est patienter sustinet sciens Deum subiecisse ad conservationem humilitatis, sed non sine solatio spei huius,
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,21 
marg.|  scilicet quia et ipsa creatura liberabitur in futuro, ut Christus caput nostrum iam liberatus est. Vel vanitati enim etc. Sicut supradictum est, creatura dicitur {191.1443C} quidquid modo in nobis dolet, id est nosipsi secundum quod corpore et anima dolemus. Que utique creatura est dum carnem mortificamus per ieiunia et adversa. Et hec creatura, ut predictum est, exspectat modo quod erit in futuro. quasi22: Necesse est exspectare, quia creatura [AUGUSTINUS] id est homo qui modo tantum creatura videtur, vanitati subiecta est, et hoc nolens, id est non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum; contra preceptum facere veritatis, sed non sponte fert penam peccati. Luit enim meritas penas, peccati vero pena est quod subiicitur fallacie. Dico quod non est subiecta sponte; sed   propter eum qui subiecit {191.1443D}   eam, id est propter iustitiam et clementiam eius, qui et peccatum punit, et peccantem sanare intendit, qui eam subiecit   in spe, hac utique;   quia ipsa creatura liberabitur, sicut nos apostoli. Per hoc enim quod non ait simpliciter ipsa, sed, et ipsa facit intelligi, quod nec de ipsis desperandum est, qui nondum crediderunt, quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur, qui nondum sunt filii Dei. Sed tantum creatura modo dicuntur, cum 41 nondum gratiam adoptionis receperunt. Homo enim sigillo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Et   ipsa utique   creatura, que modo ita vocatur cum nondum est filiorum forma perfecta,   liberabitur, {191.1444A} ut nos apostoli, qui iam filii sumus, etsi nondum apparet quid erimus, liberabitur dico,   a servitute corruptionis, vel interius [AMBROSIUS] id est a cura querendi victum, et vestitum, et alia quibus servitur nostre mortalitati, veniens   in libertatem glorie filiorum Dei, id est in gloriosam libertatem quam habebunt filii Dei. Et hec omnia per spiritum fient.
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,22 
marg.|   Scimus enim, quasi23: Vere creatura subiecta est vanitati, non volens.   Scimus enim, quasi24: Exsperto credite, quod   omnis creatura ingemiscit. Omnis creatura dicitur homo, quia omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes angeli, et supereminentes virtutes et celum, et terra, et mare, et omnia que in eis sunt, sed quia omnis {191.1444B} creatura est, vel corporalis, vel animalis, vel spiritualis . Corporalis per loca tenditur, animalis vivificat corporalem, spiritualis regit animalem. Et tunc bene regit, cum seipsam Deo regendam subiicit. Hec autem omnis creatura in homine est, quia homo intelligit spiritu, ut angeli; et sentit anima; et corpore localiter est, et movetur. Omnis igitur creatura in homine est, quia intelligit, vivit, corpus habet; sed non tota in ipso est, quia sunt preter eum, et angeli, et alia que intelligunt, vivunt, et sunt. Simile dictum est, omnis homo videt solem, sed non totus, quia oculus tantum. [Haimo] Omnis ergo creatura, sed non tota, id est homo qui habet communionem, cum omni creatura pro sua deiectione, {191.1444C} ingemiscit. quasi25: Semper in hoc nova est, quod notat per inchoativum verbum, et pro desiderio patrie celestis. Parturit, id est cum dolore operatur, quasi26 : pro irriguo inferiori et superiori, in labore est et in sollicitudine. Et hoc,   usque adhuc, id est usque ad mortem. Vel usque adhuc, quia ita omnes precedentes patres fecerunt, usque in presens. Vel usque adhuc, dicit, quia etsi aliquis in sinu Abrahe iam constitutus dolere destitit, tamen in illis qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit et dolet adhuc, sicut et que precessit, quia in his qui nondum sunt liberati, omnis dolor est propter spiritum, et animam et corpus. Cum ergo omnis homo ingemiscit et dolet, omnis creatura ingemiscit et dolet. Non enim hac universali locutione {191.1444D} colligit singula omnium generum, sed genera omnia singulorum.
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
26 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,23 
marg.|   Non solum autem creatura illa ingomiscit et dolet,   sed et nos ipsi apostoli, qui maiores alii sumus, per hoc quod   primitias spiritus habemus, unde subdit, nos dico,   habentes primitias spiritus, id est Spiritum sanctum, et tempore prius et ceteris abundantius: nos inquam, et ipsi intra nos, vel in nobis gemimus, et est sensus: Non solum autem creatura illa dolet, id est non solum in homine corpus, et anima, et spiritus dolent ex difficultatibus corporis [AUGUSTINUS] sed et nosipsi, scilicet apostoli, primitias spiritus habentes, quorum iam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino {191.1445A} caritatis igne succensi,   gemimus in nobis ipsis, preter corpus, id est exceptis corporis molestiis suspirantes eterne Hierusalem. Nos dico,   exspectantes, secure et fortiter, nec dilatione, nec adversis fracti,   adoptionem perfectam   filiorum Dei, id est ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint. Hec enim adoptio que iam facta est in his qui crediderunt, spiritu non corpore facta est. Nondum enim corpus reformatum est in illam celestem mutationem, ut spiritus iam mutatus est, reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Dominum. Ergo etiam in his qui crediderunt exspectat adhuc adoptionem corporis. Deinde quid dixerit adoptionem exponit scilicet,   redemptionem corporis nostri, scilicet ut ipsum corpus redimatur a mortalitate, {191.1445B} quod prius emptum fuit a peccato. [AUGUSTINUS] Vel nosipsi apostoli miseriam habentes, ut alii gemimus in nos, vel in nobis ipsis carne et mente, quia in nobis est, unde gemimus, non solum pro aliis. Hoc capitulum si ita ut tractatum est aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines contra catholicam disciplinam quedam dicere cogantur. Scio enim vanos hereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse, quia enim Apostolus universaliter ait:   Omnis creatura ingemiscit etc. Dicunt quidam, ut Origenes, quod etiam dignior creatura, id est summi angeli sublimesque virtutes doleant et gemant, antequam liberemur penitus. Sed non est verum. Nam etsi nos adiuvant, {191.1445C} sine dolore hoc facere credendi sunt, ne miseri existimentur, presertim quia dixit eamdem creaturam que ingemiscit et dolet, vanitati subiectam esse, quod de summis et excellentibus angelis nefas est dicere, scilicet quod subiecti sint vanitati, et a corruptione liberandi. Sed omnis in homine dolet, et omnis in homine liberabitur, etsi non in omnibus hominibus.
marg.|  Vel ita, omnis creatura ingemiscit et parturit etc. [AUGUSTINUS] Parturire dolere est. [AMBROSIUS] Omnis autem creatura per quotidianum laborem ingemiscit, et dolet usque adhuc, id est usque modo, scilicet quamdiu legitur. Omnis ergo creatura ingemiscit et parturit, id est omnia elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna, non {191.1445D} sine labore statuta, sibi implent spatia; quod est causa nostri. Unde quiescent nobis assumptis, et ideo diligenter nos paremus, non solum autem illa, scilicet elementorum creatura ingemiscit,   sed et nosipsi etc. post creaturam mundanam adiicit, etiam nos exspectare, hoc et ingemiscere ad Deum, ut hinc liberemur, quia Christianis mundus hic pelagus est.
Numérotation du verset Rm. 8,24 
dist. 10
prol.| A
marg.|   Spe enim. quasi27: Dixi quod exspectamus, et non diffidenter; nam certi sumus, quasi iam salvi simus. Et hoc est, spe enim, quasi quodam merito,   salvi, non dico simpliciter sumus, sed,   facti sumus; non enim a nobis est salus. Hec ideo dicit spe nos esse salvos, quia nondum res est, et ita adhuc sub vanitate sumus.   Spes autem. quasi28: Spes salvat, hec autem non est de re visibili. Et hoc est:   Spes autem que videtur, id est res sperata que videtur, non est spes, id est non est subiecta spei virtuti, que non est nisi de non apparentibus; et vere non, quia qua ratione videretur spes hec? et hoc est. {191.1446B}   Nam quod videt quis, quid sperat? id est cur vel quomodo sperat, id est dicitur sperare? quasi29: Nullo modo. Hoc ideo dicit ut maius meritum spei videatur, et ideo debeat salvare.
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,25 
marg.|   Si autem. quasi30: Quod videtur non speratur, sed potius quod non videtur; si autem hoc est, id est si   speramus quod non videmus, crescit hoc meritum, dum   per patientiam, que est adversorum, diu   exspectamus, adhuc in vanis agentes que sub sole sunt. Et ideo gemimus quia patientes adversa exspectamus quod non videmus, et hec omnia nobis sunt ex spiritu.
30 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,26 
marg.|   Similiter autem. quasi31: Non solum in predictis adiuvat nos spiritus; sed similiter, id est per eamdem gratiam suam spiritus, dum exspectamus quod non videmus,   adiuvat, ad orandum,   infirmitatem {191.1446C}   nostram, docens et faciens nos orare sicut oportet. [AMBROSIUS] Quia enim, ut superius dictum est, ingemiscimus, et in dolore positi liberari petimus, et que longe futura sunt mox fieri volumus, aut cito tolli ea per que ad interitum perveniamus, ideo spiritus adiuvat infirmitatem nostram, ne vel ante tempus, vel contraria petamus. Infirma enim est oratio, que contra rationem postulat, ideoque oportet infirmitatem hanc a Spiritu sancto adiuvari. Adiuvat autem quia non sinit vel ante peti quam debeat, vel contraria . Et nota quia non solum illud quod oratio impetrat, sed etiam ipsa oratio inter gratie munera reperitur. Quidquid enim oratio impetrat, evidenter ostenditur donum Dei esse, ne {191.1446D} homo existimet a seipso esse: quod si in potestate haberet, non utique posceret, sed ipsum orare ex gratia est. Nulla enim orationis precedunt merita, quibus non gratuita dentur, sed debita reddantur, iam enim gratia non esset. Et necesse est ut spiritus adiuvet. [AMBROSIUS]   Nam nos   nescimus. Ecce infirmitas,   quid oremus, sicut oportet orari. Ecce infirmitatem orationis nostre ignorantiam esse declarat. Fallimur enim putantes prodesse quod poscimus, cum non prosit, ut ipsi Paulo contigit, dum oraret ut spiritus ab eo discederet, qui ex responso Dei didicit contra se esse quod petebat. Est etiam aliquando superba et stulta petitio, sicut fuit duorum {191.1447A} apostolorum, quibus dictum est:   Nescitis quid petatis (Mt. 20).
31 Quasi] + dicat PL
marg.|   Sed ipse. quasi32: Nescimus quod oremus: Sed ipse   spiritus postulat, non contra nos, sed   pro nobis, id est ipse facit nos postulare, et hoc   gemitibus inenarrabilibus , quod facit nos gemere plus quam dici potest, tum pro hoc exsilio, tum pro desiderio patrie, vel gemitibus inenarrabilibus, id est qui fiunt de re inenarrabili. Quomodo enim narretur quando desideratur quod ignoratur, nec tamen omnino ignoratur? Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur; et rursus si videretur, gemitibus non quereretur . Et sciendum quod secundum eamdem locutionis figuram, qua dicitur apostolis a Domino:   Spiritus loquitur in vobis {191.1447B} (Mt. 10), ait hic Apostolus,   spiritus postulat gemitibus . Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat, aut angustias patiatur, sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus; et quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est . Ita ergo dictum est, spiritus postulat, non quod alicuius rei Spiritus sanctus sit indigens, sed quia nos postulare facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum. Adiutorium igitur Spiritus sancti hic expressum est . Caritas enim que per Spiritum sanctum facta est in nobis, ipsa gemit, ipsa orat. Contra hanc aures claudere non novit, qui illam dedit. Non ergo sic est intelligendum quod hic ait, ut estimemus Spiritum sanctum qui in Trinitate incommutabilis Deus est cum Patre {191.1447C} et Filio, ita interpellare pro sanctis tamquam aliquem qui non sit Deus, sed dictum est postulat pro sanctis 42 quia postulare facit sanctos; non enim spiritus, scilicet in semetipso in sue eternitate substantie gemit, sed in nobis, quia gemere nos facit. Hic gemitus columbe est. Hoc modo locutionis dictum est:   Temptat vos Deus, Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Dt. 13), id est ut scire vos faciat . Hoc locutionis tropo dicitur frigus pigrum, quia pigros facit; et dies letus vel tristis, quia letos vel tristes facit. Similiter de die illa dicitur Filius non scire, quia non facit nos scire. Hoc etiam modo locutionis, dixit Deus ad Abraham:   Nunc cognovi quia timeas Deum (Gn. 22), id est cognoscere feci . {191.1447D} Ita etiam quod alibi ait Apostolus, nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, ita dictum est ut intelligamus Deum in nobis fecisse cognitionem suam. Quid enim est quod ait: Cogniti estis a Deo (Gal. 4), id est cognitores suos vos facit. Facit enim Deus nos cognoscere se, unde dicimur cogniti ab eo. Que omnia sic debere intelligi, docet Apostolus, qui cum in loco quodam dicat:   Misit spiritum clamantem, Abba,   Pater (Gal. 4), alibi quasi hoc exponens ait:   In quo clamamus Abba, Pater . {191.1448A} Sic itaque et hic aperiens qualiter adiuvet infirmitatem nostram ait,   spiritus postulat pro nobis etc. Et sciendum quod aliter adiuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans. Nondum inhabitans adiuvat, ut sint fideles; inhabitans adiuvat iam fideles.
32 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,27 
dist. 11
prol.|
marg.|   Qui autem. quasi33: Spiritus facit postulare, et etiam impetrat, id est facit impetrare, quasi34: Non solum postulat, sed etiam idem ipse spiritus qui   scrutatur corda ut sciat gemitus inenarrabiles,   scit, id est approbat et implet,   quid desideret, {191.1448B} id est quod desiderare facit, quia postulat pro sanctis, id est loco sanctorum, id est sanctos facit postulare, quod est   secundum Deum, id est quod Deus vult. Scrutari autem spiritus dicitur corda, non quasi querens quod nesciat, sed quia nihil est occultum quod non sciat.
33 Quasi] + dicat PL
34 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,28 
marg.|   Scimus autem etc. quasi35: Non solum hoc facit spiritus quod predictum est, sed etiam idem spiritus facit omnia venire in bonum, prospera, vel adversa diligentibus Deum. Hoc   autem scimus, nos maiores et doctores, quorum auctoritati credendum est. Hoc, scilicet scimus quoniam per Spiritum sanctum,   omnia cooperantur in bonum, vel procedunt in verum bonum. Vel   Spiritus sanctus cooperatur, alia littera,   omnia in verum bonum. Quibus?   Diligentibus Deum, servando {191.1448C} mandata, et perseverando usque in finem. Unde subdit:   His etc. quasi36: non recedentibus omnia cooperantur in bonum, quod ita ait, his, scilicet   qui sunt vocati per predicatores, vel interius,   sancti, id est ad sanctitatem. Et hoc non propter meritum suum, sed   secundum propositum Dei, id est secundum prescientiam et predestinationem. (AUGUSTINUS.) quasi37: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a predestinatione Dei. Et inde est quod omnia cooperantur in bonum, non ex meritis corum; talibus omnia cooperantur in bonum. Tales enim Deus consolatur prosperis, et exercet adversis. Nam propria ipsorum infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, paterna contradictione, {191.1448D} sapientia, odio, benevolentia. Et usque adeo talibus Deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui eorum deviant, et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque ditiores. Discunt enim cum tremore se exsultare debere, non sibi arrogando tamquam de sua virtute fiduciam permanendi. Unde:   Servite Domino in timore etc. (Ps. 2), et alibi:   Non alta sapientes (Rm. 12) . Quamvis ergo ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, {191.1449A} tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed etiam omnia huius seculi mala, labores, doloresque hominum quamquam de peccatorum et maxime de originalis peccati meritis veniant, quo facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen etiam remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exerceretur virtus fidelium, ut novus homo inter hec mala novo seculo preparetur, miseriam quam meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans. Prosunt igitur ista mala, que fideles pie perferunt, vel ad demenda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vite miseriam. Deinde exponens {191.1449B} qui sunt qui vocentur secundum propositum, subdit:
35 Quasi] + dicat PL
36 Quasi] + dicat PL
37 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,29 
dist. 12
prol.|
marg.|   Nam quos prescivit. quasi38: Vere omnia cooperantur in bonum, quia prescire et predestinare etc. Et hoc est. [REMIGIUS, AUGUSTINUS.] Nam Deus predestinavit, id est per appositam gratiam preparavit, ut verbo predicationis crederent illos,   quos prescivit, id est longe ante prenovit. Hoc est propositum de quo dixit, secundum propositum vocati, prescivit dico,   fieri conformes, in puritate vite modo, et postea in beatitudine, cuius   conformes imaginis Filii eius, id est Filii que est imago Patris usquequaque {191.1449C} eadem cum Patre. Unde dicitur:   Qui videt me, videt et Patrem (Io. 14). Et nota quod improprie accipitur hic predestinatio secundum quod exposuimus . Accipitur enim de presenti, scilicet pro gratie appositione, per quam preparantur ad recipiendum verbum. Proprie autem predestinatio est prescientia et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur . Predestinatio igitur est gratie preparatio, que sine prescientia esse non potest. Potest autem sine predestinatione esse prescientia. Predestinatione quippe Deus ea prescivit que fuerat ipse facturus, sed prescivit Deus etiam que non est ipse facturus, id est omnia mala, quia etsi sunt {191.1449D} quedam que ita peccata sunt, ut etiam pene sint peccati, secundum illud,   tradidit illos etc. (Rm. 1), non tamen peccatum Dei est, sed iudicium. Quocirca predestinatio Dei, que in bono est, gratie est, ut dixi, preparatio: gratia vero est, ut dixi, predestinationis effectus, et secundum hoc ita expone litteram. [AUGUSTINUS. AMBROSIUS] Nam Deus predestinavit, id est in prescientia apud se ab eterno preparavit, id est ad premia promissa elegit quos prescivit fieri conformes imaginis Filii eius, ut scilicet portemus imaginem celestis, id est Christi, sicut portavimus imaginem terreni Ade. [Fulgentius] {191.1450A} Sua igitur bona quibuscumque Deus donat, procul dubio se donaturum esse prescivit, et in sua prescientia preparavit. Sciendum vero quia preparavit Deus, et malis ignem eternum, illis utique quos iuste preparavit ad luenda supplicia, nec tamen preparavit ad facienda peccata . Preparavit enim Deus quod divina equitas redderet, non quod humana iniquitas amitteret. Non enim sicut preparavit sanctos ad iustitiam percipiendam, sic preparavit iniquos ad iustitiam amittendam, quia pravitatis preparator numquam fuit. Hec igitur regula inconcusse tenenda est peccatores in peccatis prescitos esse, non preparatos, penam autem esse preparatam secundum quod presciti sunt.   Ut sit ipse. quasi39: Dico conformes, ita tamen ut   in {191.1450B}   multis fratribus, id est inter multos fratres, ipse   sit primogenitus, id est iure hereditatem Patris obtinens et aliis dispertiens, quod primogenitorum est. [AMBROSIUS] Vel primogenitus dicitur, quia ante omnem creaturam non factus, sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres . Nam secundum id quod Unigenitus est, non habet fratres; secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui per eius primatum in Dei gratia renascuntur.
38 Quasi] + dicat PL
39 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,30 
dist. 13
prol.|
marg.|   Quos autem [AUGUSTINUS] quasi40: Quos prescivit, illos predestinavit.   Quos autem predestinavit, quod fuit antequam essemus,   hos, quamvis ante aversos,   et vocavit per predicatores, quia preparati erant in prescientia, vel vocavit, scilicet interiori vocatione . Est enim exterior vocatio, et interior. Exterior est que fit per predicatores, que est communis bonorum et malorum, interior vero tantum electorum est. Vocare enim est cognitionem de fide adiuvare, vel compungere eum quem sciat {191.1450D} audire, et hec vocatio, ut diximus, est electorum tantum. Hac vocatione impletur predestinatio. Est et alia vocatio que fit per predicatores, de qua dictum est:   Multi vocati, pauci vero electi (Mt. 20).   Et quos vocavit, scilicet secundum propositum, quia sunt et non electi, vocati exterius,   hos et iustificavit remissione peccatorum, et bona operatione.   Quos autem iustificavit, dum peccatores essent,   illos et magnificavit [AUGUSTINUS] omni genere virtutum [AMBROSIUS AUGUSTINUS] Vel ponitur preteritum pro futuro, ut sit sensus: Magnificavit, id est magnificabit eterna remuneratione, ut similes Deo sint. Hoc autem {191.1451A} futurum est, sed dicitur per preteritum, quia dicitur fecisse que ab eterno disposuit facere. Unde Isaias: Qui fecit que futura sunt, talibus, ut dictum est, omnia cooperantur in bonum, etiam quod deviant, et hoc scilicet ut inde cautiores sint, et in se non fidentes. Hoc ergo de prescitis intelligitur, et non de aliis; etsi enim ad tempus quidam credant, et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. [AUGUSTINUS] Nota quod cum hic sint quatuor memorata, scilicet predestinatio, vocatio, iustificatio et magnificatio, unum est in Deo, et tria in nobis. Predestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud Deum in eius prescientia; tria vero reliqua in nobis etc. Hec omnia prescitis sunt.
40 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,31 
marg.|   Quid ergo dicemus {191.1451B} ad hec, id est contra hec, vel quid dicemus ad hec, beneficia Dei aspicientes, 43 hoc utique quod nullus persecutorum potest nobis nocere?   Si enim   Deus pro nobis est, ut predictum est predestinando non existentes, vocando aversos, iustificando peccatores, glorificando mortales,   quis contra nos est? Nullus prorsus potest nocere, sed omnia cooperantur in bonum. Possunt enim mali ut plus perimere corpus et dilaniare, sed animam invictam educit auxiliator Deus.
Numérotation du verset Rm. 8,32 
marg.|   Qui etiam. quasi41: Dico quod Deus pro nobis est, qui preter alia etiam Filium suum pro nobis dedit. Et hoc est,   qui etiam Filio suo, id est consubstantiali,   non pepercit, sed pro nobis omnibus, etiam peccatoribus, quod maius est, id est pro reparatione omnium tradidit {191.1451C} illum; et si Filium dedit pro nobis,   quomodo non donavit nobis etiam cum illo omnia, id est in presenti iustitiam, et in futuro vitam eternam, quod minus est. quasi42: Non potest hoc negari. [AMBROSIUS] Minus est enim nobis omnia donare quam nostri causa illum morti tradere : vel cum illo omnia donavit nobis, id est superiora, equalia, inferiora quippe nostra sunt superiora ad videndum, ut Deus trinitas; nostra sunt equalia ad convivendum, ut angeli, quibus equabimur in futuro, modo vero inferiores sumus; nostra sunt inferiora ad dominandum, et sunt quedam nunc superiora, ut sublimes angeli et universa celestia Dei ministeria, que modo nostra sunt non dominio, sed usu, sicut {191.1451D} res domini famulorum sunt, non dominii potestate, sed utendi facultate, quia utuntur eis ad victum, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Angeli igitur nunc superiores sunt, et in futuro erunt pares, ita aliter modo nostri sunt, et aliter erunt in futuro. Nota quod hic dicitur quia Pater tradidit Filium. Verum calicis huius auctor est, etiam ipse qui bibit . Unde Apostolus ait, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Si ergo Pater Filium tradidit et Filius seipsum, Iudas quid fecit! Pater tradendo Filium bene fecit; Filius tradendo seipsum bene fecit; Iudas tradendo Magistrum pro avaritia male fecit. Non enim quod nobis {191.1452A} prestitum est de passione Christi, malitie Iude deputabitur. Habebit ille mercedem malitie, Christus laudem gratie. Et cum hoc sit,
41 Quasi] + dicat PL
42 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,33 
dist. 14
prol.|
marg.|   Quis accusabit, ita ut eius accusatio sit   adversus electos Dei, id est ut noceat electis Dei quos prescivit ad vitam? utique nullius accusatio illis nocet. Nisus autem diaboli accusatio dicitur. Vere nullus nocet, quia nec Deus, nec alius. Alius enim non potest,   Deus non vult, quia ipse est   qui iustificat. Numquid ergo vult accusare suos? non.
Numérotation du verset Rm. 8,34 
marg.|  Et cum nullus accuset, quis est qui condemnet, id est qui possit inferre mortem? nullus poterit inferre qui velit. Solus enim Christus posset, sed non vult. {191.1452C} Numquid enim   Christus Iesus qui mortuus est pro illis, vult damnare? dico mortuus,   imo qui et resurrexit, quod maius est, ut et nos resurgamus,   qui etiam, quod est maximum,   est ad dexteram Dei, id est equalis Patri, scilicet in honore quo Deus Pater est, vel ad dexteram Patris [AMBROSIUS Haimo.] id est in potioribus bonis Dei,   qui etiam medius inter Deum et homines,   interpellat pro nobis, non voce, sed miseratione et representatione humanitatis, dum quotidie hominem quem assumpsit et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert, ut nostri misereatur; cuius postulatio cum tantus sit non potest contemni.
Numérotation du verset Rm. 8,35 
marg.|   Quis ergo. quasi43: Et cum hec predicta sint nobis a Deo,   quis {191.1452D}   ergo separabit nos a caritate Dei? Numquid separabunt nos hec adversa, scilicet separabit nos   tribulatio, id est corporis afflictio?   an angustia, id est mentis anxietas?   an persecutio, que est de loco ad locum?   an fames, id est penuria cibi?   an nuditas, id est penuria vestitus?   an periculum, id est apparatus mortis?   an gladius, id est ipsa mors? nil utique eorum separabit.
43 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 8,36 
marg.|   Sicut scriptum est in Psalmo, his verbis:   Quia mortificamur, variis tormentis, et hoc:   propter te, id est quia ibi inseparabiliter heremus, mortificamur dico   tota die, id est tota vita. Vel aliter, sicut scriptum est. Quasi enim aliquis diceret: Cur ita commemoras? fiunt ne vobis {191.1453A} hec mala? Responsio. Utique ista mala sunt nobis, sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die . Nota quod ait propter te, per hoc causam notat, sine qua corona martyrii non redditur. Martyrem enim non facit pena, sed causa; nam et rei cum Christo passi sunt, quibus similis erat Christus in pena, sed dissimilis in causa, quia propter nos passus est, ut et nos propter ipsum patiamur, et in utraque causa sua, scilicet propter nos et nostra, propter ipsum, consultum est nobis.   Estimati sumus, sine respectu misericordie,   ut oves occisionis, que scilicet non prosunt nisi occise. Ecce mala hec sunt nobis.
Numérotation du verset Rm. 8,37 
marg.|   Sed in his omnibus, scilicet tribulationibus, tormentisque positi,   superamus [Haimo. AMBROSIUS] id est superiores efficimur, et {191.1453B} hoc non propter nos, sed   propter eum qui dilexit nos, cuius beneficium superat predicta. Superamus dico et vere.
Numérotation du verset Rm. 8,38 
marg.|   Certus enim   sum , ex promissione Dei dicentis:   Non te deseram neque derelinquam (Hbr. 13).   Quia neque mors, quam minantur;   neque vita promissa   separabit me a Deo, neque angeli, minor ordo,   neque principatus, scilicet mediocris ordo;   neque virtutes, scilicet maior ordo, qui etiam miracula facit: [AMBROSIUS] hi autem ordines accipiuntur de malis angelis, vel de bonis, si fieri posset;   neque instantia, scilicet presentia bona vel mala;   neque futura, bona vel mala;   neque fortitudo, id est alicuius violentia;
Numérotation du verset Rm. 8,39 
marg.|   neque altitudo humane potestatis, vel elevatio Satane [AUGUSTINUS] scilicet si diabolus {191.1453C} in altitudinem se nobis ostendat subornatus fallaciis patris sui, ad seducendum nos;   neque profundum, id est sapientia alicuius; vel   neque profundum, id est si diabolus monstret infernum, vel minetur precipitium; vel neque altitudo, neque profundum id est neque prospera, neque adversa. Unde Salomon ait: « Divitias et paupertates ne dederis mihi, ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et periurem nomen Dei » (Prv. 30). Multi enim peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achas in Isaia, qui nolebat petere a Domino signum, neque in alto, neque in profundo (Is. 7), remedium de Christo qui neque elatus fuit de potestate qua equalis erat Patri, nec turbatus deiectione mortis: quod est signum in alto, et in profundo, {191.1453D} ne ille, vel regia potestate extolleretur, vel aerumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.   Neque creatura quelibet,   alia a predictis, vel alia, id est nova, scilicet contra naturam facta, ut equus bipes, si fiat ut fecit Iamnes et Mambres, qui fuerant magi Pharaonis. Nil inquam istorum,   poterit nos separare a caritate Dei, qua eum diligimus, quia omnibus melior est . Si ergo nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? Id ipsum enim quod diligimus Deum mori non potest, nisi dum quis non diligit Deum, cui mors ipsa est non diligere Deum, quod nihil aliud est quam ei quidquam {191.1454A} in diligendo preponere. Caritas igitur Dei hic dicta est virtus que animi nostri rectissima affectio est, que coniungit nos Deo;   que caritas   est nobis, non quidem a nobis, sed   in Christo Iesu Domino nostro, id est a Christo. Vel caritatem Dei dicit, qua Deus diligit nos, a qua non separatur, nisi qui a Deo dividitur; que caritas nobis ostensa est, in Christo Iesu Domino nostro. Deus enim caritatem suam in Christo nobis ostendit, quem pro nobis tradidit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_8)

Notes :