Glossa magna

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 

Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Numérotation du verset Rm. 6,2 

Absit.
Qui
enim
mortui sumus peccato,
quomodo
adhuc
vivemus in illo ?
Numérotation du verset Rm. 6,3 

An ignoratis, fratres1,
1 fratres] om. Weber
quia quicumque
baptizati sumus
in Christo Iesu,
in morte
ipsius baptizati sumus ?
Numérotation du verset Rm. 6,4 

Consepulti enim sumus cum illo
per baptismum
in mortem,
ut quomodo
Christus surrexit2 a mortuis
2 Christus surrexit] inv. Weber
per gloriam Patris,
ita
et nos
in novitate vite
ambulemus.
Numérotation du verset Rm. 6,5 

Si enim
complantati facti sumus
similitudini mortis eius,
simul
et resurrectionis
erimus.
Numérotation du verset Rm. 6,6 

Hoc scientes,
quia vetus homo
noster
simul
crucifixus est
ut destruatur
corpus peccati,
ut
ultra non serviamus peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,7 

Qui enim mortuus est,
iustificatus est a peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,8 

Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul et3 vivemus cum illo4
3 et] etiam Weber |
4 illo] Christo Weber |
Numérotation du verset Rm. 6,9 

Scientes quod Christus resurgens5 ex
5 resurgens] surgens Weber
mortuis,
iam
non moritur,
mors illi ultra non dominabitur.
Numérotation du verset Rm. 6,10 

Quod enim mortuus est
peccato,
mortuus est semel.
Quod autem vivit, vivit Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,11 

Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem
Deo
in Christo Iesu Domino nostro6.
6 Domino nostro] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 6,12 

Non ergo regnet
peccatum
in vestro
mortali corpore,
ut obediatis
concupiscentiis eius.
Numérotation du verset Rm. 6,13 

Sed neque exhibeatis
corpora7
7 corpora] membra Weber
vestra arma iniquitatis
peccato,
sed exhibete
vos Deo
tamquam ex mortuis
viventes,
et membra vestra
arma iustitie Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,14 

Peccatum enim vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis
sed sub gratia.
Numérotation du verset Rm. 6,15 

Quid ergo ?
Peccabimus8,
8 Peccabimus] peccavimus Weber
quoniam non sumus sub lege
sed sub gratia ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 6,16 

An9 nescitis quoniam
9 An] om. Weber
cui exhibetis
vos servos
ad obediendum,
servi estis eius
cui obeditis,
sive peccati
ad mortem10,
10 ad mortem] om. Weber
sive obeditionis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 6,17 

Gratias autem Deo,
quod fuistis
servi peccati, obedistis
autem
ex corde
in eam formam
doctrine
in quam11
11 quam] qua Weber
traditi estis.
Numérotation du verset Rm. 6,18 

Liberati autem
a peccato
servi facti estis iustitie.
Numérotation du verset Rm. 6,19 

Humanum dico
propter infirmitatem
carnis vestre.
Sicut enim
exhibuistis
membra vestra
servire
immunditie
et iniquitati
ad iniquitatem,
ita
nunc
exhibete
membra vestra
servire
iustitie
in sanctificationem.
Numérotation du verset Rm. 6,20 

Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis iustitie.
Quem ergo fructum habuistis tunc,
in illis12
12 in illis] om. Weber
in quibus
nunc erubescitis ?
Nam finis illorum
mors est.
Numérotation du verset Rm. 6,22 

Nunc vero
liberati a peccato,
servi autem
facti Deo,
habetis
fructum vestrum
in sanctificationem,
finem vero
vitam eternam.
Numérotation du verset Rm. 6,23 

Stipendia enim peccati
mors,
gratia autem Dei
vita eterna
in
Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 
dist. 1
marg.|   Quia ergo dicemus? Obiicit Apostolus quod videt a perversis posse obiici. Quidam enim perversi audientes predicationem Pauli, et aliorum apostolorum, ubi debuerunt accipere vitam, acceperunt mortem, dicentes apostolos predicare quod quanto amplius homo peccaret, tanto magis Deo placeret, et maiorem gratiam consequeretur. [AUGUSTINUS] Hoc autem perversi accipiunt ex illo loco ubi dictum est: Ubi abundavit delictum, superabundavit et {191.1401D} gratia, tamquam dixerit propter abundantiam gratie prodesse peccatum. Hoc dicere est esse ingratos gratie, et hoc est quod opponendo sibi ait: Quid ergo dicemus? quasi1: Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit. Quid ergo dicemus? Dicemus, scilicet hoc quod   permanebimus in peccato, ut gratia abundet, ut quidam nobis imponunt?
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,2 
marg.|   Absit! ut nos hoc dicamus. Non est enim permanendum in peccato, ut quidam nos dicere existimant pro maiori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non enim permanendum est in peccato {191.1402A} ut regnet gratia, sed potius per ipsam gratiam debemus, et possumus, peccato esse quasi mortui et sepulti, et resurgere in iustitiam ipsius in vitam eternam. Quod consequenter ostendit Apostolus, et prius quod mortui sumus peccato, subdens:   Qui enim, vel si enim, quasi2: Vere non est permanendum. Enim, id est quia,   mortui sumus peccato, in baptismo, id est liberati sumus a peccato, ut iam non dominetur in nobis per gratiam Dei. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Et si hoc est,   quomodo etc. ; vel si est ibi   qui ita leges, et qui, hoc iam habemus. Quomodo, id est qua ratione,   adhuc, post tantum beneficium,   vivemus in illo? et reddemus vires hosti? Cum enim hoc prestiterit gratia ut moreremur peccato, quid aliud facimus, {191.1402B} si vivimus in eo, nisi ut gratie simus ingrati? Neque 29 enim qui laudat beneficium medicine, prodesse morbos dicit, et vulnera a quibus illa hominem sanat; sed quanto laudibus maioribus medicina predicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi a quibus liberat: que ita laudatur, sicut laus gratie et predicatio, vituperatio est delictorum.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,3 
dist. 2
marg.|  {191.1402C} An ignoratis etc. Hic confirmat quod dixerat, scilicet quod mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse, quia cum baptizamur commorimur Christo, et hoc est quod ait, an ignoratis etc. ; et quasi quis diceret: An mortui sumus peccato? Respondet utique, sumus,   quia nos, quicumque, id est cuiuscumque conditionis,   baptizati sumus, id est a vitiis purificati,   in Christo Iesu, id est in institutione Christi que est in nomine Trinitatis vel in operatione ipsius, qui baptizat vere. Baptizati sumus in morte ipsius, id est in similitudine mortis Christi, ut sicut Christus semel mortuus est carne, et semper {191.1402D} vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. [Haimo] Vel in morte ipsius dicit nos baptizari, quia mors eius causa est huius purificationis. Et an ignoratis, vos hoc, o fratres? quasi3: Hoc non debetis ignorare. Nota quia sepe illos arguit de ignorantia.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,4 
marg.|   Consepulti enim sumus. quasi4: [AUGUSTINUS, Haimo] Vere in baptismate sumus similes mortis Christi, quia etiam consepulti sumus fide in baptismo   cum illo, id est ad similitudinem eius. Nos, dico, ducti,   per baptismum in mortem, id est in peccatorum abolitionem. Ad hoc enim sumus commortui {191.1403A} et consepulti,   ut quomodo Christus resurrexit, longe   a mortuis remotus, et hoc,   per gloriam Patris, id est per Verbum Patris homini unitum, vel per gratiam Dei.   Ita et tam firmiter nos a vitiis resurgentes ad bona opera   ambulemus, de bono in melius, positi   in novitate vite, per iustitiam fidei et spem glorie.   Si enim; quasi5: Dico ambulemus in novitate quod possumus.
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,5 
marg.|   Si enim nos explantati, ad similitudinem arboris, de mala terra,   facti sumus, a Deo:   complantati , firmiter herentes,   similitudini mortis, id est si a veteri ritu remoti firmiter heremus bono Deo faciente, et similes morti Christi sumus. Simul, id est mox, et   erimus, complantati similitudini resurrectionis Christi, id est firmiter herebimus similitudini resurrectionis Christi, ut sicut Christus {191.1403B} deposita vetustate a morte novus resurrexit, ita et   nos in novitate vite ambulemus. [AMBROSIUS] Tunc dicit nos posse fieri similes resurrectioni, si similitudini mortis eius facti fuerimus complantati, id est in baptismo omnia vitia deponentes, postmodum non peccemus. Hec enim similitudo mortis prestabit similitudinem resurrectionis, ut in novitate vite ambulemus. [AUGUSTINUS] Nota quod mors qua peccato mortui in baptismo dicimur, et vita qua nunc in iustitia et post eternaliter cum Christo victuri sumus, in morte et resurrectione Christi demonstrata sunt. Mors enim Christi et resurrectio, non tantum res, sed etiam sacramenta sunt. Quidquid enim gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, et in sedere ad dexteram Patris, {191.1403C} ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed gestis, configuretur vita Christiana. Attende ergo singula que facta sunt in his predictis, et qualiter ex eis Christiana vita configuretur in Christo qui vixerat vetus homo, id est vetustate a primo homine contracta, non secundum culpam, sed secundum penam, famem scilicet et sitim, et huiusmodi. Hoc modo ipsam vetustatem finivit et deposuit, ut dolorem crucis sustinens sic haberet membra distenta in cruce et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, per hec exigens a nobis, ut nostram vetustatem peccatorum cum gemitu et dolore penitentie deponamus, et membra nostra {191.1403D} continentie atque iustitie clavis confixa habeamus, ne ad priora mala redeamus, a quibus etiam ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio nec memoria habeatur; et sic ad bona resurgentes in novitate vite ambulemus, de virtute in virtutem ascendentes, quousque in dextera Dei locati Deum deorum sicut est videamus. [AUGUSTINUS] In cruce ergo est dolor confessorum, in sepultura requies absolutorum, in resurrectione vita iustorum, in ascensione profectus perfectorum, in consessu ad dexteram gloria beatorum. Hec autem non solum a nobis exigit Christus in sacramento passionis, {191.1404A} sed etiam si volumus imitari efficit. Unde subditur:
Numérotation du verset Rm. 6,6 
dist. 3
prol.|
marg.|   Hoc scientes quia vetus homo etc. Dixit nos per {191.1404B} baptismum mortuos esse peccato, et ideo non debere amplius vivere in illo, sed in novitate vite ambulare, et per quid hoc liceat ostendit, scilicet   quia vetus homo crucifixus est etc. [AUGUSTINUS] quasi6: Dico, ambulemus in novitate vite. Nos dico, scientes hoc, quia vetus homo, id est fomes peccati et consuetudo   noster, id est qui ex nobis est, non ex Deo,   simul, cum Christo crucifixus est, id est cum crucifixione Christi ita debilitatus est,   ut destruatur etc. Vel vetus homo noster, si cum Christo crucifixus, id est veteres actus nostri morte Christi crucifixi, id est mortui sunt ita ut destruatur, dominante ratione,   corpus peccati, id est omnia crimina que simul sunt quasi corpus et congeries peccati. Gratia autem Dei qui in similitudine carnis peccati in cruce pependit, {191.1404C} per baptismum id agitur, ut vetus homo crucifigatur, et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo que inerat nato. Nam si post baptismum vixerit in carne, habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque adiuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam Dei suscepit, si reprobus esse noluerit. Non itaque hoc prestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati, que est in membris prorsus extinguatur et non sit; sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentie subiecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit habeatur. {191.1404D} [AMBROSIUS]. Ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo quo per illam diabolus animam retinebat et a suo Creatore separabat, maneat in certamine quo corpus nostrum castigamus, et servituti subiicimus. Vetustas itaque nostra pene et culpe, que est ex maledicto primi hominis in cruce Christi destructa est, qui nostram mortalitatem suscepit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, in cuius peccati et mortis figura etiam Moyses in eremo super lignum exaltavit serpentem; persuasione quippe serpentis, homo in damnationem mortis incidit. Itaque serpens, ad significationis ipsius {191.1405A} mortis convenienter in ligno exaltatus est. In illa enim figura serpens pendebat in ligno. Quid autem pependit in ligno crucis nisi mors Domini, ut mortem moriendo superaret, et maledictum gemine vetustatis nostre factus maledictum (Gal. 3) pro nobis consumeret?
6 Quasi] + dicat PL
marg.|  Qualiter autem vetustas nostra in cruce consumpta sit videamus. Vetustas nostra sicut et maledictio in duobus consistit, scilicet in culpa et in pena. Alterum assumpsit Christus, id est penam. Unde et dicitur factus maledictum, et utrumque in nobis consumpsit, quia nostram duplam vetustatem sua simpla consumpsit. Unde et uno die et duabus noctibus in sepulcro quievit. Per unum diem simpla eius vetustas signatur, per duas noctes gemina nostra vetustas. {191.1405B} Quievit ergo in sepulcro una die et duabus noctibus, quia sua simpla vetustate nostram geminam tulit. Et qualiter videamus. Culpam delevit Christus, et presentem et preteritam et futuram. Preterita peccata tulit ea remittendo, presentia, homines ab eis retrahendo, et item remittendo; futura vero non ea remittendo tulit, sed gratiam qua vitarentur conferendo. Ergo futura tulit, quia ut non fierent fecit. Penam quoque similiter consumpsit. Est autem pena duplex, gehennalis et temporalis. Gehennalem prorsus delevit, ut eam non sentiant vere penitentes; temporalem vero nondum penitus tulit. Manet enim fames, sitis, mors et huiusmodi; sed regnum et dominium eius deiecit, et tandem in novissimo eamdem penitus exterminabit. Sicut aliquis capiens hostem {191.1405C} atrocissimum non statim interficit eum, sed patitur eum cum dedecore et dolore aliquantulum vivere, ita et Christus penam quasi prius alligavit, in futuro autem perimet. Victa ergo mors cum triumpho est, et cum ea diabolus, sed nondum penitus interempta. Inde est quod Petrus ante passionem ad vocem ancille negavit, postea vero ante reges et presides ductus non cessit. Ideoque congrue ait Apostolus: Vetus homo noster crucifixus est, id est debilitatus ira, ut destruatur corpus peccati, carne subdita spiritui, ita ut ultra non 30   serviamus peccato, non dico ut non sit, sed ut non cogamur servire et vere non cogimur, quia iustificati sumus.
Numérotation du verset Rm. 6,7 
marg.|  Et vere: qui enim est mortuus peccato, id est qui liberatus est a {191.1405D} peccato, ut nos sumus,   iustificatus est a peccato, id est iustus et liber est a peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,8 
marg.|   Si autem mortui sumus cum Christo, id est si ita mortui sumus peccato, sicut Christus mortuus semel est pene, credimus, etiam quia simul vivemus cum Christo, id est non alibi sed ibidem cum eo. Id est dicere, si mortui sumus Christo, id est similes morti eius, sicut supradictum est, preter predicta hoc habebimus, quia vivemus cum eo in eterna vita. Vivemus dico, et tali vita quali ipse.
Numérotation du verset Rm. 6,9 
marg.|   Scientes quod Christus resurgens longe ex mortuis remotus,   iam, id est posthac,   non moritur, id est {191.1406A} dissolvitur, dissolutione anime et carnis.   Et mors illi ultra non dominabitur, aliqua passione.
Numérotation du verset Rm. 6,10 
marg.|   Quod enim mortuus est etc. quasi7: Vere Christus iam non moritur, quia Christus mortuus est semel;   semel ideo, quia mortuus   peccato, id est pro peccato tollendo quod una morte fecit, que ad hoc sufficit. Vel mortuus est peccato, id est peccati similitudini, id est carni in qua non erat peccatum, sed similitudo peccati, cui mortuus est quando moriendo exutus est carne mortali simili peccatrici. In quo sacramentum baptismatis, quod in nobis celebratur, commendat Apostolus. Ut quomodo ille semel moriendo similitudini peccati mortuus predicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus eidem rei cuius fuerit illa similitudo, moriatur, id est peccato, {191.1406B} et vivat a lavacro renascendo, sicut ipse a sepulcro resurgendo quamlibet etatem gerat. A parvulo enim recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a baptismo, ita nullus est qui peccato non moriatur in baptismo, sed parvuli tantum originali, maiores vero etiam actualibus que originali addiderunt. Nota etiam quod Apostolus hoc dicendo voluit intelligere mortem Deum non fecisse, quam utique Deus non fecit, sed homo manibus et verbis accersivit. Attende quod hic et alibi AUGUSTINUS Deum mortem dicit non fecisse. Idem tamen alibi ita dicit: Videndum est ne male intelligatur quod dixi, Deus mali auctor non est, qui et omnium que sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt; et ne tamen {191.1406C} inde putetur non ab illo esse pena malorum, que utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est:   Deus mortem non fecit (Sap. 1); cum alibi scriptum sit:   Mors et vita a Domino Deo est (Sir. 11). Malorum ergo pena, que a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est numeranda, quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est. Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est peccatum. Non enim Deo auctore fit homo deterior, sed vitium voluntatis est quo homo est deterior, quod vitium longe est a Dei voluntate. Deo autem auctore cum dicitur, Deo volente dicitur. {191.1406D} Quod autem quasi8: Mors non dominabitur Christo, sed potius vivit. Et quod vivit, non qualitercumque vivit; sed vivit Deo, id est ad similitudinem Dei Patris, quia sicut Patris vita, ita et vita Christi; nullam inquietudinem recipit, ita et nos.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,11 
marg.|  Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit quasi9: Sicut semel Christus mortuus est, et postea semper vivit, ita et vos, o Romani,   existimate quidem vos mortuos esse peccato, vivere autem virtutibus Deo, id est in honorem Dei. Et est sensus: Sicut Christus mortuus est semel, ita peccatum in vobis semel moriatur, ut {191.1407A} non oporteat iterari; et sicut Christus semper vivit, ita et vos semper vivatis virtutibus, et hoc in Christo Iesu Domino nostro, id est in opere Christi, alibi nulla spes est.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,12 
dist. 4
marg.|   Non ergo regnet [AMBROSIUS] quia supra dixit nos mortuos peccato esse, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato sit, determinat a quibus maxime est cavendum, ut scilicet, non obediamus {191.1407B} concupiscentiis, quasi concludat illud quod supra querebatur, scilicet, permanebimus in peccato; quasi10: Quia ita mortui estis peccato, ergo peccatum, id est fomes peccati, etsi sit, non tamen regnet   in corpore vestro, scilicet quod est vestri iuris per gratiam.   Corpore dico nunc   mortali per peccatum; sed fiet immortale in futuro, si non regnet modo peccatum. Vel non regnet peccatum in corpore hoc mortali, in eternum, id est quod per hoc moriturum est in eternum quod regnaverit peccatum . Lex carnis est quam hic Apostolus appellat peccatum, cum ait: Peccatum non regnet, quia lex vel peccatum non sic manet in membris eorum qui ex aqua et spiritu renati sunt, tamquam non sit {191.1407C} eis facta remissio peccatorum interfectis omnibus quibus separamur a Deo, sed remanet in vetustate carnis tamquam superatum, et peremptum; nisi illicito consensu quodammodo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Non regnet, dico, ita   ut obediatis consentiendo et operando,   concupiscentiis eius, etsi cupitis ex infirmitate. [AUGUSTINUS] Si enim consenseris, regnat peccatum. Et non solum non obediatis,   sed etiam   neque exhibeatis membra peccato, id est concupiscentie, que tunc sunt,   arma iniquitatis, id est quibus impleatur iniquitas. Et est sensus: Non solum non obediatis concupiscentie, sed nec concupiscatis: quod est exhibere, et habilia facere membra peccato, que tunc sunt arma iniquitatis. Hic autem nota quod {191.1407D} concupiscentia aliquando est nomen fomitis, scilicet vitii innati, aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu qui dicitur propassio; et in secundo, qui dicitur delectatio; et in tertio, qui dicitur consensus. Hic autem non prohibet concupiscentiam que est in primo motu, quia non est in potestate nostra quin surgat, sed gratia Dei compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat quod prohibet, scilicet ut mente non delecteris, vel consentias concupiscentie carnis, que ex languore veniens rebellat adversum te. Languor autem iste tyrannus est qui movet mala desideria. Est ergo in nobis mala concupiscentia que non est {191.1408A} permittenda regnare. Sunt etiam eius desideria que sunt actuales concupiscentie, que sunt arma diaboli. [AMBROSIUS] Per ea enim occasio datur illi ut deserente nos Deo accepta potestate illudat et mortificet. Si vis ergo esse victor tyranni et inimicum inermem invenire, et sic tibi subiicere, non obedias concupiscentie male operando, nec etiam concupiscatis delectando vel consentiendo.   Sed potius   exhibete, id est habiles facite   vos Deo; vos, dico,   tamquam ex mortuis viventes. quasi11: Exhibere vos Deo debetis et potestis, quia estis viventes virtutibus; et debetis, quia prius mortui eratis in peccatis, etsi implere non potestis opere quod bonum est. Vel id est saltem velitis per quod habiles eritis et preparati.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,13 
marg.|  Et hoc est quod dicit cum subdit, et {191.1408B}   membra vestra exhibete   Deo, ut sint   arma iustitie, quibus scilicet impleatur iustitia. Sicut enim peccato arma prebemus membra nostra cum male agimus, ut verbi gratia, si surgenti damus ire, vel linguam ad maledicendum, vel manus ad percutiendum, ita et iustitie arma damus cum recte conversamur, membra vestra custodientes ab omni turpitudine. Peccatum enim, quasi12: Quod dixi facite, quod et leviter potestis.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,14 
marg.|   Peccatum enim vobis iam non dominabitur, ut olim solebat.   Non enim estis sub lege que non iuvabat, sed estis sub gratia, que refrigerat et iuvat, ut etiam legis quisque sit factor, sine qua gratia, sub lege positus tantummodo erit legis auditor.
Numérotation du verset Rm. 6,15 
dist. 5
prol.|
marg.|  Quid ergo? quasi13: Quia non sumus sub lege que terret, sed sub gratia que bonum promittit. Quid ergo faciemus? an scilicet, peccabimus [Haimo.] hac fiducia,   quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Hoc quidam dicebant, qui legem quasi coherentem gratie predicabant tenendam. {191.1408D} Quod Apostolus removens ait:   Absit!
13 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Dixi vos sub gratia esse non sub lege, et quoniam lex a Deo est, ne per hoc ei forte opponeretur, ipse sibi opponit; quasi14: Quia lex a Deo est. Quid ergo dicemus? dicemus hoc scilicet quod peccabimus, quoniam non sub lege, sed sub gratia sumus, id est quod legem dimisimus pro gratia? Absit !
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,16 
marg.|   An nescitis, ne aliud profitentes, aliud faciamus; et cum Dei servi dicimur, gestis servi diaboli inveniamur, premonet, et denuntiat nos esse servos eius cuius voluntatem explemus operibus. quasi15: Non debetis peccare, sed bene operari. [AMBROSIUS]   Quoniam cui exhibetis, id est affectatis   vos servos, ut pronos {191.1409A}   ad obediendum consentiendo et operando,   servi estis, id est cogemini quadam necessitate quam importat consuetudo ad voluntatem,   eius, cui obedistis, id est postquam ei obedistis; etsi non ante cum primum exhiberetis vos servos. Et an nescitis hoc? Servi estis, dico, id est   sive peccati, ducentis,   ad mortem, id est ad peccatum maius, vel ad eternam penam;   sive obeditionis, id est iustitie ducentis,   ad iustitiam, maiorem, vel ad eternam vitam.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,17 
marg.|   Gratias etc. quasi16: Eius estis cui vos datis; ego   autem gratias ago Deo de eo quod cum prius essetis servi peccati non modo, et hoc est quod ait, sic lege litteram; quasi17: Ita est ut dixi, et hoc in vobis apparet, qui   fuistis aliquando   servi peccati, nunc autem   obedistis, et per hoc estis facti {191.1409B} servi iustitie, id est Christi. Obedistis dico non specietenus, sed   ex corde, id est animi iudicio, quia per naturam non per legem, ex voluntate non ex timore obedistis fidei. De hoc autem, ago gratias Deo, scilicet, quod cum prius essetis tales, modo non estis, vos dico tendentes   in eam formam doctrine, id est in doctrinam que est forma nostra. Doctrina Evangelii est forma que imaginem Dei deformatam restituit. In eam formam, dico   in quam formam non per vos, sed gratia Dei,   traditi estis,
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,18 
marg.|  et per hoc liberati estis, per alium,   a peccato, id est a fomite peccati ne regnet,   servi autem   facti estis iustitie, consentiendo et operando.
Numérotation du verset Rm. 6,19 
a
prol.|
marg.|   Humanum dico 18   * Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum, scilicet ut serviatur iustitie, de quo nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate, quod item est per gratiam.
18 Dico] + etc. PL
marg.|   [Ambrosius] Et « ne religio christiana quasi importabilis et aspera videretur, et ideo fugeretur, humanum quiddam 19 , « id est leve {191.1409D} precipit » (Origenes) scilicet ea mensura servire Deo qua prius famulabamur peccato, cum utique propensius deberet serviri Deo quam peccato; quippe cum hic salus, illic damnatio sit ».
19 humanum quiddam Cbg152 ] inv. PL
marg.|  Quasi20 : Et quia liberi estis a peccato, ideo dico, id est precipio vobis. Quiddam humanum, « id est leve et sine onere » (Origenes) « quod quidem est adulte sed non consummate iustitie. Et hoc dico propter infirmitatem carnis vestre, id est que est ex carne vestra, pro qua humanum dico, quia maiora deberem dicere si possetis ferre quia plus servitutis debetis iustitie quam peccato; sed parco infirmitati vestre non exigens plus boni a vobis, quam {191.1410A} fecistis mali » (Augustinus).A a
a Rubro atramento vocum concordantias cum Glossa media scribo.
A ¶Codd. : <v. 19a> Cbg152, f. 45vb ; PL {MM2023}
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,19 
b
prol.|
marg.|  Sequitur21 : Sicut enim etc.
21 Sequitur] om. PL
marg.|  [Origenes] Hic ostendit illud humanum, « pudorem incutiens illis dum dicit, ut hoc saltem dependant iustitie, quod prius immunditie detulerant. Quid ergo tam humanum, id est tam leve, tam sine onere quod prorsus nulla possit carnis infirmitas excusare? »
marg.|  quasi22: Vere humanum dico quia hoc humanum. Sicut enim exhibuistis, id est voluntate duce preparastis, membra vestra, que vestri iuris essent, si velletis,   servire operando   immunditie carnis, id est luxurie que corpus inquinat, et iniquitati mentis, que etsi corpus non inquinet animam tamen corrumpit. Iniquitati dico ducenti, ad iniquitatem, id est ad mali consummationem. Ita, id est similiter   nunc, cum sitis liberati a peccato, exhibete, id est {191.1410B} preparate,   membra vestra, que vestri iuris sunt, servire operando, iustitie ducenti, in sanctificationem, id est ad boni consummationem. b
b Rubro atramento vocum concordantias cum Glossa media scribo.
22 Quasi] + dicat PL
marg.|  Et est sensus : AUGUSTINUS AD ANASTHASIUM : 23 « [a] Sicut tunc nullus timor vos coegit24* ad peccandum, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo ad iuste vivendum, non vos supplicii metus urgeat, sed delectatio caritasque iustitie ducat. Et hec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta iustitia. Unde non frustra dicit humanum . [b] "Humanum enim est quod ait: Sicut exhibuistis vos immunditie, ita nunc exhibete vos25* iustitie" [c] quia plus etiam debet amari iustitia quam tunc fuerit26 iniquitas ut scilicet pro iustitia toleret homo dolores et contemnat omnia, etiam mortem ».c
c ¶Fons. : [a] Augustinus Hipponensis, Epistolae, ep. 145 ad Anastasium in monasterio viventum, CSEL 44, p. 296: « tantum porro quisque peccatum odit, quantum iustitiam diligit, quod non poterit lege terrente per litteram sed spiritu sanante per gratiam. tunc fit, quod apostolus admonet: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae; sicut enim exhibuistis membra uestra deseruire inmunditiae et iniquitati ad iniustitiam, sic nunc exhibete membra uestra deseruire iustitiae in sanctificationem. quid est enim sicut illud ita et hoc nisi quem ad modum ad peccandum nullus uos cogebat timor sed ipsius libido uoluptas que peccati, sic ad iuste uiuendum non uos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio caritas que iustitiae? et haec quidem, quantum mihi uidetur, nondum est perfecta sed quodam modo adulta iustitia. neque enim frustra praemitteret: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si iam illi ferre potuissent. plus quippe seruitutis debetur iustitiae, quam peccato solent homines exhibere. nam poena corporis etsi non a uoluntate tamen reuocat ab opere peccati nec facile quisque est, qui palam committat, quo inlicitam et inmundam percipiat uoluptatem, si cruciatus uindictae certum est continuo secuturos. iustitia uero sic amanda est, ut ab eius operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut, quibus placere possunt, glorificent patrem nostrum, qui in caelis est ».
[b]   Ambrosiaster, Commentarius in Pauli epistulam ad Romanos (recensio α β) (Io. 6, 17-18) [CPL 184 a (M)], § 2, CSEL, 81,1, p. 206 : « Sicut exhibuistis, ait, membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.
[c] Cf. Glossa media in loc., Sacra Pagina, ME60.6.19S4 (rubro atramento vocum concordantias cum Glossa media scribo) : «Iustitie vero suavitas tanta esse debet ut pro ea dolores tolerentur, damna temporalium omnium et etiam mors contempnatur».
<cuius fons> <revera> Cf.   Augustinus Hipponensis , Sermones ad populum. Sermo 159, § 6-7, CCSL 41Bb, p. 46 : «Appende iustitiam et iniquitatem; tantum ne digna est iustitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic - et utinam uel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus es uoluptatem, pro iustitia tolera dolorem».
<ex quo>   Hervaeus Burgidolensis , Commentaria in Epistolas Pauli (Rm. 6), PL 181, 678: «Et monet auditores, ut si necdum pro justitia poenas, dolores mortem que contemnere valent, saltem justitiae delectationem praeponant voluptatibus sui corporis, ut paulatim proficiant ad majora justitiae merita, et fortius atque devotius serviant sanctitati quam luxuriae prius servierant, nec jam aliquid pro justitia pati respuant ». [MM2023]
23 Augustinus ad Anast.] om. PL
24 vos coegit] inv. PL
25 nunc – exhibete vos] inv. PL
26 fuerit] fuit Cbg132
marg.|  [AUGUSTINUS. DE VERBIS APOSTOLI] « Suavior est enim iustitia {191.1410C} et lucidior est iustitia27* quam iniquitas, et ideo magis amanda. Appende enim iustitiam et iniquitatem. Tantumne amanda est iustitia28, quomodo amata est illa? Absit ut sic, et utinam vel sic ametur! Ergo plus amanda, plus omnino. In iniquitate consecutus es voluptatem, pro iustitia tolera dolorem. Ecce plus ».
27 est iustitia] om. PL
28 iustitia] ista Cbg132
marg.|  Sed non dicit Apostolus plus, sed, sicut. Si ergo non plus servitur iustitie, vel29 tantum serviatur, quantum tunc iniquitati serviebatur.
29 vel] + id est saltem PL
marg.|  [AMBROSIUS] 30 « Hoc dicit ne fides, quasi aspera et importabilis fugeretur31*».  [AUGUSTINUS. DE VERBIS APOSTOLI] « Inveniuntur enim32* forsitan aliqui qui, sicut iustitie peccati voluptatem preposuerunt, ita preponant iustitie delectationem voluptatibus carnis, pro iustitia tamen penas mortemque {191.1410D} pati formident. Humanum est hoc. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat, contemne etiam quidquid te terrebat, carceres, tormenta, etiam mortem. In utroque gradu, amatores iustitie, vos preparate ».B
B ¶Codd. : <v. 19b> Cbg152, f. 45va -46ra ; PL {MM2023}
30 Ambrosius] Augustinus PL (alibi)
31 fugeretur] fugiatur PL
32 enim] tamen PL
Numérotation du verset Rm. 6,20 
a
prol.|
marg.|  Sequitur33* : Cum enim. etc. quasi34* : Ideo serviendum est iustitie. Enim, id est quia cum   essetis servi peccati, id est cum peccatum dominaretur vobis,   liberi fuistis iustitie, id est caruistis dominio iustitie. Servi addicti, queso, qualis potest esse libertas? Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio: liberaliter enim servit, qui voluntatem domini libenter facit. Ac per {191.1411A} hoc ad peccandum liber est quia peccati servus est, sic et iustitie libere servit, qui amat, qui letatur. Ipsa est vere libertas propter recte facti letitiam, simul et pia servitus propter precepti obedientiam. Hec est ergo bona servitus et libertas; illa vero mala.
33 Sequitur] om. PL
34 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,20 
b
prol.|
marg.|   Quem ergo etc. quasi35: Cum servi essetis peccato, caruistis iustitia, et etiam fuit vobis fructus talis unde erubescatis, et finis mors eterna. Et hoc dicit sub interrogatione; quasi36: Caruistis iustitia.   Quem ergo fructum habuistis tunc? quasi37: Malum scilicet maiorem turpitudinem habuistis dico,   in illis turpitudinibus peccatorum,   in quibus, id est in quarum memoria   erubescitis nunc, cum sane mentis estis. Est enim temporalis {191.1411B} confusio quedam scilicet utilis perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Et nota quod ideo mala priora memorat Apostolus, quia hec rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratie.
35 Quasi] + dicat PL
36 Quasi] + dicat PL
37 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,21 
prol.|
marg.|   Nam finis, quasi38: De fructu quero, nam de fine patet, scilicet quod finis   illorum, scilicet exitus vite, et actuum,   est mors eterna, que illis {191.1411C} operibus et talia operantibus succedit. [AMBROSIUS] A morte enim peccati ad mortem eternam transitur. Ecce libertas illorum et maculis plena, et penarum squaloribus est mancipata. [Haimo] De talibus dicit propheta:   Computruerunt iumenta in stercore suo (Ioel 1). Iumenta dicuntur homines irrationabiliter viventes sine honestate morum et conversationis. Iumenta ergo in stercore putrescere est in fetore luxurie, et turpitudine vitiorum, vitam finire.   Nunc autem: quasi39: Ita fuit tunc, cum serviretis peccato.
38 Quasi] + dicat PL
39 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,22 
prol.|
marg.|   Nunc vero cum conversi estis,   liberati estis a peccato, cuius tunc servi eratis. Nota quod supradixit eos liberos fuisse iustitie, non liberatos; nunc autem a peccato {191.1411D} non liberos dicit, ne sibi hoc tribuant, sed dicit provide ac vigilanter liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam:   Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Io. 8). Sed hec voluntas que in malis libera est, quia delectatur malis, ideo non est in bonis libera, quia liberata non est; nec potest homo aliquid boni velle, nisi adiuvetur ab eo qui malum non potest velle. Et ideo hic vigilantissime dixit liberatos a peccato, et supra, liberos iustitie. Liberum enim arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent, maxime {191.1412A} omnes qui cum delectatione peccant, et quibus placet, quod eis libet. Liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio libertatis; liberati autem a peccato non sunt, nisi gratia Salvatoris.   Servi autem; quasi40: Liberati estis a peccato, servi autem estis   facti quasi per alium Deo, qui tunc liberi fuistis iustitie, et vos liberati et servi facti   habetis in presenti   fructum vestrum, id est congruum; vos dico ducti,   in sanctificationem, id est in virtutum consummationem;   finem vero habebitis   vitam eternam [AMBROSIUS] id est in exitu et fine vite, habebitis vitam que est sine fine.
40 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 6,23 
prol.|
marg.|   Stipendia enim etc. quasi41: Vere finis illorum   mors est, quia mors eterna est stipendia   peccati, id est digna retributio pro peccato.   Vita autem eterna, que est {191.1412B} finis iustorum sola Dei gratia datur, et hoc   in Christo Iesu Domino nostro, id est per Iesum Christum. [Haimo] Attende quod loquens de remuneratione peccati, stipendium nominavit, et de remuneratione electorum dixit gratiam Dei, quia qui militant diabolo propriam mercedem accipiunt, quasi42: Stipendium, id est diabolice malitie debitum. [AUGUSTINUS, Haimo] Stipendium enim dicitur a stipe pendenda, id est substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur, que militibus pro patria militantibus ex publico aerario tribuebatur. Ideo dixit stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Stipendia enim quasi emeritorum sunt, et stipendium pro opere diabolice militie {191.1412C} debitum redditur, non donatur. Gratia vero, nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum igitur est etiam bona ipsa hominis merita esse Dei munera, quibus cum vita eterna redditur, quid nisi gratia pro gratia datur? Et quia merita ex gratia sunt, et ita gratia pro gratia reddetur. Posset ergo recte dicere stipendium iustitie, vita eterna, sed maluit gratia Dei dicere vita eterna, ut intelligeremus Deum ad vitam eternam pro sua miseratione nos perducere, non meritis nostris. Quid enim est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia? 32 Quippe cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam merita sua. Unde vita eterna {191.1412D} que in fine a Deo meritis precedentibus redditur, quia eadem merita quibus redditur non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam, recte et ipsa, gratia nuncupatur, quia gratis datur: nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita, quibus datur. Confitendum est ergo ideo gratiam vitam eternam vocari, quia his meritis redditur, que gratia contulit homini. Unde in Evangelio legitur et gratiam pro gratia, id est pro eis meritis que contulit gratia. Certum enim est vitam eternam bonis operibus reddi, sed ipsa opera {191.1413A} quibus reddetur, ad gratiam Dei pertinere. Unde Dominus ait:   Sine me nihil potestis facere (Io. 15). Accipimus ergo gratiam pro gratia, sed gratiam glorificationis pro gratia iustificationis indebite. Gratia enim iustificationis omne meritum malum delevit, indebito beneficio, et confirmat iugi auxilio, cui gratia glorificationis iuste redditur in primo.
41 Quasi] + dicat PL
42 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_6)

Notes :