Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 

Quid ergo dicemus
invenisse Abraham patrem nostrum
secundum carnem ?
Numérotation du verset Rm. 4,2 

Si enim Abraham ex operibus iustificatus est,
habet gloriam
sed non apud Deum.
Numérotation du verset Rm. 4,3 

Quid enim Scriptura dicit ?
Credidit Abraham Deo,
et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,4 

Ei autem qui operatur
merces
non imputatur
secundum gratiam,
sed secundum debitum.
Numérotation du verset Rm. 4,5 

Ei vero qui non operatur,
credenti autem in eum
qui iustificat impium,
reputatur
fides eius
ad iustitiam
secundum propositum gratie Dei1,
1 secundum...Dei] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,6 

sicut et David dicit
beatitudinem
hominis,
cui Deus accepto
fert
iustitiam
sine operibus :
Numérotation du verset Rm. 4,7 

beati quorum remisse
sunt iniquitates,
et quorum tecta
sunt peccata.
Numérotation du verset Rm. 4,8 

Beatus vir cui non imputavit2
2 imputavit] inputabit Weber
Dominus peccatum.
Numérotation du verset Rm. 4,9 

Beatitudo ergo
hec
in circumcisione tantum manet3 an etiam in preputio ?
3 tantum manet] om. Weber
Dicimus enim quia reputata est Abrae fides ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,10 

Quomodo ergo reputata est
in circumcisione
an in preputio ?
Non in circumcisione
sed
in preputio.
Numérotation du verset Rm. 4,11 

Et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitie fidei,
que est
in preputio,
ut sit
pater
omnium credentium per preputium ut
reputetur
et illis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,12 

Ut4 sit pater
4 Ut] et Weber
circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed
et his qui sequuntur5 vestigia fidei6,
5 sequuntur] sectantur Weber |
6 fidei] post preputio Weber |
que est in preputio
patris nostri Abrae.
Numérotation du verset Rm. 4,13 

Non enim per legem
promissio
Abrae
aut semini eius,
ut
heres esset mundi sed per iustitiam fidei.
Numérotation du verset Rm. 4,14 

Si enim qui
ex lege
heredes sunt
exinanita est
fides,
abolita est promissio.
Numérotation du verset Rm. 4,15 

Lex enim
iram
operatur.
Ubi enim non est lex, nec prevaricatio.
Numérotation du verset Rm. 4,16 

Ideo ex fide,
ut secundum gratiam
ut firma sit promissio
omni semini.
Non
ei qui ex lege
est
solum, sed et ei qui ex fide est Abrae
qui est pater
omnium nostrum,
Numérotation du verset Rm. 4,17 

sicut
scriptum est :
quia patrem
multarum gentium
posui te
ante Deum,
cui credidisti7,
7 credidisti] credidit Weber
qui
vivificat
mortuos
et vocat ea8 que non sunt,
8 ea] om. Weber
tamquam ea que sunt.
Numérotation du verset Rm. 4,18 

Qui
contra spem
in spem credidit,
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod
dictum est :
sic erit semen tuum sicut stelle celi,
et tamquam arena mari9.
9 sicut....mari] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,19 

Et
non est infirmatus in fide10,
10 non...fide] non infirmatus fide Weber
nec11 consideravit corpus suum emortuum,
11 nec] om. Weber
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sare.
Numérotation du verset Rm. 4,20 

In repromissione etiam Dei
non hesitavit diffidentia,
sed confortatus
est fide, dans gloriam Deo,
Numérotation du verset Rm. 4,21 

plenissime sciens,
quia quecumque
promisit Deus12,
12 Deus] om. Weber
potens est et facere.
Numérotation du verset Rm. 4,22 

Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,23 

Non est autem scriptum
tantum propter ipsum,
quia reputatum est illi,
Numérotation du verset Rm. 4,24 

sed et propter nos
quibus reputabitur
credentibus in eum,
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum
a mortuis
Numérotation du verset Rm. 4,25 

qui traditus est
propter delicta nostra,
et resurrexit
propter iustificationem nostram.

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  Quod superius dixerat hominem iustificari per fidem, ostendit per Abraham, in quo omnes confidunt, qui per fidem adeptus est iustitiam et promissionem, et paternitatem. quasi1: Et quia nemo iustus est sine fide, ergo nec Abraham. Quid ergo dicemus Abraham patrem nostrum, quem, scilicet imitari debemus,   invenisse secundum carnem, {191.1366C} id est ex operibus legis? Dicemus quod fuit iustus ex eis? Non.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,2 
marg.|  [Ambrosius] Quia si Abraham iustificatus est ex operibus legis, id est si ex carnali observatione vere iustus est quod utique impossibile est, sequitur hoc aliud impossibile, scilicet quod ipse   habet gloriam eternam, que ex iustitia sequitur;   sed a se habet eam,   non apud Deum, id est non a Deo.
marg.|  [Origenes] Vel ita, videtur sepe Apostolus ostendere quod due quedam sunt iustificationes, quarum unam ex operibus nominat, aliam vero ex fide. Et illam quidem que ex operibus est, dicit habere gloriam, sed apud hominem, non apud Deum: Illam vero que est ex fide dicit habere gloriam apud Deum, qui inspicit corda hominum, et scit {191.1366D} qui credit in occulto, vel non. Et est sensus: Si ergo Abraham ex operibus legis iustificatus est, ipse habet gloriam, de hac iustificatione, sed apud homines; non secundum Deum, quia hec iustificatio est in opinione hominum, et non apud Deum quia non vera est. Avertat Deus talem gloriam, et illud potius teneamus, qui gloriatur, in Domino glorietur. [Haimo] Multi enim gloriantur de operibus, cum sint mali; sicut ille Phariseus gloriabatur, qui cum publicano in templum ascenderat, et opera sua iactabat dicens:   Non sum sicut ceteri hominum, {191.1367A} etc. (Lc. 18). [AUGUSTINUS] Si ergo ex operibus iustificatus est Abraham, non habet gloriam apud Deum, quia qui fecerit, inquit, legem vivet in ea, id est non morietur hic ut reus, nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum, sed fidei causa. Abraham autem gloriam habet apud Deum. Non ergo iustificatus est ex operibus: et si hoc est, tunc ex fide iustus est.
Numérotation du verset Rm. 4,3 
marg.|  Quod probat subdens: Quid enim Scriptura dicit, in Genesi? [Haimo] quasi2: Attende, quid dicat, et unde iustus sit. Ecce:   Credidit Abraham Deo, dicenti:   In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gn. 22), et alia huiusmodi. Et ipsum credere   reputatum est illi ad iustitiam, id est fuit ei sufficiens causa iustitie ad salutem, et est aliis
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,4 
marg.|  sed tamen ei qui operatur, id est qui {191.1367B} habet tempus operandi,   merces non imputatur, id est non dabitur,   secundum gratiam fidei tantum,   sed secundum debitum operationis sue.
Numérotation du verset Rm. 4,5 
marg.|   Ei vero qui non operatur, id est qui non habet tempus operandi sicut Abraham habuit,   credenti autem in eum qui iustificat impium [Ambrosius] id est si credit in Christum qui gratis peccata impio dimittit,   fides eius sola   reputatur ad iustitiam, id est sufficit ad iustitiam quam opera non meruerunt, et ita sufficit ad salutem . Attende quod ait credenti in eum, non ei. Non enim continuo qui credit ei credit in eum. Aliud enim est credere in eum, aliud credere ei, aliud credere illum . Nam et demones credebant ei, sed non credebant in eum. Et nos credimus Paulo, credimus et Petro, sed non in Paulum {191.1367C} vel Petrum. Credere illi est credere esse vera ea que loquitur, quod et mali faciunt. [AUGUSTINUS] Credere illum est, credere quod ipse sit Deus, quod et mali faciunt. Quid vero est credere in eum? credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Hec est fides quam a nobis exigit Deus, et non invenit quid exigat, nisi donaverit quod inveniat . Per hanc fidem iustificatur impius, id est de impio fit pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, que fiunt per dilectionem Dei. Hec autem necesse est ut antecedat fides, ut inde ista non ab istis alia incipiat, quia 19 nullus operatur bene, nisi prius credat in {191.1367D} Deum . Non ergo dicit Apostolus mercedem reddi secundum meritum operis tamquam opera que Deus remunerat ex nobis sint, imo ex gratia Dei sunt. Nam Deus per gratiam dedit peccatoribus fidem per quam iustificarentur, ut per fidem iuste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur iam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos iustificavit. Nam si debitam ante gratiam mercedem vellet reddere, penam redderet peccatoribus debitam . Non ergo tibi blandiaris de meritis, cum tibi reddi mercedem secundum debitum operis audis, tamquam non {191.1368A} sit in opere gratia retribuentis, sicut in fide est gratia iustificantis. [Origenes.] Vix enim mihi suadeo ullum opus dici ex debito remunerationem Dei deposcere, cum etiam hoc ipsum quod agere aliquid possumus, vel cogitare, vel proloqui, ipsius dono et largitione faciamus.
marg.|   Secundum propositum. quasi3: Sine operibus precedentibus iustificatur impius [Origenes.] et hoc secundum propositum gratie Dei, id est secundum gratiam Dei propositam hominibus credentibus: Vel secundum quod Deus longe ante proposuit.
3 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita ab illo loco: Ei autem, et agit contra illos qui merito precedentium operum legis vel quorumlibet dicebant sibi datam esse fidei gratiam. [AUGUSTINUS] Quod si ita est,   merces non imputatur {191.1368B}   secundum gratiam, sed   secundum debitum. Quod si ita est, iam non est gratia. Si enim gratia est, gratis datur. Quid est gratis datur? Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? bonis quid debetur? merces scilicet regnum celorum.
marg.|  quasi4: Abraham ex fide est iustus, sed ei qui operatur illa carnalia legis opera, vel aliqua bona ut gratiam fidei et iustificationis mereatur, si merces est, ei non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, id est non est ex gratia sed ex debito meriti sui. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, id est illi qui non facit hec carnalia legis opera, sed tantum credit {191.1368C} in Christum, ut gentilis facit; [AMBROSIUS] vel qui non facit quelibet bona opera ante fidem sed tantum credit,   fides eius reputatur ad iustitiam, id est sufficit ad iustitiam, et ita attribuit aliis quod dixit de Abraham, scilicet quod si est iustus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum: sed habet gloriam Abraham apud Deum, et ideo ex fide iustus est. Dico quod ex fide est iustitia, et hoc est   secundum propositum gratie Dei; sic enim decrevit Deus, ut, cessante onere legis, fides iustificet.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,6 
marg.|  Hoc autem innuit exemplo prophete David, subdens: Sicut etc. quasi5: Dico quod ex gratia est iustitia et salus,   sicut et David dicit beatitudinem, hic et in futuro esse   hominis illius   cui Deus accepto, id est {191.1368D} acceptabili tempore, hoc est tempore adventus Christi [Haimo] vel adverbialiter dixit, accepto quasi acceptabiliter, id est gratis,   fert, id est quasi impotenti accedere infert,   iustitiam, id est remissionem, et opera bona, et hoc sine precedentibus operibus.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,7 
marg.|   Beati quorum etc. Exposito sensu verborum Prophete breviter ponit ipsa verba quia David dicit, his utique verbis:   Beati sunt illi quorum iniquitates [AMBROSIUS] sine opere et labore penitentie   remisse sunt a Deo per baptismum, ut iam non dominetur peccatum in mortali corpore, et si sit. Et intelligitur hic per iniquitates originale peccatum, scilicet {191.1369A} fomes peccati, qui dicitur concupiscentia, vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor nature, et aliis nominibus. Ista aut concupiscentia, vel concupiscibilitas que dicitur fomes peccati, ante baptismum culpa est et pena; post baptismum autem pena est et non culpa, quod parvulum habilem concupiscere, vel non concupiscere facit. Adultum vero etiam concupiscere, que licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, quecumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato.
marg.|  Dimittitur ergo concupiscentia carnis, in baptismate, non ut non sit, sed ut non imputetur peccatum, hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. [AUGUSTINUS] Quomodo enim alia peccata {191.1369B} pretereunt actu et remanent reatu, ut homicidia et similia, ita econtrario fieri potest, ut concupiscentia, id est ut concupiscibilitas pretereat reatu, et maneat actu. De hac ita ait AUGUSTINUS: Manet quippe in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius vitiosis desideriis nos non obedire precipimur, que tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus. Quia enim dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eadem carne nascentium, non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas humane nature facit homines cum peccato nasci, sed feditas libidinis quam homines habent ex illius primi {191.1369C} iustissima condemnatione peccati.
marg.|  Ideo beatus David propter originale peccatum quo naturaliter obstricti filii sunt ire, dicit: In iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea (Ps. L). Ecce ex his liquet concupiscentiam esse originale peccatum . Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostre conditione trahitur. Non enim quia ab Adam descendimus per carnis progaginem ideo originali peccato tenemur, cum et Christus ab eo descenderit qui omni peccato caruit; sed quia vitiosa lege concipiendi, ex peccato primi hominis accedenti, concepti sumus, id est carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus, quod originale dicitur. Ecce breviter assignatum est quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quare imputetur posteris, {191.1369D} et quomodo in baptismate remittatur, ut scilicet non remaneat post baptismum culpa, sed pena: et illud quod remaneat non iam dominetur, si perseveret homo in gratia baptismi.
marg.|  Ideo caute ait: Beati quorum remisse sunt, etc, mitigate et quantum ad culpam delete, sed non quantum ad penam, et   Quorum peccata, actualia,   tecta sunt in baptismo. Peccata dicit que sunt in actu, que ita in baptismo tecta sunt ut ultra non videantur a Deo ad penam, quia hoc est Deum videre peccata. Omnes beati habent quod volunt, non tamen omnes qui habent quod volunt, continuo sunt beati: continuo autem {191.1370A} miseri sunt, quod vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui habet omnia que vult, et nihil vult mala.
Numérotation du verset Rm. 4,8 
marg.|  Et quia nullus est sine peccato originali, vel veniali, subdit: Beatus vir cui non imputavit Dominus ad penam   peccatum, originale quod aliunde est, vel veniale. [AMBROSIUS] Vel aliter, tres gradus delictorum fecit. Videtur enim tripertita ratio in his dictis propter delictorum varietatem. Primus gradus iniquitas, vel impietas est, scilicet cum Creator non agnoscitur, id est infidelitas. Secundus gradus est in operibus gravium peccatorum. Tertius vero, levium. Remittere vero et regere, et non imputare unius rationis et sensus sunt verba, quia et cum tegit remittit, et cum remittit non imputat. Sed ad {191.1370B} laudem gratie Dei prolixius loquitur:
Numérotation du verset Rm. 4,9 
dist. 2
prol.|
marg.|   Beatitudo hec etc. Ex verbis Prophete probavit beatitudinem esse ex gratia per fidem, nunc querit {191.1370C} in quibus sit, an in Iudeis tantum an etiam in gentibus. quasi6: cum constet quod beatitudo ex gratia sit per fidem, modo queratur in quibus sit.   Beatitudo ergo   hec tantum manet in circumcisione, hoc est in Iudeis,   an etiam in preputio, id est in gentibus; id est numquid beatitudo. Abrahe filiis solis concessa est, an etiam his qui ex gentibus sunt? Deinde huius questionis rationem aperit dicens;   Dicimus enim etc. quasi7: Hoc ideo quero, quia dicimus ex sensu legis loquentes,   Quia fides reputata est Abrahe ad iustitiam non circumcisio; id est vobis legem intelligentibus constat de Abraham quod iustus est per fidem.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,10 
marg.|  Et cum hoc constet, quomodo ergo reputata est , id est in quo statu, cum {191.1370D} esset,   in circumcisione, an etiam   in preputio, id est postquam circumcisus est vel antequam esset circumcisus. Et, sicut in eo videbitur sic in aliis credi poterit. Deinde solvit utrique simul questioni respondens:   Non in circumcisione tantum, id est in Iudeis, hec est beatitudo,   sed etiam   in preputio, id est in gentibus similiter: non in circumcisione tantum, id est tempore circumcisionis reputata est fides Abrahe ad iustitiam, sed in preputio, id est tempore preputii.
Numérotation du verset Rm. 4,11 
marg.|   Et signum accepit etc. Respondet Apostolus his que obiici recte poterant, scilicet cum ante circumcisionem per fidem iustus esset, quare fuerit circumcisus. Et quasi quis diceret: {191.1371A} Cum ante circumcisionem iustus esset Abraham, cur ergo circumcisus? [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Respondet non sine causa, et non superflue. Sed   accepit signum circumcisionis, id est accepit circumcisionem in signum, scilicet non qua fieret, sed qua iustus ostenderetur. quasi8: Accepit circumcisionem, que circumcisio est   iustitie signum iam habite. Non ergo circumcisio aliquid magne dignitatis habebat, sed signum erat ei tantum. Circumcisio enim exterior dicitur signum interioris circumcisionis, tale scilicet signum, quod sit signaculum, id est habens similitudinem signate rei. Ut sicut carne libidinis homo in circumcisione spoliatur, sic anima spolietur omnibus sordibus prime nativitatis. Et quia nondum dixerat cuius rei signum {191.1371B} sit, subdit,   iustitie fidei. quasi9: Accepit circumcisionem in signum huius rei, scilicet iustitie fidei, id est iustitie que ex fide [Origenes.] vel alio modo, et alia ratione dicitur signaculum, quasi10: Accepit circumcisionem in signum, quod signum est signaculum, id est celans quoddam mysterium quod celatur inimicis, id est infidelibus, et servatur amicis, id est fidelibus ad similitudinem sigilli quod imprimitur, ut quod occultum volumus esse, omnibus non pateat. Hoc est autem mysterium quod circumcisio quasi celatum continet, scilicet quod sicut in octava die circumciditur homo, 20 sic in octava etate post finem septem dierum seculi, auferetur omnis vetustas, culpe, scilicet et {191.1371C} pene. [ALCUINUS.] Hic videndum est in quo primo instituta fuerit circumcisio, et quare, et quid conferret, et quare mutata fuerit tempore gratie, succedente baptismo. Abrahe primum circumcisio commendata est, ut sub lege mandati esset, et sic probaretur an compleret vel non. Sicut Adam mandatum accepit, ne de ligno manducaret, ad probationem obedientie, et sicut percepta fuit circumcisio Abrahe, ita et semini eius, id est Hebreis ex eo nascituris. Et fiebat octava die, lapideo cultro in carne preputii sicut preceptum erat. [Strabus, AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Quinque autem de causis data fuit circumcisio. Primum, ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per prevaricationem Adam displicuerat. Secundo, in signum {191.1371D} magne fidei Abrahe. Credidit enim se habiturum filium in quo benedicerentur omnes gentes per fidem, et per quem spiritualis circumcisio impleretur, sicut iustificatus est et ipse. Tertio, ut hoc signo discerneretur a ceteris nationibus ille populus. Quarto, ut circumcisio facta in virili membro per quod generatur creatura mortalium, et in quo libido solet dominari, castitatem mentis et corporis servandam, et impudicitiam recidendam indicet. Quinto, ideo precepta fuit, quia non posset melius significari per Christum tolli originale peccatum: cum preputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum et cum originali peccato: et circumcisus {191.1372A} preputiatum gignit, traiiciens in illum quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem carne generat reatum traiicit originis, a quo ipse iam liber erat. In carne preputii ideo iussa est fieri, quia in remedium instituta est, scilicet contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus; concepti in concupiscentia, que in parte illa magis dominatur; et quia in illo membro culpam inobedientie primus homo cognovit, decuit ut in hoc membro obedientie acciperet. Fiebat autem octava die lapideo cultro, quia post septenarium vite huius in octava etate, que erit resurgentium, omnis ab electis per petram Christum abscidetur corruptio carnis et spiritus, quando liberabimur a servitute corruptionis: et per Christi resurrectionem in octava {191.1372B} factam, circumcidetur a peccatis anima cuiusque credentis in eum. Due itaque sunt res illius sacramenti: scilicet circumcisio a peccatis in hoc presenti, et circumcisio ab omni corruptione in futuro. Conferebat autem circumcisio suo tempore remissionem peccatorum, sicut et nunc baptismus. [Beda] Idem enim salutifere curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus prebebat, quod baptismus agere revelate tempore gratie consuevit, excepto quod regni celestis ianuam, necdum intrare poterant, tantum in sinu Abrahe post mortem beata requie consolati superne pacis ingressum spe felici exspectabant . Item, quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus {191.1372C} virtus sacrificii, vel pro his qui prodierunt de Abrahe stirpe, mysterium circumcisionis. Ecce ex his auctoritatibus patet, per circumcisionem peccatorum fieri remissionem, sicut et per baptismum. Cur ergo mutata est circumcisio per baptismum? Quia sacramentum baptismatis perfectius est, quia et magis commune, et magis gratie plenum. In circumcisione namque tantum peccata remittebantur, sed non gratia ad bene operandum, per eam prestabatur, nec virtutes dabantur vel augebantur. In baptismo autem peccata dimittuntur, et gratia cooperandi confertur, et virtutes augentur.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,12 
marg.|  Ideo recte Apostolus ait quod Abraham accepit circumcisionem tantum in signum, quod est signaculum, {191.1372D} in signum, dico,   iustitie fidei, que iustitia fidei, vel fides   est ipsi Abrahe   in preputio, id est in tempore preputii, scilicet antequam circumcideretur; et ideo in tempore preputii habuit ex fide iustitiam,   ut ipse   sit, id est ut ostendatur esse   pater, id est fidei auctor exemplo,   omnium credentium. Si pater dico etiam,   per preputium, id est tempore preputii. Vel per preputium, id est id quod est ei datum in tempore preputii, id est post fidem. Nota diligenter, per insolentem prepositionem, id est preter solitum hic positam, que nonnulla animadversa explicat. Potest enim sic intelligi: Per preputium, id est in preputio, ut dicitur per illud tempus, {191.1373A} id est in illo tempore vel per preputium, id est per id quod est datum ei in tempore preputii. Si enim post circumcisionem, diceretur ex ea hoc accepisse, hic agit de paternitate, quam per fidem, Abraham consecutus est. [AMBROSIUS Haimo] Nam per carnem Iudeorum tantum pater est; fide vero omnium credentium tam Iudeorum quam gentium, ita eorum pater est.   Ut et illis, credentibus,   reputetur, ipsum credere,   ad iustitiam, id est ad remissionem peccatorum et bona opera, et ita sit,   pater spiritualis   circumcisionis, id est auctor iustitie que ex fide sit per exemplum.
marg.|   Non tantum his qui sunt ex circumcisione, carnali: [Haimo] id est Iudeis, est Abraham pater, vel reputatur fides ad iustitiam,   sed et his, quicumque {191.1373B} sint,   qui sectantur vestigia fidei Abrahe, ut ita ample credant, sicut ille credidit. Abrahe dico,   patris nostri, id est patris omnium credentium. Que fides data est ei,   in preputio, id est in tempore preputii, sicut iam dictum est. Non enim etc. Dixit quod Abraham non per legem, sed per fidem iustitiam consecutus est, et paternitatem. Nunc de promissione agens addit, quod per eamdem fidem promissionem habuit, et hereditatem. [AMBROSIUS] quasi11: Per fidem est paternitas, quia per eam est promissio, non per legem vel circumcisionem que nondum erant, et hoc est:
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,13 
dist. 3
prol.|
marg.|   Non enim per legem facta est promissio, ipsi Abrahe, aut semini eius [AMBROSIUS Haimo] id est ad opus seminis eius, scilicet credentium omnium qui sunt semen Abrahe, non carne sed imitatione. [AMBROSIUS] Vel semini eius, id est Christo, cui dicitur facta promissio, quia in eo implenda erat. Que promissio? hec scilicet   ut esset heres mundi. Nondum enim lex data erat, quando hec promissio facta est. Abraham dicitur heres mundi, id est possessor aliquorum de toto mundo qui eum imitentur, {191.1373D} [Haimo] quia omnes credentes per fidem filii sunt Abrahe, et ipse in Christo qui ex eo natus est, possidet omnia. Abraham ergo mundi heres est, et in se et in semine suo, id est Christo: sed in se, per exemplum; Christus autem heres est, id est Dominus mundi, secundum potestatem, per quem benedictio filiis Abrahe fit, cui dedit Pater gentes, et terminos terre, sicut ait David:   Dabo ei gentes etc. (Ps. 2). Itaque in illo est impleta promissio qua dictum est Abrahe:   Patrem multarum gentium posui te (Gn.  XVII). Et item:   In semine tuo, benedicentur omnes gentes (Gn. 22), et alia huiusmodi. Hec promissio, ut dictum est, non est facta per legem, sed per iustitiam fidei, per quam benedicuntur homines, et fiunt filii Abrahe.
Numérotation du verset Rm. 4,14 
marg.|   Si enim etc. {191.1374A} Dixit per iustitiam fidei promissionem hereditatis factam Abrahe, non per legem: nunc dicit, per eamdem iustitiam fidei fieri heredes Abrahe, non per legem. quasi12: Vere Abraham non est heres mundi per legem, quia filii eius non sunt per legem. Qui filii dicuntur hic heredes? [AMBROSIUS] scilicet quos ille habet possidentes. Et vere, non, quia si hoc verum esset, scilicet   si, illi   qui sunt heredes tantum ex lege sunt, id est esse dicuntur heredes, hec inconvenientia sequuntur, quod   fides est exinanita, id est frustrata, qua constat iustum fuisse Abraham.   Et promissio est abolita [AUGUSTINUS] id est inexpleta ut nulli sint heredes.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,15 
marg.|   Lex enim, non facit aliquos heredes, nam potius,   operatur iram, id est penam. Ad hoc enim data est ut reos faceret {191.1374B} delinquentes, non efficienti causa, sed non adiuvante gratia. Vel ut reos faceret temporalibus penis, iram operatur, nam prevaricationem: ex ea enim est prevaricatio. [AMBROSIUS] Quod qualiter dictum sit, aperit dicens:   Ubi enim non est lex. quasi13: Ideo dico ex lege esse iram et prevaricationem, quia sine ea non est. Ubi enim non est lex,   nec prevaricatio. Hoc ideo dicit, quia sublatis de lege data est venia; iustificatis, nulla est prevaricatio. [AUGUSTINUS] Iustificati enim sunt qui per prevaricationem legis fuerant peccatores. Nota quod non ait ubi non est lex, non est iniquitas; sed ait, non est prevaricatio. Omnis enim legem preteriens iniquus est, sed non omnis iniquus est legem preteriens. Qui enim legem non acceperunt, iniqui {191.1374C} dici possunt, prevaricatores autem dici non possunt. In hoc ergo ostendit quod prevaricatio omnino esse non possit, ubi lex non fuerit, nec ira tanta, sine lege.
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,16 
dist. 4
prol.|
marg.|   Ideo ex fide etc. [AUGUSTINUS] Ex predictis infert, ex fide fieri heredes Abrahe: quasi14: Et quia hec inconvenientia sequerentur, si ex lege essent heredes,   ideo, ex toto patet quod sunt heredes,   ex fide [AMBROSIUS] que est donum misericordie. Et sic est firma promissio omni semini Abrahe. Unde subdit:   ut firma sit promissio omni semini Abrahe, id est Iudeo et gentili imitatori. Solis enim imitantibus firma est promissio, scilicet quod filii sunt Dei. Firma sit dico secundum gratiam fidei, non secundum merita legalium operum, seu quorumlibet fidem precedentium. Firma enim promissio esse non potest omni semini, nisi ex fide, quia origo promissionis ex fide est, per quam purgandi sunt {191.1375A} ut digni sint dici filii Dei.   Non ei etc. . quasi15: Firma est promissio per gratiam fidei omni semini,   non solum ei qui ex lege est, id est non tantum ei qui ex veteri lege venit ad novam, id est Iudeis,   sed et ei, quicumque sit,   qui ex fide est Abrahe, id est qui sequitur fidem Abrahe quam 21 Gentilis habuit, ut esset iustus.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
marg.|  [Haimo. AMBROSIUS] Vel ita, firma est promissio omni semini et non tantum ei, qui solus est ex lege, id est qui de operibus legis presumit, quia hic talis a gratia Dei excidit; sed ei solummodo qui est ex fide Abrahe, id est qui imitatur fidem Abrahe. Et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma promissio. Lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum; non quia fit efficiens {191.1375B} causa peccati, cum sit sancta et bona; sed quia ea data, augmentum peccati accessit, quod sine ea non accessisset. Multa enim sunt que dicuntur efficere aliqua, non quod ipsa efficiant, sed quia sine ipsis non fierent illa que fiunt.   Qui, Abraham,   est pater, id est institutor per exemplum fidei,   omnium nostrum, scilicet credentium pater est,   sicut scriptum est, in Genesi.
Numérotation du verset Rm. 4,17 
marg.|  [Haimo] quasi16: Hoc est in quo consentit auctoritas dicens: Quia posui te, o Abraham, id est constitui te,   patrem, id est auctorem, secundum fidem, non modo circumcisorum Iudeorum, sed et   multarum gentium, in quo percutitur Iudeorum superbia, qui gloriantur de progenie Abraham descendere. [AUGUSTINUS] Non enim carnaliter circumcise genti tantum factus est {191.1375C} pater, sed etiam incircumcisis gentibus, fidem Abrahe imitantibus. Te, dico, qui es   ante Deum, id est places Deo,   cui credidisti. [Haimo.] quasi17: Per fidem ei places,   qui vivificat. Hec sunt verba Apostoli. quasi18: Et ipse est cui merito credendum est, quia ipse est qui vivificat, per fidem et gratiam,   mortuos, id est Iudeos mortuos in peccatis. In hunc ergo secure creditur, qui mortuos iustificat.   Et vocat, per gratiam,   ea que non sunt, id est gentiles qui nil videbantur esse,   tamquam ea que sunt, id est Iudeos qui aliquid esse videbantur. Qui enim adherent ei per fidem et dilectionem, esse dicuntur; qui vero in peccatis mortui sunt, sicut erant gentiles, quia non adhererent ei qui vere est, {191.1375D} non esse dicuntur [AUGUSTINUS]
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, secundum aliam litteram: qui vocat ea que non sunt tamquam sint: non ait, ut sint, sed tamquam sint, quia predestinata sunt, et disposita. Sic enim ea que futura sunt, iam apud Deum sunt; apud Deum quippe iam factum est, quod eius dispositione, vel predestinatione futurum est. Unde alibi:   Qui fecit que futura sunt; et alibi:   Qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. 1). Quis sufficit hoc explicare? Eliguntur qui non sunt, nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habet apud {191.1376A} semetipsum, non in natura sua, sed in presentia sua. Nondum erant, quibus promittebatur; sed quibus promissum est, et ipsi promissi sunt. Vocat ergo que non sunt, tamquam que sint, id est his qui non sunt, disponit et preparat ab eterno gratiam iustificationis et glorificationis, apponendam in tempore tamquam sint, id est tamquam illis qui iam sunt apud Deum per predestinationem: in quo sola apparet gratia. [AUGUSTINUS] Non enim homo qui non erat, promeruit ut esset, vel ut bonus esset, vel beatus. Si enim promeruit, iam erat, sed nondum erat, ergo non promeruit; sed electionis gratiam habuit, ut totum corpus Christi dicat:   Gratia Dei sum, id quod sum (1Cor. 15). Communis enim est natura omnibus, sed non gratia; nisi ipsa natura {191.1376B} putetur esse gratia, quia gratis concessa est. Excepta ergo illa gratia, de qua modo non agitur qua condita est humana natura, scilicet qua homines sumus, que Christianis paganisque communis est; hec est maior gratia, et solis electis concessa, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles beatique facti sumus. Vel vocat, id est agnoscit, ea que non sunt, in actu, tamquam ea que sunt.
Numérotation du verset Rm. 4,18 
marg.|   Qui contra spem etc. Commendato illo cui credidit Abraham, incipit commendare fidem ipsius Abrahe, ut alii eum imitentur. quasi19: Merito Abraham est pater omnium, qui contra spem, priorem, que erat de natura, id est secundum naturalem consuetudinem,   credidit, Deo promittenti, in spem, {191.1376C} id est sperans et secure exspectans quod promissum erat. Prior spes, secundum naturam fuit [Haimo] scilicet dum iuvenis ex iuvencula secundum naturam speravit, sobolem nec tamen habuit; modo contrarium illi spei speravit, scilicet ut vetulus ex vetula et sterili generaret ex Dei potentia, que spes est gratie. Credidit, dico,   ut ita,   fieret, pater multarum gentium. Per fidem ita impleri credidit, scilicet secundum quod dictum est ei, id est promissum, in Genesi scilicet:   Sic erit semen tuum, sicut stelle celi, et arena maris, id est innumerabiles erunt, qui et boni per stellas significantur; et mali, qui per arenam intelliguntur. Ita Abraham credidit,
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,19 
dist. 5
prol.|
marg.|   Et non infirmatus est in fide. [Haimo] Infirmatur ille qui hesitat, etsi causam, qua posset infirmari, haberet, scilicet suam senectutem, et Sare sterilitatem et senectutem. Unde ait:   Nec consideravit {191.1377A}   corpus suum esse   emortuum, ab opere generandi filios,   cum fere centum esset annorum. Et similiter non consideravit,   vulva Sare esse,   emortuam. Non sine causa hec et alia contra naturam fecit Deus. [AMBROSIUS] Ideo enim talia fecit ut errorem auferret, et se omnipotentem Deum omnium monstraret. Aliqui enim inflati ratione mundi, Deum neglexerunt. Ideo que mundo impossibilia sunt, fecit Deus, ut qui per hec crederent salvarentur, Dei dominio mancipati. Attendendum est etiam quod non preter magne rei figuram, Isaac contra naturam generationis humane fuit promissus. Hoc enim fuit in signum, Dei Filium contra naturam humanam et rationem ex homine nasciturum, filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus {191.1377B} filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.
Numérotation du verset Rm. 4,20 
marg.|  Et non solum in promissione non hesitavit Abraham, sed etiam in repromissione Dei, id est quando iterum angelus promisit:   Secundum tempus hoc veniam, et erit Sare filius. Etsi ipsa promissio differretur,   Non tamen   hesitavit diffidentia; sed confortatus, id est confirmatus   est fide, dans gloriam Deo, de constantia fidei;
Numérotation du verset Rm. 4,21 
marg.|   plenissime sciens, multo intuitu virtutis Dei,   quia quecumque promisit Deus, potens est facere, ut promittere, id est ita leviter potest facere, ut promittere. Hoc gentes imitari debent, ut scilicet credant, sicut Abraham credidit, scilicet Deum posse quecumque promisit. Et nota quod non ait, quecumque predixit, vel prescivit, {191.1377C} sed quecumque promisit potens est facere, quia omne quod promisit ipse facit; et si enim faciunt homines bona que promisit, ipse tamen facit, quia facit ut illi faciant, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit . Alioquin ut Dei promissa impleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate. Promisit ergo quod ipse facturus fuerat, non quod homines. Non enim de nostre voluntatis potestate, sed de sua predestinatione promisit. Congrue ergo non ait predixit, vel prescivit. Nam et aliena facta potest predicere atque prescire; sed promisit, ut hoc intelligeretur promittere quod ipse facit. Non enim ipse promittit, et alius facit: quod iam non esset promittere, sed tantum predicere.
Numérotation du verset Rm. 4,22 
marg.|   Ideo etc. quasi20: Quia Abraham confortatus {191.1377D} est fide, ideo et ipsum credere   reputatum est ei ad iustitiam. quasi21: Per hoc quod credidit, et accepit promissum, et iustus factus est. Et quasi aliquis diceret: Quid hec ad nos? subdit:
20 Quasi] + dicat PL
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,23 
dist. 6
prol.|
marg.|  Non autem scriptum est tantum propter ipsum id {191.1378A} est propter laudem ipsius, hoc scilicet quia reputatum est illi ad iustitiam;
Numérotation du verset Rm. 4,24 
marg.|   sed et propter nos instruendos , quibus reputabitur fides ad iustitiam credentibus in eum, scilicet Deum Patrem, qui suscitavit Dominum nostrum Iesum Christum. [Haimo] quasi22: Qui hec fecit, nobis proderit. Suscitavit dico, a mortuis, id est a sepulcro, qui proprie locus est mortuorum. Pater suscitavit Filium, et ipse Filius secundum quod Deus suscitavit semetipsum. Quod idem operatus est et Spiritus sanctus.
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 4,25 
marg.|   Qui , Christus a Deo Patre, a Iuda, a Pilato,   traditus est in mortem propter delicta nostra tollenda, iure diaboli destructo. Et resurrexit propter iustificationem nostram, id est ut iuste vivamus, quod aliter non poteramus. [AUGUSTINUS] Nota quod utraque, id est mors {191.1378B} et resurrectio Christi, delicta nostra tollunt, et utraque iustificant; tamen mors Christi sola interitum vite veteris significat, et in sola resurrectione, nova vita signatur; que a iustificatione incipit, et in immortalitate perficietur. Ideoque congrue quantum ad significationis diversitatem verba divisit dicens: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_4)

Notes :