Glossa magna

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 

Fratres,
voluntas quidem cordis mei
et obsecratio ad Deum
fit
pro illis
in salutem.
Numérotation du verset Rm. 10,2 

Testimonium enim
perhibeo illis
quod emulationem Dei
habent sed non secundum scientiam.
Numérotation du verset Rm. 10,3 

Ignorantes enim
Dei iustitiam
et suam
querentes
statuere,
iustitie Dei non sunt subiecti.
Numérotation du verset Rm. 10,4 

Finis enim legis Christus
ad iustitiam omni credenti.
Numérotation du verset Rm. 10,5 

Moyses enim dixit1
1 dixit] scripsit Weber
quoniam iustitiam que ex lege est
qui fecerit homo
vivet in ea.
Numérotation du verset Rm. 10,6 

Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
ne dixeris in corde tuo quis ascendet2 in celum id est
2 ascendet] ascendit Weber
Christum
deducere ?
Numérotation du verset Rm. 10,7 

Aut quis descendet3 in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
3 descendet] descendit Weber
Numérotation du verset Rm. 10,8 

Sed quid dicit Scriptura4?
4 scriptura] om. Weber
Prope
est verbum
in ore tuo
et in corde tuo,
hoc est
verbum fidei quod predicamus,
Numérotation du verset Rm. 10,9 

quia si confitearis in ore tuo
Dominum Iesum
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
a5 mortuis salvus eris.
5 a] ex Weber
Numérotation du verset Rm. 10,10 

Corde enim creditur ad iustitiam
Ore autem
confessio fit
ad6 salutem.
6 ad] in Weber
Numérotation du verset Rm. 10,11 

Dicit enim
Scriptura :
omnis qui credit in illum
non confundetur.
Numérotation du verset Rm. 10,12 

Non
enim
est distinctio Iudei et Greci.
Nam idem Dominus
omnium dives in omnes
qui invocant
illum.
Numérotation du verset Rm. 10,13 

Omnis enim
quicumque
invocaverit nomen Domini
salvus erit,
Numérotation du verset Rm. 10,14 

quomodo
ergo
invocabunt in quem non crediderunt ?
Aut quomodo
credent ei quem non audierunt ?
Quomodo autem
audient sine predicante ?
Numérotation du verset Rm. 10,15 

Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
Sicut scriptum est
quam speciosi pedes
evangelizantium
pacem
evangelizantium
bona.
Numérotation du verset Rm. 10,16 

Sed non omnes obedierunt evangelio.
Isaias enim dicit :
Domine, quis
credidit auditui nostro ?
Numérotation du verset Rm. 10,17 

Ergo fides
ex auditu,
auditus autem per verbum
Dei7
7 Dei] Christi Weber
Numérotation du verset Rm. 10,18 

Sed dico : numquid non audierunt ?
Et quidem in omnem terram exivit
sonus
eorum, et in fines orbis terre
verba
Numérotation du verset Rm. 10,19 

Sed dico :
numquid Israel non cognovit ?
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
vos adducam
in non gentem,
in gentem insipientem,
in iram vos mittam,
Numérotation du verset Rm. 10,20 

Isaias autem audet
et dicit :
inventus sum
a8 non querentibus me,
8 a] om. Weber
palam apparui
his qui me non interrogabant.
Numérotation du verset Rm. 10,21 

Ad Israel autem dicit :
tota die expandi manus meas
ad populum
non credentem sed9 et contradicentem mihi10.
9 sed] om. Weber |
10 mihi] om. Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  Ne ex odio videatur Apostolus loqui contra Iudeos, vel ne gentes eos ex toto abiicerent, subdit, fratres, cur offenderunt, et tamen, o fratres,   voluntas quidem mea est, ut salventur, et hec voluntas non utique ficta, sed est   cordis mei, id est vera, et etiam   obsecratio fit a me   ad Deum pro illis offendentibus, et hoc   in salutem, id est ut Deus det illis fidem per quam salventur . Attende quia per hoc quod {191.1472C} Apostolus deprecatur pro non credentibus, ut credant, pro adversis ut convertantur, innuit quod ex gratia detur, quia nec ipsa conversio sine Dei adiutorio fit . Voluntas enim ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus opituletur. Unde ipse ait:   Nemo venit ad me, nisi 49   ei datum fuerit a Patre meo (Io. 6).
Numérotation du verset Rm. 10,2 
marg.|   Testimonium enim. quasi1: Obsecro pro illis et iustum est et necesse, iustum est, quia emulationem Dei habent; et necesse est, quia secundum scientiam, et hoc est quod ait, testimonium enim, ego qui olim similis   illis fui,   perhibeo illis de hoc,   quia emulationem quidem Dei habent, id est zelum Dei. Et ideo iustum est orare pro eis,   sed non secundum scientiam, {191.1472D} diligendi. [Haimo.] Stultum est enim legem venerari, et Deum legis persequi, stultum est etiam Patrem confiteri et Filium negare. Et est sensus: Pro dilectione Dei putant se facere, sed veram Dei dilectionem non habent, et ideo necesse est pro eis orare. [AMBROSIUS] De his autem hoc dicit, qui non invidia et malevolentia, ut Scribe et Pharisei, sed errore Christum tradiderunt. Quibus Petrus ait:   Scio, fratres, quia per ignorantiam hoc egistis (Act. 3). Illi ergo emulationem Dei habentes, sed voluntatem et consilium eius nescientes, contra Deum agebant quem se defendere testabantur.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,3 
marg.|  [AUGUSTINUS] Quomodo autem non secundum scientiam {191.1473A} habeant zelum, ostendit subdens: Ignorantes enim etc. quasi2: Vere non secundum scientiam habent zelum, quia,   ignorantes Dei iustitiam, non qua Deus iustus est, sed que homini est ex Deo, id est quam dat homini, que est per fidem Christi, que est a Deo qui iustificat impium,   et querentes, vel volentes, ut superbi   statuere suam, que est per carnales observantias, que dicitur sua illorum, non quia lex ab illis est constituta, sed in lege que ex Deo est suam iustitiam constituebant [AMBROSIUS] cum eamdem legem suis viribus implere posse credebant ut merita precederent gratiam, non gratia precederet iustitiam. Hoc, inquam, facientes,   non sunt subiecti iustitie Dei, qua iustificat credentes, id est non credunt per {191.1473B} fidem impios iustificari. Hec est enim iustitia Dei, que non in precepto legis quo timor incutitur, sed in adiutorio gratie ipsi constituta est. [AUGUSTINUS]
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,4 
marg.|  Unde subdit: Finis enim. quasi3: Vere ignorant iustitiam Dei, quia ignorant Christum, qui   Christus, finis est   legis, id est qui adimplet in se et in nobis quod lex predixit. Qui etiam valet   ad iustitiam omni credenti, id est qui est dator iustitie omni credenti. Ex Christo ergo non ex lege est iustitia, quia si per legem scriptam vel naturalem esset iustitia sine fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Si autem non gratis mortuus est, ergo in illo solo iustificatur impius, cui credenti in eum deputatur fides ad iustitiam. Omnis ergo {191.1473C} humana natura et iustificari et redimi ab ira, id est a vindicta nullo modo potest, nisi per fidem, et sacramentum sanguinis Christi. Finis enim Christus, in quo lex iustitie non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat. Finis etiam fidelium Christus est. Ad quam cum pervenerit currentis intentio, non habet amplius quod possit invenire, sed habet in quo debeat permanere. Finis ergo dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Perficit ergo iustitiam per fidem sine operibus legis, et sunt opera que videntur bona sine fide Christi; et non sunt tamen vera bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona, id est ad Christum qui est finis legis ad iustitiam non utique humanam, sed {191.1473D} divinam. Est enim humana iustitia, et est divina. De humana ait ibi:   Moyses enim. De divina vero ait ibi   que autem etc. De humana utique prius agens subdit:
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,5 
dist. 2
prol.|
marg.|   Moyses enim. [AMBROSIUS] quasi4: Vere {191.1474A} Christus tantum est iustitia ad salutem, quia iustitia legis tantum ad presentem vitam valet. Et hoc ostendit Moyses: Moyses enim scripsit in Numeris et in Levitico,   quoniam homo qui fecerit, quasi sine gratia adiuvante,   iustitiam que ex lege est, que est ex timore, non ex amore,   vivet in ea [AUGUSTINUS], id est non punietur legali pena, quia lex Moysi reos illos non faciebat, si servaretur, id est vivebant faciendo legem. Et vocat hic iustitiam legis opera illa legalia. Unde et in Moyse ita habetur:   Qui fecerit ea, vivet in illis (Lv. 18). Timebant utique ne si non ea fecissent, paterentur lapidationem, vel aliquid huiusmodi. Vivet ergo in ea, id est habebit hoc premium ne ista morte puniatur. Non est ergo magna iustitia timere, nec habet meritum {191.1474B} apud Deum. Aliud est ergo non iustificari apud Deum, aliud non omnino iustificari. Qui omnino non iustificatur, nec illa servat que temporale habent premium, nec illa que eternum; qui vero in operibus legis iustificatur, temporalem inde exspectat mercedem, nec iustificatur apud Deum; sed tamen et ista quedam est, ut sic dicam, terrena carnalisque iustitia.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,6 
marg.|  Deinde de iustitia fidei subdit, que autem. quasi5: De illa iustitia legis ita dixit Moyses; sed de iustitia que   est ex fide, id est de iustitia fidei, sic Moyses dicit in Deuteronomio:   Ne dixeris etc. (Dt. 30). [AMBROSIUS] Vel ipsa iustitia, que est ex fide   sic dicit in corde hominis, scilicet quod observata ducit ad celum, non observata {191.1474C} ducit ad abyssum. Et hoc est quod ait,   ne dixeris. Hec autem iustitia fidei est, ne dubitetur de spe Dei que est in Christo, ne diffidat homo Christum spoliasse infernum, et cum animabus celum ascendisse, ex quibus efficitur iustus. De hac ergo dicit Moyses, vel ipsa in corde hominis hoc dicit,
5 Quasi] + dicat PL
marg.|  O homo, ne dixeris in corde tuo, id est ne saltem cogites:   Quis ascendet in celum, id est nullus homo ascendet in celum. Ideo ne hoc cogites, quia qui hoc cogitat negat Christum ascendisse. Et hoc est quod subdit, quia id cogitare est deducere Christum, id est negare Christum ascendisse. Et sunt hec verba Apostoli, hoc est Christum etc. de quibus aperit sensum premissorum verborum Moysi. Aut ne cogites.
Numérotation du verset Rm. 10,7 
marg.|   Quis descendet in abyssum, scilicet in {191.1474D} infernum, id est nullus descendet, quod est pro non observata lege. Ideo ne cogites, quia   hoc cogitare   est Christum revocare a mortuis, id est credere quod Christus non descendit in infernum, quia si illi qui iustitiam non observant, non descendent, tunc Abraham et antiqui patres multo minus descenderunt. Si autem illi non descenderunt, tunc nec Christus qui non nisi pro illis liberandis descendit. Et sunt item hec verba Apostoli, ubi ait: Hoc est Christum.
marg.|  Vel ita, ne dixeris. quasi6: Cum audieris post resurrectionem predicari Christum ascendisse in celum, ne dixeris, id est noli dicere {191.1475A} in corde tuo, mendacium est. Quis enim ascendet in celum, ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum de celo deducere, quantum ad te pertinet quia hec infelicitas, quantum in te est, Christum de celo ad terram deducit. Et similiter cum audis predicari quod Christus ad infernum descendit, noli dicere mendacium est. Quis enim descendet in abyssum? ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum revocare ex mortuis, quantum in te est.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,8 
dist. 3
prol.|
marg.|   Sed quid. quasi7: Ne hoc dixeris, sed potius hoc crede de verbo quod Scriptura dicit de eo in Deuteronomio. Quid inde dicit! [Haimo. AMBROSIUS] Ecce,   Verbum, id est Christus, qui est Verbum in principio apud Patrem, vel verbum, id est Christi predicatio et doctrina,   prope est, id est utile, quia iustificat et salvat: verba veteris legis longe absistebant a iustificatione et salute. Vel {191.1475C} prope est, quia non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere, quia non longe a natura animorum et loquendi ratione quod nobis dicitur ut credamus. Et hoc verbum debet esse   in ore tuo ad confitendum,   et in corde ad credendum. Deinde Apostolus Scripturam Moysi exponit, dicens: Hoc est verbum fidei quod predicamus, quo et baptisma consecratur. De hoc verbo Dominus ait:   Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis (Io. 15). Non ait propter baptismum. Quare? nisi quia et in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua! Accedit verbum ad elementum. Unde est ista tanta virtus aque, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, {191.1475D} non quia dicitur, sed quia creditur! Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus immanens.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,9 
marg.|   Quia si confitearis. [AUGUSTINUS] quasi8: Et prope debet esse verbum, quia si confitearis   in ore tuo, non opera legis. Sed   Dominum Iesum resurrexisse, cum aliquis impugnat. Vel quod Christus est Dominus Iesus, id est salvator,   et in corde tuo credideris quod illum excitavit vel   suscitavit a mortuis, salvus eris. Ecce laus fidei et merces fidei; laus fidei est si credideris quia Dominus est Iesus, et quia resurrexit; merces vero, salus eterna.   Corde enim. quasi9: Vere credere {191.1476A} dat salutem, quia dat iustitiam que est causa salutis.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,10 
marg.|   Corde enim creditur ad iustitiam, id est per fidem cordis iustificatur aliquis, id est de impio fit pius;   ore autem, post cordis fidem, aliter enim non valet,   confessio fit, non modo ad iustitiam, sed etiam   ad salutem, que confessio superadditur fidei [AUGUSTINUS] ut in martyribus qui inter tormenta imminentia, fidem, quam corde tenebant, ore confessi sunt. Non ergo incassum additum est, ore confessio fit ad salutem. Nam pene omnes qui Christum coram persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt, et tamen ore non confitendo perierunt, nisi illi qui penitentia revixerunt, ut Petrus qui illa negatione intus veritatem tenebat, et foris mendacium proferebat. {191.1476B} Cur enim lacrymis diluit, quod ore negaverat, saluti faciebat, quod corde tenebatur. Querens ergo a Deo pacem non aliud habeat in professione oris, aliud in arcano cordis. Nil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, sed hoc dicitur voce quod falsum est, quia veritas et credenda et loquenda est. Et nota quod non ait simpliciter creditur, sed corde creditur, quia cetera potest homo nolens credere non nisi volens, intrare ecclesiam, et accedere ad altare potest nolens, sed non credere, ideoque congrue ait, corde creditur. De hac autem radice cordis surgat confessio. Confiteri enim est dicere quid sit in corde. Si enim aliud est in corde, aliud {191.1476C} 50 in ore, loqui est, non confiteri. Quod ergo est in corde debet esse in ore, quia non sine causa signum crucis fit in fronte, id est in sede pudoris, ne Christi opprobrio Christianus erubescat. Peccatum fuit Petrum ore negare, cum corde crederet. Discedat ergo mala verecundia, accedat salubris confessio, non erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis, quia credimus in Christum crucifixum, plane dico, quia in occisum, sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non quo fecit me.
Numérotation du verset Rm. 10,11 
marg.|   Dicit enim Scriptura. quasi10: Vere corde creditur ad iustitiam. Dicit Scriptura per Isaiam:   Omnis non tantum Iudeus, sed etiam gentilis,   qui credit in illum, non confundetur, id est non erubescet in futuro, etsi hic videatur confundi. Et bene dixi omnis, {191.1476D}   non enim est distinctio Iudei et Greci, sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi. Et vere non est distinctio. [AMBROSIUS]   Nam idem est   Dominus, id est Creator   omnium dives in omnes, id est sufficiens ditare omnes   qui invocant illum, fide et opere; aliis non est ipse dives, quia participes non sunt bonorum eius; qui autem invocant recipient eternam remunerationem.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,12 
marg.|  Deinde ab auctoritate Isaie probat quod dixerat, omnis enim Iudeus vel Grecus,   quicumque nomen Domini id est Filium Patris,   invocaverit, bene se ei subiiciendo,   salvus erit, in eterna beatitudine. Oratio ergo necessaria {191.1477A} est. Orans enim invocat, sed hoc vere non potest nisi prius credat. Qui ergo vere invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicuius animus non desinat id postulare quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei. Ut autem ostendat quod non est vera invocatio sine fide, subdit,   quomodo ergo, vel autem [AUGUSTINUS] probato quod de utroque populo assumuntur, ostendit per quid, scilicet per promissionem utriusque factam, quam qui non receperit inexcusabilis est. quasi11: Invocatio salvat, ergo oportet credere.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,14 
dist. 4
prol.|
marg.|   Quomodo invocabitur etc.
marg.|  Vel ita continua si est ibi autem. Quasi dicat qui invocat salvus erit. Hoc autem non potest aliquis adversus, quia quo modo invocabunt in quem non crediderunt? non invocabunt nisi credant.   Aut quomodo credent ei quem non audierunt. quasi12: Non credent nisi audiant, nec olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit, vel interius, vel exterius. [AMBROSIUS] Vel quomodo credent ei quem non audierint, id est cui non obedierunt. Apertum est, quia non creditur illi cui obedientia {191.1477C} negatur.   Quomodo autem audient sine predicante? id est nisi predicetur eis, quasi13: Non audient nisi predicetur. Vel quomodo autem sine predicante, id est si predicanti resistant? Nec hoc obscurum est, quia qui predicanti resistit, auctorem eius non recipit.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,15 
marg.|   Quomodo vero predicabunt, nisi mittantur? Neque istud recipit questionem, quia non sunt veri apostoli nisi missi, nec predicabunt nisi mittantur. Nulla enim signa virtutum his perhibent testimonium. Ecce patet quod et ad gentes missi sunt predicatores. Et sic refellit eos Apostolus quem putabant Iudeis tantum predicandum esse Evangelium. Hec autem ad ipsam gratiam commendandam valent, ut per hoc totum bonum nostrum a gratia provenire ostendatur. Dicit enim quod credere ex {191.1477D} auditu est, audire ex predicatione, predicare ex missione Dei, ut ita totum descendat ex fonte gratie. Predicatio autem vere est ex missione, quia etiam pseudo bene nuntiantes misit Deus, qui in bono malis novit uti. Aliquando etiam et malos malis mittit in ira, id est predicare permittit malos malis ad eorumdem penam, ut vicissim per se pereant, sicut iustum est meritis eorum exigentibus.   Sicut scriptum est. quasi14: Non predicabunt nisi mittantur, sed missi sunt, sicut scriptum est in Isaia, vel in Naum propheta:   Quam speciosi sunt pedes [Haimo.] id est adventus apostolorum qui illuminant mundum, in quo apparet illos a Deo missos. Alioquin {191.1478A} hoc non poterant facere.   Evangelizantium [AMBROSIUS] id est annuntiantium pacem, id est reconciliationem inter populum et populum diruta macerie legalis ritus in Iudeis, et idololatrie in gentibus, et inter Deum impios per fidem iustificantem, et homines in eum credentes.   Evangelizantium etiam   bona futura, id est pacem super pacem, quia regnum Dei pax est. quasi15: Valde speciosi sunt, quia illuminant mundum et quia evangelizant, id est bene nuntiant; bene enim nuntiant qui quod ore predicant, opere complent.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,16 
dist. 5
prol.|
marg.|  {191.1478B} Sed non. quasi16: Omnes audierunt per apostolos:   Sed non omnes obedierunt Evangelio. Cum enim ex gratia sit auditus, necessaria est enim alia gratia que cor moveat. [AUGUSTINUS] Quod vero omnes non obedierunt, prophetico firmat testimonio, aliquos non omnes obedire his verbis.   Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, id est his que a nobis audierunt, vel que nos audivimus a te, quasi17: Aliquis credidit, non omnis. Quidam inter se mussitant, et ubi possunt proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Iudei, vel que culpa eorum fuit, si necesse erat, ut sermo impleretur Isaie quem dixit. [AUGUSTINUS] Quam questionem urgent et profundiorem faciunt, per ea que leguntur in Evangelio {191.1478C} Ioannis. Ait enim:   Propterea non poterant credere quod dixit Isaias: excecavit oculos eorum et induravit cor eorum (Io. 12). Quibus respondemus quod Deus prescius futurorum per prophetam predixit infidelitatem Iudeorum, sed non fecit, neque prescisset mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemque Deus cogit ad peccandum, quia futura hominum peccata prenovit, illorum enim prescivit peccata, non sua. Ideoque si ea quam ille prescivit, ipsorum non sunt, ipsorum non vera ille prescivit; sed quia illius prescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse prescivit: et ideo, si non malum, sed bonum facere voluissent, non malum facturi {191.1478D} previderentur ab eo qui novit quod sit quisque facturus, et quod pro eius opere sit eis redditurus. [AUGUSTINUS] Sed ex verbis Evangelii predictis magis nos urgent quam ex illis Isaie. Dicunt enim nobis, si non poterant credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere. Si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere et non fecerunt. Si autem potuerunt, quomodo dicit Evangelium, non poterant credere, quia dixit Isaias: Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam tantum procedunt, quod gravius est, ut ad Deum referant causam, qui vel quare non crediderunt, quoniam ipse excecavit eos, et induravit. {191.1479A} Audistis propositam questionem et quam profunda sit cernitis, sed respondemus ut possumus. Si a me queratur quare credere non poterant, respondeo quia nolebant. Malam quippe eorum voluntatem previdit Deus, et per prophetam prenuntiavit. Sed aliam causam, inquies, dixit propheta, non voluntatis eorum, hanc scilicet excecavit oculos eorum et induravit cor eorum. Sed hic respondeo eorum voluntatem hoc meruisse. Sicut enim excecat Deus, sic obdurat, quod est deserendo, non faciendo, et hoc meruit voluntas. Hoc enim meritum cecitatis et duritie superbientis audacia et voluntatis, inflixit. Si ergo dicitur, non possunt Iudei credere, quia Isaias predixit, respondeo imo non possunt quia nolunt, quod Deus prescivit et predixit {191.1479B} non fecit. [AUGUSTINUS] Non igitur mirum est quod non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut tantum suis viribus attribuerent, ut negarent necessarium sibi esse divinum auxilium ad bene vivendum. Quotquot enim tam superbe sapiunt non possunt credere in Christum, non quia mutari homines in melius non possunt, sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Sicut ergo quod Deus seipsum negare non potest, laus est voluntatis divine, ita quod illi non poterant credere culpa est voluntatis humane. Si quis istam questionem melius novit exponere, absit, ut non sim paratior discere quam docere. Ergo quasi dicat quia aliquis credit auditui et si non omnes.
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,17 
marg.|   Ergo fides, aliquando et si non ubique est,   ex auditu, et si enim Deus intus {191.1479C} doceat, tamen preco exterius nuntiat.   Auditus autem est non per nostra merita sed   per verbum Christi, id est per gratiam Christi doctores verbi Evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.
Numérotation du verset Rm. 10,18 
dist. 6
prol.|
marg.|   Sed dico. quasi18: Ex auditu crediderunt, sed qui se volunt excusare quod non crediderunt. quasi19: Non audierunt, dico,   numquid non audierunt? [Haimo.] Audierunt utique, sicut in psalmo ostendit David dicens:   Sonus, id est fama, apostolorum vel   eorum exivit, quidem,   et, id est etiam,   in omnem terram, id est non modo proximi, sed etiam ultimi audierunt, vel equidem alia littera, id est certe, in omnem terram exivit sonus eorum, et ita inexcusabiles sunt,   et in fines orbis terre, id est ex omni parte audita sunt. Tempore autem Apostoli {191.1480A} nec hoc impletum est, sed Spiritu sancto revelante videt implendum in posteris. Quamvis ergo locutus sit preteriti temporis verbis, tamen quod fuerat futurum predixit, non quod iam factum atque completum esset, sicut et ipse Propheta quo usus est teste, non ait exiturus est. Sed exiit sonus eorum, quod utique nondum erat factum. Dicendo ergo, eorum non solum de apostolis, sed de eorum preteritis intelligi voluit, sicut et illud non solum apostolis dicitur:   Testes mihi eritis usque ad ultimum terre (Act. 1); et illud:   Vobiscum sum usque ad consummationem seculi (Mc. 16); et illud:   Cum videritis hec omnia, scitote quia prope est in ianuis (Mt. 24).
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,19 
marg.|   Sed dico, probavit omnes audisse et ita Iudeos audisse constat, sed quia possent et audisse {191.1480B} et non cognovisse, affirmat etiam eos cognovisse; quasi20: Omnes quidem audierunt, sed de Iudeis specialiter dico:   Numquid Israel non cognovit? cognovit utique. Quia   Moyses qui   primus, id est maximus, fuit inter alios   dicit eos cognovisse. Vel primus, id est antequam alii dicerent, dicit 51 eos cognovisse quod et alii post eum dixerunt. Israel autem dicitur cognovisse doctrinam Evangelii, et Christi adventum, quia contradicere non potuit ratione, vel auctoritate, sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Deinde verba Moysi ex persona Dei Patris loquentis in Deuteronomio ponit, dicens:   Ego adducam vos, id est permittam vos adduci   ad emulationem habitam   in non gentem, id est contra gentiles, id est ad invidiam de conversione {191.1480C} gentilium, qui prius dicebantur non gens, quia sine lege erant. Vel modo sunt non gens, quia non gentiliter vivunt. [AMBROSIUS] Invidia enim Iudeis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere.   In gentem, id est contra gentem,   insipientem, id est contra gentiles, qui Deum verum non noverant.   Mittam vos in iram, id est permittam vos irasci et persequi, et cum hoc factum videant, attendant quod venerit. Et non tantum Moyses hoc dicit, sed et   Isaias, et si previderet sibi penam imminere, tamen   audet, et dicit ex persona Christi.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 10,20 
marg.|   Inventus autem   sum a non querentibus me, scilicet gentilibus, id est sponte obtuli me illis qui per {191.1480D} se non querebant me, et inde est invidia Iudeorum.   Et palam, id est in manifesto,   apparui his, qui me non interrogabant ab aliis.
Numérotation du verset Rm. 10,21 
marg.|   Ab Israel autem etc. quasi21: Ita hoc pertinens ad gentes dicit Isaias, ad Israel autem pertinens, hoc aliud dicit ex persona Christi.   Tota die expandi manus meas. [Haimo.] Hoc non dicit de manibus extensis in cruce, ubi tota die non fuit, sed de operibus que illi populo exhibuit. Et est tota die, id est toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi. Manus meas, id est opera, et affectus, expandi ad populum Iudeum, id est ampliora ostendi Iudeis, quia nullum beneficium eis negavit. [AMBROSIUS Haimo.] {191.1481A} Nam mortuos illorum suscitavit, diversas infirmitates curavit. Ille dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit. Vel de manibus extensis in cruce potest accipi, ut positum sit totum pro parte. Tota ergo die, id est diei parte totius.   Expandi in cruce manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem, quod peius est,   mihi.
21 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_10)

Notes :